Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

δε commodo parientium Alu. 46 a recte uia est, sed obliqua et flexuosa. Nam uterus, qui

paruae inuersae compressaeque lagenae a stimilatur, cuius colli extremiam in summa vagina prominet, non ad perpendiculum positus est, sed fundus, ut grauior pars, paullulum retrorsum inclinatur, quo sit, ut collum contra aniatrorsum moueatur. Contrarium situm ipsa vagina habet, summa parte anteriora, insima posteriora respiciente. Ex quo sit, ut cum duplex quodammodo via sit, altera, a

fundo uteri ad os eius, altera ab externa vulvae rima ad idem os uteri, tota via flexuosa sit, et utraque in ore uteri, tamquam in obtuso aliquo angulo concurrat. Atque ex hoc, tamquam ex fonte aliquo, omnis obstetricum error

et dissicultas in oris uteri attactu suit. Quae si digitum

per vulvam in vaginam immittunt, semper in eum uteri locum necesse est incidant, quo posteriores vaginae uterique partes inter se iunctae sunt. Ut vero ipsum os uteri contrectari postit, digitus sursum missis ad auteriora paullulum incuruandus est, ex quo obstetrix intelligere poterit,

prominentem colli uteri in vagina posteriorem marginem perquam latum, anteriorem contra angustissimum esse, et

parum a vagina distare. Talis igitur harum partium naturalis perpetuusque flatus est, a quo in virginibus mulieribusque raro, in grauidis semper, cum primis' tum vitiis mis mensibus, licet parum, in partu plurimum recedunt. In hoc enim vel ob id solum, quod uteri orificium de-hi scit, et ab exitum moliente foctu recluditur, via illa recta e flexuosa fieri videtur. Quod uti sit, quando naturae omnia ordine procedunt, neque in foetu, neque in utero aliquod vitium est, in qua re naturalis partus consillit, sic iud. Cons. DE vRNTER loe. gito clemisso proxime accurrat, cit. Cap. III. WiΝSLow Ex- et facile contingi queat; id. post. Anatona. Tria ite du Bas que tenere inprimis tirones ar-Ventre f. 64s, 46 et 6s 2. tis oportet, 'ne, quod scio, e. Statini postquam concepit Medicum quendam fecisse, igna- mulier, situs oris uteri interni ri huius mutationis, eam pro

mutatur, et prout notum eis, uteri descensu, acleoque mor-

ita ad vulvam descendit, ut di- bo pessurio tollendo habeant.

472쪽

46 a Glina Commentatio in aliis grauidis, vel breui ante partum, vel in hoc ipso.

is partium status ita mutari potest, ut quae ex utero in vaginam via ducit, propter anfractus, 'quasi omnino inter .cepta esse videatur. Quoniam vero illi anfractus non pos sunt nisi in eo angulo esse, in quo uterus vaginaque con- icurrunt, et quo fit, ut per se curua flexuosaque via sit, quae est illa pars, a qua omnes illae dissicultates proce. lunt, nisi uterus γ Hic enim iii grauidis, maximeque instante partu, in omnem plagam est mobilis, contra vagina, inter vescam intestinumque rectum, per pelvim procedens, vix potest e sua sede posituque dimoueri. Ex quo intelligitur, ipsum uterum, cum partu concluso, in vllain partem moueri non posse , quin orificium eius in contrariam inclinet. Quamcunque vero hoc partem respiciat, semper fieXuosum magis ex utero in vaginam iter exinde seri, oportet. Atque in hoc noua illa utilissimaque doctrina de situ uteri obliquo in grauidis parturientibusque consistit, quam primus fere DEVENΤΕ- Rus proposuit et enarrauit.

f. a. Quae autem hactenus de utero vaginaque proposita sunt, ea facile possunt, sine ossium cognitione, quibus

hae partes continentur muniunturque, animo comprehendi. Iam de his quoque videamus necesse est, partim, quod varii illi obliqui uteri situs, sine his, apte describi intelligique non possunt, partim, quod ab his etiam saepe

nixi partus procodunt, atque infanti, eXitum molienti, multa impedimenta obiiciuntur. Igitur his ossibus, cum osseae illi columnae, quam spinam vocare solent, subiiciantur, tota corporis moles innititur ac sustinetur, et super inferiorum partium Ossibus, quae cum illis commissa sunt, ex uno in alium locum ferri ac moueri potest. Horum ossium quaternUS numerus est, quorum maiora duo, ab utroque latere posita, in nominata, melius coxarum ossa appellantur. Tertium, cui lumborum vertebrae totaque

