Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

et coxis natibusque subiecto puluinari paullulum excita. tis, simulac os uteri satis apertum sit, partum esse, pedibus conquisitis attractisque, in lucem educendum. Atque his adminiculis non solum grauissitna illa inconi moda , quae vaginae uterique descensum consequuntur, verum etiam dissicillimus partus, ac morS utriusque, matriS atque insantis, praeverti potest. Longe difficilius est , noxis ab altera pelvis angustae specie, quam DE VENTE Rus, quod ab anteriori posterioreque parte compressa est, planam vocavit, ' prouenientibus occurrere, vel ab iis parturientem liberare. Mala haec petuis conformatio, etsi aliquantum a pubis ostibus, plurimum tamen a spinae vitio procedit, proptereaque in gibberosis semper est metuenda. Sunt autem quarta et quinta lumborum vertebra, et ossis sacri

cum his commisit suprema pars , quae propter nexam distortamque spinam, intro coaetae, pel uim a posterio ri parte supereminent, et partui aditum ad pelvim vel plane praecludunt, vel reddunt disticillimum. Hoc

grauissimum vitium ut mulieris quoque situ emendetur, eam , quacunque corporis parte infans eXilum quaerat, ita sue in sella, siue in lecto figurare oportet, ut spinae vertebrarum lumborum retro promineant, et pectinis ossa, quantum potest, ad os pectoris adducantur. Vt autem gibberosae mulieres in hoc situ in caput conuersum infantem eo facilius enitantur, piaestat Obstetricem idoneis instrumentis, quam manu, quae hic

parum vel nihil valet, succurrere, scilicet GIFFARDIAngli Extractore, quem vocant, aut simili ab aliis in. venta forcipe, si partus in hac via, quam vi sibi speruit, haeret, vel fisa in medio, et postquam super caput utrinque coniecta est , interstring nda fascia , quae pariter Anglorum initentum est', si partus peluim, cui apite

x. loco citato Cap. 2 T.

Vol. II.

492쪽

capite imminet, nondum intrauit. Praestare tamen exi. istimo, siue his adminiculis per caput, siue manu per pedes partus educi debeat, ut mulier, nisi vires nimis exhaustae sint, prona super adducta genua et manUS, capite tamen demisso, in transuerso lecto collocetur, quo situ, praecipue si coxae sivit capite altiores, id spinae vitium quam in axime emendari, et partus iacilius protrahi posse videtur.

g. a.

Haec petuis vitia multo grauiora necesse est fieri, quoties, quod saepe fit, obliquus uteri situs cum illis coniunctus est : facit eui in per se satis difficilem par.

tum, et secundo loco inter matris vitia numeratur. Idque vel sic coci igi potest, ut deinde omne partus negotium naturae committatur vel, dum ex parte corrigitur partus quoque absoluitur artis ope atque auxilio,

ad quod utrumque pronus situs in uniuersum utilissimus est. Sed in priore casu, si uterus ad ventrem procumbit, parturientem supinam, si vero ad.spinam, pronam , et sic in quocunque alio obliquo uteri situ,

mulierem utplurimum in contrariam partem inclinari, collocarique oportere existimo , ut os uteri, dum se

ipse, proprio fere pondere, in antiquam sedem restituit digitis caute immissis, paullulum dimoueri, et in mediam quasi pelvim deduci possit, quo facto, mulier in sella, uti in naturali partu, reponitur. Saepe autem impossibile est os uteri siue a pubis ossibus, sue a sacro, siue ab ossibus ilium . quibus insidet, sic dimovere, ut facilis inde partus sperari queat, aut si id tan- idem, summa adhibita cura et opera, in pelvim de

scendere cogitur, tamen vel vires necessariae aegram dei littiunt, set manu aut ventre, aliaue parte, qua edi

non potest, partus nititur sibi eqitum in vaginam parare. Quae ubi incidunt, ad solam artem confugiendum, mulierque est propter hanc causam non raro

alio

493쪽

M commodo parientium fiu. alio in stu collocanda. Atque ut primo de ea uteri obliquitate dicamus, qua eius suu ius super ossa pubis

propendet, sed os uteri a capite infantis contra ossa cium apprimitur, in hoc rerum statu Medici coria. muniter mulierem supinam, Angli iam pronam collocare praecipiunt. in Cuius rei cum hanc causam et ra.

