Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

naturalis adm laictilis.

38 Ig. 3. De partus naturalis adminiculis, quae obietrix sola manu

praestat: α) de exploratione parientis. Licet igitur ex iis, quae in priori huius argumenti di sertatione iusius de uteri ad partum efficiendum vi et adlione disputauimus, satis euidenter apparere existimem, in naturali partus genere, ubi praevio et rite collocato capite infans per pelvis satis amplae, ac recte conformatae cavum , sat validis uteri contractionibus. quas nixibus suis mater sustentat et auget, tanto cum succectu deprimitur,

ut sub quouis dolore altius descendat, solam sibi sufficere

naturam, tantumque abesse, ut illa obstetricantis ope indigeat, ut potius saepenumero omnibus fere iis, quibus

sagaces mulierculae ipsi succurrere anuit tantur, adminiculis turbetur, ac nimium retardetur salutare eius negotium, atque vires ipsius, quamuis esticaces sint, mirum in mo dum infringantur, vix tamen ullum extat artis nostrae compendium, in quo non inuenire possis innumeram fere regularum copiam, quas et praeclare docti harum rerum,

ac ipso artis exercitio peritissimi viri volunt obseruari ab obstetricibus, quibusque sibi et aliis persuadere conantur, poste

his didiis ac recensitis artificiis partus incommoda leuari facile, ac vald opere minui. Docet quidem experientia, naturam utplurimum citius ac semper sese tutius absoluete hoe sibi datum ossicium, quod saepisti me scortorum e X-emplo videmus, quae, cum grauiditatem suam celare tentant, soli naturae se committunt, nulliusque auxilium postulant. Turpe tamen existimant, quae iusta copul/ con

ceperunt, illorum exemplo sapere; sed volunt potius tur bari artificiosissimis adminiculis, quae ubi ab obstetricibus

poscunt, vel certe, harum garrulitate confisae sibi praestari permittunt. Exigunt enim tam ipsae parturientes, quam adstans matronarum turba ab obstetrice, cuius ossicium esse putant agendo utilem se praebere, exigunt, in quam, multas artes multamque operam, ita, ut talem,

392쪽

38a Ge hser Dissertatio de parta

quae, sui muneris memor, otiosa quid sponte natura praestet expectat, rudem, et artis, quam profitetur, pro sus imperitam, aut certe in exsequendis suis partibus segniorem iusto, ac negligentiorem censeant; e contrario eam plurimi saciant, et summis extollere soleant en conatis, quae ventosa loquacitate sua praeli ita aliis, et nunc denuo praestanda seruitia, lucri cupida, iactitat, manibusue, quin ipsis unguibus ossiciosa sua ministeria, quae sudore dissuens peragit, obtrudit, quanquam bis suis praepostere, temere ac intempestiue adhibitis conaminibus parientium cruciatus augeat magis, quam Vllo modo subleuet. Quae cum seri saepius viderim, mearum partium esse existimo, hac data occasione paulo accUrati VS hanc ipsam, quam exerceri ab obstetricibus tam parientes, quam medici, scriptorum auctoritate commoti, cupitant manualem operam diiudicare atque eX ponere. Sunt quidem et alii, qui prorsus inutilem putent obstetricis ad pat ientem accessum, velintque ut partus naturalis negotium ab&que ullo auxilio fiat. Neque tamen iis assensum praebere possum, cum varia ser- .san in partu, facilis licet sit, occurrere possimi, quibus Obstetricans mederi facillime, si tempestiue modo opem adferre queat, poterit. Ipsa quoque infantis prodeuntis cura, funiculi deligatio, placentae remotio, aliaque postulare videntur obstetricem, quae harum rerum gnara sit ac intelligens. Quod apte ac eleganter inter alios scriptores exposuerunt et STEI Nivs V et DELEURYE,' quorum igitur hac des. Viit. Eius Theovetisbe

i. vid. Eius Traite des accomchemens eu fu eur des Heves.

