Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

de sanguine is partu profluente.

ber sanguinis color. Uena nec in trunco nec in ramis valvulas habet, et modo, venis ceteris inusitato, sanguinem ad corpusculum foetus aduehit, eiusdemque hepati insundit. Arteriae duae ex iliacis internis f. hypogastricis foetus pro ducuntur et flexuoso itinere ad placentam tendunt, mirum in modum saepius contortae, venam spirali heXu cinget, tes. Interdum ex ima a ortae descendentis parte eas oriri Auetores assirmant, F quod et factum fuisse in eo puto funiculo, cuius portiunculam cera repletam me videre memini in lectionibus anthropologicis b. UEHENfΥREITII, '' in qua una tantum umbilicatis aderat arteria. Neruos nec in placenta nec in funiculo anatomicorum quidam adhu et detexit. ' Nec etiam eos in his partibus adesse colligi ex phaenomenis via quam potest, cum potius contrarium probare videantur obseruationes, ab artis obstetriciae peritis magistris prolatae, e quibus constat, nullum omnino matris neruorum cum iis foetus esse commercium, cum placentam utero adhaerentem lacerare, premere, scindere possis, inscia matre nulloque doloris sensu inde affecta. Quos enim edunt interdum patientes, sub adhaerentis placentae separatione, Vagitus ac eiulatus, eos non a placentae neruis irritatis, sed ab iniuria sensilissimo tunc temporis utero, vel obstetricis imperitia, vel et nulla eius culpa, illata, excitari notum est. Nec etiam quicqua in ponderis inesse videtur argumentationi, ab irritabilitate membranarum oui a Cl. LVPs adlerta, ad neruorum praesentiam confirmandam desumtae, cum irritabilitas non a neruis dependeat, et sibi a omnino irritabilis sine neruis esse possit, ad mentem Ill. HALLERI. Perperam igitur ad secundina Rr 4 , rumg. STUARTVS l. e. p. II.

h. vid. Eius Dissertatio de laniculi humani pathologia, it. Anthropologia, Lips. 1753. 8.

ment. in Praelect. Boerha auia. nas. TOna. IV. pari. II. V. 670. nota 3 . it. Comment Goettingenses, Tom. II. p. I 28. BUR- Torus Mid i Dry, P. q4.k. vid Comment. GDetting. loe .cit p. 1 qq. Vbi neruos ipsos non irritabiles esse contendit et p. 138.

642쪽

rum neruos confugiunt ii, qui abdita naturae phaenomena declarare, et i in ginationi maternae vim quandam in foetus tenerrimum corpusculum hae de Causa tribuere annituntur.

g. 3. Platentae ad haesio. Mediante hac descripta massa sanguis maternus foetui

insunditur, qui virum ruber e matrice in funiculum transeat, an ex collectione fluidi , sanguine tenuioris, per vasorum resorptionem transmittatur, depuratus quodammodo ac perfectus a secretoria placentae Vi,' inter doct illi mos Viros nondum satis est compositum. Nec magnopere ad nostram disputationem pertinere videtur haecce Controuersia, cum nobis hie loci suseiat docere, ita omnino connecti eum utero placentam, ut ad sanguinem accipiendum et ulterius promouendum apta sit. Sed merito oritur quae- Ilio, qualis si eius loci in cauo matricis, cui placenta adhaeret, conditio. et quomodo fiat, ut placenta non solum per Omne grauiditatis tempus nexum cum utero conseruare,

sed eum etiam aliquo post partum spatio continuare, imo interdum ita agglutinare sese pollit, ut dissicillimo nego tio deglubi ac separari queat. Multum omnino in decla rando hoc phae uomeno dissieultatis latet, et variae a vas riis,

p. 338 sq et ibid. p. II 6. per

sola . inquit, experimenta de . finiri potest, quae pars corporis sensilis aut irritabilis sit. Quod absque experimetito de earum qualitatum praesentia aph, si ologis dicitur, id ipsum esusa et hic vi alibi fuit er-

vid. h. Hi nκNs REI TIT carmen de homine sano et

illa eapit mutatque datos a

matre cruores,

Ex minimis venis, Venam eonfundit in unam. Mutatosque diu foetus dimittit in alitum. coris etiam MAUR1CRAU Observations dea nieres, ubi in Ob VII. disserit de foetu, ab icteri ea matre excluso, neutiquam 'flavo colore tincto. quanquam fuerat placenta ea dine in . quin m.

