Regula cleri ex sacris litteris, sanctorum patrum monimentis, ecclesiasticisque sanctionibus excerpta. Studio & opera Simonis Salamo & Melchioris Gelabert ..

발행: 1764년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

grs REGULA

runt , sed qui in hoc mortis pericuis versantur sat discretionis habeant ut ad illam sumendam tunc obligentur,

ne tua culpa tantum transgrediantur praeceptum in

Plora idemtidem inter vestibulum

& altare , ut fias in tempore iracundiae reconciliatio ' apprehende disciplinam ne quando in te irascatur Do minus pereas ipse de via justa , &reprobus essiciarisse Quid , est Parochus sine oratione Τest miles sine armis est animalis ΗΟ-

mo ς non percipiens ea , quar spiritus Dei sunt. Insta ergo charissime Frater, insta orationi , & fies idoneus M potens' instare ministerio verbi hauri ex fontibus Salvatoris , & praecipue ex ejus suavissimo corde , lumina flammantia , & sacram illius unctionem

Animas convertentem.

Benevolentiam , & fiduciam Ansmarum tibi modis omnibus concilia is a propter, curam habe de bono noωmines ne agas familiarius cum laicis, nec apud illos comedas sed praesertim opus est ut nuptiarum evitas conavivium Conc. gatb. Ne exigas desuta

352쪽

ta nimis aspere ' erga pauperes, &aegrotos, praesertim verecundos , indue viscera misericordiae . Vide di tu , ubi de eleemost na , pq- et Iz. Cum e duobus malis minus sit elIgendum , necesita est interdum tolerare

aut dissimulare , saltem ad tempuς, aliquid mali ad praecavendum gravius Qui dissimulare nescit, praeesse nescita

Cave, ne attendens exhortationi, pr lixior sis, ne ingeneres fastidium , Scut auditores sint sempe ad te audiem dum parati is Cave' etiam ne cum fidelibus tibi commissis litiges , saltem quoad ejus fieri poterit ' nihil est quod a fiducia magis avertat & y sublata fiducia, nihil prodest.

- Doce , obstetrices modum administrandi Baptismi Sacramentum ' ex ho pendet interdum aeterna infantium salusi Quid ergo hae tua diligentia dignius o Species Eucharistiae idemtidem renova ' & saepius per aestatem. Huc spectant munia tua Invigila ut Praeceptor suo fungatur ossicio . Heu l quot quantaque mala ex negligentia, ignorantia , & pravo ςXζmplo paedagogorum oriuntur in RG

353쪽

328 REGULA

publica , & in Ecclesia Dei λ Τuum

est haec praevenire mala. Ne te pigeat visitare infirmos , ut per Verba bona , per verba consolatoria , percipiant immarcescibilem glo- Tiae coronam . Vae tibi, si in tam dif. sicili lucta, & in hoc tempore malo, ex quΘ pendet tota aeternitatis causa , illos deserueris i Iterum monemus &obsecramus te per misericordiae viscera , ut agonizantes dirigas in viam salutis aeternae . Hinc tu ipse in charitate Christi, & fidelium firmaberis. Vide dicta ubi de υisitatione, cura aegrotorum m agoni gantium, dig. 3O3Vide ne redditus Fabricae & Sodalitatum dissipentur . Exige quotannis rationem ab his , qui eorum administrationem habent praesertim si ita praecipiat Episcopus. Da operam ut statuta Dioeceseos &decreta visitationis observentur ' obligant enim in conscientia. Intersis ipse collationi singulis mensibus: fieri solitae ' haec enim est Clericis desidiosis& ignaris studendi incitamentum .