tionem allegant, pedes infantis, qui manu i inmissa conquiri debeant, et qui vel ideo dissicillime in quocunque situ prehendantur, quia manus brachiumque in angustὸ illa flexuosaque via ita, ut stupida sant, comprimantur, cum fundo uteri super ossa pubis pendere, a eoque manu supina immisia minus contingi posse, contra si manus prona demittatur, quod in prono mulieris si tu fiat, et conquiri pedes et attrahi posse, in hac re omnes Medici Anglos sequi, mulieresque pronas collocare debent, ex eorum praeceptis. Nam manus quae supina immittitur, quo magis flectitur, atque etiam vi adhibita, per sexuosam illam viam intru datur, ut pedes prehendere valeat, eo magis a prominente osse sacro premitur, ac retinetur, ut, sine ce

tissima oris uteri ruptura, ad pedes peruenire non possit: contra, quae prona sub Olle sacro demittitur, et facilius cum toto brachio extendi altiusque immitti, et os uteri citius faciliusque ab osse sacro, et lumborum vertebris , quibus insidet, dimoueri, adeoque partus attrahi educique poteti; quod, si necesse esset, posset ex situ actioneque musculorum cubiti et manus fusus declarari. Mulier enim, dum sic prona, ut ante dixi,

y. Tales eastis, in quibus situs pronus perquam utilis fuisset, videantur apud MAURICE AU Observ. fur tu grofsse et P Accouch81nent des fewmes Obs. 1 8. et 3Tl. CHAP-

pronum situm saepitis conii nire, quia partes facilius cedant, et minus premanti c.

ibid. p. 229. Conc etiam VAN Hoo MN Obs. XIX. qui hunc situm , in omni partu

contra naturam redis commendat.

494쪽

figuratur, lumborum vertebrae et os sacrum retro eis

dere coguntur, sed os uteri, quia ipse maxime super pubis ostibus, suo manu siue fascia subiecta eleuatus et suffultus, versus septum transuersum descendit, sua quasi sponte ab osse sacro secedit, et potest propterea, anu prona immissa, tutius deprimi et in pelvim deduci. Atque dum uterus sic recte componitur, partUSsacilius manum trahentem sequitur, qui tamen, nisi fere integrae mulieris vires sunt, aut ipse caput admodum iriagnum habet, in eodem prono mulieris situ prorsus educi non debet, sed, postquam usque ad nates extractus uterusque repositus est, praestat parturientem supinam collocare, partum que perficere. Iam, etsi contrarius situs necessarius esse videatur , ubi os uteri ad pubis ossa, fundus eius ad vertebras lumborum conuersus, et in eo male compositus infans est, tamen animaduersione est quam maxime dignum, uterum , qui binis duris corporibus oblique interceptus est, si mulier supina collocetur, minus ad diaphrasema deuolui, sed vertebris lumborum fortius apprimi, praecipue femoribus pectinisque ossibus ad ventrem adductis. Praeterea, quod os uteri, ut ipse moueri ac

descendere possit, digitis simul immissis deprimi debet et ab ossibus pubis repelli, id minus commode, si

manus prona, multo facilius, si supina secundum ossa pubis immittatur, fieri ac tuto perfici poste, mente concipio. Quare in hoc rerum statu optimum esse, turillimumque pro matre pariter atque infante arbitror, illam siue in lecto siue in sella sic collocare, ut super alterutrum latus recumbat, nisi quid incidat, quod Medicum cogat pronum positum laterali praeferre. Quis enim non lateralem situm intelligit eam vim habere. ut uteri nudum a vertebris lumborum in latus cedere

cogat, ac, si caput cum pectore pelui demissus sit ad septum transuersum descendere ' quisque id feri posse neget, quin os uteri, accedente inpinnis digito

495쪽

. Ti

i commodo parientium situ. rum a latere immissorum vi pressioneque, ab ossibus pubis in pelvim deducatur' quod ubi factu in est, inu. lier sensim e laterali in supinum situm reuocanda, in eoque deinde est infans pedibus conquisitis educendus.

