Dissertatio ... de febre pestilente .

발행: 1820년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

lis saepe ventorum, nonnunquam aquarum fluentium, at saepius pulsui arteriarum Capitis pulsanti respondet. Caput etiam saepe ab initio tantopere dolet, ut quasi fortiter circumligatum eSset, ab aegro Sentiretur, adeoque CoarCtatum Cerebrum intus, quasi omni pulsu rumperetur. Dolor tunc acutissimus per totum caput lancinat, aegrotusque ViX amoveri, aut omnino in lecto caput subtollere queat. Nec cum tanto dolore aberratio mentis vel delirium Crevit, sed stupor Cito adVenit, nec dolor amplius sentiatur. Animus tristis ac demissus est, atque Su8piriis saepe agitatur. Vultus moestus, et aut pallidus aut rubidus est. Supercilia Corrugata ac depressa sunt, faciesque saepe mutatur. Oculi graves atque sustusi sunt, saepeque Subrubent, nonnunquam dolent quum premantur, et frequenter in imis orbitarum dolor fixus est, dolor quoque in temporibus est, at in fronte saepius, quandoque etiam in parte inferiore occipitis, rarius in vertice persentitur. Interdum dolor nullus in capite sentiretur, et aeger se parum invaluisse dicat, solum vertiginem, debilitatem, sitimque adesse, nec ullum cibi desiderium fateatur. Oculi lucidi, alacres, et rapidi sunt. Raptim loquitur voceque acutiori, neque Vult se aegrum esse putari. Lingua plerisque albida vel subflava ab initio est, muco tunc etiam Sicciore et tenaciore facto, adeoque faucibus haeret, ut vix l0qui possit. Sitis fere semper magna, et aquam frigidam maxime bibere cupiunt. Pulsus nonnullis

12쪽

frequens ac validus, his praecipue sortiori corpore praeditis, attamen aliis pluribus, debilis atque rapidus fuit. Omnibus fere primo die, a nonaginta ad

Centum minuto numeravit. Omnibus cutis ardet,

ita ut vix quisquis manum in sinu aegri tolerare possit prae arido acrique calore. Quibusdam tamen Sudor nimius defluit, etiam per totum morbi decur

sum, his nihilominus Cutis sudorque semper fervebant. Os semper amarum, aut elutius eSt, ac plerumque nausea aut vomitus veXavit. Semper quoque ab omni cibo abhorret. Dolor et oppressio Scr. biculo cordis sentitur, ac nonnunquam per tO- tum abdomen, praecipue quum manu prematur. Venter semper fere astrictus, et plerumque tensus. Urina pauca, Varioque Colore, aliquando rubra lateritio sedimento, saepe subflava cum floccis ejusdem Coloris natantibus, nonnunquam etiam fusca. Pete- Chiae Saepe apparent ante diem quartum, praecipue robustioribus nullo remedio usis: in pectore et abdOmine frequentius adfuerunt. Respiratio plerumque acceleratur, nonnunquam etiam cum labore, aliquando etiam dolor in pectore adest, Saepe Cum tuSSi CO-mitatus.

Paucis diebus haec omnia symptomata quibus incipit morbus, si in pejus ruat, augentur. Dolor in capite major sit, vigiliae etiam per multos dies adsunt, his tandem mens labitur. Memoria adeo

tarda sit, ut aeger vix amicos agnoscat, neque Sententiam ullam proprio ordine vel loco esterre possit

