장음표시 사용
401쪽
39 Ihaec ossicia, ab obstetricibus peragenda, iis iniungit.
Quoniam, inquit, foetus axin peluis sequitur, versus anum tendit; dum vero vaginam peragrat, successive parietem eius posteriorem , intestinum rectum, anum et perinaeum versus os sacrum reprimit, quam repres.sonem, atque orificii vaginalis dilatationem obstetricans sequentibus iuuat: α) pinguedine quadam A butyro, Oleo amygdalarum dulci etc. vaginam et labia saepius inungere potest, ut consuetudini satisfaciat, atque forsan fibras paulo magis relaxat: β) ad virumque orificii vaginalis latus, prope perinaeum utriusque manus indicem, et medium digitum collocat: γ sub quouis ingruente dolore digitis liis perinaeum versus os sacrum deprimit, atque infra caput ducit, qua ratione capiti porta ita panditur, ut absque impedimento et perinaei noxa excidat. Quod quidem praeceptum et apud alios summos viros
mus, qui omnes ac singuli prauam hanc atque eXitiosam enchei resin commendare non duhitant. Tantum tamen abesse mihi certo persuadeo, ut, ea ad la ibita, illaesum ac integrum seruetur perinaeum, ut potius digitis, hac ratione adplicatis, disruptio eius tantum non semper emciatur. Dudum iam meliori ratione considere his partibus docuit Cel. Pugos, ' cuius consilia et S MEL L1E S approbat et commendat, ita, ut miratus
saepius fuerim, qui fiat, ut a recentioribus plerisque obstetricantibus negligerentur prorsus haec, quae docti hi viri suadent, praestandi adminiculi genera. Nunc tamen
nostro aevo PLENc Rivs, ' melius autem atque cura-
402쪽
39a Ghur Dissertatio de partus
tius ea proposuit Sae Et Nivs qui merito supra adductam methodum taxat ac reiicit, et nouam hanc, a dietis viris laudatam, vald opere commendat. Volunt nempe, ut digiti, siue potius uola manus, exteriori perinaei, vehementer expansi ac attenuati, superficiei imponantur, et sub quouis dolore ad partum, quo caput o sinu eX-primere tentat uterus, tota haec perina ei regio sursum, interiora versus prematur; ut, hac praestita opera, con spirantibus his, tam deorsum, quam sursum prementibus vicibus caput sub ostium pubis arcu in diagonali, iquam dicunt, linea prosiliat atque expellatur. Hoc enim modo sit, ut non solum perinaeum suffulciatur, eiusque dilaceratio prorsus impediatur: sed et caput infantis ab illa, qua versus os coccygis dirigitur, via paululum remotum, cum ana istam lineam, quam exiens e sinu sequi debet, describere cogatur. Ipse ego, experientia edoctus, usus saepius fui maximo cum emolumento hac methodo, Cl. Pugos auctoritate commotus, eamque auditoribus meis lana multis abhinc annis suadere annisus sui: hincque valde laetor, eam nunc publice tanto pere
403쪽
pere commendari, cum saepius doluerirn, illam, supra
commemoratam, recentioribus nimium adlluc probari.
