장음표시 사용
331쪽
sertim temporis arriculo pascendae sunt, quo de summa rei decertandum est,& ex quo totius pendet aeternitatis caussa. O res plena discriminis i Ecquid , si aeger in arenam solus descenis dat, congruis destitutus auxiliis JUnde meminisse debet Parochus non postremas esse sui muneris partes aegrotantium curam habere . Rituat. Rom. Nonne ergo Pastor ille, qui videns lupum Venientem periclitantes
dimittit oves, & fugit, suo deest officio , & mercenarius est i Non est dubium quin in tam dissicili luetrucescendat ad eas Diabolus , magnam habens iram , sciens quod modicum tempus habeat. His in angUstiis, ad
versarius ille , tanquam leo rugienS, eas tunc acrius circuit ut eas crudelitet devoret. Quis hoc ignorat λQuid prodest , charissime Frater,
ut oves tuas per Vitam assidue pascas,& superimpendaris ipse pro Animabus earum, si, urgente summo periculo, id est , si , quando eas mortis circumis dant dolores , si, dum eas inveniunt
inferni pericula , si , dum infestior
morbus, caput debile, corpus langui-
332쪽
dum , ratio non perinde lucida , crebrae , & feriores tentationum procellae, facilem , & liberum non dant poenitentiae agendae virtutum, & salubrium exercendorum operum , nec de Deo cogitandi locum , frigeat ZeluS tuus , easque in tempore malo dure nimis
deseras ΤQuid de exercitus Praesecto diceres, qui milites toto pacis tempore ad pugnam exerceret assiduus , sed , instante bello , ignave fugeret , & derelictuin exercitum , hostibus trucidandum traderet Nonne hunc desertorem acriter deprehenderes , eumque
gravi supplicio dignum putares Quid
pariter de gregum custode censeres, qui oves , capellas, &c., dum sanae
sunt , & procul a lupo, sollicite pasceret , earumque diligentem curam haberet ' sed aegrotas non sanaret, confractas non alligaret , easque, Veniente lupo, derelinqueret, Sc ab eo vorari sineret . Numquid eum fidelem gregum custodem reputares λ Minime profecto ὶ Nonne tamen es tu ille vir, & quidem tanto. magis illo ignavo Praesecto , de isto mercenario gre- Sum
333쪽
gum custode reprehendendus. , & damnabilis, quanto prae caeteris mundi rebus praestantior est periclitans aegrotantium Anima λ
Quoties tamen contingit ut, prae taedio, otio , ignavia , commessationibus, confabulationibus , & prae nimio quietis amore , manum periclitanti porrigere nolis , quamvis rota die gemebundus clamet e miseremini mei , misereminἰ mei , saltem υos amici , Pastores mei, quoniam tribulatio proxima est, oe non est, qui ad=uist λ Quoties auxilium pro morituro obsecran.
hes aspere dimisisti, immo M scandalizasti , ita ut re deinceps vocare du-hitent, & minime audeant P Quoties Personarum acceptionem fecisti , vi- stando quidem nobiles , divites , ¬os; rusticos vero , & inopes fastidiosus deserens λ Memineris quod Dei Filius ad filium Reguli corporaliterire noluerit ' ad salutem vero servi venire paratus fuerit . O idolum zeli tui l Nonne pretioso Agni immaculati sanguine redemptus est pauper , sicut & dives λ Bonus Pastor Animam suam , si necesse sit , pro ovibus
334쪽
suis ponere debet ' verum , numquid pro illis tuam poneres Animam , dum in iummo periculo VersantabuS , Opitulandi gratia , ab aedibus tuis exire renuis ΤVerum , haec tremenda Dei oracu. la trepidus audi , & attentus meditare : Custodi virum istum , quia s lapsus . fuerit, erit . mma tua pro Amma illius. III. Reg. 2 o. Si igitur prae ignavia tua ipse in iniquitate sua moriatur, nonne sanguis ejus de manu tua requiretur. Illis esto , Sc in istis attende : Ωuod infrmum fuit non consolidastis,o' quod aegrotum non sanost/s , . qμod confractum non alligastis Ezech. 3 . Oculum pro oculo , dentem pro dente reinstitues. Levit. 24. In qua mensura meu- si fueritis, remetietur vobis . Matth. 7. Infirmus eram , non vistinis me 'discedite a me maledicti in ignem aeteris num. Ibid. 23. Quibus haec imminet poena λ Nonne his Ρarochis , qui postquam infirmis Sacramenta administrarunt , eos , inter inimicorum impetus, solos & periclitantes deserunt 8 Nonne his etiam imminet Clericis, quos toto die otio-
335쪽
sos, infirmos visitare piget Z Quomodo
charitas Dei manet in eis λ Nonne manent in morte λ Profecto. Quare λquia non diligunt. In quo charitatem Dei erga nos cognovimus P In hoc, quoniam ille Animam suam pro nobis posuit. Nonne, & illi, ut charitatem dignoscantur habere , Animas pro fratribus , quamvis Pastores non sint, ponere parati esse debent , praesertim
quando instat periculum , & non adest proprius Pastor 8 In hoc etiam positi ipsi sunt . Sed heu l Diligunt verbo& lingua , non opere & veritate. Hinc , quantus gemitust quantae quo rumdam blasphemiae de Ministrorum tepidorum absentiat Ecquando tandem Fratrum suorum Zelum zelantes, illis facere ferventes properabunt , quod sibi , praesertim in hora mortis, feri volent ' Si illud sincere velint si idem & tu , charissime Frater, tot mentis & cordis affectu concupiscas,
hoc factis , & praecipue istorum documentorum praxi protinus ostende.
