Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

XXXIV.

D. CHRISTOPH. FRANC. NICOL: DVPVYDISSERTATIO

BALNEIS ANTE, IN ET

ARGENTO RATI, ITT 8.

Vol. II.

413쪽

DE BALNEIS ANTE, IN ET POs TPARTV M.

est cum balnea in usum adhibentur; neque soluma modo ad eluendas corporiS impuritates aut tempe randum caloris aestum sua lit illos ab Omni aeuo instinctus naturalis: verum etiam fracta riparum glacie populos in fluuiis sibi et posteris robur quaesiuisse, et etiamnum quaerere, hi istoria de hoc et fabula consentiunt. Huic instin. elui nihil detraesisse societatem, quin potius aspirasse, prae- primis apud veteres, loqUuntur clam monumenta Gothis et Vandalis perenni ora, tum libri quam plurimi, quorum numero quorundam Medicorum opera adscribere postis. Ab ipsis priscorum vestigiis licet deflexerimus aliqua natum hodierni, utimur tamen adhuc dum balneis ad mun. litiem ; neque raro iis ad fugandos morbos, Medico sua. dente, utimur: mirum est cur ea vix dum usibus suis ars obstetricia consecrauerit, datis etsi circumstantiis possint esse saluberrimal Rem noui et summi momenti aggredior in hac disseritatiuncula; et quinam sinit grauidarum casus balneorum usui accommodati, illud indicandum ita decreui, ut salubrem huiusce remedii operam aute partum prima sectio, in partu secunda, tertia post partum complectatur. Tria partito operi, in quo desudare non sitiit nimia temporis an gustia, faueat lectoris indulgentia, oro atque Obtestor.

SECTIO PRIMA.DE USU BALNEORVM ANTE PARTUM.

OBSERUATIO. 'Vidua quaedam Argentinensis sex ct quadraginta an

a. Hanc obseruationem me- Nus, Regis exercituum Chii ue- simu communicauit Ili. SEui. giis, AcademisellegiaeParisioruin chirur

414쪽

so uebat, participem saceret: verebatur nimirum illa, ne . diris et plurimis angeretur doloribus, tum quia semel iterumque illud idem acciderat; tum propter longum temporis i interuallum, quod ultimum inter et inflantem enixum diffluxerat; voluebatur sit quidem annus iamiam nouus et decimus. Hanc itaque accurato e Xam tui subiicere animum subiit; quo pelvim angustam satis, et uteri cerui. cem partim licet oblitteratam, in annulum desinere si ramum, ne dicam durum, constitit. Erat insuper ipsi te m. peramentu in biliosum et calidum, aluus adstricta, pulsus plenus: hinc sanguinis missionem, cli fleres quosdam relaxantes, atque diluentem diaetam praescripsi; de balneis suadendis incertus, quae in praxi mea nondum adhibueram. Impulit me tandem ad eorum usum herpes simplex, hqui grauidae vultum papulis rubris prominentibus parum

et pruriginosis foedabat: quapropter iussa est quotidie in

balneo tepido se continere horae dimidiae spatio usque ad grauiditatis terminum. Propinaui interdum laxans repetita vice; donec elapsis sex incirca septimanis dolores partus experta est secunda post mediam noetem hora. Durarunt autem vix ad septimam usque matuti pam; quo tem pore accedenti mater filium monstrabat vegetum et volumine amplum; atque gaudium comprimere impos, qua salutari ratione laetus as promptus suis laboribus fuerat impositus, visitantibus cunctis garrula crepitabat. . i. Medicamenti externi genus, quod corpori nostro circumfusum vires sua exserit, Balneum appellatur. EX hac definitione adaequata patet differre posse balnea varia ratione; quarum dis serentiarum quasdam ad scopum nostrum pertinentes indicabimus tantum 7 alias vero diligera tiori opera sumus inuestigaturi.

g. a. Chirurgicae Soeius, atque Ci- b. Vide Celeb SAU VAGκ-

vitatis Argentinensiis Obstetri. sta nos logiam methodicam,cans primarius dexterrimus. in TOm. I. p. 132.

