Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ante partum adminifrandis. 33 Iquo foetus praecipitetur. At enim veroi denuo insutagunt, a reuulsione argumentum petenteS regerentes quersanguine ex utero affatim et subito erumpente abortum imminere, sectione autem venae ex cubito confestim praepediri. Ergo lianc venae incisionem sursum attraiahere sanguinem , ac reuellendo illius ad uterum fluentis impetum remouere: Ergo hanc venae incisionem paratum impedire, et foetum conseruare; quocirca venam redis incidere omnino praestare.

Itaque adminiculorum chirurgicorum breui ante pamtum adhiberi solitorum, quaedam ab his laudantur, ab aliis autem ceu adminicula nullius frugis culpantur, reiiciunturque. Quo igitur quid faciendum, non faciendumve sit, intelligamus, certioresque reddamur, non abs re esse videbitur, si exquisitis ac genuinis rationibus, salsum a vero segregans, verum ob oculos ponam. Antequam vero ad i stas progrediar, determinandum mihi est enodandumque, I. Vtrum cum fructu ante partum adhiberi adminicul

possJnt, sique possiat:

II. quonam operari modo debeant adminicula adhibenda cum fructu ante partum : quibus definitis monstrandum, III. quaenam adminicula ita operantur, ut cum fructu

adhiberi ante partum possint f. 6

Paritura in lucem edere foetum conatur. Inter hos ad Delum edeiadum conatus, I) musculi abdominatos sese contrahunt: a) uterus se contrahit: g) ceruix uteri dilatatur: ο) vagina uteri dilatatur: s) vulva dilatatur: 6 lub. inde item pelvis dilatatur dolores sentit eosque insignes, cum musculi abdominales una cum utero se contra bunt: S) diris cruciatibus comprehenditur, cum Ceruix tvri, huius vagina, ot vulva dilatantur: 9 eo faciliu8,

342쪽

sa a IViues Dissert. de adminiculis chirurgicis

celerius, eoque minori dolorum duratione, ceteris paribus, foetus expellitur, quo vehementiores celerioresque muscu lorum abdominalium pariter atque uteri contractiones: so) eo facilius, celerius, eoque minori dolorum duratione et vehementia, ceteris paribus, foetus in lucem editur, quo facilius atque celerius genitalium dilatatio pol ficitur. Haec omnia, ceu ex arte obstetricia nota suppono. Quodsi ad ea mentem et cogitationem conuertimus, deis tegimus a) contractione musculorum abdominalium iuxta atque uteri, foetum qua que eundem ambiunt partes, propelli, horumque propulsione genitalia dilatari: b) dolo.

rem, quem paritura sentit co a constrictione fibrarum uteri produci, β) a dilatatione ceruicis uteri, huius vaginae et vulvae. Ex quibus intelliginius: I) partum ceteris pari bus eo citius faciliusque terminari, quo celerior et vehementior musculorum abdominalium et vieri contractio est: a) partum ceteris paribus eo celerius faciliusque finiri, quo celerior genitalium dilatatio est: 3 dolores partus, quatenus constrictionem fibrarum uteri causa in agnoscunt, eo vehementiores fieri, quo veheinentior conni ictio fibra. rum uteri est: q) dolores partus, eosque a dilatatione genitalium profectos, eo debiliores breuioresque fieri, quo facilius celeriusque genitalia se dilatari patiuntur: s) totum partus negotium nisi foetus obstet, celerius, facilius, et cum minore dolore absolui, cum contractio musculorum abdominalium atque uteri validior, et genitalium dilatatio facilior est. Quod si igitur adminicula sunt, quae I. muscu.los abdominales et uterum ad velocius validiusque contrahendum impellunt: II. quae genitalia ita mutant, vi celerius faciliusque se dilatari patiantur; certo certius est, adminiculis partum promoueri, sacilitari, et minus dolentem enici posse. 3 T. Itaque cum fructu ante partum adhiberi adminicula possimi, et actu adhibentur, si iis vel ea insita et quasi insculpta

