Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 776페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

de partu Ilico.

canalis cauum, aut intra tunicas parietum, aut contra in partibus vasorum vicinis adest, quo canalis lumen comprimitur et omnis fluidi transitu, impeditur, quas imp diti per vasa fluidorum transitus species vulgo Ρathologiem phraxeos, flenochoriae, et thlipseos nomine appellare so . lent. Cum vero sine transitu fluidi per vasa secretoria tecretio concipi nequeat, quis iuerit inficias, ista obstacula et secretioni generatim, et speciatim etiam secretioni liquoris amnii mox maiori mox minori gradu insensa esse posse. Ut autem fluidum aliquod secerni possit, iam dictum est β. 6.

non susticere, ut canales vasorum secretoriorum rite pateant, sed etiam fecundo necessarium est, vi fluidum viqVadam moueatur, et ita ad locum secretioni destinatum perueniat. Hanc vim pellentem potissimum in vi cordis et arteriarum quaerendam esse, vulgo notum est; cui, nisi vana sit suspicio, motum ipsorum vasorum secernentium, perissaltico similem, adiungere licebit, cuius origo quaerenda est in ipsa structura parietum horumce vaso. rum. Equidem hic multa dici potuissent, si in campum Phusiologiae latius excurrere decuisset. Sed, cum Dis. sertationis limites non permittant, ut ad primos fontes eamus, sussiciet hic notasse, vim cordis et arteriarum maxime dependere a fibris muscularibus et contra uilitate, elasi citate, irritabilitate . quae illis inest. Quod si ita est, inde porro argumentum ducere possumus, quod omne id, quod minuit vel tollit contractilitatem , et allicitatem vel irritabilitatem fibrarum muscularium cordis et arteria. rum, vel et parietum vasorum secernentium, itaque, quod hisce partibus corporis humani morbosam rigiditatem inducit, ut ossificationes vel lapidescentiae meta staticae, paralyses etc. referri debeat ad causas motus retardati aut plane cessantis fluidorum in canalibus secretoriis contentorum. Atque haec, cum generatim vera sint, valebunt etiam in

specie de vasis quae amnii liquorem se cernunt. Quod tandem ad terrium secretionis requisitum 6. spectat, ex eo necessaria fluit consequentia, quod, cum liquor amnii GL II. L 2 omni-

732쪽

et aa.

omnino humoribus lymphaticis accensendus sit,' id omne. quod praesentem in humoribus, ex quibus liquor amnii secernitur, lympham absumit vel auertit, aut eius indolem ita mutat, Vt, qua talis ue utiquam a sanguine secerni possit, causa quoque impeditae secretionis liquoris amnii esse possit. Quod primum attinet, duplici id modo fieri potest.

Vel enim lympha plane ex uniuersa humorum ma ista abia sumitur et ex corpore educitur, quod e. g. in ulceribus malignis multamque lympham effundentibus, vulneribus, aliisque casibus contingit; vel lympha quidem ex humo. rum massa abscedit, non autem ex corpore excedit, sed in varias partes, natura ad eius nimiam vel totalem ex ceptionem non destinatas deponitur; quae metastasis ina pedit ut lympha caua sibi destinata attingere non possit. Varie tandem quoad secundum lympha mutari potest, et in hac mutatione vel in partes suas constitutivas resoluitur,

uel in massam solidiorem spissioremque redigitur, et indole sita sic mutata nunquam qua talis secerni potest. f. 8. Supra q. dixi, etiam ex vitiosa resorptione liquoris amnii partum siccum oriri posse. Qua de re cum dubitari possit, paullo uberius dicendum est. Et si enim demutationibus, quas liquor amnii inde ab initio grauiditatis ad tempus partus usque subire solet, accuratas annotationes medicorum nuspiam deprehenderim; obseruatum tamen est, hunc liquorem primo grauiditatis tempore limpidissimum et crystallinae pelluciditatis, versus partus tamen tempus lensim turbari et opacum fieri, ad putredinem procliuem, acriorem, salsiorem et glutinosiorem,