643쪽

άου sanguine in partu pro laesu. 633riis, iisque scris iudicii Viris, prolatae sunt sententiae.

Alii enim cum iniectas per sphonem in uterina vasa ina sis fluidas penetrare in placentam et ad foetum viderent cum foetum, post matris haemorrhagiam obeuntem, sanis guine orbatum, ei usque vasa plane vacua inuenirent, veterum opinioni subscribere non dubitarunt, Oscula venosa placentae ostiolis arteriosis uteri per veram anastomosiniungi a firmantes. Hanc tamen anastomosin prorsus reii. ciunt' recentiores, qui non nisi contiguam placentam vie. ro esse et suectione vasa placentae minima ex si nubus amplioribus uteri sanguinem accipere contendunt. Arguinentorum, hanc sententiam probantium, summam eleganter Cl. ROEDERE Rus adduxit et explicauit.' Lumina nempe vasorum placentae ita exigua esse monet, ut ne oleum quidem terebinthinae transmittant, quod sphone in funicu luna protruditur; nec sanguinis guttula ex superficie stillat, quanquam, statim a partu, una cum foetu, integra pia centa et illaesa, cuius arteriosa vasa adhuc pulsant, extrahitur. Maxima e contrario vaserum uteri lumina, ut se pra diximus, sub sinem grauiditatis minimum digitum admittentia sinus dictos, amplos satis, efformant. Hinc fieri posse negat, ut vera vasorum anastomosi, qua lumen in lumen producatur et vas vasti respondeat, uteri et placentae vasa nectantur, siquidem anastomosin inter eiusdem diametri vasa seri conflat, maximaque vasa in multo minora non produci. Nec etiam hydrargyrum aliique liquo. res, hypogastricis vasis immissi, quicquam cum umbilici vasis communicant, sed potius placentae cellulosam telam

m. vid. super hoc argumenis tum docte elaborata Dissert. b. HARTRAΜFΤIi . de non dis ferenda secundinarum extra.

atig. De euersa rubrorum VS.

Tom. III. p. 308 sqq. et in Ieonibus de Utero. p. 26 sqq. et in tractatu de vi imaginatio. nis maternae in laetum.

644쪽

in farcitur, vel inter placentam et v terti in fortius si urgeau- ltur, cum imus separatione, penetrant. Nec, quae BID- Lovs ac NoRΤwYCRivs in contrarium adferunt, Cel. ROEDERERo ponderis quicquam habere videntur, cum al- ter anastomosin a mercurio detectum iri sperauerit quidem, i lsed uisa in esse non descripserit, alter ex hypogastricis va- , ssis in umbilicum nihil penetrasse ipse monuerit. Quid roboris a funiculo non deligato, nostrae hypothesi acce- l, dat, infra paulo curatius perpendetur. Qui praeterea pla

centas frequenter ex utero soluit, non potest non placentae cum utero cohaesionem minus firmam, mobilem maxime ac solubile in notare. Sine violentia vel laesione lacerationeque aut ruptura, blanda manus interpositione ab utero

deglubitur, ut si arctius paulo adhaerescat, modo a peri- lto, qui utero parcere didicit, operatio suscipiatur, inscia saepius matre et sine ullo eius incommodo solui ac separari potest. Quod quidem et alii LEURETVs, P SΜEL-Lig, ' FRID Ius ' contendunt, atque affirmant, apponi tantum placentae tomentosam μ conuexam superficiem ivtero, ut CDP 'US contiguum, propter Innumera, Ocul OS fugientia, tubercula, nec quic tam fibrarum ex ea in matricem produci. Sola ergo partium agglutinatione vel contiguitate sine fibrarum concursu placenta cum utero iungitur, quem nexum copiosi sulci et eminentiae augent iuvantque. Cui sententiae dudum assentiri non dubitaui,

