장음표시 사용
371쪽
queant; duratura tamen erit haec neruis facta vis et adhue post partum absolui uni, et largam suppeditabit in puerperio oriundorum morborum occasionem. Mire ex tot lutit in hac parturientium debilitate cinnamomi, potissimum fragranti stimi eius olei, vires, quas in excitandis nimium languescentibus neruis summi usus esse , nemo medicorum negabit. Nollem tamen et hoc uti, quanquam et in uteri haemorragiis utile illud esse, nouis experimentis PLENC Rivs p ostenderit, ita ut vix videatur languinis aestum excitare. Confugerem potius, Gallorum more, ad lenia nutrientia, tenuia que iuscula, quae, si modo ventriculus ea ferre potest, quamuis lente agant, sanguinis circuitum certe non tantopere augebunt, ut inde
aliquid discriminis metuendem foret. Soleo quoque, si
poscunt parientes gratum ac vires restaurans medicamentum, ipsis exhibere, aquam cinnamomi simplicem cum grato quodam svrupo v. c. aurantiorurn, quae, licet sapore odoreue cinnamomi largitor imbuta, calidioris indolis tamen, ut oleum aut tinctura huius aromatis, esse neu liquam videtur. Semper enim metuendum est , ut recte monet Ill. v AN SP IEΤEN, ne, si morose negare velles tale cardiacum, clam te inscio osserat vel obstetrix vel amicarum turba talia, quae multo sint periculosiora. Idem et de sternutatoriis, iam a veteribus medicia ad hunc usum laudatis dicendum erit, quae, nisi adsueta istis parturiens fuerit, validissimos haud raro conci ilus ciere poterunt, atque adeo, licet interdum felici cum successu adhibita fuerint ac, ob eum, quem in neruos efficiunt, hi mulum, pariendi conatus augere Vel de facientes excitare postulat; caute tamen iis utendum, et praesertim in plethoricis foeminis, nisi vena antea secta fuerit, prorsus ab iis abstinendum esse censeo. Ex voto saepe languidas uteri se contrahentis vires reficere ac refocillare possumus, si sanguinis copia nimia, ex suis signis detegenda, paululum imminuitur, ut, deple
372쪽
tis sic nimium turgescentibus uasis sangui seris uterus facilius se arctare queat. Quod quidem dolores ad partum augendi auxilium plus una vice praesentaneum ac praestantissim uin in partus negotio, lente procedente, Optimo cum successu expertus fui: ita vi paulo posi venam sectam reuiuiscere quasi naturam viderim, obortis. que fortissimis contractionibus partus, de cuius euentu Omnes desperabant, felicissime absolueretur. Licet autem hanc venae sectionis efficaciam in excitandis uteri contractionibus maximi faciam, ita, ut hoc auxilii genus , ad dolorum languentium vim auqendam fere
unum, certe Omnium tutissimum existimem: tantum tamen ab ipso expectari posse mihi vix persuaderi patiar,
ut credam, sola venae sectione posse talem partum, qui caesaream poscit operationem, in naturalem ac facilem mutari. Mirabundus haec legi a Cl. Eras DL Nio 'offerta, qui auctoritati sui praeceptoris Cel. BOEHΜERI nimium tribuens, talia publice adfirmare non dubitauit. Quum tamen eam, quam breuiter adiecit, casus relationem famae meae aliquantum ignominiosam esse putem, pauca, hac data occasione, contra eam monere mihi liceat. Neque enim tam temporis de operatione caesarea vel a me vel a medico praesente cogitatum fuit, licet eam posceret ipsa parturiens; neque dolorum ess-cacia per venaesectionem restaurata fuit, cum iam quatuor horis ante, quam vena secaretur, satis ac nimis valide uterus se contraheret, licet frustranea essent eius conamina, quoniam ob angustam et ex rhachitide compressam pelvim, foetusque insignem molem expellere ipsum nequiret: neque foetus post venae sectionem, ut narrat BO EI IMERVs, per naturales vias putridie prodiit, cum ille mox a venaesectione, vix vena deligata, dissiculter satis multaque adhibita opera, sola tamen manuum ope, a me, salua matre, fuerit eX tractus,
. in Dissert. de partu caesareo. Lugd. Bat. I 772. p. 6 S.