13쪽

Si aliquid ei alloquatur, aegre respondet, et si respondeat, magno Cum Conatu, forsan nec verba duo sana conjungat. Cum Solus sit, mussitat, nonnunquam etiam elata Voce eXClamat, aliquando canit, interdum luget. Haec etiam in eodem aegro Occurrunt. Paulo post somnus supervenit, si facile eX- pergefieri possit, bonum, Sed si non, malum est. Oculi nunc saepe sanguinei et pigri Sunt, nonnunquam Solito acutiores Circumspiciunt, quasi ad aliquid quaerendum. Si somniet, palpebrae haud prorsus clauduntur, et album oculi aspicitur. Dein humidiores sunt, et pupillae latiores immotaeque sunt. Lingua gradatim siccior sit, nec saliva in ore nec mucus in naribus secernitur. Muciis qui prius in ore, in labiis, in lingua ac dentibus fuit, nunc incrustam fuscam vel nigram mutatur. Lingua saepe in medio fissa est, quandoque crustae de lingua cadunt, sed nihilo humidior fit, sed rubra, dura, adeoque arida, ut vix in ea papillae videantur. Nec etiam protrudere queat, tremit quin etiam, ac dissicile loquitur, vox insuper, quamVis rariSSime, penies suppressa est. Surditas fere semper adfuit. Nullus sensus gustus aegro est, attamen frigida semper quaerit. Olfactus quoque perit, et Oculis vix

cernit apertis. Tactus etiam adeo hebes sit, ut ve-8lcatoria non omnino sentiat. Nullum cibi desiderium redit, nonnunquam tamen lingua humida subii Vaque totum per spatium morbi est, praesertim iis qui sudent. Vultus saepe rubicundus, saepius tamen

14쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

pallidus Vacriusque apparet: aliquando etiam rubore vivido facies per multos dies tincta manet. Nausea .et vomitus raro per totum morbum Vexabant. Singultus quoque, vix ullo medicabilis re Medio saepe supervenit. Nunc, Si manum ad aliquem protendere rogetur, tremet, citoque in lectum cadit, nec tollere potest. Tendines, praecipue ad Carpum subsultant. Stragula manu carpit, colligitque, circumspicit quο-que, quasi aliquid insolitum videat. Nec diu sitis

sentitur, nec devorare poteSt. Cutis semper calidior ac aridior st-debilitas m jor ingrui laboriose respirat. Pulsus nunc debiliores multoque rapidiores sunt; adhuc plerumque tamen aequales et tempore et Vi, quamviS a centum ad centum et triginta, vel etiam quadraginta pulsus, in sexagi Sima horae parte, numerare quea). Pulsus tandem variat, nonnunquam pulsus pauci festinant, dein nonnulli debiles tarde sequuntur. Nunc etiam unus omnino quiescit, dein pauci pleniores evadunt. Alvus quae Semper aStricta, nunc tumet, nec etiam ulla medicamentorum vi fluet: tandem tamen fluxus tenuis ac fuscus aegro inSciente defluit, nec propterea venter detumescit: urina quoque similiter expellitur. Nonnunquam etiam motum quendain regularem atque Continuum, femora genuaque flectere atque laXare, per nonnullas horas ante mortem

vidi. AEger nunc sine ulla movendi vi est, jacet supinus, et deorsum ad pedes delabitur. Respiratio tarda pervenit, maximeque dissicilis. Pectus

15쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

atque abdomen, humerique Vicissim tolluntur, ac deprimuntur, omnis musculus respirationis agere videtur. Alae quoque nasi attrahuntur, iterumque valde hiant. Aer emissus e pulmonibus frigidus est. Aliacus in arteria a8pera colligitur, atque a magna vi aeris ineuntis ac redeunti8, Sua Sum atque deorsum, stridulo et rauco quo lam SOno mo Vetur. Totum corpus tandem dissolvi incipit. Cutis humectata est sudore frigido et oleoso. Pallida facies est, et nonnihil, praecipue sub oculis, tumet. Sudor rori similis fronti haeret. Guttae paucae limpidae e naribus stillant. Oculi sustiust ac nebulosi sunt stillatione eadem, pauloque sursum fiXi vertuntur. Palpebrae semiclausae immotaeque manent. Odor cadaverosus e Corpore manat. Maxilla inserior dependet. Labia caerula sunt. Ped manusque frigidae atque albidae fiunt. Mors brevi aderit, fere ab undecima ad decimam quartam

diem.