343쪽

ante partum administrandis.

sse ulpta sacultas est, quae musculos abdominales, uterumque ad velocius, validiusque contrahendum impellunt; Vel ita genitalia mutant, ut celerius facilius et cum minori dolorε se dilatari patiantur. Neque Vllum ante partum, quod confert, in usum vucari adminiculum potest, nisi dicti, faeiat satis. Excussa igitur prima, quam pro pusui quaestione; quonam operari modo debeant adminicula adhibenda cum fructu ante partum, utpote altera quam dedi, breuiter strictimque expendam. Nullum, ut euidenter in onstraui, ante partum cum fructu adhiberi adminiculum potest, nisi aut contractioni musculorum abdominalium, uterique cumulum addat, aut genitalia ita mutet, ut cete rius, facilius, et cum minori dolore, se dilatari patianatur. Prioris generis adminicula Operari ita debent, vi vis

aucta, seu robur auctum musculorum abdominalium et uteri insequatur: experientia enim edocti scimus, contra. ctionem musculorum aliarumque partium eo esse imaiorem vehementioremque, quo maiori robore musculi, quo maiori porro robore alius generis partes, eaeque motui inseruientes, do tantur et pollent. Posterioris generis adminicula ita operentur oportet, ut resistentiae, quas genitalia foetui exituro opponunt, seu ut haec, quae partui opponunt impedimenta, decrescant imininuanturquer etiaenim experientia condocemur motum eo celeriorem, facilioremque fieri, quo minores resistentiae, seu quo minora impedimenta sunt, corpori moto obiecta. Operantur igitur adminicula, cum D Uctu ante partum adhibenis da, partim roborando, partim resistentiam minuendo,

seu, ut stitim patescet, debilitando. Mittam prioris generis adminicula, utpote pertinentia ad medicam artem, prosequuturus duntaxat posterioris generis, quippe e chi rurgia petita. f. 8. Adminicula cum fructu ante partum adhibenda, eat quo O chirurgia petita, vi modo dictum mihi est, in mi

nuen

344쪽

334 Inuei Dissert. de adminiculis chirurgicis

nuenda resistentia, quam genitalia foetui in lucem editurcii obiiciunt, Occupantur. Quoniam vero genitalia vel dura isunt, vel mollia haecque i) collum uteri, a) liuius vagina, et 3 vulva ; adminicula cum fructu ante partum adhibenda, eaque e chirurgia petita, resistentiam minuant necesse est genitalium durorum aut mollium, seorsim aut iunctim: Resistentiam genitalium durorum imminuendi potestas nobis concessa non est. Omnis igitur quae imminui resistentia potest, in genitalia mollia cadit. Nascitur inde quaestio, quid faciendum sit, quo resistentia, quam genitalia eaque mollia obiiciunt, minor euadat δ Antequam vero exponere queam, quid faciendum sit, quo resistentia, quam genitalia mollia ponunt, minor euadat; disquirenduin utique est A quotuplici modo genitalia, quae mollia dicuntur, resistant; et quaenam harum resistentiarum eiusdem naturae ac indolis sit, ut diminui se patiatur Nisi autem compreliensium animo habemus atque insignitum, quot modis genitalia mollia considerari et possint et debeant: frustra in plena et euidenti determinatione resi-Bentiarum genitalium mollium occupabimur. Quocirca antequam ulterius progrediar, inueniendum erit enodandumque, quot modis genitalia mollia considerari et possint, et debeant.