473쪽

de commodo parientium siu. 463

que spina inscient, et quo illa coxarum olla adstricta sunt, ab antiquis sacru in vocatum est. Cum hoc quartum os. tamquam appendicula, ab inferiore loco, cohaeret, cui auctores nomen coccygis Ostis imposuerunt. Ex lateralibus ossibus singula in pueris in tres partes, cartilagine coli. glutinatas, discreta sunt, quae sua quoque nomina inuenerunt: nam summa latissimaque pars illum os, ima ischium, in priora ducta et prominens, pectinis seu pubis os dicitur. Vtrumque tertium quartumque os instar inuersae pyramidis seu trianguli est, cuius apex in anteriorem partem incuruatur, ex quo fit, ut haec ossa a posteriori parte ConueXa , ab anteriori concaua sint. Spatium, quod his quatuor ostibus definitur, pelvis a dissectoribus nominatum est, atque ad ventrem pertinet, idque dum infundibuli quasi formam habet, eius inferior angustiorque par3, quam poti sitiuum sacrum et coccygis Os retro, anteriori in loco pectinis, in laterali ischium ossa describunt, proprie pelvis dicitur, amplior superiorque pars, quae, a lateribUS,

latis repandisque ilium ossibus continetur, et anterius deficit, ventrem inferiorem terminat. Huius autem pelvis inferior apertura neque figura, neque directione snperiori respondet: nam, propter varias eminentes parteS, admodum inaequalis, atque in anteriori magis quam superiori loco est, in eoque loco tantum in priora, inter pectinis ossa, ducitur et ampliatur, quantum in posteriori parte, ab incurvo coccygis extremoque sacro osse minuitur, et angustatur. In hac petui tria viscera sis abscondita sunt, ut statim post pectinis os a vesica, medio loco uterus et vagina, retro, in concavo ossis facri sinu, pluus seu re. etiam intestinum inueniatur, quorum hoc secundum oῖ sacrum et coccygem directum, ad huius extremum in anum finitur, reliquum spatium solus cunnus occupat, qui

et si

f. Figura seu icon horum scio, exhibita fuit, adeo, ut ossiuin, quae inferiorem aper- quae hic indico, ex ipsoruiuturam integram exhiberet, a ostium coagmentatorum inspe- nullo adhuc auctore, quantum ctione eognosci debeant.

474쪽

Gina Commentatio etsi vaginae ostium est, tamen lin summo anteriore loco

aperturam urethrae comprehendit, F quae in vescam ducit. Ut autem haec a continuo affluente lotio expansa ast surgit, ac super ossa pectinis eminet, sic etiam Vterus. dum a foetu crescente expanditur, tertio circiter mense, quasi ex pelui sese emergit, atque attollitur ; quare hoc tempore et os uteri, quia in summo petuis loco est, digito propemodum contreeiari nequit, et, quod corpus uteri nominant, id se potest in omnem plagam inclinare. Inis clinat se enim vel in latera vel in posteriorem, anterioremue partem, maxime tamen in latera. Quo efiicitur, ut os uteri vel ad sacri ossis superiorem partem, ultimamque lumborum vertebram, siue ad pubis ossa, vel denique ad eam ossium Ilium partem apprimatur, quae pelvim ab utroque latere finit. ' Hinc igitur omnes illi flexus anfractusque itineris ex utero in vaginam proficiscuntur, de quibus ante loquutus sum. Etsi autem partus, ut libere crescere pollit, uterum e petui cogit assiugere, et extra haurimaturitatem assequitur, non potest tamen, nisi per angu-sam hanc flexuosamque viam, inter quatuor illa ossa, in lucem edi. Quare cum angustia viarum, tum flexus anfractusque permultas dissicultates in partu pariunt, quas obstetricis est quocunque etiam modo tollere. . 3,

Scire autem ante Omnia oportet, an illae naturales perpetuaeque angustiae anfractusque viarum, quatenus ab Os.sbus pendent, mutari queant' Ut vero de naturali ossium vitio non dicam, quo pelvim saepe angustissimam saetainesse, frequenti obseruatione compertum est, quodque si emendari, tolli tamen arte non potest, si aliter mutari ille ossium

GRA AF loc. cit. Tab. I. p.