Et qualia parturientis situs conueniat, qUando uterus in alterutrum latus inclinat, eiusque os hinc vel illincollibus ilium insidet, ex his puto facile esse intelle. etu. Quaecunque vero alia in matre vitia et mala sunt, ea vix alium, quam quem siue praeternaturali, sue, qui contra naturam est, partui conuenire diximus, parientis situm postulant, siquidem me vix intelligere sateor, cur EUCHARIVs RHODION,' ut hoc e emplo utar, mulierem ulcere vaginae laborantem, vo. luerit pronam esse collocandam. Imperare tamen mihi non possum, quin de prono mulierum Obesarum situ tria saltem verba faciam. Neminem vero praeter P AvLvΜ' et ΑΕΤ1vΜV scio, qui eius stus aliquam causam allegauerit, iique cum hanc dixerint, ut uterus ad abdomen procumbens e directo osculi sit, et veram causam dixisse, et obliquum uteri situm cognouisse putandi sunt. Nam in obesis, quibus venter prominet, et quae proinde spinam intro conuersam habent, uterus hunc spinae flexum sequitur, et os suum

ossibus pubis obuertit, a quibus prono mulieris situ id dimoueri posse, ostensum est. g. g. Multo frequentius dissicilis partus a vitioso insan

tis stu proficiscitur, cuius tam multa diuersaque CX- empla sunt, ut non omnia, verum praecipua saltem allegare, sussicere videatur. Incipiamus antem a ca

et. In Libro, quem inserip. Cap. 76. sit: Schmangerer Κνanen sisseeu- h. Tetrabibl. IV. Serna. IV. Gurten Cap. 4. Cap. 22. a. De Re Medica Lib. III.

496쪽

Gsina Commentatio pite, tamquam ab ea parte, quae, ut plorumque prima

ex utero erumpere tentat, quae etiam causa fuit, ut is

solus, in quo id fiebat, olim pro naturali partu, quamvis sine ratione haberetur sic quoque non raro dissicillimum partum, et ita contra naturam essicit, ut sola

Medici manus sine instrumentis fere nil valeat. et his aliquando frustra adhibitis, mater et infans certissimae morti detur sed partus alias semper in vitae periculum incurrat. Quando igitur accidit, ut infans, qui pronus exire dcbet, si partus perfecte naturalis est, capite supino prodeat, nulla facile est, in parientis positura, mutatio facienda. Eaque magnam vim quoque non habet, ad eum partum facilitandum ac promouendUm, quoi infans sue pronus siue supinus totam faciem offert, quod exitum eius essicit multo, quam si summum caput offerret, dissiciliorem. Seque udum tamen in hoc casu DLvENTERvMS esse existimo, qui, Vt caput infantis tantum possit in uterum repelli , quantum ad id aliter, atque ut decet, conuertendum sufficiat, mulierem supinam, sed coxis excitatis, demissoque capite collocare, hinc capite foetus feliciter in peluim adducto, eam sic iubet in sella statuere, ut paululum reclinata sedeat, qui est optimus parturientium situs in partunaturali. Eaque sunt etiam, quando infans latere capitis vel temporibus instat, ab obstetrice obseruanda. Praeterquam , quod in hoc casu aliquando satius est, mulierem in alterutrum latus inclinare, in illo, si quidem insans pronus, sed facie deorsum conuersus prodeat, eam pronam figurare siue in strato, siue quod praestabilius est, in lecto transuerso. Praeter haec aUtem solis frequenter accidit, ut cum capite et male et recte composito, se aut pes ant manus aut umbilicatis funiculus manui tangentis Medici offerat, quae partes cum in uterum statim sint reponendae, siue per pedes extrahi insans sue concedi debeat, ut capite erumpat, e. loe. ci Cap. XXXVII.