p. 36. 9. 218. Cbaque petit

645쪽

de sanguine tu partu pro ente. 63s

nec de ea unquam ine dubitaturum esse putauerim. Cum tamen nuper admodum Magnificus atque Experientissimusi Aeademiae nostrae h. t. Recior HVNDER ΤΜARRIUS accet pisi et foetum septime sirem , in dextro Ouario matris haerentem, in placentae cum utero nexum studiose inquirere mihi licebat, ubi miram copiam filorum siue fibrarum, ex placenta in uterum is luna spurium productarum ibique sese immergentium detexi, quae aegre separationem placentae permittebant. Dolendum omnino est, quod incipiens iam partium putredo ac corruptio massae ceraceae inisiectionem non permisit, quae omnino ad plura in hac dubia causa detegenda me deducere potuissent. Sed forsan alius placentae ad ovaria eorumque parietes adhaerentis modus est, quam ad uterum. Cum enim o uulum i m. praegnatum quidem, nec tamen e sede sua dimotum aediuulsum, o uario per eadem vasa adhuc adhaereat fibrillasque suas in otiarii latera dimittat, haec ipsa vasa per copiosiorem assuxum sanguinis, quem so ecundatio efficit, dilatantur et ad nexum hunc efficiendum apta redduntur. Enini uero certi quid hac de re determinare uoni audeo, reis licta exercitatis ac perspicacibus Viris huius phaenomeni vera eXplicatione. De loco etiam, cui in cauo uteri ad haeret placenta, dissensus inter Auctores fuit. DEvΕΝ-TER tantummodo in uteri fundo eam agglutinari posse contendit, et ita pro sua Opinione pugnat, ut nimis omnino acriter perstringat eos, qui aliam sententiam fouent, obliquitatem uteri causam huius opinionis existi inutis. Hoc

tamen assertum omnes fere recentiorum SCHACHER Vs, HEIs ΤERVs, PLAT NERVs, ROEDERERVS, in primis vero

Cel. LEvRETus,' prorsus refutare annisi sunt, et nullam

esset. vid. nouum lumen obste- Burnal des Scabans 1749. moirtrietum, Lugd. Bat. IT 33. cap. d'Aoui: euius dubia refutat Lκ- IX. p. 38. cui et assensum prae vi κΥvs in praef. libri Suitaehet inter recentiores an ony- des obse Uations dicti, p. 27. mus I SVRETI aduersarius in v. vid. PArt des Aecoucbe

646쪽

esse uteri partem, cui non insinuare sese posset vasculosa haecce in assia, accurate demonstrarunt. Fundum quidem ut plurimum replet, nec tamen desunt fide dignissimae Oh. seruationes, quae sedem placentae variam declarant, nec quendam obstetricantium fore existimo, cui non placenta alii loco adhaerens interdum oblata fuerit, ut adeo ini sera parturientium haemorrhagia, de qua postea sumus dicturi ostendat, ne ostium quidem ipsum matricis internum ad hanc adglutinationem ineptum esse.

. q. DGnitio et diuiso partus.

Repletus ouo foecundato ac insigni modo extensus uterus ob eam, quae ipsi est a natura concessa, vim contra. Oilem siue fibrarum elasticitatem, certo tandem statoque tempore in priistinum statuna sese contrahere annititur, et ea, quae ipsi molesta sunt eliminare tentat. Quod qui dem per varias suas longitudinales, orbiculares et obliquas fibras praestat, quae, quanquam rubrae carne aeque non sunt, musculosae tamen iure appellandae videntur ex ipso, quem producunt, effectu. Variae vero uteri contractio.

Des, cum sensilissima sit uteri substantia, absque doloris sensu fieri non ponunt, sed excitant cruciatus insignes tormina. que, pro variis subiectis plus minus vehementia. Quae sub initium partus oriuntur molestae sensationes, non perlongum temporis spatiuin durant, aliquamdiu remittunt

trice, que dans tome autre par- utrique moen o remedier se eo de ce viscere, it. nite des carament..