Tab. IL D. Tab. VII. R. Tab. XI. O. et Tab. XIII. F. quae

tamen omnes inferiores Eusta-ehiana.

h. Vid. VsisALivs Lib. I. cap. XXIX. Fig. 3. M. N. O.

475쪽

de commodo parientium situ. ossium status debet, necesse est, ut vel quatuor illa compacta coagmentataque ossa simul moueri, vel singula a se inuicem aliquantum secedere queant'. Hoc motu ampliari pelvis et viae aperiri, illo harum anfractus mutari debent. Quod vero singulorum ossium a se inuicem motum attinet, de coccygis osse nemo dubitat, quod dum in ant,

Tiora curuatur, cum cedere, propter intercedentes cartilagines, quibus parua ollicula inter se, et totum cum osse sacro conglutinantur, potest, tum est etiam, sed caute, manu comprimendum.' An vero et ilium ossa a sacro,

et pubis ossa a se inuicem dimoueri queant, haec quaestio diu multumque agitata est. - Nolo hanc, qualis olim mota fuit, nunc disceptare, videlicet, aut in ipso partu, ita torqueri distendique intercedentes cartilagines possint,

ut motus utriusque ossis euidenter percipiatur. Posse autem eas ligamentosas cartilagines, toto grauiditatis tempore, sensim distendi, copiosiusque assuente succo, augeri et crescere, ut plus quam antea, ossa a se inuicem distent, probabile esse existimo. De altero totius quatuor ossium compagis motu, nescio an quis ante WINs LOVIvΜ scrip. serit.

i. Optimam tutissimanique methodum hoc ossiculum reprimendi nos docuit DEVENTERVA loe. cit. Cap. 2T. dum ante eum obstetricantes tam incaute id solebant peragere, Ut saepe a sacro illud os sculum, vel eius partes a se inuicem, separarent. Est autem probe sciendum, hoc ossiculum rarius partum ita tardare posse, ut necesse sit, id sic, ut DEUEN- TR Rus iussit , comprimere, quod DE LA MOTTA et alii

recentiores recte annotarunt.

h. De auctoribus, qui hanc

questionem in utramque par. tem disputarunt, videsis Mou-GAGNVM Adv. Anat. III. Animadv. XV. Cons etiam SAΝΥORINVS Obs Anat. Cap.

XI. g. IV.

l. Vt haec olim PINAE 3 sen. tentia fuit, ita nuper BOUVAR-Υvs Gallus eam idoneis maxime argumentis firmauit, ut non amplius in dubium vocari posse videatur. Vid. huius Quaestio Medi ea. an on a innominata in grauidis et parturientibus diducantur Paris. 1739. Φ,

476쪽

Gimet Commentatio

serit. U Hic motus vix in latera, sed in priorem posterioremque partem est, ita, ut alio tempore, pectinis ossa descendant, et sacrum ac coccygis os retrocedat, alio tempore haec in priora tendant et deprimantur, contra pubis ossia aliurgant. Locus, in quo illa motio fit, in commissura sacri ostis cum quinta lumborum vertebra est, etsi Omnes vertebrae, quae in lumbis sunt, propter amplissimas ligamentosas cartilagines, multum huc conferant. In quamcunque vero partem haec ossa moueantur, semper super capita ossium femoris volu utitur, quae adeo firma immobiliaque tum esse, necesse est. Atque hi motus partim illis musculis perficiuntur, qui a thorace, et colli dorsique vertebris, ad sacrum et innominata ossa pertinent, partim iis, qui ab his ad femur et tibiam. Nam fixae mobilesque musculorum sedes variant, et ipsi motus alternos edunt. Sed flexus viae, omnibus hisce motibus, parum mutantur, verum id saltem obstaculum, quod a prominente quarta quintaque lumborum vertebra super pelui

procedit, vel minui potest, quando pectinis ossa asse gunt, quod cum sedendo, tum multo magis iaciendo fit, vel etiam augeri, ubi contra os pubis deprimitur, quod sit, ubi homo erectus flat, sed maxime, ubi in genua

prouolutus est. Uteri tamen situs et nexus cum vagina

hos motus plerumque sequitur. Nam si parturiens paullulum reclinata sedet, siue supina iacet, os uteri in Priora duci potest, contra in posteriora, si genu bus innititur, vel etiam flat, cubitis vel mensae vel sellae innixis. Si mulier prona super penua et manus decumbit, adductis femoribus , maxima fere mutatio spinae in lum. bis fit, praetereaque huius aliarumque positurariam egregius usus in peruerso uteri situ est , de quo intra dicturi sumus.