Neque et ille modus mihi displicet, quem S 1 E 1 N 1 v sue praecipit, quo digitis, in ani orificium immissis, caput
suisum extrorsumque moueri vult, cum itidem ad peri naei conseruationem multum facere posse videatur. Quam vero addit in 3. 483. encheiresia, qua iubet, duos digitos vaginam inter et caput ita collocari, ut super eos inflexos gliscere possit capitis globulus, ea mihi eodem fere laborare videtur vitio, quo illa, quam supra reiecimus. Licet enim existimet, posse infantis caput his adplicatis, et uncorum in formam incuruatis, digitis in vagina eleuari, et simul ex sinu matris exprimi ; videntur tamen mihi digiti ob suam molem magis angustiorem reddere, quam dilatare viam, quam .peragrare prodiens caput debet. Idem et dicendum esse puto de isto adminiculo, quo, OS coccygis reprimendo versus posteriora, amplificare haec loca tentant, siue in vaginam, siue in ani orificium immitti iusserint digitum. Quanquam enim hanc repressionem caput, ab utero deinpressum, omnino emcit; ea tamen, si iam fuerit a capite praestita, augeri adhuc arte nunquam poterit. Et fac, eam quoque fieri posse, certo reprimens digitus omne spatium , quod hocce artificio additum est, occupaturus erit. Cogitarunt et alii de ipso orificio uteri arte diducendo; quod volunt, vel circumductis in eo digitis fieri, vel, ut WALBAVΜIus ' suasit, artifiωcioso satis inuenta ad hunc vlum machina, qua se putant eam, quae a natura sit per aquarum vesicam, uteri dilatationem apte ac commode imitari posse. Quad tamen artificia, nisi forsan ad faciliorem, si vertendus est
V. vid. LEVRRΥs Imbγ- aliorum ad hunc finem com- Nebmui gen Uon den Ur Dchen mendatorum instrumentorum
404쪽
394G hier Dissertatio de parilis
male situs infans, in v terum manus immissionem L, eere aliquid possint, prorsus inutilia, quin etiam ob sum. mum discrimen, quod utero inde oriri posset, reiicion. da esse censeo. 3 De in frumentorum usu in partu naturali. Mirum omnino haud paucis videbitur in hac, quae
adminicula partus naturalis ac facilis recenset et diiudi. eat, dissertatione mentionem fieri instrumentorum chi- Turgicorum, eaque ad talem partum, cui perficiendo solam naturam sufficere saepius dictum fuit, citius fiuien. dum commendari. Desinent tamen hi mirari, si perpendant eam nostri aeui insignem felicitatem, qua faetum est, ut talis adsit in nostra arte ferramentorum apparatus, qui clarissimorum virorum ingenio ac opera adeo excultus ac emendatus est, ut infantis nascituri vitae omnino prospici, matrisque parientis a partu oriundi dolores non solum mitigari vald opere, sed: et eorum diuturnitas mire minui pollini, si quis modo hisce in. strumentis uti apte ac dextre nouerit. Ex quo enim nunc forcipis variae species tanta correctae sint et L E. V R E T I prae aliis et S MELLII cura, ut commode iis
caput vivi infantis prehendi; paululum, si mole sua
Peccauerit, comprimi; tutoque e sinu materno, absque ulla matri inde metuenda noxa, extrahi posset; vix cuiquam absonum videri poterit, harum usum et nunc suaderi, cum spes affulserit optima, fore, ut solius naturae viribus expelli rite collocatus infans ex pelui bene conformata queat. Exigit enim officium cuiusuis et medici et obstetricantis, vi cito, tuto ac iucunde aUXilia sua adferat, et hac ratione misere vexatis quam potest fieri celerrime opem praestantiorein ferat. Hinc nunquam obstetricanti vitio esse vertendum videtur, si forcipe ad plicata foetum extrahere conatur, quem forsan uatura expellere, licet diuturniori labore, potuerit,
405쪽
eum ille, hae ipsa opera praestita, partus diuturnitatem
mirifice imminuere, Omnibusque, qUae a nimis protracto partus labore vel matri, vel infanti facile oriri possunt, incommodis tuto ac secure mederi videatur. Iure igitur optimo a ST E IN IO laudari forcipis cur vae, siue Levretiana, siue Smelliana sit, applicationem existimo, quam aliquoties iam olim in hacce partus specie felicissimo cum successu, grataque par lenti ac probata methodo ipse adhibui . Possumus enim eius usu non solum ea, quae natura, praesertim si paulo imbecillis iam fuerit, lente perficeret, citius ad finem pem dueere, sed et ipsam naturam in perficiendo partu ita imitari, ut non uno impetu, sed sensim sensimque caput prehensum extrahamus, atque adeo genitalium dilatationem paulatim efficiamus. Ast longe aliter mihi sentiendum esse videtur de vecte ROON HVYso, quem
non solum ab iis, qui eum primo loco publice descripserunt, ad caput ri te situm soluenduin commendatum, sed et ab ili. Sw1ΕΥENio,' PLENCRIo, praesertim vero a STE IN Io' mire laudatum, et in partu naturali leuando summopere praedicatum inueni, ita, Vt
