Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

65 Iri sanguina in partu profluent8.

eo citius ac audacius suscipi poterit, cum inertia uteri hic metuenda non si, ut LEURETVs docet: siquidem vasa tantum aperiuntur in ceruice matricis, quae celerius sese reliquis uteri partibus contrahit. Sed discrepant Auctores in ipsa foetum educendi methodo. Alii, SI GIs ΜυNDA, MAN HOORNivs, PLAΤNERVs' mediam perforare placentam, et, ruptis demum membranis, viam sibi ad ea vum uteri pandere suadent. Quae tamen enchei resis ob placentae crassitiem, quae mirum quantum obstetricanti

resistet, non modo dissicilis valde, sed et periculosa ex eo videtur, cum non possint non maiora vasa placentae dilacerari , imo ipse funiculus a placenta separari, ' et inde in praesenti stimum vitae discrimen foetus reiiciatur. Melius igitur ii ac tutius procedere videntur, qui grumis sanguinis

ex vagina exemtis, digito in os uteri inserto ac circumducto explorare annituntur, in quonam loco placenta soluta deprehendatur; manum deinde in hunc locum demittunt, ad Velamenta peruenientes ea rumpunt, et immissa manu foetum pedibus arripere ac educere allaborant. Eam plaeentae partem, quae utero adhuc adhaeret, sic connexam relinquere omnino iuvabit, ut foetus cum matre nexus servetur et simul via, qua amnii liquor effluere posset, prae cludatur. Si tota separata placenta fuerit et vaginam occupet, prius eximenda erit, et post haec ad foetum progrediendum. Mirandum omnino est v AN Hoo Niv Μ, ceteroquin magnae perspicaciae Virum , monuisse placentam primum esse remouendam, et tunc demum membra ἀnas dilacerandas esse, quae quomodo, soluta placenta, possint esse integrae, sane non video. Fusiorem descriptionem huius methodi, additis omnibus, quae cauendae artifici se ut, FRIDivs S exponit.

y. loe . et t. p. 4 I. g. loe. cit. 6. I 46S.cit. et in Saev ARTI Differt. b. loc. cit. p. 4 I. c. in Comment. Mst supra

662쪽

. I l. Placenta remanens.

Reli sta in utero placenta, profluuii sanguinei causa

quoque esse potest. Remanet vero placenta tota, vel et eius porticula, aut obstetricis negligentia, si partus naturalis fuerit, aut ob nimis arctum nexum, quem cum utero habet, quod pol illimum in abortu euenire solet, in quo interdum placentam ad tempus quoddam consulto relinqui. mus, ne in uersionem v teri, vi quadam adhibita, essiciamus, sed spontaneam separationem expectamus. Ut enim contigua vasa uteri et plaeentae, lege a natura stabilita, in naturali partu sponte a se inuicem secedunt, ita non so lum in abortivo partu fortius cohaerent, sed et in maturo foetu, si status morbosus accesserit, secundinas arcte cori- nexas videmus, hinc grauiores interdum sanguinis profusones, remota eiusmodi placenta oriri, experientia docet. Symplomata huic casui superuenientia, vel plenaria lochiorum suppi essio, quam tamen hic loci silentio praeterimus, vel copiosa ac lethalis saepius haemorrhagia esse solentis quae tamen neutiquam oriri poterit, nisi ex parte iam auulla sit placenta et ideo uteri sinus pateant. De quo, cum iam supra dictum fuerit, plura hic addere superuaca. . neum seret, hoc unum tantum monebimus, ipsam hanc remanentis placentae, ex parte solutae, haemorrhagiam, forsan funiculo fuisse adscriptam, cuius phaenomeni fusior explicatio postea addenda erit. Relinquitur vero etiam tantummodo quaedam placentae portio, quae t Unc, cum Obicem utero contrahenti sese ponat, profluxus sanguinis causa omnino erit. Sola exploratione cognoscitur hocce

malum, et ab aliis profluuiis dignoscitur, prognosis vero

pr d. HκBENATRRIT Ius in Cami. cit. p. 264. Saepe manent alta fixae main trice placentae, Aut ex parte manent, tunc magnis purpura rivis Emuit, et vitam matres cum sanguine fundunt,

Qui, nisi contracta, sisti,

matrice recusat.

