장음표시 사용
381쪽
D. THEODOR. FRIDER. LOHDEDISSERTATIO
383쪽
DE PARTUS NATURALIS ADMINI C U L I S.
Nextis e tim priori Sectione. Cum ante sex menses, et quod excurrit, priorem dissertationis, super hoc argumentum , sectionem publicae luci exponerem, cogebar, ob arctiores libelli academici limites, omittere ea, quae summam ac praestantissimam scriptiunculae partem continere videbantur. Promisi haec, quae reflabant, me, proxima data scribendi opportunitate, esse expositurum. Quam igitur datam sidem nunc his pagellis soluere annitar, atque eXplicabo, quae in partu administrando obstetrix praestare et possit et debeat; simul tamen etiam monebo, non esse nimiis artii sciis, quamuis a celebribus artis obstetriciae scriptoribus commendatis et laudatis, utendum obstetricantibus, quibus haud raro tantum abes , ut leuari soleat partus, ut po- tius impediatur in eo perficiendo natura, aut certe retari detur. Expositum in prima dissertatione suit, tam dousitata diuisione partus, in exercenda arte prorsus inutili; quam de causis, quae partum proinouere aut efficere queant, iisque, siue nimia sua vehementia, siue debilitate ac infirmitate peccauerint, arte adiuuandis. Addidi tandem pauca
de commodo parientis situ, quo uti ad partum facilem parturiens debeat. Prodiit, postquam haec scripseram, haud ita pridem Cel. SΤΕ1Nil quem praestantissimum nostri aeui scriptorem obstetricium et colo et veneroΓ, tra A a 3 elatus
384쪽
status, in quo fuse satis ae eleganter describit sellam obstetricalem, quam adeo emendasse se asserit, ut ceteris omnibus, quibus huc dum usi fuerunt obstetricantes, siue ad DE VENTER I mentem fabrefactae sint, siue ea, quam b. FRIEDIYs addidit correetione magis perfectae, palmam facile praeripere poste exi si timet. Pace tamen laudati huius auctoris fiat, ut moneam, hanc sellam, licet elegantiori forma, nitidiorique habitu externo omnino dictas sellas superet, mireque inde femellis placere pc probari, atque, cum ex tiliaceo ligno eam confici iusserit S TE IN Ius, multo faciliori negotio, ob leuius pondus, huc illucue tran ferri possi, tamen re ipsa ac usu vix ceteris praestantiorem magi Sue commodam mihi videri, cum et illae possint,
necessitas si vigeat ob mobile dorsi fulcrum facile in lectulum mutari, suisque simul fulcimentis, contra quae pedibus niti queat patiens, instructae inueniantur. Con. cedam igitur claristimo viro, his, ab isto commendatis, sellis posse vel eas foeminas uti, quae . cum, vel generis nobilitate, vel facultatum ratione aliis sint elatiores, talem sibi seli in comparare possunt; neque tamen eius fabricam ςt coinpositionem ad partum vere leuandum quidquam prae aliis adferre commodi certo mihi persuadeo: quanquam hoc, addita partus, hac sella mire leuati, historia comprobare S ΤΕ1N1vs allaborauit. f. a De remediis topitis et vfna feotione in partu natura si Durum mulieribus impositum pariendi negotium, quod, licet quam m/xime naturae legibus fiat consentaneum, semper tamen vehementer excruciat parturientem,
eamque summis et acerbissimis doloribus assicit, tentarunt multi lenire quodammodo, eiusque molestiam adhibitis, Vel iam ante partum, vel tandem ipso ius ante, remediis minuere, quibus externas genitalium partes et Vias, quasia asciturus foetus transire debet mollire, et dilatationi
aptiores obsequiosioresque reddere possent. Neque negan
385쪽