647쪽

ii sanguine in partu profluent/. 637

et praesagientes seu spurii ac praeparantes dolore; ab artis peritis dicuntur. Tentant per hos fundus ac corpus uteri resistentiam, quam emeit segmentum matricis inserius, quod ceruix olim fuit, densi, , firmis ac compactis fibris contextum, su pcra re et orbicularium circa orificium positarum sibi Arum vim elasticam tofi iugero. od si effectima est, et Os tincae, non tantum dilatatum, sed prorsus fere detersum ac d cletum, r sistere amplius non potest, dolores vehementiores, qui veri ad parium appellantur, a lumborum regione incipiunt, oblique versus ossa pubis et sacrum descendunt, et, quanquam sub initium sese post

longum satis interuallu in demum excipiunt, augetur tamen eorum et vehementia et frequentia ita, ut tandem gravida ne libere quidem respirare possit, anhelet, genu bus titubet, et actiones musculorum tam abdominalium qua in diaphragmatis coaesa exerceat. In hac temporis periodo fundus et ceruix uti antagonistae agunt, ut contracto fundo dilatetur ceruix et Orificium, intermittente suridi contractione haec rursus coarctentur. Prorsus tandem superata, quam ceruix ossiciebat res lentia, fundus continuo, nullo interuallo, contrahitur, premit otium, cuius ima parS, aquis repleta, in vaginam protruditur, eam distendit et, parata sic foetui via, rumpitur, vias suis liquidis lubricat, ut foetus tandem cum profluentibus aquis prorumpat, que in secundinae statim sequuntur. Totum hoc matricis negotium, a variis causis interdum diuersimode mutatum, patatus dicitur. Nobis vero paulo latius partus significatione niextendere liceat, et comprehendere hoc nomine Omnem, hac ratione factam, exclusionem cuiusuis corpori S , in cauo uteri detenti, seu viuum sit seu mortuum, siue organicum, siue deformis quaedam massa carnosa, a quac Un-que causa producta. Nunc eas, quae in hoc phaenomen a saepius deprehenduntur, varietates breuibus commemoras operae pretium videtur Proficiscuntur autem iii e varietates a tam variis causis atque diuersis, ut in certas quas

sua classes describi omnes dissicile possint. MAURI,

648쪽

638 Ghhles, Disistatio

c EAU et p0st eum plerique recentiorum eam assum. serunt diuisionem, qua omnis partus vel naturalis, vel praeternaturalis vel denique contra naturam fieri affirmatur. Magis tamen eu mihi probatur diuisionis ratio, quam protulit summus in obstetricia arte Uir RoEDERERVS , 'quae, reiecta contranaturalis partus denominatione, naturalem alium, alium praeternaturalem seu aptius artificia. lem dicere docet. Quem enim alii mixtum, siue non naturalem sue et praeternaturalem Vocant, in quo naturae ars debet succurrere, eum ille laboriosum ac difficilem nominat, et ut subdiuisam speciem naturali annumerandum,

sed a facili probe distinguendum, esse censet. In quo

vero a sola arte omne est expectandum auxilium, ille recte artificialis dicendus erit, cum natura, viribus destituta, vincere impedimenta neutiquam possit. Est vero et aliud dis inguendi partus fundamentum in ipso eius tempore positum, quo in maturum, immaturum et praematurum dividi solet. Quod quidem discrimen a variis causis, vel e matris vel foetus vitio enatis, Oritur, et in nostra tractatione haud parum attendendum videtur, cum ad harum di L serentiarum qualitates omnino respicienduin sit in ulteriori haemorrhasiarum disquisitione. Stabilita quidem a natura ipsa norma, vix unquam declaranda, maturus foetus in quadragesima ut plurimum gestationis hebdomade excluditur, fit tamen saepe numero, ut citius contrahatur Uterus molemque distendentem protrudat. Si tunc temporis foetus vi UUS, cuius vita adhuc conseruari potest, propellitur, praematurus dicitur partus; si vero a primo ad septi-1rium mensem lunarem eliminatur foecundatum ouum, abortus siue immaturus foetus appellatur, qui ceu causa

haemorrhagiae paulo infra considerabitur. g. Sav. Traite des Maudies der modo parientium situ, Lips.femines grupes, a Pdri. 167S. IT42. p. 2I. Lib. II. cap. I. p. I92 sqq. X. in Element. art. obstetr. w. Guxga I Dissi de com- Cap. X. I. ar I sq.

649쪽

Θ sanguine in partu pro ente. q. S.