663쪽

de sanguini in partu profluente. 633

pro ipsa fluxus uehementia diuersa instituenda est. Nec

tamen re in oretur' obstetricans in educenda. sic relicta placenta, nec fidat adhibendis medicaminibus, utpote inutilio bus, imo pro istis noxiis, sed de euacuando utero quo iii ci. tissime cogitet, certo persuasus, fore, ut, Contracto utero, contrahantur vasa hiantia, et inde haemorrhagia sistatur. cum e contrario nisi educatur placenta seu eius portio, si quoque haemorrhagia si flatur, vicera et carcinomata uteri, per ipsam putredinosam corruptionem partis relictae efficiantur. Caveat tamen in ipsa instituenda placentae eductione, ne uter tam in uertat et protrahat obstetrix, et igitur causam profluuii sublaturus, nouam eius causam efficiat. Quibus vero cautelis opus sit in deglubenda placenta, ne . officiatur utero, ex FRIDII, ROEDERERI, HARTRAΜF-TII aliorum praeceptis satis superque cognosci potest, ubi et ea eX ponuntur, quae peragenda sunt, si funiculus proxime ad placentam abruptus fuerit, vel si uterus se contra. hens placentam in peculiari sacco abscondat, s quod phae. nomenon placenta enitite Gallis dicitur. Quae tamen hic adducere non licet, ne dissertationis academicae limi.

tes transgrediar. f. I a. Funiculus ruptus. Solet etiam accidere, ut umbilicatis funiculus ob nimiam vel breuitatem, vel tenuitatem, aut a violentia eX-tema affectus, aut per suam circa corpus aliamve corporis foetus partem, conuolutionem tensus, disrumpatur, et hinc a quibusdam insequentis haemorrhagiae causa esse pu

tetur. Sunt quoque plures iique doctissini Uiri, qui dis

secto funiculo et, ex obstetricis negligentia, versus ina trem haud ligato, remanente in utero placenta lethale matrie. LEVRETus quidem naa Suile des observations Art. XII. turae reliquendum hoc nego- p. 282. tiuna suadet, quod tamen satis L .id. LEVRRT Mite despericulo imu mihi videtur. vid. Observ. p. I 9 sqq.

664쪽

Gιhur Dissertatio tri sanguinis profluuium oriri posse perhibeant. Cuius

rei exempla varia Celeberrimum FRIDIVM aeque ae Experientissimum WE1GEN1vM coram enarrare memini, et a multis artis obstetricae magistris hinc inde adlata leguntur. Ipse Ill. HALLE Rus hanc fouet sententiam, cui et b. HE.

BENS TREI Tius assentitur. Sunt tamen ex recentioribus

alii clari aeque ac magni faciendi Viri TREwivs,h MON. Rous, BvRΤΟΝ, - SΜELLIE, ' prae aliis vero RoEDERER vs P qui tantum abest, ut funiculum, quocunque modo ruptum, haemorrhagiae causam constitui posse coii. cedant, ut potius demonstrare anni tantur, noxiam omni no esse hanc deligationem ex eo, quod placenta intumescat et maiorem utero se contrahenti officiat resistentiam. Exigua enim tantum profluit cruoris e funiculo copia, vix unam alteramue unciam exaequans, et sensim sensimque sponte cessat, cessante simul omni placentae cum utero commercio, quae quidem detracta hoc modo sanguinis copia multum ipsis ad citiorem placentae separationem conferre videtur. Hinc quoque R OEDERER vs. qui olim' acceperat a suo Praeceptore cautelam deligandi pendentem e genitalibus su nem, nunc, cum experientia meliora eum edocuerit,' obsietricantes isto labore commode supersedere posse monet, et absque haemorrhagiae metu funiculum, versus matrem illigatum, relinquere praecipit. Ne tamen iniurius in tantae auctoritatis ac doctrinae Viros videar, media mihi esse incedendum via existimo, et quanquam ut plurimum funiculi rupturam, vel neglectam deliga. g. vid. prim. lin. Physiologiae, j. 83O. P. 849.

h. in Diff. inaug. De chylosi foetus in Viero, Altoritae, IT 3I. p. 22. i. in Actis Edinbtirgensibus, Toni. II. ari. IX. β. 14. p. I IO.

m. vid hiusit. Comment. de nexu placentae c. utero, in Conrin. Goet t. VOl. t Ii. p. 39T.n vid Elein. art. obst. Edi tio prior. 3 l O. P. 163. O. Eius edit. noua loe. cit. S. 3S6. et Comment. GOetting.