Ceruix uteri, liuius vagina, et vulva, praecise sent alia corpora, qualia sunt cetera omnia, cum eX partibUS inter se cohaerentibus componuntur. Itaque ceruix uteri, huius Vsgina, et vulva, qua corpus physicum considerari et possunt, et debent. Porro ceruix uteri, huius vagina, et vulva, eX corporum structorum genere sunt. Ergo certaix uteri, hUius vagina, et vulva, qua corpus mechanicum considerari et possunt, et debent. Denique ceruix

uteri, huius vagina, et vulva, ex corporum vivos Um numero sunt. Quocirca haec omnia qua corpus vivum considerari et possunt, et debent. Quibus coucellis et consti-

345쪽

ante parsum admiuiserandis. ntutis, res stentiae, tribuendae genitalibus mollibus, in iis, qua corporibus physicis, aut mechanicis, aut vitiis, seor- iiij sim aut tune ina quaerantur Oportetr Nam praeter di ela, si colpora, quod cogit8m Us nullum est. Primum igitur rea a Psissentiarum genitalium mollium genus, quaerendum ini. Diis qua corporibus physicis est. Resistentiarum alterum in iis, qua corporibus mechanicis. Et tertium demum, in iis, qua corporibus vivis. Quod primum attinet: corpora physica, quatenus canalem formant, experientia teste, id crastitie resistunt pariter atque duritie. Ergo item genitaliati, mollia crassiti e duritieque resistent. Quod alterum con-t, cernit; corpora mechanica, eaque imollia et tensa, expe-

rientia teste tensione res sunt. Ergo genitalia mollia, vNa pote quae ex tensorum numero sunt, tensione res stent. a Quod ad tertium pertinet; partes corporis nostri molles et l. vita dotatae, quatenus sunt vitales, experientia teste resi sunt, quemadmodum verbi causa membra paralytica do. arcent, pariter atque inausculus Σygomaticus paralysi adse- . clus: membra enim paralytica minus resistentia et flaccida sunt: et resoluto musculorum Zygomaticorum altero, alter, utpote robore suo gaudens, hinc paralyticum, quippe robore suo desitutum, er robore suo non vlterius resistentem vi antecellens, se contrahit, et resolutum antagoni

iam secum rapit. Ergo genitalia item mollia, cum eX vitalium numero sunt, vi vitali resistent. f. Io. Concesssis igitur et constitutis res flentiarum generib Uri quae genitalia mollia foetui in lucem edituro opponunt; facile patet, quid faciendum sit ante partum, quo impedimenta, per genitalia mollia foetui exituro obiecta, minuantur, atque ita partus tempore breuiori, labore siciliori, et cum minori dolore perficiatur, haec enim, vita in supra innidi, vera ante partum succurrendi ratio est, eamque probe iam tum perspexit HIERONYMvs MERCURIALIS.Ita enim ille L. a. Esp. 3. de mulierum uacu bis: Mi ν τ'

tota

346쪽

336 Wilss Dissert. ὐ adminiculis chirurgicis

tota ratio succurrendi in hol posita , ut sat partus cito,

ut Pauco dolore, nec non sine efensione, et ideo ante cftf-xa laborandum est, ut omnes illae causae tollantur quae possent hane dii cultatem secere. Vt autem tollantur,oliqva netessario agenda sunt ante parium. Vtatur balneis aquae dulcis, in quibus herba8 laxantes et emollientes csquantur ere. Expedit igitur I. ut resistentiae, quam genitalia mollia, qua corporaia physica, foetui exituro opponunt, ante partum diminuantur, ut igitur genitalium mollium crassities duri- litesque diminuatur. 4I. Ut resistentia, quam genitalia mollia, qua corpora lmechanica, foetui nascituro obiiciunt ante partum in sminorem mutetur, ut igitur tenso fibrarum, genita. lia componentium, diminuatur.

III. Ut resistentia, quae a genitalibus mollibus, qua corporibus vivis, foetui in lucem edituro opposita est, nisi quid obstet, ante partum minor essiciatur, ut igitur

vis vitalis, seu robur vitale, imminuatur. f. II.