ex fauo subrufum vel subviridem. Quo magis igitur

733쪽

tempus a conceptione distat, eo magis partes solidiores salinae, terrestres, in amnii liquore constitutae ad se invicem accedere debent. Cum tamen in liquore amnii aequabiliter distributae maneant, fluidior pars liquoris amnii Paullatim abire, terrestres contra, magis opacae et satinae partes remanere, atque ideo neces lario propius ad se inuicem accedere debent. Quemadmodum igitur ex cauo vndi lite clauso liquidior pars amnii abire non potest, nisi resorptione: ita liquorem amnii paulla trita resorberi non ambigendum est. Id confirmat adhuc crusta subpinguis et lubrica, ' vilcida et caseosa, quae tum foetum, tum internam amnii superficiem obducit. Hanc eiusdem cum liquore amnii tu dolis obseruari, ex eo patet, quod cel. Viri ab unius ad alterius naturam argumentum ducant. Attamen lia cc crusta haud paullo densior est reliquo liquore amuli, adeoque partes solidiores liquoris amnii in illa sor . tius tum inter se, tum cum pariete amnii cohaerere, itaque necessario etiam proximius sese contingere debent. Ad hoc vero requiritur, ut fluidior pars liquoris amnii, in cuius ampliori quantitate antea solidiores partes distinebant Ur, pro parte abscedat relictis partibus solidioribus; quod, uti antea dixi, siue resorptione fieri nequit. Etesti ,, haec nihil admodum ad conuictionem Lectoris prodesse; at dabit aliquid experientiae, quam obseruatio in fine huius tractotionis allata subministrabit. Haec igitur cum ita sint, adesse etiam debent vasa resorbentia, etsi ubinami sint . pauci adhuc viderint. Coniectura tamen haud inanis est, quod, cum rei carptio fiat ad internam superficiem anniti et cutim foetus, et maxime probabilest , ibi vasa resorbentia esse , ubi resorptio sit; praeterea aliunde certum sit, in cute foetus haud minimam esse copiam vasorum lymphaticorum resorbuntium,

EZ a quod

734쪽

quod his etiam in cute foetus ussis, aliisque in ipso amnio latentibus venosis vasis liquor a muli absorbeatur. 7 Sic

etiam x. Id Physiol. T. V p. 193.

γ. ALEX. MONRo, A n. Edimb. p. 19 . Vasa veni se resorbentia in anuito adesse, et vere l. a. resorberi assirmat.

Huius liquoris a medio grauiditatis tempore usque ad partum plus resorberi quam secernitur, probat idem p. 24 l. I . quidem HALLKRO resorptio per cutim foetus videtur improbabilis . sed rationes, quas adducit, parum videntur idoneae. Nam I, dicit epi

derui idem natantis in amnio foetus viscosa et caseola materia obliniri. At huius genesin resorptionem potius probare crediderim. Mox 2 putat,

cum cute penetrata humor amnii in cellulo simi subculaneum textum subeat. ibi stagnaturum esse. Id ro minime verendum est. Cuin enim alii hu mores per cutim resorpti recipiantur in venulas et circulum, cur non idem fieret, cum ii. quor amnii resorbeturi Tum,

quando g) obiicit, humorem

amnii visci duin esse, neque adeo penetrabilem, aut ad cutim permeandam idoneum videri,

id spe diem haberet, si humor

amnii resorberetur talis, qua .

lis est; sed cuin dixerim, eius

partes fluidiores tant sua, relictis crassioribus. absorberi cur istae partes fluidiores cutim penetrare nequeant, ratio apparet nulla. LΕvRET quoque

resorptione in l. a. plane negat, et opinionem suam experimen. to confirmare tentat, quo matri, lue venerea infectae, memetirius frictione administratus, foetum a lue curauit, postea autem l a mercurio adhuc pla. ne imbutus deprehendebatur. Minime autem istud argumentum resorptioni l a. opponi pol est. eum quotidie experimentis

confirmetiar, mercurium post luem veneream sanatam non statim ex uniuersa humorum massa

abire, sed saepius post longum

tempus ibi inueniri. Ex quo sequitur, l. a Omnino sine ia-λira partis mercurii illi ima mixtae resorberi posse, cuin semper alius quidem i. a. sed

is quoque mercurio imbutias, ex humorum massa aequaliter mercurio intermixta, rursus in Diembrana amnios secernatur, quo sit, ut I. a. etsi noni leui, semper tamen m Ercurium continens. in membranaananios remaneat. Praeterea

id quoque notari meretur quDd necessarimn sit, omne fluidum, in vase capillari ascendens. spe .cifice leuius esse debere partibus constitutivis vasis capillaris: iam vero mercurius specifice grauior est partibus vasorum , capillarium constitutivis,

ergo nec cUm l. a. resorberi

potest, sed semper in amnii

735쪽

de partu sco. Tas

etiam pars liquoris amnii, per poros in organicos mem branae amnios, et chorii transsudare, et in utero per vasa resorbentia, quae FERREIN in utero foeminae, durante menstruorum fluxu mortuae, sanguine repleta viuit, et quae Cel. MASCAGNI vere vasa lymphatica resorbentia

esse dicit, resorberi potest. f. 9.