Defende jura tui beneficii, & f&IIum fundationes ' cura pariter ut pia legata ampleantur. Tanin

354쪽

Tandem si Deum timueris , caetera quantumvis levia munia non ne

gliges: in his esto ; in his siquidem

lita est: sanctificatio tua. Quapropter , inhaereant animo haec verba consolationis plena ; qui benae praesunt Presbieri , duplici honore digni sunt . sui bene mini raverint , bonum gradum sibi acquirent , ερο multam mduciam , quae es in cirso Iesu. Igitur viriliter age , & consortetur

cor tuum & licet populi, quos eru-

dies ad jultitiam , dura cervice & incircumcisis cordibus Spiritui Sancto resistant, nec obediant veritati , perincipies tamen coronam justitiae ; Deus

enim a te non exigit curationem, sed curam. S. E m.

Beatus Populus , qui talem habet , qualem hic descripsimus Pastorem lNam sicut Sacerdotes & Pastores mainii sunt laqueus ruinae Populi Dei, jux-tR Erech. c. ψ . Ita , Pastores boni, ardenti zelo zelati forma gregis eKRdimo , & omnibus ovibus omnia fa-Hi , ejusdem populi sunt eficacissima sidus , inquiunt passim Sancti PatreS,. Concilia , & ipsa confirmat experie

355쪽

ggo REGULA

rientia . Utinam ergo de his, iuxta cor Dei Ρastoribus cunctae accuratius providerentur Ecclesiae Dei l Certe , tot tantaque mala, quae per simistrae promotionis ostium intrarunt, & quotidie in Ecclesiam Dei agminatim ira repunt , non sentiremus . Conc. Colon. Videant hujusmodi beneficiorum Colla tores dicta , ubi de Probatione ante ordianes , pag. . . . oe de ambitione j pQ. . . in

ARTICULUS III

inis ae

mnia Canonicorum , oe Beneficiatorum circa residentiam in Goro, oe

SCiant universi, ex constitutione B nifacit VIII. , & ex Concilio Tri

dentino Iess. 24. de res cap. I 2. illos, qui non assistunt horis Canonicis in Choro j non acquirere dominium distributionum , exceptis illis, quos infirmitas , seu juila & rationabilis coris poris necessitas , aut evidens Ecclesiae utilitas excusat. Verum ν

356쪽

Verum , si hae causae non adsint, si qua interveniar fraus , qua front fructus facis tuos Τ Numquid fraus Adolus debent alicui patrocinari Τ Μinime . Innota III. Quare Z quia qui facit in fraudem legis, contra ipsam legem videtur sacere . Glossa in C. quanto. Unde , non obstante quavis remissione& collusione , his fructibus carer de. Trid. Quod si eos acceperis, 'hos resti tuere debeS. Insuper, cum teneantur omnes , iis Choro ad psallendum instituto , hymnis Sc canticis reverenter, & distincte, devoleque laudare Deum Trido Et cum cantus, & soni , graves, & pii esse debeant , ut ad pietatem auditores excitentur, Concilium Mediol. ' nono ne facile contingere potest: ut tenearis ad restitutionem , si ossicium irreve tor persolvas , ac si in cantandis Ηοαris tibi nimium blandiaris; si huc, illuc rotans oculos, & confabulans, vespiae taedio dormitans , vel diligens ve hδ praecipitationis, & voces inordina-tὸS , recites aut cantes horas Canoniu, & assistas Missis. pro Defunctis,st aliis iunctionibus absque debita attentio.

357쪽

REGULA

tentione Τ An tibi latet, orationem ab

que attentione non esse Veram orationem , sed orationis simulationem , sicut Homo pictus , non est verus Homo , sed Hominis stimulacrum Z Quoties etiam contingit ut Punctator, qui a sentes absque causa a CliorO , aut pe functorie praesentes non notat, periclitetur ipse multum , & teneatur ipsis ad restitutionem 'Redi ad cor , charissime Frater , haec omnia peccata districtius scrutare,& sincerius confitere, eaque restituti nibus & eleemosynis redime , ac re

medium adhibe judicia Dei abyssus '

multa.