373쪽
quamquam caput eius, iam duodecim, et quod excurrit horis ante BOEHΜERI aduentum , perforatum et omne cerebrum ossaque bregmatis utraque exemta suissent. Haec omnia nescire BOEHΜERVM ego quidem non miror, cum ipsi, licet ea de causa arcessitus, et, ut ili Nil faciat, rogatus fuerit, nec parturientem matronam tactu explorare, nee foetus extractioni, a me suscipiendae , adflare placuerit: sed ille cubitum tuerit, parum de futuro euentu sollicitus. id tamen vehementer miror, quod, nimium famae suae intentus, nominis sui gloriam sibi comparaturus, talia publice auditores suos docere , quae ficta et veritati minus consentanea sunt, haud erubescat. Facile enim exinde fieri potest, ut tirones, hac sua in magistri verba fiducia, leniorique
tali auxilio nimium confidentes, veram opem longius differant, et sic mirum quantum parientibus nocere a Cobesse queant. De remediorum reficientium, quorum mentionem ibidem Cel. BOEHMERVs secit, natura ac indole nihil addere possum, cum ante foetus eX tractionem ne guttula quidem medicamenti ab ipso ex hibita suerit; altera vero die, corticis peruuiant vlum Valde a uerlatus ac abhorrens BoΕΗΜERVs quem in puerperis se nunquam ante nouum decimumue diem exhiberi solere dictitabat ) paucula grana nitri sufficere
omni indicationi medicae existimauerit. Quae, quo pacto reficientium nomen mereantur, viderint et iudicent alii. Sed reuertendum est in viam e diuerticulo, et dic dum adhuc de irritatione ac titillatione orificii uterini, qua matricem ad validiores contraetiones stimulari ac incitari volunt multi, auctoritate Pugos commoti . Nec ego negare voluerim ac in dubium vocare, posse hoc facto stimulo dolorum vehementiam augeri; summa tamen hic Opus erit cautione, ne nimium veXetur
uterus et in tam sensti viscere inflammationis occasio fat. Hinc neutiquam ab obstetricibus, ne rudi ter resperaSatur, sed, si tali auxilio natura indigeat, a perit
374쪽
364 . Geater Dissertatio de partus
Obstetricante, qui parcere utero rite didicerit, illud prae. sandum erit. f. s. De nimia dolorum atrocitati. Sed non soluin debiles vleri ad contrahendum vireSossicere partui solent; sed saepius quoque de nimia partus
dolorum vehementia, qua mirum in modum eXcrUciantur parientes, et in edendis nixibus impediuntur, conqueri obstetrices audimus. Neque in dubium vocari aut negari potest, interdum misere eas vexari et summo doloris sensu, vix tolerabili, assici sub tali quoque partu, quem ob situm foetus facilem futurum esse speramus,
ita, ut haud raro ex hac doloris acerbitate vel animo delinquant, vel et toto corpore conuellantur. Et licet convulsiones non semper metuendas cum MoTTIVs assirmet, cum prostent varia parturientium exempla, quae sub conuulsuis motibus foetum feliciter enixae fuerint: summi tamen periculi plenos esse parientium conuulsi- vos motus ipsa experientia loquitur. Duplex vero genus horum dolorum esse constituendum autumo. Cum enim supra iam monstrauerim, eos, qui a contractionibus uteri oriuntur, dolores, qui soli dolorum ad parsum
nomen meΓentur, aut non tam vehementer foeminas
torquere, aut si ob varias causas iusso fiant aliquantulum atrociores eos patienter ferendos, cum partus negotium iis perficiatur: tum demum eos nimia sua vi ac vehementia partui obesse posse existimo, cum uterus a Ut in pelui oblique collocatus est, aut foetus in utero male compositus uteri segmentiun inferius uni alteritae pelvis parti nimium apprimit. Aliam quidem causalia horum in utero ipso oriundorum dolorum adfert THEBEs Ius
qui sibi persuadet, veros dolores ad partum fieri, si
fundus uteri ad ceruicem deprimitur, e contrario hoi, r. Eiusdem Heluiminen uns, p. - I9. 258.
