장음표시 사용
651쪽
de sanguine in partu profluente. 64 Icie, quam praeternaturalem sue artificialem si pra diximus, varia quae pro circumstantiarum varietate terrent medicum, timoremque ac metum dubii ac infausti eueniatus iniiciunt, quae nunc tradianda sumimus, in eorum causas, signa et curam inquisituri. Differunt autem haee metuenda profluuia ratione temporis, quo fiunt, cuin quaedam a primo ad septimum usque grauiditatis mensem eueniant, et ut plurimum abortus siue immaturi partus causa aut effectus esse soleant, alia eaque multo periculosiora, duobus ultimis mensibus accidant, tantoque magis extimescenda sint, quo propior est partus termino mulier praegnans; alia demum in ipso partu prorumpant et varii discriminis esse soleant. De his igitur singulis nunc sigillatim, quantum per limites 1criptionis academicae licebit,
Mutatura variis praedisponentibus causis uteri habitus ut ab occasionali, leuistima interdum, ad contractionem iusto citius stimuletur, et oitulum sue foetum immaturum excludat. Quod quidem euenire interdum in ipsis primis
diebus a conceptione solet, ubi ouulum foecundatum et per tubas in uteri cauum descendens, nondum tamen fibrillis suis utero accretum emuit et emittitur. Aborsum rhoc phaenomenon siue effluxionem' et expulsionem, baraharis vocabulis, auctores dicunt, ut sit quaedam ipsius ab abortu differentia. Tunc vero abortum patitur foemina,
si sormatum iam embryonem, nec tamen vitalem, aut certe vitam viuere aptum, enititur. Fiunt vero hi abor.
tiui partus duplici modo, alium enim nulla haemorrhagia comitatur, sed ea insignis ac copiosa, ut effectus, abo tum sequitur; alius vero praecedentem haemorrhagiam, a soluta
652쪽
soluta placenta obortam , pro causa sua agnoscit. Pauca nunc de eo prioris generis addam, qui, licet a naturali partu viX, nisi tempore, quo contingit, illegitimo, dis-
fert, multa tamen attendenda offert in causarum scrutinio, indeque pendente cura. Disponunt vero ad eiusmodi abortum solidorum debilitas et nata ex hac plei hora indiuidualis, quae, ad uterum delata, diuendit vasa, neruosisque lacessi, et in iis, quae nimis sensiles sunt, contractiones uteri prouocat. Sunt etiam foeminae, quibus ea est
uteri conditio, ut ille neutiquam patiatur sese extendi ad eam amplitudinem, ut ibi delitescere possit foetus perse. elus, hinc, quem periodicum dicimus, abortus gignitur.
Vel et embryonis nutrimentum deficiens et foetus mortuus, laxam placentae cohaesionem cum utero estici eutes, uterum ad contractionem disponunt. Ad occasionales referuntur violentiae variae externae, nimius graUidae motus et corporis agitatio, vel et morbi varii, acuti potissimum, dolorifici, conuulsui, animique pathemata vehementiora, quibus accedunt interdum aliae rariores, quas ROEDERE-
Rus' recenset. Causis his cognitis, si accesserint dolores et praesagientes et veri, orificium dilatantes, abortus futurus praenuntiandus est. Eodem vero modo, ut partus naturalis perficitur, quanquam, prognosin si respexeris, multo periculosior est, foeminaeque plus discriminis adfert. VIn cura vero ipsa praestanda, nihil fere obstetricanti in. cumbit ossicii, nisi ut de placenta remouenda cogitet, quae in hoc casu arctius solito adhaeret; quam quidem solutionem, non trahendo funem perficiat, sed deglubendo et
paulatim attrahendo placentam eximere tentet, nec nimis praecipitanter, ne disrumpatur, eam educat. Prophylaeticam vero curam interdum admittit abortus, per diaetam rite compositam, et venae sectionem in quarto quin inueniense institutam; quin ipsuin periodicum abortum robO
ranti. a. vid. Elem. art. Obstetr. Ialorb. Haul. L. I. Corruptiones
653쪽
de fanguine in partu pro luente.
rantibus, cortice peruulano nimirum, et summa quietes ille curatum, ut post varios abortus praegressos, foetus perfectus ac vegetus, a debilissima ceteroquin matre suerit exclusus, experientia nos docuit. De quibus tamen, cuin medicum clinicum spectent, fusius hic exponere, dissertationis meae scopus non permittere videtur.