393쪽

naturalis adminiculis.

de re mentem adducere hic iuvabit. Quae quidem praeseripta ab his doctissimis viris momenta quaevis, quae suo satisfacere vult, obstetrix obseruet; plura tamen, quibus suae peritiae ac insignis scientiae copiam declarare uelit, artificia addere haud audeat. Ut tamen rite de iis, quae partum tardare ac dissicilem reddere queant, iudicare, et de his impedimentis remouendis sollicita esse possit obstetricans, exploranda omnino erit, ad quam arcessitur, par-t Urien S, cum nunquam de vero partus statu iudicium ferre

queat, nisi digito, in vaginam immisso, et orificii habitum, et capitis prodeuntis situm, partiumque harum ad 1e

inuicem rationem cognoscat. Tantus enim est momentorum , hac ipsa exploratione detegendorum, numerus,

tamque amplus huius artificii usus, modo a perita ac sagace obstetrice suscipiatur, v recte moneat RoEDERER Vs, ' nunquam debere vel medicum prudentem, vel obstetricantem quidquam moliri ante, quam praeuia eXploratione uteri conditionem disquisiverit: hinc, si parturiens, ab intempestiuo pudore prohibita, hanc explorationem respuat, praeflabit illam sorti suae relinquere, quam incerta molimina tentare aut ex signis, vel ab externa abdominis facie, vel a parturientis gesticulationibus cet. petitis, quidquam praesagire. Praecipua tantum horum momentorum hic breuiter enarrabo, quae, cum ad partus genus de te minandum, eiuSque euentum praedicendum multum faciant, ne lite tamen alio modo, quam per hanc dictant explorationem, intelligi pollini. tangendi parientem ossicium obstetricantibus imponunt. Non solum hac methodo cognoscitur, an veri dolores ad partum adsint, sed et eorum vis, ac in protrudendo capite ecticacia facile detegitur, uterini orificii ab his contractionibus mutatio , deterso

394쪽

38 lGὸhlis Dissertorio de partus

tersio ac dilatatio rite perspiciuntur: insantis situs, siue rite ille, siue male collocatus sit in utero, . probe distinguitur:

ipsarumque viarum, quae foetui sunt transeundae, habi. ltus diiudicatur. Quae quidem omnia ita sunt comparata, ut absque eorum cognitione nihil praesagire, nihilque suscipere obstetricans possit. Vt tamen haec cuncta rite intelligere pollit obstetrix, necessarium omnino erit, ut et ante uteri obortam contra et ionem Orificii habitum exploret, et durante postea tali contractione, tum et, post quantilla remisit, rursus hunc in scopum digitum ad interiora

immittat, quo dolorum ad partum vim cognoscere, at que adeo de futuri partus diuturnitate quodammodo coniicere queat. Si tum autem infantis, siue iam profusus fue .rit liquor amnii, siue adhuc integra sint velamenta, vel ex protrusae aquarum vesicae forma, vel ex ipsius partis, quae ori scio uteri inest, figura, explorans digitus distin guere haud dissiculter poterit. Licet vero ex his latis superque euinci pollit, explorationem parientis necessariam, summopereque utilem esse ad cuiuslibet partus veram spe- ciem cognoscendam ; nullo tamen modo probanda aut laudanda est plerarumque Obstetricum consuetudo, quae nimis frequenter hanc partium internarum disquisitionem suscipiunt, et haud raro hac saepius repetita contrectatione verendarum partium inflammationi occasionem praebent. Sufficit hinc, ut recte praecipit Sa Ei Nivs, sub partus initio aliquoties orificii mutatione' disquirere; ulterius verosi partus negotium processerit, raro tantum digitus in vaginam in trudatur ; sub finem partus 'omnis intermittenda

erit exploratio, 'Vae tUm temporis nec necessaria, nec

facile parienti erit tolerabilis. q. q. β) De v lamentor Am outili disruptione. Libere foetus in utero, certe in primis grauiditatis mensibus fluctuat, insigni haud raro liquoris, quem amnii