375쪽
de quibus hic sermo est, spurios RoEDER Ro dictos
dolores enasci, quando transuersa Vieri diameter arctatur ac minuitur. Hoc igitur dolorum genus in naturali partu nunquam Oriri poterit; hinc et de eo tum, quando de obliquo utero agendum erit, fusus eX ponemus. Quae vero 4n facili partu obtueniunt tormina, ea vel . in intestinorum canali, vel in vesica urinaria, vel in alio quodam abdominis viscere ab acrimonia, ad harum partium neruos delata, excitantur, vel ab e X ternar Um genitalium partium nimia tensione ac compressione oriuntur. Cum ergo haec in utero non fiant, dolores ad partum neutiquam dici poterunt. Et si concedam, posse his ipsis citaciatibus, ob mirum, quem in corpore fieri satis constat, neruorum consensum, uterum simul assici; tantum tamen abest, ut per eos verae uteri contractiones cieantur, ut potius fibrae uterinae, spastice contractae, orificium matricis claudant ac constringant, partumque magis impedire quam promouere videantur. Hinc recte a nostratibus Mam j I hea appellari hoc dolorum genus solet, quod cum tantopere videant partum tardare, variis vel medicamentis vel externe applicandis remediis mitigare ac, ut loqui solent, in veros dolores atque genuinos commutare allaborant. Et scire omnino refert, qua ratione mulier eiusmodi doloribus affecta consolan da ac leuanda sit, cum sopitis eiusmodi dolorificis spas mis haud raro, quae antea prorsus silere videbantur, uteri contractiones exsurgant et salutares motus praestenti Peis me omnino rem suam agerent obstetricantes, si in hac dolorum vehementia parientem ad labores sollicitare et eam, ut suis moliminibus partum acceleret, hortari vellent. In istis uero leniendis summi usus sunt clysmata ex lubricantibus medicamentis parata, anodynaquellorum chamona illae vi imbuta, quae nimium tensas ac strictas partes molliunt atque laxant; quibus et castoreUmmaxima cum utilitate addi poterit; quod et interne, si modo ob ingratum suum saporem a pariente fertur, dari
376쪽
dari feliciori sorsan eum successu potest , quam eae, quae mirum quantum laudantur pillulae stimulantes B
cherianae aut Statilianae, ad quas, ut ad sacram ancho. ram, confugere in his aerumnis, pleraeque obstetricu in consuerunt. Sed et fotu emolliente rem aggredi suadent auctores. Hinc vapores tepidos herbarum emollientium in aqua coctarum ad genitalia admittunt, vel et sementis, imo cataplasmatibus externe abdomini pudendisve partibus impositis hanc nimiam partium tensionem leuare tentant. Quorum quidem omnium virtutem ac estica.ciam, qua nimis strictas fibras neruorum ac musculorum ipsiusque resistentis cutis, mollire valent, in dubium non vocabo; vidi tamen saepius his omnibus adplicatis magis intumescere has partes ac turgidas indurari, itavi non leuis inflammationis suboriundae metus seret. Vt vero in debilitate contractionum uterinarum venaesectionem multum utilitatis praestare supra monui, sic et in mitigandis his nimiis spasmis indeque enatis doloribus eam institutam mire profuisse saepissime expertus fui: in primis tum, quando ple thora parientis eam eXigere videbatur. Tandem et Opiatorum usum praedicant ac commendant, ad hanc dolorum atrocitatem sopiendam, de quorum utilitate ROEDERER Vsq haec ha bet: Optata, caute ab experto exhibita, egregia funt pspasmos videιicet doloribus contrarios sedantia et quiete inducta restientia. Licet autem iptis et anodynam et cardiacam vim inesse certo persuasus sim, non adeo tutum tamen eorum usum esse exinde mihi probabile est, quoniam, nisi in largiori do si exhibeantur, vix dolorem compescunt: iis vero si largiter vii volueris, sanguinis aestum concitare facile ac postea neruorum insignem debilitatem efficere poterunt.
s. in Elem. art. Obst. edit. a. g. 33I.
