장음표시 사용
51쪽
quietus mane & in eo morare ' quietus uic saluti tuae securius pro-
Quod si temere tibi jam sumpseris
. honorem , vel si intraveris , non habens. Vestem nuptialem, vel si Sanctuarium Dei iniqua hereditate possideas ' ingemisce, fac dignos poenitentiae fructus,& deinceps cum timore, & tremore, salii tem tuam operari contende Deus, qui neminein Vult perire , faciet tecum misericordiam. Si ' vero in ovile oVium, non per ostium , sed aliunde ascenderis, vel si recolas conscientiam tuam, jam dictae promotionis obtentu fuisse, Vel in modico Vulneratam , & periclitari , ad aeternae salutis bravium in vanum te fatigas , nisi honorem , in quo deliquisti, derelinquas ' sancta enim , & salubris est cogitatio , facta cessione , priVatam ducere vitam Pet. Eles. ' & sic salvare
Domine Iesu , spirituum ponderator,& cordium scrutator , qui suaViter omnia disponens , ad te semper vocasti, quos voluisti , & qui a fine usque ad sinem, sortiter attingens , suscitas tibi
52쪽
Sacerdotes fideles, & Pastores, juxta cortuum, quandoquidem ex legitima , & vera Clericorum vocatione pendeat Cleri,& Populi lanctitas , & salus aeterna , ne permittas intrare in Sanctitarium tuum , & in ovile ovium, vocatOS a carne, & sanguine , mercenarios , latrones, & lupos rapaces sed solum dignos, & fideles , a te missos, & electos, quique, sic a te vocati, & elect i , fiducialiter dicere possint : Domini es as sumptio nostra , O saucii Israel Regis nostri. Hoc nostrum , hoc omnium pictrum est Votum , cui fave, & coelitus adspira .
QVid sunt Sacerdotes λ Audi Divina
Oracula , Patrumque monimenta .
Sacerdotes, sunt Ministri Christi, Dispensatores Mysteriorum Dei Illius Adjutores , & Redemptoris Coadjutores, Duces, & Rectores orenis Illius: Μe-B 2 diato-
53쪽
diatores inter Deum, & Ρopulum ' Fidei lumina , dc columnae ' janua Civitatis aeternae, lux mundi, sal terrae; forma gregis Angelici Homines ; minores quidem Deo , sed Homine majores . In hanc Divinam sortem Voca. ti sunt; huc spectant munera eorum,Sc. O quam magnam in se continet dignitatem , formidabile, & admirabi. te Sacerdotium t S. Ephr. Ingens haec, Angelica , imo Divina est dignitas . . S. Dion . Non mortalis quisquam, non Angelus , non Archangelus, non alia quaevis creatura ' sed ipse Ρara.
clitus ordinem hujusmodi disposuit. S. cirri. Excedit intellectum, & orationem , donum altitudinis dignitatis Sacerdotum ' & , sicut arbitror, hoc est, quod Paulus, quasi in stuporem
mentis actus innuit exclamans : o
altitudo i S. Ephr. Sed heu i Quot onera, humeris Angelicis sormidandaloid. Sess. 6. de Ref. c. I., Ergo necessaria est praevia confide-- ratio ob subli mitatem status ; necessa, ria ob periculum infelicis exitus, aut sposasar . Ergo longa requiritur pro-
. hatio, id est, consideratio diuturna M
54쪽
CLERI. 29 exactissima discussio : illa requiritur
ob excellentiam status requiritur longa, ne detrimentum patiantur Populi' longa , ne scandalum patiatur Clericus ' longa , ne indignus ordinetur, aut ordinatus deficiat. Ergo requiritur probata , & firma virtus ; illud exigit o dinatio Divina illud postulat persectio in Cleri statu requisita illud requirit periculum casus , & damnationis aeterin
Sed heu i Obstupescite coeli super hoci
Curritur passim ad sacros Ordines ' &reVerenda ipsis quoque Spiritibus Angelicis Μinisteria, Homines apPrehendunt sine reverentia , sine consideratione. S. Ber. Ecquid λ Ipsi sutores, sat tores , & fabri &c. non assumuntur ad
insimum officium , nisi praevia , &longa probatione ; & nunc multi, interdum inhabiles, &indigni, vitiis adhuc foedati, & Satanae dolis decepti, ad magnam , & multam, ad immensam, & infinitam ipsius Sacerdotii dignitatem , absque , Vel minima meriditatione anhelant, & assumuntur. o quam praesumptuosa temeritas i Ille, praeponitur ovili Dominico, qui ne
55쪽
lcit adhuc dominari spiritui suo. Nicolaus Papa. Stupenda inordinatio l Heul Quot detrimenta, & scandala oriuntur ex hac stupenda , & miserabili inconsideratione λ Revera quot
Clerici ante aetatem maturitatiS, ante tempus examinis , ante meritum
laboriS , ante experientiam disciplinae, Sacerdotalem honorem adepti , in ira Dei assumuntur & in ruinam Populorum , suique perditionem, ad regale Sacerdotium exaltantur Z O caeci promoventes O infelices promoti l omiserabiles Populi , quibus Deus in
furore tuo suscitat Pastores, qui derelicta non visitant, dispersum non Quaerunt , contritum non sanant , & qui, quod stat non enutriunt λ, & carnes pinguium comedunt i Zacbar. II. Quis medebitur vobis λ Nonne adversus vos fiet istud .verum : Laqueus ruinae populi mei, Sacerdotes mali Euecb. - . Obsecramus vos, novellae plantationeSDei , o Vos , qui ad Sacerdotium an helantes , non dum exercitatos habetis sensus ad discretionem boni , &mali , nolite sequi cordis vestri judicium , nec abundare in sensu vestro,