dum es, harum partium, siue internas eas, siue externas tantum spectaueris, nimiam duritiem, quae, vel a mala conformatione, vel et ab aetate parientis prouectiori enaseitur, haud raro, quamuis bene situm sit infantis capiat, mirum in modum huic dilatationi resistere, a C aegre tandem superari, ita, ut omnino videatur operae esse pretium, aptis huic scopo medicamentis tollere has dissicut tales, et partus negotium , quantum fieri potest, promovere. Videamus igitur nunc de horum remediorum apparatu, et, quid ab iis boni sperare, aut mali metuere pos simus, breuiter indicabimus. Cum enim de iis pharmacis, quae cardiacorum et analepticorum nomine veniunt,
et quae haud raro ad debiliorum dolorum, quos putant genitalium dilatationi efficiendae impares futuros, emcaciam augendam, ab obstetricantibus, magno utplurimum cum parientis detrimento, larga copia ingeri solent, iani in prima huius differtationis parte satis superque disputatum Videatur, eorumque usus prorsus a nobis interdictus sit: subsistamus hic loci tantum in eo medicamentor Um genere, quod, cum laxandi emolliendique virtute instructum sit, rigidiores partium fibras flexiliores reddere, atque adeo ita mutare potest, ut facilius prodeunti foetus capiti, ab
utero se contrahente propulso, cedant, partumque haud amplius retardent ac impediant. Laudant ad hunc finem assequendum tam veteres, quam recentiores medici praealtis pinguia s. oleo sa, quae non solum hanc dictam partium mollitiem, sed et simul superscierum, super quas
gliscere debet infantis caput, lubricitatem praestare videntur. Sic ergo praecipit BoERMA Avius: V Si uteri collum nimis angustum durumue fuerit, lini mentis succurrendum, quantum possibile, ut lubricum emollescat, vel fotu . Idem iam fere Hippo CRATEs iusserat: Si quae, inquiens, in partu sicca est, ac aegre humectetur, oleum bibat, et locos oleo calido, et maluae aqua persundat, et cerato liquid O
b. Vid. Aphor. de cognose. e. de Mulierum morbis Lib. et cur. morbis f. I 313. I. cap. XXXIlI.
386쪽
; 6 Galer Dissertatio de partus
illiniat, adipe etiam anserino eum oleo infuso. Et sere lomnes, qui de partus naturalis adiumentis tracta sunt, auctores talia probant, mirificeque commendant, cum iis
mirum quantum parientibus prodesse pose, suumque ipsis
succurrendi studium optime probare existiment. MAVRICAEus ' suadet horum lubricantium usum, eumque s Ummopere laudat: vultque, ut in legitimo ac naturali parta Obstetrices genitalia oleo emolliente inungant, a XUngia, butyro recenti e et . si dissicilius illa dilatari obseruauerint. Vili pendere vero alios inuenies omnem hanc oleo forum farraginem, quam prorsus inutilem, certe ad hanc, quam eorum adhibitione ossicere volunt, faciliorem dilatationem ineptam iudicant, quoniam haec cuncta partibiis adfricta calore naturali mox liquescere, absque ulla utilitate effluere putant. Extollunt hi potius summis laudibus fotus, fomenta, balnea, cataplasmata, vel et iniectiones aut clysmata, 'Varum rerum omnium insignem utilitatem tam in
primi paris, quam et aetate paululum prouectioribus mire praedicant. Et venaesectionem quoque haud raro nimiam hanc partium genitalium rigiditatem, duritiemue mire corrigere ac tollere, experientia comprobat, ut, hac de causa, unicuique parienti venam esse incidendam existiment plures, simul ac partum lente procedere viderint. Applicari vero haec dicta remedia vel iam diu ante partu ia alii, alii durante demum partus negotio volUnt, eorumque vires, tam in dolorum vehementia compescenda, quam in eorum esticacia excitanda, impedimentisque partus remouendis summas esse ac certissimas contendunt.
Hinc fit, ut quae uis fere obstetricantium mulierum ad hae Cauxilii genera confugiat, si partus negotium retardari videt, parum de vera huius remorae caula, quam forsan facile tollere aliis esticacioribus conaminibus post et, sollicita. Neque ego prorsus reiiciam emollientium ac lubricantium in quibusdam partus lente procedentis speciebus
387쪽
vsum, cum sciam, haud raro insignem utilitatem ea praesiit iste, genitalibus applicata, quae tam lubricando, quam relaxando partui aptiora reddiderunt. Quanquam eni in ipsa iam prouida natura in facili ac naturali partu has uias lubricet, cum non solum sub fine grauiditatis, appropinquante partus tempore, effluat ex glandulis, mucosisque sinubus harum partium in signis lubrici muci copia, qua irrorantur et madescunt viae, nas ituro transeundae, sedet, si velamenta ouuli rumpuntur, liquor amnii profusus hoc ipsum commodum praestet; sit tamen haud raro, ut, vel ob ipsum sicciorem parturientis habitum, vel ob par tus nimiam diuturnitatem, vel ob liquoris amnii praematurum e fluxum, vel ob partium genitalium, quanam de cauia ea sat, erosionem, mador hic deficiat, et inde partus non dicam dissicilis, certe magis dolens efficiatur. Quibus igitur incommodis optime mederi obstetrix poterit, sit oleo sis, pinguibusve lini mentis, quae tamen nihil acredinis habent, siue ca a naturali quadam corruptione, siue
ab odoratorum oleorum admixtione pendeat, vaginam saepius inungat. Caveat tamen, ne ni inis frequenter has inunctiones praestet, cum metuendum sit, ne his rebus abstergantur mucosi humores naturales supra commemorati ; quos omnibus hisce unguentis utiliores ac praestanti res effe affirmare cum MAURICA Eo nullus dubito. Vel
et consuetudini hac in re indulgendum, et ipsi quodammodo satisfaciendum esse cum ROEDERERO existimo,
ita, ut, etiamsi omni usu tales inunctiones carere plures Contendant, nocere tamen cum nequeant, fallere ipsis
paululum parturientium impatientiam licere mihi videatur. Mire enim se iis leuari putant, certe negligentiae nos non accusandos esse suspicantur, si hoc, quod veterum mori bus probatur, iis non denegamus auxilii, quod putant, genus. Multo esticaciores mihi videntur in hac partium emollitione vires a fotibus ac fomentis expectandae. Quis enim nescit, quanta insit, quamque insignis virtus laxandi
e. Vid. Elementa artis obstet r. q. 3II. P. I 46.
388쪽
ac emolliendi partes strictas nimium, ac rigidas, sue eae spastice fuerint contractae, siue a natura ita fabrefaciae, Vaporibus aquae calidae, quos scimus mira ossicacia ostium
o Usam compagem, ut in ebore videm VS, ita mutare, ut
facile flecti, et in formas uarias figurari queat. Quae quidem
eorum virtus mirandum in modum augeri intendi que potest, si tali ad vaporosum balneum destinatae aquae emollientes herbae v. c. chamorneli flore', pdmissicentur, harumque partibus fotus magis a clivi redduntur. Applicatur vero tepidus hic calor genitalibus varia 1 ub forma, cum vel vapores aquosi ad ea admittantur, vel cataplasmata ipsis imponantur, quae diutius omnino has partes laxandas fouent. Licet vero huius medicinae saepius viderim exoptatissimum effectum, ita, ut non luna, qUae antea nimis resisterent partui, partes, nunc mollitae ac flexiles vi dilatanti cederent; sed et spasticae uteri contractiones, quae, ob acerbos, quos parienti essiciunt, dolores partus negotium tardant, consopitae his rebus quiescerent; infitias tamen ire non possum , saepius his applichiis intum esscere genitalia nam tum, ac tantopere turgescere, ut viae, 'quas transire debet infans, non tantum angustiores fiant, sed et vehementer doleant. Cum enim hisce emollientibus fotibus vasa sanguifera, omnisque tela cellulosa laxa reddantur, non potest aliter fieri, quin maior humorum copia irruat in haec loca, quae, cum per ipsas vena j, quas comprimit durum infantile caput, sorberi rursus a C revehi nequeat, flagnat ibidem, et magnum durumque t Umorem, quin etiam inflammationem essicit. Miror etiam, BOER-HAv1vΜ harum so mentationum, lini mentorumque emollientium usum suadere in tali casu, in quo, ut ait, essium compages arctior iter impediuerit: vix enim, ad ossa usque, et haec connectentes cartilagines penetrare posse s tuum essicaciam, mihi persuadere possum , multo minus
unguentortalia partes ostium nexum minuere, ac obsequio.siorem facere. Taxat vaporosorum balneorum abulum
389쪽
LEvRETus, y metuens, ne iis aer, in sanguinis massa contentus, eX pandatur nimium, et raresat, atque ideo haemorrhagiis, immorumque Orgasmo larga suppeditetur occasio, quae laepius demum absoliato partu oriantur, et in magnum sanitatis, vel et vitae discrimen puerperam coniiciant. Nihil igitur iis tribuit, eisque prorsus poste carere parientes adserit, cum non solum ad ea, quae pa tum impediunt, loca saepius non penetrent, sed et externas partes, quas mollire ac relaxare debent, ut plurimum tumidas reddant ac duriores. In quo ipsi omnino, nisi et in hoc quidquam dandum sit consuetudini, assensum praebeo lubentissime; certe id monebo, ut, ii quis iis uti voluerit, caueat sollicite, ne nimis frequenter, nec nimis diu tali solui put iens insideat. Idem fere de balneis dicendum est, quorum utilitas a sola ista, quam fotibus modo adscripsimus, vi definienda videtur. Accedit, quod his aegre uti grauida, multo dissicilius parturiens queat; quanquam forsan, ob humidarum particularum copiam, quae sub eorum usu per vasa corporis bibula ac sorbentia ingeri
potest, internas partes magis, quam fotus, assicere, a Cearum rigiditatem minuere possunt. Summi autem usus este clysmata plerique obstetricantium contendunt, eaque tantopere commendare solent, ut fere ab , que clystere adplicato parere parturientem nunquam posse, credula ac
imperita sibi persuadeat matronarum turba. Et facile qUoque concesserim, omnibus fere, quae in hoc paragrapho adducta sunt, partus adminiculis, variis de causis en emata praecellere, cum iis tam intestinum rectu na durioribus scybalis, foetui transituro resistentibus, exoneretur, quam uterus ipse fomentetur, eiusque non solum dolorifici spasmi mitigentur, sed et inferior pars molliatur, et dilatationi aptior sat. Blanda tamen sint, nullis, ut quidam vollant, acrioribus ac stimulantibus particulis impraegnata; nec nimiqg. Esai sum l'abus des regles generales. Paris I 766. P. I 33.
390쪽
nata in copia adplicentur, ne eorum ab usu noceatur, Ut recto etiam LEURE1vs monet, quod profecto a gallico scriptore fieri miraberis, quos alioquin insignes clysmatum patronos esse nemo ignorat. Pauca adhuc addenda nunc erunt de venaesectionis in partu administratione, quam tantis laudibus efferri ac commenduri a plerisque medicis Constat, ut ea carere abbque noxa vix patiens posse videatur. Et negandum non est, saepius eam in plethoricis neminis insignem usum praestare, cum, subducta sangui.
nis nimia copia, contra 'ionum uterinarum cssicacia augeatur non solum, sed et interdum nimia, a spasmis oriunda, dolorum atrocitas minuatur in parientibus, quod in priori dissertationis sedi ione accuratius a nobis fuit disputatum. Praeterea et experientia comprobat, tali, sub ipsis ad partum doloribus instituta, venaesectione multis, in puerperio a sanguinis abundantia oriundis morbis, hae morrhagiis v. c. inflammationibus, et quae sunt huius generis alia incommoda, praecaueri omnino posse. N pque tam euad eorum accedere possum sententiam, qui omnibus parientibus venam secandam existimant: saepe enim in iis, quae ob defectum sanguinis debiles iam sunt atque imbecilles, dolores ad partum certo cessabunt, atque adeo pa tus retardabitur, si, vena aperta, virium vitalium fontes exhauri Untur. Solet et in eo partus genere, quod cum haemorrhagia sit, ad sanguinis fluxum imminuendum a multis venae sectio laudari; quem tamen usum eam vix praestare posse, quilibet perspiciet, qui i flam haemorrha-giam utplurimum a placenta, ab utero separata, oriri perpendit: quae igitur facilius ea methodo supprimi poterit, quam Cel. PVZos commendat, qua nempe, i Upti S mem branis, liquor amnii subducitur, ut utero contrahendi se, et riuulos, ex quibus sanguis profluit, praecludendi occasio suppeditari queat.