Quid sentis de prava consuetudine quorumdam Clericorum , qui desinente Campanarum sonu , ad Ecclesiam acincurrunt , & instar venatoris canis, hiante ore spiritum trahunt λ ui gloria Dei nullatenus allecti, sed potius, ut loquitur Isaias, diligentes munera,& sequentes retributionem, in Chorum non intrant, nisi incohato ossicio, nisi cursim , irreligiose , mente Vaga, nec tantillum ad orationem .praeparata Anima, quasi in Cinnaculum intrarent,

358쪽

aut ad circulos convolarent Τ Quid de

his sentis λQuid de his, qui inter psallendum,

saepe saepius exeunte Choro, non necessitate , sed animi levitate, & rerum Divinarum fastidio λ quid de his, qui

ex eodem Choro & ex Ecclesia sestinanter egrediuntur, non dum persolutis horis Τ Nonne , ipso tuo judicio, illud est tepidi, fastidiosi, negligentis,

otiosique animi indicium λ Annon hoc est, avari, mercenarii , & irreligiosi personam prae se ferre, scandalum, &risum movere Τ Ita sane. Revera, haec omnia vident , & dolent ipsi laici, simul & horrent, & blasphemant suis per his obstupescunt Coeli , & irasci. tur Deus ' numquid impune irrideri potest λ Nonne tamen ex illiS es, qui, apso tuo judicio, reprehendendi, & vituperandi sunt ρ Vide num opera tua te manifestum faciant, necne. Igitur , charissime Frater , ab hac prava consuetudine abhorreas velimus. Cum itaque hora Divini ossicii celebrandi aderit, cum omni alacritate primus in excubiis Domini inveniri studeas . Ecclesiam ingrediens, frontem aqua

359쪽

aqua benedicta asperge , & te ligno

Crucis devote muni. Conc. Bituric. 'nt , adorato Deo, praepara Animam tuam ad orationem .

Ne umquam Chorum ingrediaris , nisi Chori vestibus indutus , non quis dem sordidis, & laceratis , aut vanitatem redolentibus, sed mundis, decoxis& modestis, Dum superpelliceum induis , Cogita quam personam sustineas, nempe a sordibus , labeque puram , qu lera vestibus ille indicas. Conc. Mediol, Ne properanter in Chorum , quasi distributionum questu incitatuS , acce das, sed gravi incessu. Idem. Cum in Choro fueris , gravitatem

serva , quam locus 3c ossicium exposcit . . Conc. Senon. Pro temporis, &ossicii ratione , ex instituto & more Ecclesiae, sede, sta, flesie genua, ea

put aperi submitte, caeteraque hujus generis adhibeas. Cone. Mediolis Cave ne confabuleris, nec xideas in Choro, nec ibi sis somnolentus , nec Vageris oculis , nec litteras , libros, aliave scripta legas . In composito situ ne stes aut sedeas , ne huc illuc mo-VeariS . Conta inque I . Ne

360쪽

CLERI. 33s

Ne horas Canonicas privatim absolvere audeas, sed concine , ac una cum fratribus Deum honorifica ' conistrarium faciens , tanquam absens habendus es. Conta Trev. Psallens Deo tuo, ante cujus conspe-

ctum stas, psalle sapienter ' idest, non

cursim , non perturbate, non Oscitanter, sed leniter, distincte ac. studiose ' non ad Vanam gloriam, & popu-Jarem adulationem , sed ad gloriam Dei, & populi aedificationem ' canta

Domino, canta canticum noVum, id

est, pie, graviter, strenue, & religio. se, ut in omnibus honorificetur Deus, ac dirigetur oratio tua sicut incensum in conspectu ejus . Cave ne ex Choro exeas nisi petasolutis horis & in genua ante Dominum pronus, Deum adora, ac enixe roga ut animi tui divagationes, caeterasque culpas tibi ignoscere digne. tur , dc ut ad orationem te deinceps alacriorem , di serventiorem emcere velit , E templo egrediens , ambula coram Deo ' da operam ut sis Homo utique internus ad orationem semper

SEARCH

MENU NAVIGATION