Vol. III. P. 399

665쪽

dι sanguine in partu pro ente.

tigationem sanguinis profluxum producere minime posse,

et ipse expertus. sum, et ex mulierculartim nostratium conis suetudine certo persuasum mihi est, occurrere tamen inisterdum eiusmodi obseruationes haud nego, ubi ob ruptum apertumque funem in magnum satis vitae discrimen mater inducta es e legitur.' Ex quarum numero videtur illa esse, quam L A Mo1ΤΕ' tradidit, venam tantum ruptam sanguinem insigni copia profudisse. Hoc in casu enim umbilicales arteriae integrae et illaesae placentae conseruarunt vitam, quam cum foetu, tanquam eius pars, comin unem habet, ut cum ROEDERER o loquar, et quae in eo, quod cum utero ipsi eli, commercio consistit, superinstitem. Nulla sunt, quae eiusmodi casum declarent, signa. Quamquam enim sanguine conspurcatur, membranis ruptis liquoribusque iam iam est usis, obstetricantis manus, vix tamen de vera sanguinis profluentis causa cogitari potest, praesertim ubi naturali modo partus perficitur, et caput pelvi in trusum explorandi copiam non permittit Hoc etiam modo fieri posse mihi persuadeo, ut parturiens latente et incognita moriatur haemorrhagia, simulque fomtus diem obeat; cum enim rupta vena semper sanguinem sedet, et caput, inclarearum potissimum si fuerit, vel velamenta nondum disrupta sanguini effluxum non permittant, nullum aderit, quo constet matris periculum, sisenum, ut igitur obstetrix, hunc partum pro lento ac teris giuersante habens, cunctando, nulla sua quidem culpa, mortis causa existat. Si contra haemorrhagiam eiusmodi suspicari potuisset, partum variis, quae ars suppeditat, auxiliis promouere et forsan tempestiua Ope aut matrem aut foetum, imo vii Osque, seruare illi licuisset. Nec abso

Sciences. An. i 727. Observ. I. P. IS. q. Traire des Accouehemens,

O . a II et 398.

233. quae tamen fallacia esse experientia docet.

666쪽

mim videtur aut absurdum contendere, eum nexum uteri ad placentam, qui in morboso flatu tam firmus existit, ut sine inuersonis fundi uteri metu , protrahi placenta ne, queat, sanguinis prodeuntis e funiculo causam esse. Quod et dicendum erit de gemellorum secundinis, in quibus omnino, nisi funiculus versus uterum ligetur, lethabs hae. morrhagia oriri potest, ut obseruata BuRTONI sε probant. Non ergo profluuium cruoris ex funiculo pro vana opinione habendum, nec prorsus in dubium vocandum, reii.

ciendaue ut ridicula funiculi duplex ligatura, cum interdum, ut ex dictis patet, necessario instituenda sit. Idem et praecipit L EvRETVs qui, si haemorrhagia partum vel praecesserit, vel comitata fuerit, inutilem hanc ligatu .ram ducit, quam tamen suadet, si nullus in toto partus decursu sanguinis profluxus acciderit. Ine et i a vieri. Haec sunt quae secundinarum vitio prorumpunt san. guinis profluuia, nunc agendum de iis, quae ipsius uteri culpa fieri solent. Profluit interdum, omnibus, quae partum constituunt, rite peractis, in debilioribus potissimum, larga satis sanguinis quantitas ex genitalibus. Quem quidem cruoris perfluxum a plenaria uteri inertia dependere Lxv RE Tvs ' solide commons bat. Hac enim impeditur uterus sese contrahere, hinc ex patulis sinu bus hiantibusque vasis sanguinem continuo riuo dimittit, qui congrumatus orificium uteri obturat, et haemorrhagiae internae occultae

ansam suppeditat, qua saepius fit, ut puerpera in syncopen

ii. vid. Mite des observarisus

667쪽

de sanguine in partu profluent .

proiiciatur, imo diem obeat nulla cognita causa. Em-citur haec fibrarum ad agendum ineptitudo, vel a nimia uteri dilatatione, quae potistimum in gemellorum geliatione contingit, vel et, uti supra dictum fuit, a uiuiis festinanter suscepta uteri euacuatione. Diagno. sin huius inali in mollitie et amplitudine uteri, per ipsum abdomen percipienda , consistere idem modo

laudatus Auctor monet. Addamus vero nunc pau Cis, quae huic morbo sunt remedia, ne, otiosi specta. to es, matrem vita privaremus. Vitanda sunt omnia, quae sub analepticorum ac reficientium nomine celeis brantur, medicamenta, quae Orgasmum sanguiniS agendo, haemorrhagram quoque angere certum est. Adstringentibus potvis et refrigerantibus tractanda erit foemina , externi, quidem partibus, netati quam vero genitalibus, applicandis. Sic laudant L EvRETVs et L AMOTTE eam methodum, qua manus puerperae vini aceto immerguntur, aut linteamina, aceto imbuta, renibu, et abdomini applicantur; et aqua frigida abdomini asperia, quod tamen in debilioribus caute adhibendum esse censeo, siue balneum ex glaciali aqua confectum summi usus esse ille affirmat, monet tamen simul viginti demum quatuor horis post partum ea esse in usum vocanda. Interne adhiberi haustum aquae frugi sillimae suasor est FRIDI Vs,' qui eo phaenomeno, quod hausta frigida urinam propellit, commotUS, hoc remedium utile fore existimat, saepiusque cum fe