I. Ulula Ρastor, simul & Clericus, dc de tuo frigido Zelo paenitentiam.
336쪽
z. Ne inposterum pigeat visitare infirmos , ex hoc in charitate firma beris . Unde , si diligas proximum
tuum , sicut te ipsum, ecce, quem amas infirmatur ; ecce nunc Opportunius charitatem tuam in eum demo strandi
3. Hoc sentias in te, quod & in Christo Iesu , qui visitavit infirmos,& qui aegrotationes nostras ipse portavit . Divi Pauli imitator sis , sicut& ille Christi . Quis, inquit, in si
matur inter vos , & ego non infirmor λ Indue te , sicut electi Dei, sancti , & dilecti , viscera misericoris
diae imprimis sicut D. Carolus, qui, grassante peste , nihil verebatur , nec faciebat Animam suam pretiosiorem quam se, omnibus omnia factus , ut omnes faceret salvos. 4. Visita praesertim pauperes, &in nos comi is agonizantes ' isti siquidem interdum magis deseruntur ' in hoc enim purum prae te ferra Zelum. Quod si , propter infirmitatem , &c. in haec per te non possis incumbere ossicia , roga alium misericordiae viis rum , cujus pietas agonizanti non
337쪽
s. Si in charitate maneas haec fugis geret tibi verba bona , verba consolatoria . Memento tamen haec apud infirmos , non temere & confertim ,
sed sensim , leniter , & per intervalla suggerenda esse ' multum hac in re peccaue apud aegros illi , qui, ni. mium legendo & loquendo , iaepe etiam parerga & quae minus ad rem ingerendo , caput eis obtundunt. Vide ad hoc libros spiritu Dei , oe coelesti unctione refertos I sed praesertim consule lia brum υitae , scilicet Iesum Crucifixum . Igitur, charissime Frater , per vioscera misericordiae Dei nostri , qui visitavit nos oriens ex alto , vi sita inis
firmos secundum beneplacitum Christi , cujus unctio loquetur in te ' ut in hora mortis fiducialiter , & Deo, non tibi dans gloriam , dicere possis:
Domine cum essem cum eis , ego servabam eos in nomine tuo - quos dedisti mihi , custodiis , oe nemo ex eis periit. Joan. II. '. & ut tu vicissim laetanter audias : Infirmus eram, di iastasti merveni benedicte Patris mei , posside paratum tibi Regnum a constitutione mundi. Matth. 25. Amen, C A. '
338쪽
Munia Undicorum , Praepositorsm Capituli, Communitatu Ec-
SI sis Syndicus aut Praepositus Cais
pituli , vel Commanitatis Ecclesiasticae, memento tui esse maneris: prae esse in sollicitudine verbis , & exemplo , ac dare operam ut reguὶaris disciplina , ac statuta observentur , ut omnia honeste secundum ordinem fiant, ut sancta sancte tractentur , & ut fideles ad pietatem , & ad Dei cultum assidue instruantur . Non licet tibi erubescere Evangelium , nec quaerere Hominibus placere' quapropter argue , increpa in omni sapientia delinquentes.
339쪽
Quod si virga opus fuerit, tunc reis belles, & morosos ad disciplinam Ecclesiasticam mulctis pecuniariis, juxta potestatem tibi a summis Pontificibus
traditam, coerce , Cave ne facias acisceptionem personarum ' non est apud Deum talis acceptio
' Cogita, & iterum cogita te communicare peccatis alienis, ii prae ignavia, tepore, respectu humano, Vana absenistia , ac praVO exemplo , regularis obis servantia destruatur , ac si inde irre pant scandala . Nonne Deus requiret
ista ' Ρrofecto, & quidem strictissime di adhuc accuratius non vigilas P ofissicii tui honori , .& utilitati magis consulis, quam obligationibus illi annexis , & rationi de illo reddenda ΘGrande periculum i Quis tuam intelli-
sat caecitatem λTeneris insuper defendere , & tueri jura , redditu , & emolumenta Capituli , vel Communitatis , cui praees, si eorum cura in te incumbat. Μemineris te forsan juramento teneri ad disseiplinam Ecclasiasticam tuendam , & ad alia munia praestanda. Igitur , si sis caecus speculator, de canis
340쪽
canis mutus si blasphemans quodcumque ignoras , sis simulacrum habensos, & non loquens, oculos habens, &non Videns , aures, & non audiens ' si propter te fideles scandalizentur in le- se , opus Dei fiat negligenter: si propter incuriam tuam periclitentur, ac pereant jura & redditus Capituli , &communitatis , ac fidelium legata &fundationes, nonne perjurus es λ nonne peccata aliena , & sorsan sacrilegia, ac iniquitates, quasi aquam hactenus
Idipsum serio cogita appende te in statera , Utinam salutari timore percussus , confitearis Idversum te injustitias tuas Domino , facias dignos poenitentiae fructus, & diligentius deinceps attendas tibi R aliis, quibus praees t In his esto , si velis in tuto