Quemadmodum .vero, ut in praecedente paragrapho diximus, abortus haemorrhagiam insignem producit, se e contrario sanguinis prolluxus abortivi foetus caula esse interdum potest. Ex maxime comm Unibus enim, quae foeminis in primis mensibus aeque ac versus finem gestationis accidere solent, profluuiorum causis, primo loco ea commemoranda est, quae a placentae solutione, vel pi
naria, quod raro certe, aut nunquam, ut RoEDERE RUS Scontendit, vel partiali oritur. Soluitur autem placenta ab utero multis de causis, externis potis limum v. c. casu, percussione, presso ne matris, quas tamen Om Ues, 'Uau- quam pro occasionalibus eas assumere non dubito, proximas appellandas esse, nunquam mihi persuadere possum. Cumulant tantum sanguinem, impetuoso cursu, ad partem violenter affeciam, tendentem; adeoque plet horam, veram solutionis placentae, mea quidem sententia, causam generant. Quod idem fieri mihi uidetur in iis, quas internas appellant, causis, vomitu, iusti, terrore aliaque vehementi animi commotione, quibus omnibus augetur sanguinis circulus, ut pleno riuo assiuat ad uteri corpus, et cum tanta copia ab ostiis, in superficie placentae politis, sorberi nequeat, solutio eius ab utero essicitur. Addunt etiam aliam separationis istius causam Auctores,' nimiam nempe funiculi breuitatem, vel ob naturalem eius cous G
654쪽
na ationem, vel ob eius circa Metus membra conuolutiOHem, Ortam, qua euenit, ut foetus increscens et grauior
in dies redditus, per pondus suum placentam avellat. Solet hic sanguinis fluxus pro sua vehementia et matri et inviti in is mensibus foetui lethalis esse, ac omnem utrique sanguinem subducere; hinc de remediis, quibus supprimi possit, statim cogitandum est. Dignoscitur autem hoc profluuium a menstruorum fluxu, qui interdum grauidis fluit sua frequentia et haud periodico tempore; ab haemorrhagia stricte sic dicta eo, quod dolorum sub remissio.
ne augetur, iis vero vigentibus cessat; cum enim patula Ostia vasorum, facta contractione uteri comprimantur, cessunte vero ea rursus aperiantur, sacillimo negotio hocce
discrimen verum esse perspici potest. Ab iis vero haemorrhagiis, quae ex vagina fluunt, rupto quodam vase maiori vel et varicoso, hoc nostrum profluuium, quod ex fundo sue catio ipso uteri prouenit, et abortum minitatur, sola exploratione orificii interni dignosci potest, - quod si apertum plus minusue suerit, vix dubii de hoc profluxu esse poterimus. Prognosis efformanda semper erit et ab ipsius profusionis sanguineae vehementia et copia, et a parientis viribus vel fractis vel persistentibus. In s.flenda igitur, quae hoc modo cognita est, haemorrhagia prius, quam ad artificialem foetus extractionem confugia. mus, haud inutile erit alia artis medicae auxilia adhibere, quibus interdum ita pacatam hanc tempestatem experientia docet, ut ad suem usque gestationis i ii amplius compareret, sed a salua matre foetus persectus excluderetur. Omnibus vero praeserenda est venaesectio largior quidem, et, si urget, repetita; qua nimius sanguinis impetus infringatur, et ab his locis derivetur, unde fit, ut cesset pro- suxus, et licet soluta semel placentae portio coalescere ad
uterum rursus posse non videatur, nouimus tamen eX perti,
per grumosum sanguinem, tunc temporis inter placentam et uterum coagulatum, qui interdum, uti saepius vidi, post partum in placentae superficie apparet, obturari vascu lorum
655쪽
G sanguine in partu pro ense. lorum hiantia lumina, et thrombis quasi formatis occludi.