lici

668쪽

li ei successiti 1e adhibuisse asserit. Nec tam era omittere debemus, uterum a grumis sanguineis repurgare, ut his remotis sese contrahere pollit, I simulque lacessando orificium , fibras ad sui contractionem irritare ac stimulare iuvabit. 3. Iq. V te r u s ruptus Ipsa interdum, ut ex innumeris obseruationibus conia fiat, uteri, quamuis densa sit ac compacta, si bstantia rumpitur , ob varias nunc adducendas causas. Quam quidem rupturam semper profluuium sanguinis procreare nemo facile negabit , qui insiguem vasorum , quae Vtes Um perreptant, copiam perpendat. Nec tamen haec haemorrhagia semper se manifestat , cum in abdominis cauum cruor sese es tundat, ipsique ad genitalia via vel capitis mole, vel membranarum ad imam partem integrarum ' expansione praecludatur. Ad tu ut tamen, quamquam rariores, Obseruationes BUZAN, ' T R E-vo, k ROEDERERI quae sanguinis effluxum ex disrupto utero externe cognosci interdum posse testan, tur. Varias habet hocce infortunium causas, quae vel

a matre vel a foetu proficiscuntur, nisi ab iniuria qua.

rumpi possit uterus adhue dic

sontiuiit Auctores. Compara. tus eorum sententias vid. in CHAN TZII cominent. de Vtero

c. Elem. art. Obstetr. P. 3 3 lita

669쪽

de sanguine tu portu prostiente.

dam externa, casu ab alto loco, pressione, percussione, iniquis obstetricantium enchei sibuς, pellentibusue medicamentis in partu laborioso propinatis productum fuerit. Matris vitio rumpendi uteri occasio suppeditatur, vel eX mala uteri conformatione eiusue morbo locali et deprauato situ vel ex nimia eius attenuatione, vel

ab orificii expausione, quae dissicilior redditur vicere, sciri lio, excrescentia, aliis, vel ex nimia pelvis, ab ollium deformitate , angustia , placentaque in latere uteri .. haerente et obliquum uterum essiciente. qFoetus vero rupturae matricis causa existit, ob nimis crassum caput, uel ob iniquum situm, vel quacunque causa conuulsus. Locus rupturae nullus determinatus ac certus est, cum nullam fere uteri partem exstare Obseruatores doceant, quar non obnoxia huic malo deprehendatur. Fundum tamen ob suam crassitiem uel nunquam , vel certe rarissimo exemplo , rumpi posses firmat iure t o EI, ERERVS, ' quaeque in contrarium allegantur obseruata, non omni qua decet, cura

inlli tuta ac tradita monet. Verticali tractu semper di rumpi illud uiscus I Evng Tus f amrmat et idem comprobari videtur ex ipsa fibrarum compositione aede cursu , negat tamen illud et transversmi rupti uteri exemplum b. Q VEL LΜALT ZIvs- adducit. Dissensum quoque inter auctores inuenimus de artubus foetus, quibus uteri substantiam perfodit. Capite id perfici UΕs LINGIVs et HEIs TE Rus aliique tradiderunt , gentibus dilacerasse foetum parietes uteri una tantum ST ALPARTI VAN DER HIEL docet ob.

670쪽

seruatio, pedibus vero ut plurimum id seri celebres artis doctores assirmant, et L EvRgaevst' non nisi

pedibus id est ci posse pro certo dicit. Vt tamen aliis

qua funestissimo huic malo occurratur ratione, nece se omnino videtur colligere, quae ab Auctoribus adfe-TUntur, signa et prognostica et diagnostica, ut, si quid

adhuc in arte sit auxilii, promte de eo possimus cogitare. Adsert modo laudatus URANT ZIVs rupturi uteri characteres varios, vastum distentumque, retracta simul vagina, abdomen , ori scium matricis alte reconditum , dolores violentissimos ac frequentissimos, nullum tamen partus progressum procreantes. Tunc iactare sese incipit foetus, uterumque quatere, parturiensque sedem angoris dolenter circumstantibus monstrare solet. Saepius tamen et haec symptomata, quamvis sedulo cum supra adductis causis comparentur, nisi simul adsuetint, certos nos reddere de metuendo dicio malo non poterunt, cum aliis quoque sub pallus negotio oriundis incommodis similia deprehendantur, ut dubius haesitet obstetricans, nec quid moliendum sit satis cognoscat. De cura ista. prophylactica pauca Mii LLE Rus habet, et L EvRETV si venaesectio. ne larga ad syncopen usque instituta, contractionum vehementiam compescere, vel, si fieri adhuc liceat,

SEARCH

MENU NAVIGATION