Quo igitur primae indicationi satisfiat, imminuatur

quantum per nos licet I. Crassities genitalium mollium. Duplex vero ista cra L sities est, naturalis nimirum et praeternaturalis. Quod naturalem concernit; de ea aliquid detrahere non licet, neque necesse est, quum ipse Essector mortalium submisse venerandus, imminuendae huic prospexit. eo enim minor euadit crassities ceruicis uteri, quo propius naturale tempus partus accedit. Quod ad praeternaturalem crassitiem attinet; haec si a carne est, cultro si fieri et potest, et licet, remoueatur: quod si vero a magna genitalium intumescentia proficiscitur, quippe quae paulo ante partum locum subinde tenet, emollientia adhibean

i tur:

347쪽

ante parium administrandis.

tur: illa enim et vulvae imprimis intumescensa, nona pressione, uti quibusdam visum est, sed a spatino ori ginem ducit. II. Imminuatur durities genitalium. Et iam huiuς imam inutioni sapientissimum Numen prospexit: etenim genitalium , et nominatim uteri ceruicis moltitudo, circa ultimum grauiditatis punctum mirum in modum increscit. Quo igitur mollitudini isti addatur

cumulus, ante partum ista medicamina admoueantur, quast in duritie imminuenda occupantur. Emollientia audiunt. Ad moueantur ideoque ante partum emollientia, et remisse calida quidem, nam trigida non molliunt sed durant, donec a sinitima parte calorem accipiunt. Qua de re minus recte MAURICE Auin Traite des niti adies des f8nimes gosses Liv. a. ch. 4.: Elti ola ira aus totites les P-lιes genitales de qu/Ique talis emolliente, ou d'axonge, ou δε brurre frais, s elle volt qu' elies vent de Ia letne d fι dilater. Imprimis autem emollentia omni quo feri modo potest, ct saepius saepiusque vocanda in

usum sunt, cum durities naturalis adsit, vel praeternaturalis. Illa quidem in aetate proticinioribus ob tinet: etenim fibrarum cohaesio, earum ideoque durities , eo est maior, quo aetate prouectior homoeli. Haec autem admittenda in iis est , quae uteris cirrho laborant, vel cicatrices, a coalitu laesorum in partu praecedente genitalium ortas, tenent. Maxime igitur in aetate prouectioribus e porro sciri hovieri laborantibus: in iis demum qui cicatrices xenitalium tenent, emollientia adhibeantur. Adhibeantur igitur iniectiones emollientes in anum, in i cito. nes emollientes in uteri vaginam; inunctioneS Ren in talium, cataplasmata, balnea vaporosa, fomentatione , pelli, infestus. g. 12.Vol. II.

348쪽

338 Wiides Differt. de adminiculis chirurgicis

Quo tensionis imminutioni, quippe alteri, quam proposui, indicationi satisfiat; ea adhibeantur, quae tensionem fibrarum minuere possunt. Relaxantia audiunt. Relaxantia ideoque adhibeantur. Adhibeantur

ideoque I. Emollientia ; quum haec eX relaXantium numero sunt, et x. immediate, hoc est, ipsis genitalibus. Adhibean. tur ideoque pro re nata, seorsum, vel iunctima. iniectiones emollientes in vaginam uteri: b. inunctiones genitalium: e. pessi emollientes: d. balneum vaporosum, idque eXternum, vel in.

e. sementationes: f. insessus. a. mediate, hoc est, partibus adnexis, quum relaxata una fibra, altera item, eaque connexa relaxatur ; et a. quidem intestinis: quarum extremitas quum dupla sit, altera nimirum, quae anum, et altera, quae ventriculum, respicit; admoueatur α. emolliens intestinis crassis; admoueatur ideoque clyster emolliens. Ad moueatur β. emolliens intestinis tenuibus, ideoque decOctum emolliens pro potu porrigatur. Ita HI L.