ipse optandum esse existimaret, posse hoc, ipsi adeo
probato, instrumento et obstetrices uti. Licet enim alia ratione hunc vectem applicari iubeat STE IN IVs in naturali partu, ac ille in capite incuneato solet alioquin adhiberi, velitque, eum non sub ossis pubis synchon-drosi ad occiput infantis, sed inter os facrum, et faciem foetus ita immitti, ut concaua sua pars faciem excipiat, quo
406쪽
quo eleuando eum, caputque sursum premendo, utero deprimenti resistatur; multa tamen sunt, quae vetant liuic consilio assensum praebere. Huic enim adlato, et supra iam a nobis probato, praestandi auxilii generi satisfieri hoc instrumento merito dubitamus, cum dest firmum hypomochlion, cui apprimatur media vectis pars. Oportet enim vectem, si eo caput leuare volueris, fulciri perinaeo, quod, nimis tum temporis expansum ac attenuatum, huic operi vix aptum erit, nec satis resisset; ut potius metuam, ne hoc ipso artificio multo L. cilius dilacoretur hoc septum, et, quod cauere volebas, hoc ipso negotio essicias. Quanquam et alio in loco vir iste harum rerum doctissimus scite ac eleganter praecipit, RoONIIVYSII vectem in contra naturali partu, ut heterodromum vectem, in naturali vero, ut homΟ-dromum agere: ' ex quo intelligitur, existimare illum, in partu facili vectem esse nullo in media parte hypo-mochlio fulciendum, sed, apice eius ad os sacrum firmato, et alterum eius extremum attollendo, rem esse
peragendam; vix tamen, cum rigidam laminam, non
flexilem iste uectis sistat, perinaeo, certe in primi paris, satis prospici posse, hoc applicato, censeo. Multo minus obstetricibus esse permittendum huius instrumenti
sum concederem, quae, mechanicarum regularum plane expertes, et validam vim atque essicaciam eius non
satis intelligentes , rudi ori forsan negotio perinaeo saepius, ne dicam semper, vim essent illaturae. Aptius instrumentum, quo ea, quae vecte Roonhuysiano praestari vult SΤΕ1Ν Ius, essici magis commode posse mihi videntur, esset forsan lamina tenuis, duos circiter pollices lata, in marginibus ac omni superficie probe polita, sussi.
407쪽
sussicienti longitudine praedita, ex balaena consectar qualem memini me commendatam legere ab haud incelebri, cuius tamen nomen nunc in memoriam non re.
iit, auctore. Immittenda illa erit ad mediam usque ossis sacri partem, et tunc, quod ob eius flexilem elanteitatem factu haud erit dissicile, ita incuruari, ut iu concaua sua parte, super planum inclinatum gliscere e sinu infantis caput, et ab utero exprimi. postit. Quo quidem modo omnino eueniet, ut uteri se contrahentis vis atque essicacia in ipsum perinaeum, obice hoc posito, infringatur, et capitis progressus in diagonali linea fiat: quo artificio, mea quidem sententia, tam partus citius faciliusque absolui, quam genitalium rupturae optime prospici poterit. q. T.
De placentae ex utero extractione. Quando nutic in lucem prodiit infans, vel flatim ipsum sequitur sponte excidens ex utero, placenta, vel ea paululum remanet, et nouis tandem obortis uteri contractionibus, secundo quasi partu, expellitur. Cum enim ob inusculosam suam structuram, quam n Unc nΟ-stra aetate in dubium vocare absonum sere esset, irritabilis omnino sit uterus; a quouis in eius cauo haerente corpore ad sui contractionem stimulatur, neque quiescit, donec omnia, quae continet, modo ipsi in Ora concedatur, eiecerit atque protruserit. Solet tamen interea fieri, vi a variis causis impediatur uterus, quo minus huic negotio perficiendo sussiciat; atque adeo placentam in sua cauitate retineat. Ex qua quidem secundinarum retentione cum viderint obstetricantes saepius varia puerperae oriri incommoda, haemorrhagiana v. c. plUS IDinusue copiosam, lochiorum suppressionem, vehementes post partum dolores, et quae sunt huius generis alia; inceperunt de placenta citis tuae ex utero extrahenda cogitare. Quod autem cum nimis sese ina uter enicerent, . haud
408쪽
haud raro in vitae discrimen puerperas hac intempestiua
ac saepe nimis ruditer peracta placentae evulsione coniici experientia docuit. Media igitur via incedendum esse nunc recentiores obstetricii medici praecipiunt, iubentque placentam non adeo praecipiti ausu ex utero eximi, cum ipsa natura hoc sibi commissum negotium optime tutissimeque ad finem perducat, eamque non solum ab uteri parietibus separet, sed et separatam e genitalibus protrudere conetur. Olim suadebant viri
in arte celebres, eam iam antea, quam funiculus deligaretur, eximere, et chordam umbilicalem fortiter trahendo educere. Ex multis, qui funiculi tractione hanc placentae solutionein seri volunt, unu in tantum ROE.