415쪽

ante, in et pos partum. 4 Os

Diuiduntur balnea primo aspectu in sicca et humida ut enim liquores varii postunt ad balneandum in usum

trahi, et reuera trahuntur ut plurimum; ita et corpora dantur nullo humoris sensu tactum mouentia, quae non cohaerentia tamen, queunt per circumfusionem corpori ap plicari. Talia subministrat duplex naturae regnum, minerale in terris, arenis, salibus variis atque cineribu S; vegetabile in iisdem, in scobibus praeterea, atque infinita

vegetabilium commixtorum et farinarum multitudine. Hinc intelliguntur veterum arenationes nobis forsan nimium neglectae. Plurima ex hac classe balnea ad Chemicorum laboratoria transiuerunt. Siccis latius patent adhuc humida balnea, et quemadmodum frequentioris sunt usus, ita amplam eorum segetem in omni regno natura subministrat: neque enim aqua sola scaturiens e terrae visceribus vel exundans, sed omnes

liquores et succi vegetabiles arte quadam parati, item liquores in animalium uberibus vel organis aliis secreti, balneorum suppeditant materiem largistimam. Laciis balneo Popaea flabina ad cutis nitorem iamiam utebatur. 'Iterum simplicia possunt esse, vel composita. Priorem

speciem dant aquae dulces, posteriorem salsae, qUOcunque in terrarum tractu iam adsint, sue in vallo matris sinu congerantur, siue apud varias gentes ex intimis terrae penetralibus salse dinem suam hauriant. In hoc autem naturam ars superat, quae non solum sontes solerios potest imitari ; verum letiam ipsa summam balneis siue siccis siue

humidis varietatem, materies ex quibus componuntur miscendo, et per infusionem, coctionem, calcinationem, diuersis ue modis combinando inducit. Sic corpora sicca torrere, sic herbas, radices, fructus, animalium

416쪽

intestina in aqua coquere, sc sapones, sursu reS, Cineres, dissoluere solent medici, prout eorum indicatio tulerit. Quae quidem omnia nouas subeunt diuisiones, et varias adhuc denominationes accipiunt: siquidem vel soli applicantur corpori, et balnei uniuersalis nomine insigni unatur; vel dimidio tantum, ad umbilicum usque aut cordis scrobiculum, et appellantur semicupia; vel capiti, pedibus manibusue solis, unde capitiluvii, pedi - et Diauilauit, appellatio orta est: quod si ex altiori loco aqua in membrum aliquod stillando cadat, nominatur embrothe: aut si sub vaporis forma ipsum alluat, fusium it audit vel vaporatio humida, prout sicca vel lium id a balnei materies fuerit. f aecunqtie porro sint, hac necessario dote sunt prae. dita, ut vel eodem caloris gradu gaudeant, quo corpus nostrum , vel ultra citratae decurrant. Hoc minus si caleant, frigida vocantur, secus vero, calida. Varii autem illi gradus possunt thermo metro quolibet determinari, imo debent; idque eo accuratius, quod haec duplex frigoris et caloris qualitas, caeteris paribus , summam in balneorum effectibus varietatem inducat, qua vix ulla in casu nostro maioris momenti esse videatur Remedii tot modis variandi plurimos semper fuisse et eximios in corpus humanum e lectus non mirum si testetur saeculorum experientia; idque eo magis. quod non detur parua dosi, ut caetera remedia interna, quae prius totis diuisa humoribus quam ad laesam partem appellant, multis exinde viribus spoliantur; neque agat in eodem loco, ut ea quae viscus aliquod agitando, sibi transitum ad alia negant; sed extus et intus, totam cum solido ruinmolem tum fluidorum massam im tando aggrediatur. Quomodo autem tot salubres essectus praestet in grauiditate,

et f. Circa haec multus est concinnandi formulas; p. 292. GAVB1vsi in sua inethodo et seq.