377쪽
De situ parturientis la Fariti naturali.
Interea vero auxilia, quibus ars succurrere parturienatibus earumque labores leuare potest, primum locum obatinere uidetur commodus parientis situs, quo dici vix potest quantum resci et in nixibus edendis foemina iuvari soleat. Et si enim in omni fere situ parere mulieres experientia testatur, cum sciam peperisse alias erecto corpore stantes; alias super diducta mariti se mora sedenteS; alias, quod saepius apud rusticas feri vidi, humi prostratas ac super stramina proiecitas, quem situm mi. rabiliter conducere partui hoc genus hominum existimat alias pronas in lectulis collocata , aliisve variis modis situ huic negotio prorsus inepto fatigatas, tamen latis felici successu partum absoluisse: negari tamen non potest, inter omnia situs ad partum genera, quae fere cui vis genti singula ac propria esse solent, illud optimum lac ma Xime commodum esse, quo vel sellae obstetricali insidentes, vel super lectulum, huic scopo accommodatum, siue in laterali situ, sue quod praestat pronae collocatae partus negotium peragunt. Lubenter quidem concedo, este omnino in naturali partu condonandum aliquid ac indulgendum mulieribus, quae haud raro re-lcusant in alio situ, quam, cui adsuetae sunt, vel qui maxime ipsis arridet, parere; is tamen, quem eligunt, non debet partui obesse; et vel uteri vel infantis situmi mutare, aut parturientis nixus debilitare aut impedire. Quod omnino in eo, quem supra adtuli, si tu sieri oportet, ubi exporrectae iacentes, nullis, quibus pedibus aut manibus inuiti queant, fulcris additis parere coguntur. Neque fuit humanum ingenium in perficiendo, certe nouis inuentis ditando, hoc adminiculi genere otio sum, ita, ut incredibilem fere inuenire possis vel sellu-l larum, vel lectulorum aliarumve machinarum, huic operi destinatarum, copiam, summa cura descriptam et leonibu S
378쪽
bus illustratam: quarum quae aliis summopere probantur, saepe ab aliis mire culpantur ac prorsus inutiles, ne dicam noxiae, habentur. Quam quidem obortam inter auctores de lectuli obstetricalis prae sellis praestantia controuersiam, ut dirimere ac componere queamus, definieri. dum ante omnia erit id, quod ad sacilem reddendum lpartum necessario requiratur. Videtur quidem nobis,
de hac re disserentibus, otium secisse Ill. Gii Net 1 v s , qui in singulari libello hoc argumentum solide tractauit, ita ut superfluum fere sit, ulterius de eo disputare. Cum
tamen et recenti mimi aeui scriptores adhuc in varias partes discedere inueniam, breuiter meam mentem eXpOnam. In ipso naturalis partus perficiendo negotio perinde erit, num in sellam, an in lectulum collocaueris parturientem, modo situs eius ita sit comparatus, ut sedeat non erecto, sed paululum reclinato, corpore; ut genitales partes cum sacro osse ac coccyge supra marginem sellae aut lectuli spolidam ab omni compressione libera sint; vi tandem firma adsint fulcimenta, contra quae pedibus manibusue niti parturiens queat, quo mus -'culis contractis ac spiritu suppresso fortissime nixus edere possit. In tali enim situ optime foetus in pelvim com , pelli potest atque, uteri vi cedens, per vaginam exire
co tantum respicienduim sumina cura erit, ut uteri axis in pelvis axin dirigatur et externae partes prodeunti infanti cedere possint. Quanquam igitur multam laudem mereri facile largior sellam obstetri calem quam DEVENTE Rus ' primum descripsit, y FRIEDius aliique nouis
addita mentis ac inuentis emendarunt, quanquam et sua commoda sunt lectulis siue ME CREOANO ab H ENCRELIo