DE RERUΜ ' nominabo; qui eam sequenti modo pe fici iubet: circa manus sinistrae digitos voluitur su-niculus: β) dextrae manus pollice ac indice, sicci lin. tei ope supra sinistram manum prope vaginam funis prehenditur: γ utraque manu motando funiculus trahitur: quod si placenta sequitur, altiori loco funem manus
prehendere, atque attrahere continuant, donec placenta
prodeat. Nollem tamen huic dato a docto isto viro consilio subscribere, illudque vel commendare vel ut obstetrices istud exsequantur permittere. Tunc enim haginethodo tantum uti integrum erit, quando iam ab utero separata fuit placenta, et soluta in cauo uteri vel canali genitalium delitescit. Si vero placenta vel tota vel et ex parte utero adhuc adhaeret, hac ipsa funiculi attractione, quamuis leniter ista peragatur, vel uteri fundus inuertitur, vel chorda umbilicatis disrumpitur, vel matrix in vaginam protrahitur et ad prolapsum eius, quem omni cura cauere debemus, occasio suppeditatui Tantum igitur abest , ut hunc protrahendi placentam modum probare postim, Ut potius interdicendum eum et ut plane ab eo abstineant, obstetricibus iniungenduin esse existimem; licet eum , si iam soluta sit pla.
409쪽
centa, ad istam protrahendam susscere posse non dubi. tem. Fuit haec mea mens iam olim fusius a me de clarata, cum de hoc argumento ex instituto dissererem, firmisque, ut puto, rationibus demonstrarem, esse profecto concedendum utero aliquantulum temporis, quo denuo suboriundis contractionibus secundinarum solutio nem efficere easque e cavo suo eiicere possit. Longe enim alia nobis est de hac uteri contractione opinio, quam multis ex recentioribus, qui adeo reformidant hanc uteri coarctationem, ut protinus, si talis eueniat, placentam, quouis modo id fieri possit, extrahi vellent, metuentes, ne contrahens se uterus vel orificium penitus occludat, vel placentam in peculiari sacco abscondat. Nos vero cum certo nobis persuasum sit, naturam his contractionibus placentae expulsionem praesare, expectandas eas esse censemus, nec citius de eximenda placenta cogitandum, quam uterus suae contractionis signa dederit. Quae quidem signa colligere non admodum difficile erit, cum tam ex iis, quae ante partum, quam ex iis, quae in partu contingunt, coniici, et manu .abdomini in pubis regione imposita percipi ac cognosci facillime pollint; ut eleganter ac docte docuit LEVRE. Tvs. ' Quod et probarunt alii in si te nostra clari viri,
Pugos, SΜELLIE, CRAN Zivs ipseque R OEDERER VS, qui Omnes eXpectare obstetricem spontaneam placentae solutionem iubent, nisi vel praeconcepta parturientis opinio, vel haemorrhagia, vel conuulsui motus festinare in hoc negotio operatorem cogant. Quae quidem incommoda si urgeant, placenta manu in vicirum immissa et digitis inter eam ac uterum positis leniter et prudenter deglubenda, soluenda atque ex genitalibus protrahenda erit. Summa tamen cura fugienda in hoc negotio peragendo est nimia praecipitantia, Omnisque
e. in Dissertationibus meis: d. Memoires de Pacad. Υ .de tero secundinas expellente. de Chirurgie, I Uui. II. PηK. Sect. I. Ipsis. Sect. II. 1767. at 3 seqq,
410쪽
oo Gehur Dissertatio de partus naturalis est.
nisque, quae utero molesta esse possit, violentia, sed placide lenique manus agitatione rem esse perficiendam sana ratio postulat. Multa enim habere videtur haec methodus commoda. Absque ullo discri inine, facili satis negotio et sine parturientis dolore, dum a foetu prodeunte hiat adhuc uterus, manus potest in uteruin penetrare; nullus poterit vel inversionis vel prolapsus metus oriri; omne in uteri ea uo haerens corpus, siue gemellus fuerit, siue mola, siue sanguinis grumus, hoc modo detegi 'utque extrahi; uterus obliquus quodammodo in rectum stum reponi, et si atonia laborareeognoscatur, irritari leniter potest, quo citius se contra. hat, prorumpentisque sanguinis fontes praecludat.