417쪽

ante, in ei P0Vt parium. 4OTet qua ratione ante partum adhiberi debeat, hoc est potissimum quod debuimus quaerere et quaerimus. 3. 4. Cui quaesito ut faciam satis, balnea considerabo duntaxat in hac sectione tanquam sui dum calidum, simplex Vel medicatum, in quo grauida adluitur superficie corporis ViX aloia tota, vel sedet usque ad cordis scrobiculum. Dicendis porro physica sana, obseruatio, et physiologia

praeluceant.

Experimento physico consat β petiis frustulum aquae

moderate calidae immissum, atque in ea aliquamdiu remanen S, et pondere crescere et mollitie augeri.

Probat obseruatio rite facta, hominem V in aqua ca. lente membra lauantem sub primo balnei ingressu leuiter admodum aut vix capite grauari; dein membra eius paululum tumere, vasa distendi, pulsum mollescere, frequentiorem fieri, vultum roseo colore suffusum madescere; et in egressu corpori cum alacritate pondus accessisse aliquot

librarum.

Docet etiam physiologia totam corporis superficiemesie vasis bibulis foetam, quae non aquam solum, sed plurimas corporum medicatorum particulas exorbeat; humores no si ros absorptis liquidis diuites, eo praeprimis, caeteris paribus, determinari, ubi partium maior aut irritatio aut laxitas; crescente in solidis nostris ratione aquae ad partes terrestres, solida quaeque minus tendi, minus fe-1aiti, minus dicti alii, dolere minus, saepe in musculis eX- inde vim irritabilitatis intensorem fieri. Quae tria claram grauidarum balneis lucem assundent mox, et qua occasione debeat ipsis haec cura prophilaetica praescribi, declarabunt

g. Consulatur Ill. MARR- i. Vide tum HALLERI 'rTVS in suo opere, cui titulus, in sua Pl Viologia, ubi de ta-Baius cst eau douce et dyeau de ctu; tum Gue via IVM, in P mor, p. 48. eXper. 2. thologia, quando de motu Vili, Ibidem, p. 64 et seq. tali verba facit.

418쪽

β. s. Nimirum quotiescunque adest strictura ceruicis uteri, et nimia symphysum pelvis obtinet rigiditas. Illud quidem dedit in genere natura mulierib US, Ut

molliori partium contextu gaudeant prae viris; ut ipsar UmVterus prae caeteris partibus copiosiori humore madescat, liquidis vel propter peculiarem huius visceris fabricam potius eo ruentibus, vel illuc ob sensilis limae partis titillationem allicitis, vel ob utramque causam. Nullo tamentem Porq maior fit eo versus humorum derivatio qnam tempore grauiditatis. Crescit si quidem insans in materna Ossi cina, pulposus, in aquis flagnans; uterus ipse volu

men acquirit cum placenta multum, et dilatatis valde arteris, venisque cruore ebriis inspergitur: turgescunt muc

glan lulae in eius orificio sitae, quo sub grauiditatis finem eX pretio relaxetur: neque vero defraudantur isto liquid riam appulsu vicinae partes, non vaginam dico solum quae laxatur sensim, sed ipsa pelvis, tota quanta est, in suis articulationibus, in suis lixamentis et cartilaginibus irro

rata mollescit; si sapienti adeo naturae legi nihil obuersari datum sit

Verum enim vero quoties deflectit a scopo natura, propter varia vitae accidenti quae vetant ipsius leget observarii Imo vix non semper plus minusue declinat ab illo, propter legem aetatis ali ira quae omnibus aliis sensim ali. quid deterit. Non rarum et ipsas partus vias in iuuenibus licet grauidis . stringi, quoniam combustis partibus vel lacera. tis inducta cicatrix omitia contraxit. Hanc stricturam inducunt pariter qdstringentia in vaginam praepostere immisis quemadmodum matronae cuidam contigit, cuius vagina spongiis liquore vegeto . minera lik. Plurimis istiusmodi ex- ΜΟΥ Υiv Μ, de his disseren-emplis abundam artis obstetri- tem p. IOSS seq.ciae fasti: soliun citabo LA-