Nec aliena erunt ab hac indicatione temperantia nitrosa,ac acida vegetabilia et mineralia, quae simul condensando sanauinem, eius fluxum omnino imminuunt. Externe quoque applicentur, quae adstringentium nomine veniunt, quae certo, si via qua in , hoc in casu erunt utilissima, quamuis interne adhibita superflua ac noxia recte a RoΚ-DERERO dicantur. Est tamen simul suinina seruanda quies, ne piorumpat denuo sanguis superato, quod dicto modo posuimus, obstaculo; cum veros mile sit, nouum hocce profluuium viteriori placentae solutioni occasionem praebere posse, vi tunc omne medici auxilium eludatur et ad solam chirurgicam opem sit confugiendum. Quae quidem, si debet institui, vel protrahendum est, si iunior fuerit embryo, integrum ouum, vel rumpendae membranae, ut, emissis aquis, spatium quoddam contrahendi utero concedatur, quo pollit, sese angustando, vaso tu instillantium orificia coarctare et sanguini profluenti viam praecludere, vueque dum partu insequente foetus, quanquam praematurus est, excludi vel ab obstetricante pedibus extrahi queat. Quod quidem consilium ulterius perficere conatus est Cl. Pugos. f Qui cum ex adlatis, a parallelismo, ut ait, naturalis artificialisque partus petitis, rationibus perspexerit, hunc ut plurimum ob nimis subitam euacuationem, uteri inertiam aliaque incommoda fi producere, medium quoddam inter naturalem ac violentum partum tenere satius duxit, quo uterus simili modo ut in naturali fit, sensim sensimque contraheretur. Quod idem approbat S MELLIE h nitideque explicat ea, quae ipsi ad hanc praestandam encheiresia commoda videntur et Ss 3 utilia.
g. negat haec R o R D E R Ε-R V A et ea contra experientiam
metui a Pu Zos censet. Elem. art. Obst. P, 32O 68T. no. T. h. loc. cit. Lib. III. cap. IV. Sest. IV. artie. 3. p. 33 I. idem que et L EVRETVS affirmat.
656쪽
utilia. Tentat vero Pugos hunc medium modum essi. cere excitando in utero veras contractiones, quarum opoembryonis exclusionem ipse moliatur et a medico adiutus perficiat; inceptae enim hoc modo ante partum per Orificii irritationem contractiones pergent adhuc partu iam absoluto, magis magisque vasorum ostia icoarctabunt, sanguinisque fluxum , qui erat secuturus, suppriment. Explorari hinc iubet os uteri, an incipiat se dilatare, quod si cognosceretur, lacessendum paululum uno tantum digito orificium. et sensim, pluribus admotis digitis, magis magisque dilatandum, donec vesica membranarum locum Consuetum occupat, et ulteriorem dilatationem praestat. Rumpenda paulo post sunt velamenta vel digito vel instrumento, ut . emisti, humoribus, utero contrahendi copia fiat. Quae quidem aquarum arte adiuta diffusio, alias noxia, hic summi usus erit maximeque commendanda, cum et vias lubricet, et vaginam molliat, et uteri contractionem permittat, qua sanguinis prodeuntis rivuli penitus oblitterentur. g. 9.PIa tenta oper orifico. Est vero et alius, summi periculi plenus, casus, in quo
placentae separatae vitio, integris membranis, ultimo plerumque gestationis mense, sanguinis profluuium Oritur, matri foetuique funestissimum, quod stricte uteri haemorrhagia ab artis gnaris dicitur. Causa eius remota in placentae supra ipsu in matricis internum orificium adhaesiO- ne posita est, hinc si proxima accesserit, uteri nimirum contractio, non potest non, fundo sese contrahente et inde orificio sese amplificante, magna vasorum uterinorum copia
i. cons. etiam Thesis Parisi- Auctore IAcoco S AVARY,ria: an parturienti accedente IV. haemorrhagia uterina, partus
diuersa, pro diuerso casti, en. h. ROEDERERo dicitur pla. ,eheiresi promouendus 8 IT 8. centa oblata.