497쪽

de commodo parientium stu. 4 87 scire plane oportet, idemne an alius, quisque potissim uin parientis situs conueniat, in his singulis partus dissicilis exemplis ' Quare ut primo de eo exemplo videamus, quo capite imminente funiculus umbiliealis excidit, omnis, de collocanda muliere, consilii capiendi ratio a funiculi compressione pendet, de qua postquam Medicus per attachim certior facius est, neque tamen mortuum iam esse infantem cognouit, hic linem ora pedibus conquisitis est extrahendus. QuiS autem nescit, manum in uterum immitti prehendique pedes non posse, nisi caput, quod funiculum comprimebat, retrocedere fuerit coadiuuat qui 'finis obtineri commode non potest, quin mulierem in uniuei sum sic figunare Oporteat, ut coxae sint capite aliquantum altiores, partusque cUm utero facilius reprimi ac dimoueri e sua

sede possit, sigillatim vero, ut, si funiculus ad os sacrum comprimatur, mulier prona sit, contra supina,

si ad pectinis ossa, similiterque si ad alterutrum os illum,

semper in oppositum latus procumbat, quo artificio funiculum a letali compressione liberare tentamus, etsi non raro neque hoc, neque infantis extractio per pedes ex voto succedat. Saepe autem seniculus ante caput descendit, neque comprimitur, quem proinde cum caute in uterum referre, atque post caput reponere, hinc

autem vel hoc, si facile potest, in pelvitia deducere, vel contra pedes conquirere, et attrahere deceat, hoc sane quam commodissime fit, si mulier supina, id vero, si primum quidem, dum funiculus cuin foetu componitur, eodem modo, deinde autem sedens, ut in partunaturali, figuratur. Atque ex his plane intelligi poterit, quis mulieris situs conueniat, quando vel pes, Vel

manus, brachiumque ante caput erumpit, atque hae partes reponi debent, sue totum partus negotium dein de naturae committere, siue per pedes extrahere Medi cus infantem velit: neque etiam alio artificio opus est, ubi caput a lanimo humero praevortitur, et in quo

498쪽

Gina Commentatio casu potissimum praeseat, parthim attractis pedibUs aecelerare, siquidem vitiosi infantis situs omnes plerumque ab obliqua uteri positione procedunt, quam superiore aliquo loco fuse exposui. Neque obscurum esse posse existimo, osa in si caput infantis quocunque instrumento extrahi debet, non debere ad hoc, verum ad uteri infantisque positum, in collocanda muliere respici,

de quibus supra satis est disputatum. 3. 4.

Iam vero de insante, natibus exitum moliente, nonnulla subiicia in , qui, si peditis spinae mulieris obuertit, et utrasque aequaliter nates in uteri orificio offert, parturientem ita, ut in naturali partu, ad quem is pertinet, statuendam. esse, omnes de obstetricia arte auctores praecipiunt: contra, si clunes saltem ex altera parte in pelvim delapsae sunt, ex altera eius margini a latere

in sident, quod fieri potest, praeterquam quod obliquus

uterus sit, primum supinam mulierem cum capite deinmisso collocandam, deinde autem in id latus, a quo nates conspiciuntur, censeo inclinandam esse, ut, si facile possit, id quod erupit, in uterum reponatur, hinc Vero altera pars dimoueatur a margine pelvis, ac simul cum illa adducatur. Relatum vero etiam a multis de arte obstetricia scriptoribus est, infantes aliquando natibus sic exitum quaerere, ut latera spinae abdominique