419쪽

ante, in et polli partum. 4o9l nerali ebriis tamdiu obturata fuisse fertur, ut propter stri-i cturam amplius voluptati aditus non pateat. Noeet his omnibus frequentius aetas, quae non unam

Leontrah.it partem, sed cunctis pelvis articulis, sed totis solidis callosam constrictio uena inducat; ut mulieribus illis vetulis etiam sub grauiditatis finem omnia rigescant, quae deberent e contra fluidis madida facilem egressus foetui viam parare Huius loci est annosa mulier, quae huic distfert.itioni ansam praebuit. Nec recte ab eadem clasJe di-naouerentur tot ani, quibus residuus patriae vel voluptatis amor dedit adhuc esse matres, cum de patribus adeundis iamiam cogitare potuissent. l

Nullum in istis casibus seu pendis arti praestantius anxiis litam ei te pose quam balnea, loquitur ratio, confirmat experientia, ipsa auctoritas suadet: modo ipsam instrumenti chirurgici usuram nimia vaginae angustia non requirat.

Et vero dum sedet mulier in balneo ad umbilicum usque vel paulo inferius; quae tum alluit vaginam, uteri ceruicem , sacri et pubis articulos aqua, per poros ipsos inorganicos subeundo, et rationem humidi ad siccum inibi adaugendo, laxanda laxat, et non potest non ipsius naturae votis respondere. Quia autem laxantur partes illae, et simul venis cutis immersae bibulis aqua sorbetur plurima, quae paritor ad partes sub aquis latitantes utpote emollitas promptus ruit; sic quae ligamenta et cartilagines pelvis subeunt arteriae, quae uteri collo et vaginae prospiciunt, iamiam laxatae sorbium laticem alliciunt ad sese, et salubri cum effectit strictis antea partibus affundunt; quo fit ut flexilitas adeone des aria in eis oriatur.

i. De his videatur HALLE Rus in suae Phrsiologiae Tomo T. l de menstruis 3. 2.

420쪽

4ro Dupita Dissertatio de halaeis

Hunc quidem euentum grauidis contigim multa testari nequit experientia, quae a timidis nimium Obstetri- cantibus vel neglecta plane vel non instituta fuerit. Sed cur balneorum in strictis utero, vagina, pelvis symphis. bus minor, quam in aliis corporis partibus emcacia δ Balnea a chirurgis in anchilosi, articulorum strictura, vulnerum cieatricibus toties cum seu elu adhibita loquuntur omnes artis chirurgicae libri, et ipsa in nos conatis experientia abunde confirmat. Si fluit ars obstetricia, siluit ideo, quoniam artem huc usque mutam reddidit nimia muli N. rum pertinacia et loquacitas. Non siluit tamen omnino, siquidem durante graui ditate ipsis, in alio licet morbo, cum successu usum fuisse ieius fasti perhibent. Que in obstetricantem fugit mercUrium, summum illud ad debellanda venereae luis mala remedium, sub unguenti lama toties applicitum . quamuis necessariam balneorum usuram tum requirat, in grauidis tamen, absque balneis applicandum a timida MAvRICAE Iprudentia suaderi δ' Narrat tamen ibidem vir celebris cuiusdam meretricis historiam, quae non reuelata, qtaam probe nouerat, grauiditate trimestri, et mercurio iuxta omnem artis regulam appliςito sanata, tempore nihilominus consueto feliciter enixa est. Atqui si balnea cum mercurio in humidis suae et laxatis partibus impensa grauiditati non nocuerunt; quodnam afferrent grauidae utero strictae detrimentum, vel absque hoc ponderoso et cor ni-ntium stimulante metallo adhibita . T. Balnea seri possunt etiam sub istis circumstantiis medicata, id est variis emollientibus remediis coctionis ope ditari, ut securior ex eis effectus obtineatur, quorum emol

lientium segetem uberrimam in sua Materia Medica Ill.

na. Traire des mala fies des femmes gresses, chap. 2S. p. 18I- et sui v.

SEARCH

MENU NAVIGATION