CAPUT

m. loe. eit. Traiie dii bas Remarques fur les usures des Ventre S. 4 seqq. et dum les mocks variis in locis.

477쪽

de commodo parientium stu. 46r

lli i

CAPUT QVINTUM.

Atiant parsum respirationi inferuientes, es ab domini, mus cuIi, quorum actiones n0nnusiar exponuntur. Abdominis varia conditio in diuerso corporis situ. - f. I. Hactenus de viarum conditione, per quas partus prodire debet, tamquam primo partus momento, et cuius in omni partu rationem habere oportet, diximus. De altero iam videamus, quod in viribus parientis positum est, quae permultum in foetus expulsione valent. Hanc enim solius uteri contractio praestare vix potest, sed concurrere debet earum partium actio, quae urinae duriorumque faecum eXcretionem iuuant; quasque inter omnes Medicos constat, abdominis musculos esse, et diaphragma, et reliquos ad intensam maxime respirationem facientes. Quare ad facilem felicemque partum requiritur, ut mulier his mus

culis libere perlecteque uti possit, quod sit, si aera Leite

ducere, ac diutius retinere. eodemque tempore', quo ita uterus conclususque partus a transuerso septo vigetur ae premitur, musculos abdominis valide mouere, ac ventrem

angustare valet. Magna vero liberaque respiratio a dilatatione thoracis pendet, quae partim a musculis fit, qui coctas leuant, quibus interpositi sunt, partim a diaphrasemate, quod dum in ventrem cedit, thoracem ab inferiori parte ampliat. Quae autem causae costarum pectorisque ossis eleuationem impediunt, hae pariter obstant, quo minus libere possit diaphragma in ventrem descendere. Nain hunc diaphragmatis motum ille costarum pectorisque semper praecedere debet. Intelligo autem eum dia- Phragmatis motum, quem ipsum, maiori et orbiculari sua parte, edit, siquidem posterior pars, quae paruus muLculus appellatur, seorsim agit, ac fere liberius, si maior quodammodo quiescit, aut dissiculter mouetur, quod. iuvariis corporis posituris sit. Attamen parum referre videtur, in quo corporis situ, minor ille diaphragmatis mus,

478쪽

Gina Commentatio cuius suam vim exserat, quod eam non in utero premendo, sed in agitando succutiendoque saltem ventriculo et intestino duoden O consumit. Vt vero ad causas redeam , quibus et

perfici respiratio et impediri potest, quid quaeso fieri videmus, dum aer ducitur, nisi hoc, quod costae et eleuantur, et extrorsum mouentur, pectoris os, quod ad inferiorem partem, in priora aliquantum conuertitur δ Huius mirabilis actionis ratio partim in duplici costarum comis missura cum corporibus transuersisque processibus vertebrarum, partim in eo angulo, in quo collae anterius curn cartilaginibus concurrunt, partim denique in intercost

lium musculorum structura, posita est. Atque pro certo habeo, ex omnibus illis musculis, qui thoraci circumpositi sunt, solos 4ntercostales et diaphragma, eum supra o- flatibus et sternocostalibus WINs Lovii, illam actionem perficere, et thoracem alterne ampliare pariter et angustare posse. Neque tamen ex illis musculis aliquos esse nego, qui etsi non ampliare nec valde constringere thoraiscem queant, quod praesertim abdominis musculi efficiunt, tamen aliquando obstare possint, quo minus et costae et pectoris os satis libere moueantur. Et primum, quamuis cum illis facere non possum, qui costas a sacrolumbali, longi si imo dorsi et aliis in dorso occurrentibus musculis deprimi arbitrantur, hos tamen, cum si homo valde existentus iacet, tum si valde pronus spinam incuruat, costarum eleuationem, quibus inhaerent, aliquantum tardare posse existimo. Deinde de abdominis musculis qui costis pectorisque ossi ab inferiori parte inhaerescunt, nullum dubium est, eos, si valde tensi sunt, intercostalium musculorum vires minuere, resistereque ut costarum, sic etiam pectoris ossis eleuationi. In his musculis singulare artificium est, quo ad plures quam alii, diuersosque motus edendos apti sunt atque idonei. Vbi se parum contrahunt, ita ut eorum fibrae e curuis rectae fiant, viscera imi ventris cogunt, et ad spinam compellunt. Si fortius contrahuntur, neque tamiai thorax et Ossa pelvis cedunt, eadem viscera,

tam a

479쪽

de commodo parientium Ilia.