Obvertant, infantisque adeo Ilia hinc sacro illinc pubis ossibus intercepta, neque vi adhibita, ex his angustiis tuto educi queant, sed potius debeant, manu intini ssa, in latera conuerti. Quod cum plerumque non possit, sine summo labore, peisci, mihi fere persuasum habeo, pronum situm hic aliquid valere posse, quod in eo ma

xime retrocedere sacrum os vertebrasque lumborUm, supra ostensum est. Praestat tamen laetum in pedes Conuertere, atque eXtrahere. Malus etiam situs infantis

is est, quo ipse vel abdomen, vel, quod frequentius est,

499쪽

de commodo parientium stu. 489 dorsu in oriseio uteri offert, in quo partu cum pedes

fiat attrahendi, manum vel a parte vesicae, vel ab opposita intestini recti parte demitti ol ortet, prout infans vel anteriorem vel posteriorem magis orificii partem occupat, et manum minus admittit. Hanc vero constat,

etsi utrinque immitti, tamen non aeque facile in utero Verti atque agere posse. Quare praestare existimo, si debeat a parte intestini recti immitti, mulierem pronam figurare, maxime si manus alte demitti debet; eundemisque situm mihi probari lateor , quotiescunque infans dorsum tangendum praebet, etiamsi a parte vescae in nus immitti debeat, quoniam sic facilius recte, in ventrem, simul conuerti infantem posse, concipio. Denique animaduersionem quoque is partus desiderat, qui ideo contra naturam est, quia placenta, siue quod ab utero separata eo descenderit, siue quod ibi adnata sit, super uteri orificio comparet. Quae adnata est, ea quidem commode in supino mulieris situ separatur, nisi caput infantis, quod sequitur, vel alia eius pars, ab uno alteroque latere placentam comprimit, ut digiti nequeant inter hanc atque uterum immitti, ubi mulier semper super id latus est collocanda, quod ea pars respicit:

quae autem huc deuoluta est, neque adhaeret, ea cum propter hanc causam, tum quia manus semper ab ea parte immitti, et membranae perrumpi debent, ubi osvieri ab ipsa fere liberum est, easdem situs mulieris mutationes postulat. Tamen si necessitas urget, ipsa in placentam protinus perforare oportet, et insantem extrahere, quod commodis sine fit, in stu parturientis prono. Atque ii ac occasione id adhuc subiiciendum est, in quo situ mulieres esse oporteat, antequam membranis disruptis, aquae effluxerint, si metus sit, ne alia, quam quae debet, pars foetus in pelvim intret, difficilemque partum efficiat. Talem vero partum, supino maximes tu, vel etiam prono, censeo praeverti posse, modo caput demissum sit, ne, dum aquae dissivunt, vel ma-

500쪽

49o Ggna Commentatio de commodo eicinus, vel humerus, uel funiculus umbilicatis aut alia pars

procidat, atque ne caput, si forte non ita, ut decet, ex Vtero erumpat, fortiter nimis in pelvim descendere adigatur. Requiritur autem, ut Medicus, etiam integris an embi an is, ex attactu sciat, quam infans corporis partem offerat: deinde, ne mulier ita, ut dixi, comportatur. Priub quam membranas continuo ruptum iri, Medicus Certo sciat, nisi ipse eas rumpere malit. Atque ex his omnibus etiam, quid in aliis exemplis sit faciendum, facile innotescet, quo pertinere praeter alia eum mulieris situm arbitror, i qui maxime conuenit, ubi placenta utero adhaerens est extrahenda. Credo autem situm Q. Pinum conuenire, si placenta vel cum fundo, vel cum posteriore uteri parte conglutinata cohaeret, pronum si in anteriore, et lateralem, si in laterali parte adhaeret, sed ita, ut, cui adhaeret, in id etiam latus pariens recumbat, quo plane effici intelligitur, ut et manus commode demitti possit, et placenta ab utero separari.

SEARCH

MENU NAVIGATION