Sanguinis in partu natErasi proslamuru.

Quamuis naturae consentaneus sit partus, vix tamen via inquam sine cruentatione perficitur. Qui foetus enim, iam ab HIPPOCRATE commemorati, nullo sanguine conspuracati interdum prodeunt, ob placentam nimis arcte adhaerentem, si eos etiam ad naturales partes retuleris, tamen

aliquo tempore post cruoris profluuium excitant. Ei sunditur enim, foetu excluso, dum placenta deglubitur, quod tunc semper arte praestandum est, larga satis rubicundi laticis copia. In omni vero partus, qui secundum naturam procedit, si adio prorumpere sanguis maiori minori uecopia solet; incipiente enim fundi uterini contractione dilatatur sensim sensimque orificium, disrumpi inde accedentibus vehementioribus doloribus solent vascula quaedam oris tincae, vel quod vero limitius mihi videtur, dilacerantur per orificii amplificationem fibrae nonnullae vasculosae, quarum ope ouum internae superficiei adhaeret, sanguinemque si illant, qui commixtus cum muco, tUnc temporis copiose satis ad partes generationi dicatas affluente, explorantis digitum inquinat et signum proxime futuri partus constituit. Solent hinc istum, striis sanguineis conspurcatum, mucum mulierculae obstetrices nostrae in veris

nacula appellare die nithen. Rumpitur post haec etiam, ulterius protrulo insantili capite, fraenulum, quod guttulas sanguinis quasdam stillat. Sequitur exclusum foetum in ipso partus negotio ut plurimum copiosus cruor, ob ipsam placentae ab utero spontaneam secestionem, qua ostia hiantia ac dilatata ad sanguinis profusionem disponuntur, usque dum rursus uteri contractione sensim occludan. tur, et materno sanguini via resecetur. Euenit tamen saepius, ut placenta non protinus abscedat sponte sua, sed leni agitatione, funiculo iam praeciso, sit a matricis parietibu separanda; prodit tunc ex ea funiculi parte, quae secundulis continua est, quaedam sanguinis quantitas, de qua

650쪽

ο o Geller Dissertatio

infra pluribus agendum erit. Nec cessat sanguinis profluuium, etiamsi foetus et secundinae eliminatae sunt, sed pergit ad tempus quoddam et lochiorum nomine notum est. Non enim subito adeo contrahit sese uterus, ut in pristinuin virgineum statum vere coarctetur, sed lento gradu fibrae se accurtant cauumque matricis angustant, hinc vasorum Ostia, quae placentae erant contigua, stillant adhuc sanguinem et liquidum fundunt, donec paulatim' coeant, lympham serumue tantum, loturae carnium simile, emittant et tandem prorsus coarcstatae, illud modo fluidum exhalent, quo interna uteri cauitas irroratur et lubrica redditur. Lochiorum fluxus copia non determi. nari certo potest; variat enim pro puerperae conditione ac habitu corporis et pro aliis causis accessoriis mirum in modum, summamque medici attentionem in causarum scrutinio requirit. interdum enim nimis copiose, interdum nimis parce profluunt, vel et suppressa horrenda sympi anata procreant, et laepius conuulsion uin diri si unarum subitaeque mortis causam constituunt. Nec tamen permittit nostrae dissertationis ratio plura de his monere, cum ad clinicum magis, quam ad obstetricium medicum eo. rum cui a pertineat.

g. 6.

Sanguis in partu praeternaturali. Quae in praecedente paragrapho breuiter disputata sunt

sanguinis profluentis phaenomena, naturalem paΓtum comitantia, neutiquam Obstetricem terrent, cum omnia legibus naturae flabilita sint ac definita, nec noxae qui C. quam inde oriri possit. Nullum ergo nec ex chirurgico nec pharmaceutico fonte postulant auxilium sed spontecessant, ex ipso partus mechanismo declaranda. Sed alia nunc commemoranda sunt haemorrhagiarum genera, quae, matri foetui ue noXia, interdum lethi fera, plus negotii medi eo obstetricio facessant, nec semper felicem euentum habere deprehenduntur, obueniunt enim in ea partus specie,

SEARCH

MENU NAVIGATION