amquam manu comprehensa, arctius constringuntur, 'quare lioe motu et lotii et faecum excretionem praestamus, et orauidae illo ad excludendum partum utuntur. Quoniam vero et thorax et pelvis moueri potest, et haec ad

pectus et pectus ad pelvina, vel utraque ad se inuicem, iisdem musculis adduci queunt. Ubi tamen pectus depri. mitur, non solum costae cum pectoris osse, sed tota spina inclinatur, quae alias ab his musculis, in utramque partem, super ultimis lumborum vertebris et sacro osse, comverti potest. f a. Est igitur horum musculorum, quatenUs cum Ventrem stringere, tum pectoris motum impedire valent, pe magna in partu ratio habenda. Quod vi intelligi possit, sciendum est, quam varius sit horum musculorum flatus, in diuersis totius corporis posituris. ' Si homo erectus flat, venter quidem prominet, sed respiratio libere proce dit, et imus venter ab his musculis non minus facile an

gustari potest. Si sedet, quo positu ossa pubis ad thora-

Cem accedunt, eadem multo liberius fiunt, maxime si capite sedet, pectoreque paullulum inclinato. Vbi erecto corpore in genua procumbit, et venter insigniter prominet , et pectinis ossa tantum a thorace recedunt, quantum accedunt, dum homo sedet, cumque in hoc situ recti musculi adeo intenduntur, ut fere rigescant, homo neClibere respirare potest, nec ventrem pro lubitu arctare. Denique in supino situ, quo quis toto corpore extento iacet, omnia medio statu sunt, inter eum, quo sunt, dum

ri. Haec eonstrictio transversim fieri in abdomine percipitur, ut adeo non nisi atra imiersis musculis, qui tam

quam zona ventrem cingrant,

perfici videatur. Dubitandum

vero non est. et hos et virum-

quo obliquum inusculum eam

constrictionem essicere, quOniam ex geometria constat, binos musculos, qui se decussant, secundum mediam line 'a agere, per puncta decussis ductanti . Conf. W1Νs Lo loc' iam citato.

480쪽

η otaina Commentatio stat, et dum sedet homo. Atque huic similis is est, quo lsem Ora ad ventrem adducuntur, quod pubis ossa hoc situ non minus, quam inter sedendum, ad thoracem appropinquant. Contra, si quis propendentibus pedibus, et Icapite pectoreque reclinato, iacet, summa utrinque dissi- cultas est. Nam, quod in eo situ, abdominis musculi, a diductis nimium pectoris et potuis ossibus distenduntur, ρab altera parte, venter comprimi prorsus non potest, ab saltera, pectus figitur, et respiratio cohibetur, ad quod, praeter abdominis et intercostales musculos, qui pectus in

Contrarias partes mouent, sterno-cleido-mastoidei concur- .runt, qui, capite retro demisso, os pectoris a superiori parte firmant. Ut vero has corporis posituras, sic respirationis musculoiumque abdominis statum, pluries variari posse, facile est animo comprehendere. Neque tame ais pronus corporis situs, de quo antea dixi, praetereundus est, quo, dum pectinis ossa versus thoracem mouentur, nihil plane est, quo vel pectoris motio, qua aer ducitur, vel abdominis musculorum actio in ventrem impediri queat, qua uterum premi conclusumque partum cogi opor tet, ut inde in lucem prodeat. Quae autem de his corpo- .ris posituris dicta sunt, quisque in se facile experiri potest,

earumque effectus percipere. Atque his de naturae auxilio declaratis, etiam quid arti praestandum sit, iam exponere deberemus, quod tamen, cum in eo consistat, ut in altera tertiaque partus specie, nuda manu vel instrumentis instructa in uterum demissa , partus in lucem educatur, quomodo ars possit commodo mulieris situ iuuari.

in sngulorum partus dissicilis exemplorum enarratione, smul commodius sum indicaturus.

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION