장음표시 사용
381쪽
Pia frequentatio Sacramenti Poenitentiae.
id magis ad persectionem conis
fert , quam frequentare saepe , &pie Sacramentum Poenitentiae λΗac frequentatione non solum libera. mur a peccatis, sed etiam ab his prae. servamur ' insuper e conscientiae pacem ac serenitatem cum vehementi spiriatus consolatione percipimus ' & quamvis peccata venialia , in quae frequentius labimur, taceri citra culpam possint, recte tamen, & utiliter citraque omnem praesumptionem in confessione dicuntur, quod piorum Hominum usus demonstrat . Trid. ses. I 4. c. 3. I inc, Conscientiam teneram, & delicatam sibi
Unde tamen fit ut tot Clerici hunc thronum gratiae non nisi raro adeant λunde Τ quia seipsi seducentes , sibi &aliis libere dicunt: peccatum non habeo. Estne in eis veritas Τ Heul In multis
382쪽
quotidie offendimus omnes ' septies in
die cadit ipse justus ipsi auωm , quamvis tepidi, & effusi , nihil sibi
per totum mensem conscii sunt i obeati viri l si illis Deus nullum imis putaret peccatum , nullumque in eorum spiritu, & corde videret dolum . O l si onera sua , humeris Angelicis Armidanda , diligentius excutere Velinient , & conscientiae suae sinus, & latebras explorare, ut praecipit Trid. , viderent reptilia, quorum non est numerus ; Viderent forsan abominationes pessimas 'sed quoniam extra se errant, nec coingitant corde , se ipsi libenter excaecant, di multa peccata ut meros scrupulos deponunt, immo & respuunt; hinc ad altare securi nimis convolant . O periculosa caecitas i o fallax securitast Nonne & tu es ille vir, a te, & a Daemone illusus λ Redi ad cor . Alii quidem hoc Sacramentum Deoquentant sed heu l arida consuetudine, cursim , & perfunctorie, absque vero dolore , & firmo proponto. o quam metuendum est ne, foede poenitenteS,& hac secunda post naufragium tabula abutentes , misere in aeternum pereanti Tu
383쪽
. Tu vero , charissime Frater , confitere. quidem saepe , sed semper quasi post confessionem moriturus . Da ergo operam , ut ex fructibus tuis cognoscaris Vere poenitens,& Homo bonae voluntatis quam serena pax dabitur tibit quapropter , quam diligentistisne poteris, ad verum dolorem, bc ad amarissimam Animae tuae amaritudinem te excita AInsuperi adhibe omnia emendationis media , quae tu ipse poenitentibus suggeris, & sic, medice, cura te ipsum,
ne de ore tuo judiceriS . . ' i t ν- Utere . semper, quoad psteris eodem Consessario, qui, Animae tuae Vulnera experientio sua cognoscens, his emcacius med ebitur Quod ignorat media Cina, non curat . a.Hieri Attamen, si commode fieri potest , ne eligas, neque assumas: in Con fessari um. tuum, vel in Ducem illum: Sacerdotem , cujus tu
audis consessiones , vel quem dirigis, ut i ille te libere corrigere & dirigere
384쪽
Habere Directorem , m illi in omnia' bus obedire .
II inera insipientium recta sunt in
conspectu eorum , sed a Domino reprobratur. Pr . I 2. Sunt viae, quae videntur Homini rectar. , & novissima
eorum Uucunt ad mortem . Ibis. ILQuantam naturaliter quisque seipsum amat, & quia in seipsum quisque propensus est, ideo , in veritatis judicio fallitur . S. EUL Unde sic de se loquebatur S. Bernardus . . mur privatus ,
Dem erga me ipsum babeo, aufert mihi verum . iudicium de meipso ' idcirco, parum mihi credo de me ipso utpote H mini mendac; . Unde , unsis & solus error latet in via , scilicet sui ipsius gubernatio , cum quisque sibi idoneus Ra se regendum , & moderandum Videtur 4 S. Joan. Clim. . Unde, consilia- rus omnes opus habent, etiamsi ΜΟΡsi conferri possent. S. Ch sese. I. Ti-
385쪽
I. Tirones, ut doceantur , quae ignorant,ut exerceantur in Operibus Virtutum, custodiantur ne in peccatum labantur,& ut lapsi corrigantur. S. Bonav. a. Clerici & Sacerdotes , ne incidant in tentationem , & in . laqueum
Diaboli , & ne infructuose Μiniste.
rium suum exerceant, neque honorem Dei zelent imprudenteS.
3- Ipsi Μagistri, & Praelati , quia Angelus Satanae , qui nemini parcit, i e transfigurat saepissime in Angelum lucis, ut ipsos Μagistros & Praelatos, aliunde do issimos viros , periculosius seducat. Unde, ad illos etiam spectat monitum istud : fit, sue consilio nihil facias , oe post factum non paenitebis.
Eccles. 32. YUnde, prudenter judicamus cum D. Bernando, Sacerdotale onus , Episcopale onus, curamque . pastoralem digne non possς administrari sine consilio. Hanc viam tenuere omnes Sancti, de breviter , omnes qui ad persectionem
Huic legi Deus doctissimos , & sa Hiissimos , ad eorum humiliat onem, subdit. Illud exemplo Moysis , Iob. , A COG
386쪽
& Cornelii manifeste comprobatur '& quidem manifestius exemplo Pauli; Christus enim eum per semetipsum Vocans , & alloquens, cum posset ei persectionis viam reserare confestim, dirigere ad Ananiam mavult , & ab eo jubet viam veritatis agnoscere, dicens : surge , & ingredere civitatem , & ibi tibi dicetur quid te oporteat sacere . Cfflan. Vae ergo illi, qui hanc legem servare nolens , sibi confidit . .& solus. sine ductore, incedit nam leviter incidit in venatorum laqueos , di cum inciderit, non habet subleVantem 'Gerbar. Hinc sit , ut plures Clerici, Sacerdotes , Animarum Pastores , Praelati, tota Vita tepescant , defecti. bus sordeant . in errores labantur , Sut tandem illusione Diabolica a summis ad ima dejecti , di incorrigibiles facti , moriantur.sua praesumptione Oxcaecati , in peccatis su is . Sed di tu . charissime Frater , quid decisti mi ser quando te tibi Magistrum constituisti J stulto te discipulum tra- didisti S. Bern. Quid insuper fecisti quando tibi Dux factus est heul cum
387쪽
tibi Daemon factus fueris , jam non
indiges Daemone tentante. S. Ioan.Clim.
Quid es sine Ductore λ navigium Rectore carens , 'Ventorum flatibus comis
missum , & ad scopulos allidendum 'es caecus sine duce, grex sine pastore, infans sine patre, & aegrotus sine meis dico , S. Joan. Clim. Es dux in praeceps. S. Aug. Verum , quo te duct ura est illa prudentia , cui firmiter inniteris λ quo λ ad illusionum abyssi im, ad foedos lapsus , ad caecitatem spiritus, ad duritiam cordis, & ad secundam mortem ' abyssus siquidem abyssum invocat. Vide nunc , vide barathrum tibi imminens . Ecquando ergo cavebis tui judicii superbissimas , &periculosissimas tentationes Z S. Aug. Quousque tandem respues directionis legem pro ipsis eruditissimis , & sanctissimis viris conditam λ- Ηuic legi ex nunc acquiesce, quam is vis Sacerdos sis , potens in opere, sermone, aliosque dirigere optime valens, cum aliunde ss Homo, fictilis,& ad tibi adulandum pronus ' elige tibi vitae Ducem elige , si fieri potest, unum ex millibus , ut suadet S. The-
388쪽
Theresia a Iesu ' Deum enixe roga ut Ostendat tibi hunc Ananiam doctum; unum in fide , irreprehensibilem, interiorem, maturum, & peritum . Simul ac inveneris hunc Ducem juxta
cor Dei , aperi illi candide & ingenue sinus , & latebras conscientiae tuae, tuique cordis , vel minimas inclinationes & tuae prorsus voluntati renuntians, ejus te gubernationi omnias committe ; tu autem sis ei in omnibus docibilis corde , ut parvuluS. Profecto ille , a Deo illuminatus, consortatus, diriget pedes tuos in viam pacis, ad Animae requiem temporalem,
O felix solatium vitae t S. . bri optanda tranquillitas Animael o beata servitus , immo gloriosa libertas i S.Bonam O repta via , obedientiae viai quia Homines , inoffenso pede ducit
ad summitatem . S. Vinc. Ferr. O certum . praedestinationis indicium , habere Directorem sanctum, S peritum , eique in omnibus obediret Charissime Frater, S.Francisco Salesio, & S.Theresiae a Jesu id sortiter asseverantibus,
389쪽
Nonne ad haec audita inardescit animus tuus λ Hoc nos quidem credi. mus.' sed , heu mihi l fori an anxius respondebis nobis : hominem non habeo. Non turbetur cor tuum , charissime Frater, non est abbreviata manus Dominit habeas bonum voluntatem &idem Dominus, qui Cornelium Petro tradidit imbuendum dc Paulum Ananiae, providebit & tibi vitae Ducem; tu Vero , s quaeris , quaere . Haec est Via, quae ducit ad vitam.
VIs , charissime Frater , defectus
tuos, tuaque Vitia plenius Cognoscere , eaque ad fundamentum usque exinanire λ utere quotidiano examino
particulari ; Dominus ipse , Dominus
exercituum, dans tibi fortitudinem, consumet nationes has in conspestatuo paullatim , atque per partes; non enim tu posses eas delere pariter. . Quot
390쪽
Quot Clerici tamdiu in tenebris non sederent , &, post multas conses
sones, ad vomitum non reverterentur,
nec pejores fierent , si hoc exercitium. non negligerent , aut parvi penderent λTu vero, charissime Frater, sapientior sis aggredere illud vitium, ad quod magis pronuS es, & a quo caetera pullulant . Adhibe aliquam mortificatio
nem , contrariis contraria curare con
tendens . Exempli causa : si superbus sis humilia te in . omnibus ' si avaruS, uberiores eleemosynas conclude an sina pauperis ' si luxuriosus , humilia in oratione . & jejunio Animam tuam 'si iracundus, silentium serva , ut irascens non pecces , sis vero mitis corde, &c. Si his clypeis , & scutis bonae Voluntatis munitus, adversus hunc Amalecitam legitime certaveris, Deus dabit tibi victoriam per Iesum Christum invenies requiem Animae tuae,& coronaberis . Ex nunc ergo incipe.