395쪽

naturalis adminiculis. 38s membrana continet, copia circumfusus. Non quidem attinet, hic loci fuse indicare huius liquidi fontes; nec opus est, eam hic dirimere Physiologorum, diu mul. tumque agitatam, controuersiam, qua alii illud foetum nutrire contendunt; alii hunc usum illud praestare, prorsus negare solent. Licet enim difficile videatur, de hoc dubitare, partim si ipsam liquoris amnii mixtionem consideraueris, quae variis repetitisque saepius tentaminibus vere alibiti lymphae similis cognoscitur, partim, si perpenderis, inueniri omnino, vii anatomica disquisitio docuit, tam in Oesophago, quam in ventriculo infantis aliquid huius liquidi, et intestina ipsa, inprimis illa crassiora, multam secum continere copiam, quae ab hoc liquido,

nutritiis particulis maximam partem orbato, ortum suum ducit, meconiique nomine appellatur; attamen, cum haeclis propius nos tangere non videatur, continebimus nos in artis nostrae cancellis, et tantummodo breuiter dispiciemus, quid hic saepe commemoratus liquor, tam durante grauiditate, quam in ipso partus negotio commodi atque utilitatis praestet, ut inde pateat, num obstetricantibus profundere eum, ruptis praemature velamentis, licere unquam possit. Ut vero taceam eum huius liquidi usum, quo fit, ut libere in eo motus ac fluitans foetus, absque ullo impedimento crescere, eiusque membra facile euolui queant, atque simul eius corpusculum ab omni externa vi ac iniuria saluum tectumque seruetur; de eo tantum dicam, quem summum esse mihi persuadeo, quod nimirum ille liquor omnem Ouuli cauitatem ita replet, ita extendit, Vt ouum in omni suo ambitu ad uteri internam superficiem firmiter ad primatur, atque hac ratione praematura foetus expulsio optime impediatur. Sed longe praeflantior est ista, quam liquor amnii in ipso partu adsert, utilitaS. Optimum enim videtur ac tuti stimum, ad orificium uteri diducendum, eiusque essiciendam sensim sensimque apertur/m, in si mentum, quo aptius aut magis accommo datum aliud vix ulla ratione natura conficere largiriue poVol. II. B b tuisset.

396쪽

386 Gιθkr Dissertatio de partus

tuisset. Qua inquam enim et ipsum foetus caput tam affabre ac sapienter constructum est, ut, cum Ostia eius membranis conuectantur, eorumque margines late a se inuicem distent, in conum formari, ab osseae pelvis ambitu comprimi facile, et huius cauitati aequari, atque adeo hanc necessariam uteri dilatationem praestare possit; longe tamen aptius hanc fieri ab hisce velamentis, quae ab utero se contrahente deorsum deprimuntur, et, in coni formam figurata, incipientem uteri aperturam, quamuis ab initio exigua sit, facile sensim paulatimque diducere pollunt, quis est, qui non perspiciat 'Haud raro enim euenire experientia docet, ut a vigente uteri contractione, si ob nimiam 1uam laxitatem aut deobilitatem non adeo resistant externae genitalium partes, integrum ouum expellatur, et e mulieris sinu protruda tur: quam partus speciem BoERMA Avius ' pro tali habet, quae naturae maXime sit consentanea, et quam fere unam naturalis partus nomen promereri eXistimat.

Ex quo igitur facile perspici potest, quae sit quamque .

insignis protrusi huius aquarum coni, ad aperiendum Vterum, vaginamque dilatandam vis atque essicacia. Recte hinc Cel. HALLE Rus' caput, inquit, cum cono aqua rum melius os uteri sibi aperit, et, ruptis aquis, vires, foetiam Vlgentes, eum nunc nudum, inaequalem, arti culatum , eminentibus hactenus manu bus pedibusque, minus aequabiliter urgent, minusque facile promouent, quam Ouum integrum, aequabile: diutius aquis inanitus uterus ex molli indurescit, et naturam flexilem amittit. Cur tamen celebris ille vir asserat, clarissimum P UZOs his aquis parum, aut omnino nihil tribuisse, non satis perspicio, cum hic in egregio suo opere idem fere de ulta aquarum in partu doceat, quod HALLE- Rus his adductis verbis contendit. Interim tamen et

de hoc aliquantulum dubitari posse puto, illum partUm, qui

m. vid. Eius Praelect. Tom. n. Elem. Physiologiae Tom.

V. P. II. p. 39S. VIII. Lib. XXIX. P. 432.

397쪽

naturatis administius.

qui nimis cito perficitur, Optimum esse censendum ac selieissinium; cum haud raro eae, quae breuissimo temporis spatio durum partus laborem absolUunt, puerperae paulo post, vel ex uteri atonia, vel ex alio oborto in

commodo . haemorrhagia v. c. conuulsione cet. Omnium

opinione citius diem obire soleant supremum. Est omnino etiam in hoc naturae negotio perficiendo modus, sunt certi denique fines,

Qu0s Dura cirraque nequit tonsiore realism. Hinc semper parturienti melius consulitur, si sensim

paulatimque, non uno fere impetu, os uteri eo usque diducatur, ut caput, quod, quamuis in coni formam compressum , aquarum cono tamen durius ac multo maius est, transire per hanc, ab aquarum vesica praestitam, aperturam postst. Neque tamen et tunc, cUm

hanc dictam orificii dilatationem effecit, iste aquarum

conus omne suum ossicium expleuisse videtur; 1ed noua nunc ab eo est expcelanda utilitas, ea nimirum, ut, si rumpitur propulsa membrana, ae effluit, qui in eo continebatur, liquor, hoc ipso pro manante vaginae canalis lubricetur ae emolliatur, atque innutis expulsio hoc modo facilior sat. Quod si ergo, ut seri interea videmus, nimis tempestiue ac iusto citius liquor amnii ex Vtero profluit . uterus non soluin a capite duro multo maiori cum dissicultate, multoque acerbiore cum dolore aperitur; sed et omne partus negotium lentius succedit, et vagina, ob partus diuturnitatem exsiccata, dilatationi prorsus fere inepta redditur Quae igitur omnia, a nobis adducta vesicae aquarum in partu commoda, si accurate perpendamus, sacillimo negotio intelligere poteri u . quam lubrico ac sallaci fundamento nitatur illud cousilium, quod, nisi me omnia fallunt, primum a SI EGIsΜvNDA, celebri illa ob scriptiunculam, quam prouulgauit, obstetrice publice propositum, postea vero a multis obstetricantibus commendatum fuit; quo iubent,

398쪽

Gehier Dissertatio de partus

dilacerari in partu, qui lentus ob velamentorum nimiam, ut sibi fingunt, tenacitatem, aut crassitiem fieri videtur, aquarum vesicam, ut tunc ualidiori vi insantem protrudere uterus contractionibus suis possi. Concedam equidem, euenire interdum, ut per satis longum temporis spatium, quin etiam per omne partus stadium, integrae ac saluae persistant chorii amniique membranae, quidlquod ante sinum externum protrudantur; neque tamen

ideo aliquid noxii pertimescendum erit, cum potius iis

vaginae canalis ac orificium eodem modo, ac uteri ori.

fcium, sensim paulatimque diducatur ac amplificetur. Licet et sciam, obstetrices sibi omnino persuadere, uterum, post concessum aquarum effluxum, nunc maioriem cacia in foetus corpusculum agere posse, illudque expellere, et in vaginam protrudere; iis tamen assensum praebere, ea, quae supra de vesicae aquarum utilitate fuse dicta sunt, prorsus impediunt. In ea tamen partus specie, in qua magnum ob placentam, ab utero ex parte separatam, oritur sanguinis profluuium, iuvabit omnino,

methodo, a P vgos tradita, et, ut ali OS taceam, a WHATTIo' approbata, citius, quam a natura illud perficiatur, rumpere membranas, ut, aquis profla sis, Uterus se contrahens patula, sanguinem sun dentia foscula Obturare queat. Si quis vero hoc artificio et in partu facili uti voluerit, is modo, mea quidem sententia, sollici.

loo great strength of the mem branes, to observe the pre

ther of them ad varice, dua iugthe space of sive or six patias, inmaediately to breali them: and though I haxe done it agreat Number of Times, Idon t lino in that e ver I nil ed de livering the womanwith in an Hour, and many Times have done it in two Orthree patris after it.