56쪽
C L E R I. - . - 3Ine adhuc neophyti, in superbiam ve- siram , & in laqueum Diaboli incidatis, CaVete , ne precibus, adulatione, Oble- quio, faVore , & importunitate Ordines intempestive, & non dum probati extorqueatis. Nescitis sepissime quid
petatis . Videte prius vocationem Vestram probate seria , & longa confideratione, quae sit Voluntas Dei beneplacens , dc perfecta considerate utrum Spiritum Christi habeatis , qui enim Spiritum ejus non habet , ii Icnon est ejus . Attendite quomodo pul- .li avium , si ante pennarum perfeSUO nem volare appetant, unde ire in alta cupiunt , inde in ima merguntur S. Greg. Sic, Sc vos , si pinnaculum Tempii, adhuc debiles, ascendere praesumatis , praecipiti , Sc foedo casu in
profundum barathrum ruituri estis. Imitemini hos structores , qui turrim aedificare volentes , prius sedentes computant sumptus, qui necessarii sunt ad perficiendum , ne postea quam po suerint fundamentum, &C. Luc. I 4. Utinam magis , turrim lucohaturi, sedentes computetis, ne forte sumptus non habeatis ad perficiendum ' utinam
57쪽
Vos, qui continere non valetiS , persectionem temerarie profiteri , aut Caelibatui dare nomina vereaminii Sumptuosa quidem turris eli , Sc vemur grande , quod non Omnes capere potaiunt S. Bar. Praecavete hanc sermidolosam Domini sententiam: bonum erat
et , uatus non fuisset. Pensent, & iterum pensent Episcopi , . alte meditentur illud Apostoli:
nemini esto manus impollueris , neqμς communicam is peccatis alienis . I. Tim.
I. Qa id esti illud cito λ Non ex prima pr batione, nec secunda , nec tertia rjed ubi considaratio diuturna praeces Isit tunc imponant manus ; neque enim ea res periculo caret. Eorum, να injussu consecratus peccaverit , ill3 qμοq Parsam dabunt , qui initium dederunt, etiam praecedentium delifctorum S. Chrys. Μeminerint , & non obriviscauturpeccata, quae Episcopos , instante mo te , & ante Tribunal Christi acerbius cruciant , & quae difficilius remittuntur , esse ea, quae ex imprudenti, Sctemeraria manuum impositione proveniunt . Prat. Dirit. a 7. generi cis c.
58쪽
Utinam ergo , Apostolorum exemplis edocti , quanta cura , ac delectu manus impositionem fieri oporteat. -. Colon. sedulo satagant in non gulos . ad Ordines assumam, sed dignos dumta--t , oe quorum probata.virtus ,senectus sit. Trid. sesso 23. de reform. c. I 2.,& ut nullum ordinent qui suo iudicio , non sis utilis , aut necessbrius Ecclesis suis . Ibid. cap. 16. Satius enim es ,
maxime in ordinatione, Sacerdotum, paucox bonos , quam multos malos habere uniafros. Conc.
dem gentem, sed heul Non magnine rent laetitiam ' multiplicarent potius tanta mala , quae sentimus , & quae per ostium impositionis manuum intrarunt , & quotidie in Ecclesiam Dei agminatim irrepunt Conci Colon. Domine Iesu, qui Μinistros irreprehensibiles, & Pastores iuxta Cor tuum,
exigis , & suscitari jubes , emitte Spiritum tuum super Episcopos tuOS, quos ille posuit regere EccIesiam tuam, quam acquisivisti Sanguine tuo, & renovabis faciem terrae.
59쪽
sertim Sacerdotes, utpote Μini stri Christi , & Dispensatores Mysteriorum Del , ejusque Angeli , Conversatione , Sc sermone Dei, Populo praeesse debeant, & indui sanctitatem eximiam Τ Quis hoc neget 8 Trid. Hi I . de Nef. c. I. An illud prolixiori probatione indiget ρ Nonne sufficit ut memores sint ejus, quod scriptum est.. Saucii sole, quia Ego sanctus sum Z Lev. 1 q. Et istius . Sacerdotes qui accedunt ad Dominum , sanctificentur, ne percutiat eos. Exod. I st. Hoc omnes sciunt, hoc singuli fatentur .. Sed
60쪽
Sed hetri Plures sunt Sacerdotes nomine, pauci opere S. ChrU Μultiplicatur quidem gens, sed non magnificatur laetitia , multiplicantur monstruosa peccata , scandala & ruinae Populorum : Vox quidem , vox Iacob est : sed manus , manus sunt Esau . Vae his filus 1rael Nonne bonum erat eis, si in Sanctuarium nunquam intra sent , & si nati non . fuissent i Aut saltem , nonne melius fuisset illis A. dere , aut mendicare S. Bem. Honor sublimis, & vita deformis Deifica pro-
sessio, & illicita actio χωbr. Uri se
haec monstra , quibus hodie dilatatur Ecclesia , & Domini Sabaoth demolitur vinea JTu vero , charissime Frater, cumss in honore, intellige, ne fias similis jumentis insipientibus , scias non suif-Cere, quod . vocatus fueris. Certe SauIeledius fuerat a Domino , & vocat ad Regnum , ab illo unctus . Nadab quoque, & Abiu designati fuere , ' Sc vocati a Domino ad Sacerdotium.
Iudas etiam ad Apostolatum , bc Sacerdotium a Christo vocatus est ; sed tantae vocationis, & dignitatis imme-B 6 mores