379쪽
depicto, sue FRIEDIANO,' cum tamen eiusmodi machinae non ubique in promptu sint, iisque uti operatoribus non semper integrum sit, scire oportet quem uis bstetricantem parare commodum satis situm, quem praesens rerum conditio postulat, locique opportunitas permittit. Neque hoc adeo dissicile ipsi erit, modo memor sit supra diciorum requisitorum, quae si rite obserua verit, facillimo negotio, necessitate urgente, ubiuis vel in vulgari, quo utitur foemina lectulo, dii quem transuersilia collocat parturientrita, vel ex binis, pluribusue sellis ita inter se compositis, ut inter eas liberum spatium res et, quo obstetrix manum ad genitalia dimittere possit, aptum
huic operi locum adornare poterit. Praecipit talem ex sellis cCmponere situm V. HOORNI Us, eumque is titium extemporaneum appellat. Licet autem lectulos obstetricales, si modo rite et apte fabrefacti fuerint, prae omnium sellarum generibus magis milii placere fatear, quoniam in iis, si necellitas postulat, ad artificialem partum sicile accommode parturiens collocari, et a partu facili fatigata lac debilis requiescere et denuo vires colligere potest; nollem tamen eo temeritatis procedere, ut, quod seri a variis auctoribus inuentinus, quarundam post partum oriun darum molestiarum v. c. prolapsus Vleri, rupturae perinaei cet. causas in sellas obstetricales coniiciam, quas magis vel a mala genitalium forma, vel ab internis quibusdam causis, vel et ab obstetricum aut negligentia, aut nimis ossiciosa cura ortum trahere, quiuis vel me non monente facile intelligore potest. Multo minus variorum puerperii morborum causam a sella obstetricali repeteret via qua in mihi in mentem veniret, quod tamen nuper ad , modum miratus legi in tractatu quodam de purpura, cuiUS causam saepius et in eo esse quaerendam existimat auctor,
quod minus idoneis sellis, iusto citius, imponantur parien
380쪽
gro Gehur Di sertatio de partus naturalis etc.
tes. Sussiciant vero haec hie loci de situ parturientium in naturali partu commodo dicta, cum uberiorem occasio. nem has machinas deseribendi ae diiudicandi in sequentibus dissertationibus, de hoc argumento conficiendis, sim impetra. turus. Poscit enim longe alium situm parientis ea partus specieS, quae arte sola terminanda est, siue id infantem in utero conuertendo fiat, siue instrumenta, foetus extrahendi causa, in uterum demittendo. Id unum tantum adhuc dictis his iungam, non debere foeminam parturientem flatim a partus initio ad situm hunc, in quo parere vult, cogi, sed tunc demum sellae vel lectulo eam esse imponendam cum satis hiare et ab aquarum vesica rite deduci orificium uteri tactu cognoscatur: ne, si nimis diu in eodem sturetineatur, nimiam virium iacturam faciat. Recte etiam
iubet sub ipso partus decursu parturientem sensim sensim que magis reclinari SI EI Nivs I qui, varia partus stadia optime ac solide distinguens, cuilibet eorum parientis situm accommodandum esse demonstrat. Nunc essent ea addenda partus naturalis au Xilia, quae
obstetricis manu emcienda ac praestanda sunt; quibus haud
raro magis partus negotium dissicile redditur, quam iuuatur. Cum tamen plura de iis sint commemoranda, quam, quae adferre per limites academicae scriptionis licet, agam de iis in altera dissertationis huius parte; tum temporissimul ea, quae obstetrici, post partum, tam neonati De tuS, quam puerperae causa, incumbunt ossicia, ulterius expositu PUS. y. in libro supra citato p. 13 S. 3. 4S2 sqq,