399쪽

namralis adminiculis.

licite curet, ut tum protinus manum in uterum dimittere, a que pedibus prehensis insantem extrahere possit, ne, si post aquarum effusionem uteri contractiones cessent et quiescant, hoc ipso suo auxilio facilem ac natu ratem partum in dissicilem ac lentum mutasse videatur. Addenda nunc forsan essent adhuc pauca de ipsa methodo, instrumentisque iis, quae in hunc usum ingeniose avariis auctoribus inuenta ac commendata fuerunt; cum tamen digitis optime haec velamentorum di s ruptio perficiatur, cumque de ferramentorum horum usu alio loco

nobis dicendum sit, silens haec omnia praeterire hic loci

commode potero.

q. s. γ) Partium genitalium dilatatio.

Praestantissimum uero ad tutissimum iuuandi facilem partum adminiculum pleraeque et obstetricum et palientium in eo positum esse sibi persuadent, ut, quas Vel

natUra emollit, vel ars commemoratis supra remediis la-Xas reddit, partes nunc manuum ope amplificare ac diducere allaborent. Cum vero uaria sint rumpenda a nascituro foetu claustra pluresque refringendae foresas te, quam in lucem prodire queat; de singulis iis sigillatim referre nunc operae pretium esse videtur. Aliae enim harum viarum ita sunt a natura compositae, Ut omnem, ab arte expectandam, dilatationem respuant:

aliae, licet cedere ob molliorem suarum partium naturam dilatanti vi possint, vix tamen absque dilaceratione, certe sine acerbiore dolore diduci nec a periti sino Obstetricante possunt. Illa enim via, quam superiorem pelvis aperturam nominare solemus, ex ossicis partibuS, firmistime sibi inuicem per ligamenta coniunctis . con fiat, ut extra omnem dubitationem positum videatur, eam in naturali ac facili partu nunquam ampliorem fieri, partium ossearum a te inuicem secellione, quicquid et

400쪽

iam a variis auctoribus in contrariam partem fuerit di putatum. Quae quidem apertura, si nimis arcta, siue iam a prima conformatione, siue per morbum suerit, magnam profecio partus dissicultatem esiciet, quae solummodo capitis in minorem molem compressione levari superarique potest. Longe alia autem est in serioris pelUiS aperturae ratio, quae, cum non tantum ab ossibus componatur, sed a variis mollioribus partibus, inusculis, ligamentis membranisque formetur. digitorum ope di-dtici aliquantulum , vel a capite prodeunte amplificari omnino potest. Quod cum a natura seri viderent ob. stetricantes, illam et suis artificiis iuuare partium suarum esse existimant, quo suo ossicio rite perfungi viderentur. Hinc omni data opera hanc dilatationem, maximo se pissime cum patientis discrimine, praestare annituntur obstetrices, et fere unum hoc suae in arte scientiae signum, idque luculentissimum, censent. Neque deficit in sulcipiendo hoc negotio celebrium scriptorum auctoritas, qua suffulciatur ac mirifice probetur hoc, usitatum plerisque, parsus adminiculum. Inuenimus enim fere in omnibus, qui artis obstetriciae regulas tradunt, auctorum

libellis eiusmodi consilia, quibus iubent obstetrices, sinum parientis externum, vel os coccvstis repti mendo,

vel labia pudendi, aut, quod peius adhuc videtur, perinaeum retro caput prodiens vel sus intestinum rectuna repellendo, ampliorem, ac magis patulum reddere. CV in enim a capitis globo, in ea partus periodo, quam in vernacula nostra das Einfeheim nominamus, perinaei tota regio magno cum dolore valde expandatur, et tantopere protrudatur, ut profecto talis metuenda sit huius septi cutandi disruptio, quae multa omnino parturienti essicere posset incommoda; praecauendam eam, et, quan tum fieri queat, impediendam esse, iure eoque optimo perhibent. Ex multis eorum auctorum praeceptis adduxisse tantum sussiciat ROEDERE Ri consilia, quibus haec p. Eleni. ari. obstetr. q. 3II. P. IAI.

SEARCH

MENU NAVIGATION