Morbus maxime vi differebat; nonnullis die tertia lethalis; aliis tamen non antequam decimam quartam. His, die primo dolor in capite immanis, aut summa confusio, dein quasi apoplectici facti

Funt: motus omnis voluntarius CeSSabat, et sterior

respiratioque laboriosa superveniunt. His quoquo poplecticis signis laborantibus, sanguis OX arteria imp0rali purpureus, et qua8i Venosus apparuit., Nime lethalis, hominibu Aene8centibus, obesis, lauteque viventibus, praecipue

16쪽

DE FEBRE PESΤILENTE.

1 1 fuit, vel etiam juvenibus praevalidis, eodem habitu corporis victusque fruentibus. Pauperes tamen atque tenues, quamvis omni solamine auXilioque egentes, et praeeunte fere fame consumpti, quanquam febri proniores viderentur, tamen semper morbum mitiorem passi sunt. Horum multos, etiam sub dio, vel in casis miserrimis, ligno et cespite celerrime extructis, et undique apertis, febricitare vidi, nec unum ex his emori novi. Omnibus his tamen caput dolebat, cutis ardebat, lingua sicca ac nigra, pulsus celerior, eXilis, alvusque astricta fuit. Saepe quin etiam delirium assuit. Haec omnia signa attamen, medicamentis postea dicendis facile cesserunt. Paucis qui sine ulla ope jacebant, integumenta circa nates, aut Super trochantera magnum femoris,. vel in occipite, emortua sunt: et nonnullis digiti pedum sphacelo Correpti, deciderunt. Pauci quoque amentiam passi sunt, una alterave hebdomada, post febris decessum. Plurimis quoque Convalescentibus, scabies chachectica secundum Balemanni Synopsin) purulenta adfuit. Mulieres in utero ge tantes saepe abortum paSSM SUnt, magna cum hae-1Morrhagia, Omnes tamen quas Vidi, convaluerunt. Llis quoque, quae infantes lactabant, febrientibus, lac suppressum fuit, et morbo abeunte redivit. Ulcera quoque omnia, etiam syl illitica exsiccabantur.

17쪽

DE FEBRE PESTILENTE.

PnosNosIs certe hoc in morbo dissicilis fuit: nama e morbo initio miti, signa cerebri oppressi in

decursu adfuerunt. Verum eX statu priore corporis, atque o morbi, multis conjunctis symptomatibus, 2 exitus selix, an infelix fuerit, judicare possumus. Haec fausta praebere fere Solent. Si integra antea valetudine fuit, et tenui corpore. Si medicamenta Prima gravioraque symptomata cito Sublevant. Si nausea VomituSque, emetico prorsus tolluntur. Si nec caput, nec abdomen maxime doleant. Si somnus naturalis adsit, nec nimis gravis, nec turbatus. di nulla vertigo, nec confusio mentis adsit. Si secunda hebdomada, lingua quae prius arida nigraque ruit, nunc marginibus humescere caeperit. Si dommiat multum, ac resectus expergefaciat. Si sudormitis per totum corpus diffusus ultro erumpat. Si Vus Sua Sponte de liciat, urinaque turbida essiuat. i delirium non superveniat, nisi post diem sentimum, neque tunc etiam perpetuum, sed leve, facile

tu . 2' . imi tum praestare

medici eXistimaverunt; equidem nullum si munimagis constans aegris, vixque unquam morituro fuit S phlsus modicus sit, nec ultra centum et vig n

g , Sine motu inaequali, namque ante

18쪽

Inortem tardior devenit, at eodem tempore, et inaequalis et remittens est. Si vinum aut tonica, pulsum rapidum, et exilem, jam finituro morbo, tardiorem vel sortiorem reddant. Hoc quoque notandum, quomodo primo morbi stadio aeger tractatus est, quandoquidem tunc temporis, medica menta bene adhibita, febrim minus vehementem reddant: Sive autem contra, multa Signa pejora

fiant, morbusque saepe, etiam Summa cum Cura ingraVOSCat.