657쪽
de sanguine in partu pro ente. copia dilacerari, ex quibus adeo fluxus iste impetuose satis ac copiose prosilire potest. Tot obseruatis probatur hoc
phaenomenon, ut a nemine Obstetricantium ignoretur, et
a multis scriptoribus' fusius exposituita sit. Plaeentam ergo praeuiam interdum esse eamque insignem haemorrhagiam generare posse, quan qnam nemo negat, in modo tamen declarando, quo ad orificium ea peruenire possit, inter se differunt clarissimi Auctores. DgvENΥER ex sua, quam supra proposuimus, hypothes . eam a causis vel internis, uti spasmis colicis, vomitu cet. vel a violentia quadam exinterna auulsam, ad os uteri prolapsam, ibique per sanguinem congrumatum denuo ae plutinatam statuit. ' MAURICE AU '' Dio Nis, ' PEv. e alii, quanquam in suis obseruationibus eiusmodi casus reconsent, in quibus ipsis placenta primum est oblata, in suis tamen descriptionibus non
rite accurateque cum processerint, dubium Omnino est, quidnam hoc de phaenomeno vere senserint, eiusdem tamen eos esse sententiae cum D EVENTERO, ex varii S ex
plicandi modis dilucide apparere videtur. Et si autem, ut in praecedente paragrapho asseruimus, placentam a variis tute suis aeque ac internis causis ab utero ad partem solui posse, pei suasum nobis hst, et inde haemorrhagiam enasci demonstrauimus: tamen, quominus illam a fundo seu parietibus, quibus adhaeret, ad orificium delabi statuamus, repugnat ea, quae a chorii vasculis in omni puncto uteri efficitur otii adhaesio, ac inde nata immobilitas, qua Om 'nino via, quae eam ad os tincae ducat, nulla relinquitur, nec totam posse. integris potissimum velamentis, auelli placentam, RoEDERERI auctoritate affirmo. Atque essici
l. prae aliis legi meretur m. Ioc. cit. Cap. XXXI. p. Dissert. BRVNNRNI De partu I37 sqq.
praeternaturali, ob sittim pla. n. loc. cit. Lib. II. cap. 28. centae super orificium internum p. 327 sqq. Vteri, Argent. ITῖO. vid. o. T. nite des Accouchemens, BoRHΜER Us de situ uteri, a Paris i 724. Lib. III. cap. 24. f. VII. et HALLERus in prae- p. Pratique des accoucbemens, lect. BOERH. 676. not. i. 3694. Paris, p. 267.
658쪽
liaud posse congrumato sanguine nouam dolapsae ad orificium placentae agglutinationem, ille optime perspiciet, qui deglubendae eius munus in hoc nostro casu in se suscipit. Hinc recentiores omnes, quorum primus VANHOORN ' nominandus, aliam, quam veritati magis con senta9 eam esse obseruationes docent, huius phaenomeni caulam tradunt, demonstrantes, a primis iam conceptionis diebus, ubi nuctuat libere adhuc ouulum, utero nonis dum contiguum, uariis de causis, ita eius situm mutari polle, ut suae fibrillae matricis orificio implantentur. Cognoscitur huius mali causa ex ipsa parturientis explora. tione. Osfertur enim tangentis digito, non durum rotun. dum corpus, caput scilicet infantis, aut alia corporis pars,
sed spongiosa massa, speciem molae imperitis me utiens, post segmen tu in infe i ius uteri posita. Et ipsa insignis satis
cruoris copia profluens, cum impetu instruens, per intervalla cessam, rediens largius ac diutius fluens, hanc haemorrhagiae speciem ab aliis distinguit. Optimum ta ineuet vere pathoguomonicum signum a LEvRETO, inter alia magni ponderis adductum, in eo contistit, qui .d sub ipsis parturientis doloribus fluxus illo ingrauescit, remittit vero iis remittentibus, quod e partus mechanismo, cum causa
hac comparato, declarari facile potest. Addit et hic Vir summi ingenii aliud, quod ipsi evidentillimum videtur, sub ipso nimirum tactu augeri pronuuium, percipique simul vesicam aqua via dulante repletam. Prognosis a durationis tempore, copia sanguinis perdita, a maiori minori up parte placentae auulsa et parturientis debilitate formatur variat senes illi mi ta inen semper ominis est haec profluuii species ut, si quoque arte adiuuetur aegra, post partum tamen finitum vel ob exit austa, vires, vel et uteri inertiam diem saepius obeat puerpera, vel hectico morbo consumatur.