Ro&YΜVs MERCURIALIs LOc. cit. L. I. Cap. III. ante partum sequens decoctum, utpote emolliens, in usum conuertere iubet. Rec. Se-

349쪽

ante paritim adminifrandis.

tundantur omnia diligenter, et bulliant in bro-dio parui pulli ad consu nationem tertii. Et capiatur dicti brodii singulo mane Psi, hoe ei.

enim emollit, nec non loqos lubricos et Leiles reddit. Praeter aquosum emolliens, itidem exhiberi oleosum emolliens potest. vi oleum amygdalarum dulcium, ceteraque eiusmodi. Con. sentit Avi CE N NA, quippe qui Lib. a. Tr. a. Cap. s o. haec habet: oleum de lilio par tum sicit facilem , et sedat dolores inafritis, hiahituri

b. pedibus, sub nomine pediluuii. t. abdomini et partibus finitimis, sub forma Inuti.

ctionis, fomentationis, vaporum. d. pedibus, abdomini, et adnexis partibus simul. Adhibeantur quoque, si urget necessitas, I. Relaxantia a lita. generis, quae autem, quum sub isto nomine nondum cognita atque perso ecta Med, eis sint, silentio inuoluam, istud modo addens, quod cucurbitulae, cum siccae, tum humidae, quippe, et in partu, et ante eum, a nonnullis penitalibus infigi solitae, relaxent, ideoque saei litandae geli ita litim dilatationi inserviant. En i quaedam , quae illud, quod dixi, sulciunt. rinilatandae gulae per anginae

strangulatus adplicat AREO AEus L. I. de curat. morb. acut Cap. 4. IOANNEs ARCvLANUs in opere pract. Cap. 6 a. ait: ompliat fauces, et guttur, et adiuuat attractionem a ris et expirationens fui, ginum, et remouet perhibitionem degi tisionis impollita supra θοudiis cucurbitula. Cucurbitularum dilatandi facultatem item agnoscit ME sv Ε, quippo qui L. i. Grab. Seel. I. pari. I l. Sunam. I. c. s. proses sus est, cucurbι tuus, ait sagittalem, coronaom, et

ad vertebram secundam colit impostis fanees, et glit' Υ a tur

350쪽

34o Wildes Dissert. de adminiculis chirurgitis

fur cynanthe oecupatas, dilatari, atque ad ampliorem aeris Uuram atque fuliginum expirationem adiituari,

et a deglutitis impedimentis defendi. 3 I3. Hisce, antequam ultimum illud prosequar, iunga in

Obseruationem UALLERIOLAE, quam obseruationum mediturum L. I. Obl. 1. dedit, quo euidentissime constet, quantum in partu promouendo valeant emollientia, muliebribus locis admota: Quod ad topica, inquit, remedia attinet, Atilio magis quam oleo calauti securi dum Deum diuata uxor rufa fuit. ExcogiIatii modum locos ex oleo casente fovendi minime frequentem. Sisit Ias vesicas multas aspertiatas domi habebam, in id mun ris dicatas; eas primum aqua calente mali factas emoLIini, quod aeris circum fusi actione induruissint: posea a theam, malaam, hyssopima , calamintham, artemisiam, cum soribus suis, ex oleo multo exceptis, incoqui iuomplo D e iusi: nroxque in vesicas suilias obum iEud calens infunyibula inie tam inclas, tumentibus modite suillis vesicis, atque muliebribus locis admotis. Cons sim paupercula aegra kuamen frutire se adminauit, grali

que pondus ad pudendi osium defcendere, quod paulo pos obsetricis etiam ope foras prodiit. g. m.

Reliquum est, ut tertiae et vltimae indicationi satis-saciam, quippe quae eo redibat, ut resistentia, quae a genitalibus mollibus, qua corporibus vivis, foetui, in lucem edituro, opponebatur, nisi quid obstaret, ante partum minor emceretur, vi igitur vis vitalis, seu robur vitale, diminueretur. Sed adminicula, quae vim vitalem diminuere positant, debilitantia sunt. Nisi igitur quid obstat, debilitantia in usum vocentur. Obstat autem pariturae imbecillitas: nam partus, utpote mo'

tui,

SEARCH

MENU NAVIGATION