Haec infausta sunt signa. Si aeger pleno fuerit

Corpore et obe8o, magno Capite, CerViceque brevi,

et facie tumida, aut rubore aut pallore. Si lautissime viXerit, vel si multum spiritus ardentis vinive bibissct. Si fatigationem multam nuperrime passus sit, vel si corpus ulla immodica intemperantia sit fractum. Si carotides aut temporalis vehementer pulsant. Si tinnitus aurium magnopere adsit. Si aliquo morbo chronico, praecipue Capitis vel stomachi, antea oppressus fuerit, qualis dolore in capite,

vel vomitu, vel ullo morbo chronico Viscerum abdominalium. Si arteriarum pulsus parVUS, COmpressione facile impeditus. Si caput adeo doleat,

Ut, corpore erecto, Syncope adsit. Si vomitus pertinaciter vexaverit. Si VOX tremula, vi non solum mutata, Verum etiam SODO. Si aeger resupinus, propter debilitatem musculorum alteriuri laterum lsese admovere non possit. Si e lecto delaberetur. i Si extrema algeScant, propter vim sanguinis immiHi

19쪽

DE FEBRE PESTILENTE. 17nutam si sudores frigidi aut glutinosi adsint, corpore toto laXato-Si vultus pallescat, aut Collapsus sit si oculi splendore orbati si vires quibusdam retinae partibus perditae sint, adeo ut muscae volitantes, maculiaeve nigrae in pariete viderentur si sorbendi facultas, vel partim, vel penitus desciat-si delirium vel ferox vel mite, praesertim si cito invaserit, diuue manserit-Si caput adeo oppressum sit, ut dolorem non sentiat, obrutus tamen stupore jacet' si arteriae tarde inaequaliterqiae micant-si subsultus tendinum, tremores, Convulsiones, aut Sermonis haesitatio adsint si sices urinaque aegro invito, ejiciantur.

DE CAUSIS.

PRAEDIAPONENTEA.-Ea omnia quae corpus debilitans, laxantque complectuntur: siVe in syStem a nervosum aut sanguineum agant, ceu illius irritabilitatum nimis excitando, sive hujus vim nimis minuendo. Inter haec, diaeta tenuis et parca, et depraVata, maxime valere habita est. Huic quoque adjunguntur, tempestas humida ac frigida, necnon CCeli intemperies, 0mnes quoque motus qui animum deprimunt. Veluti in aeror, timor, vigilia, labor gravis atque per-

20쪽

petuus. Studium severum et nimis productum. Vires eX morbis praegressis exhaustae, Vel ex medi- Camentis, veluti post salivationem. Haec omnia merito praedisponentia medicis habentur, et in febre de qua nunc tractatur, multa eX his conveniebant. Qualia intemperies coeli, tempestas maxime humida, Victus adeo parcus pravusque, ut fames ipsa adfuerit. Hinc moestitia et omnia ad animum depremendum idonea. Sed de his breviter dicam. Annis 18l6 et l8IT, permultos menses, tanta Vis aquae de coelo missa fuit, ut nec messis maturare queat, nec etiam si maturasset, agricolae propter imbres Continuos, in acervos colligere potuissent. Idcirco magna pars sub dio peribat, et quaecunque ex pluviis

in acervos horreave fuit arrepta, omni fere Succo carebat. Nam diuturnus impetus a litarum, non Solum Sata stravit, verum etiam saeculam omnem

elavit. EX inde evenit, ut farina, propter majorem quantitatem glutinis fermento subigi non posset, et in massam tenacem in furno coiret, potius quam in panem. De optimo genere panis triticei loquor, et ex eo, depravatio omnis generis frumentorum dis

catur.

Haec igitur subito clades nova, pestilitasque Aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas.-Luc. lib. 6.

Aliud malum his quoque additum fuit, nempe in- opia ignis. Nullos somites ignis pauperes Servare Potuerunt. Nam omnes paludes ex quibus eos olim I

SEARCH

MENU NAVIGATION