659쪽
δε sanguine in partu profluente. 649
Curatio placentae oblatae. Num haecce haemorrhagia medicaminibus possit cler-eeri, quaeritur φ Nec tamen quicquam expectari posse a medicamentis, in hunc usum adhibitis, ipsa causa declarat. Quae enim a veteribus, effectum magis quam causam haemorrhagiarum considerantibus, commendantur
adstringentia, quamuis fortia adhibeantur, sistere hunc fluxum nequeunt. Non eni in arteriarum uterinarum ostiis
immediate applicari nec ea patula occludere poterunt, ' et, etiamsi quodammodo ea coarctant seu potius crispant, Vt AB LAINco URT dicit, eo ipso maiorem resistentiam cordi essiciunt, vi maiori vi sanguinem propellat, et non remota causa, effectus quoque remoueri nequeat. Pellentia siue partum accelerantia, si quae sunt, tamen cum contractiones Vteri augeant. et orgasmum sanguinis prodUcant, mirum in modum quoque haemorrhagiam augebunt. Tem perantia nitrosa, acidula, quin ipsa venaefectio, licet ianguinis affluxum coercere ac inde spasmos uteri quodammodo imminuere post lui, causam tamen non tollunt, imo palluna prolongare ac tardiotem reddere solent. Opiata eandem ob rationem, ut venaesectio, reiiciuntur, et, si considerentur ea, quae TRALLEs de capio adducit experientia edoctus, febre aucta profluuium non imminuent sed potius copiosius reddent. Nec adhiberi poterunt, quae nuper admodum recentior quidam Auctor' ad si steti. das haemorrhagias commendauit, ex plumbo parata me' dicamenta, cum, etsi lentorem sanguini inducere ea lubens largior, tamen omni noxae suspicione non careant, vel et nimis tarde agere videantur. Omnis igitur thera-
g. vid. Thesis pari sina : an praegnanti, superueniente haemorrhagia, partus manu promouendus , Auct. Citio. IEL,
u. vid. Obseruationum nae- diei natium Fasciculus. Oxonii, sine anno. Obs. 8va p. 8. Comment. de reb. in med. gestis,
660쪽
peutica supellex inutilis, quin imo noxia in hoc casu, et ex solo chirurgico fonte spes quaedam auxilii repetenda
erit. Nec inuqeuam et tantum superstiti Osam, ut MAURICE AU contendit ac D EvgNΥgR, sed perniciosam et prorsus reiiciendam existimamus mulsercularum consuetudinem, qua, foetus Vitae ac viribus, sua Opinione, pr spicientes, placentam, tota si interdum fuerit prolapsa, vino calido immergere consueuerunt. Placenta enim si tota separata fuerit, commercium inter matrem ac foetum sublatum est, hinc nulla de huius vita spes supererit. Sed fac quoque illum adhuc vitam agere, quanam vi halitus spirituosi in umbilicalem venam protrudi, quomodo ad foetum penetrare, et huius, nondum respirantis, motum sanguinis circulatorium promouere possent, certo Hon video, imo vero noxam ex mora, qua verum auxilium dii. fertur, parturienti gignit. Cum igitur medicamenta quaevis respuat hic fluxus sanguinis, nihil restat, quam ut celeri extractione foetus evacuetur uterus, ut deinde contractus sanguinis rivos occludere possit. Ea enim, quam supra declarauimus, a Pugos commendata methodus nihil utilitatis in hoc casu praestabit, sed profluuium potius augebit: cum, ut saepius iam dictum fuit, fibrae motrices, in fundo uteri positae, fibrarum cerui eis antagonistae sint, facile
perspicimus, quantum expedit in supra expositis circum stantiis uterum ad contractionem lacessere, tantum in hoc casu noxae adserre hanc en chei resin. Prout enim uterisendus contrahitur, os simul diducitur atque adeo maior
semper placentae portio soluitur, quo fit, ut ingrauescat quoque sanguinis profusio. Vnum ergo solumque auxi lium in properanda partus sestinatione positum est, quod
rament implaut sur I' ori fee deia matrice ii faudroit proceder