Cum igitur de resorptione l. a non amplius ambigendum esse censeam, operae fortati s pretium esset in modum, quo fiat resorptio, et mechanismum paullo penitius inquirere. Quia vero arctiores scriptionis limites tantan0n capiunt, aliunde quoque constet,i vasa resorbentia, cum sint vasa capillaria, etiam qua talia agerer modo, quo haec agunt, praesupposito ad duo tantum momenta animum aduertere iuuat. Eorum primum est quod ad resorptionis mechanismum pressio quaedam, a robore seu elasticitate et irritabilitate vasorum resorbentium naturaliterveniens, nonnihil conferat. Experientia nimirum probat, hydropem nonnumquam vel solo roborantium usu curari. At, cum hoc fieri nequeat, nisi restituto vasorum resorbentium robore aquae extralia satae resorbeantur,

prona est consequentia, vasorum resorbentium robur inexplicando resorptionis mechanismo vel maxime attendendum esse. Deinde nec negligenda est tum determinata quantitas fluidi, quod vehitur in vasis, quae humorem Γ sorptum recipiunt, tu ira, qua mouetur, celeritas. Illa enim, si modum excederet, humorem resorbendum ultra modum quasi reprimeret et aditum illi in vas excipiens praecluderet, sin defectu laboraret, remoto omni impedimento, nimia 'quantitate humor resorbendus afflueret; haec e contrario, ob cohaesionem tum humoris resortiendi cum eo, qui vehitur in vase recipiente, quam partium

Zet 3 illius

cauo remanet. Caetenim, quod ΗΛΜngi GER Phys. g. I II. resorptionem per ipsam am. et MARA ERR Praelect. T. III. ni on attinet, assentiuntur. p. 76a.

736쪽

illius inter se, liquidum rosorbendum secum rapit et 'in circulum ducit, et, si nimia est, ultra, quam sas est, rosorptionem auget. Haec generatim pio posita speciatini etiam ad resorptionem l. s. applicari velim. Quae vero inde deduci possunt consequentiae, hae fere sunt, primo,

quod, quae naturale robur va sorum resorbentium, adeoque eorum eius icitatem vel irritabilitatem, ultra modum augent, ut febris, hystericus morbus, et generat uni nimia sensibilitas et irritabilitas sustematis ne tuorum, quae pre L soni a robore vasorum resorbentium venienti aliam exbtrinsecus addunt, ut inconsultus fibulatoriorum abusus, et obligationes ventris, qua saepius foeminae uterum celantes

uti solent, deinde, qnse debitam quantitatem fluidi, quod

vehitur in vase recipiente, nimium minuunt, ut incon, sultae et debito largiores venae sectiones, et generatim OUa-Cuationes, tum quoque, quae circulationem sanguinis ultra, quam fas est, accelerant, ea omnia partui ob ni in iam re-Iorptionem sicco occasionem dare possunt.

Haec quae dicta sunt. ad causas partus scci pertinent,

quibus proximum est, ut de eius singularibus agatur. Sed, quoniam satis distincte explicari nequit, in quibus partus siccus d i stet a naturali, quaeque singularia inde proueniant, nisi cum partu naturali sollicitae conferatur; et tamen non liber scribendus sit, sed specimen academ icum, quod non

permittit, ut integra doctrina de partu saturali susius pertractetur: hoc, uti opinor, temperamentum mihi Observandum est, ut ea tantum ex theoria de partu naturali capita hic tangam, quae maxime ad partus sicci indolem declarandam, utilitatem adserunt, atque de his ita agam, ut non tam commentarium adferam, sed, quae dudum ab aliis evicta sunt, tamquam certa et extra dubium posita supponaIN. f. II

737쪽

de partu sicco. Ta T

in partu foetus ex utero materno cxtruditur, nullum impedimentum praeternaturale opponatur, i. e. ut istas adfiones

nihil praeternaturale impossibiles reddat; deinde ut foetui

maxime innoxius transitus sit, matri minime insensus, speciatim tamen requiritur: I. Ut omnes actiones musculorum abdominalium et diaphragmatis, contractiones uteri, voluntarii matris nisus et ipsum pondus et moles foetus si quidem hanc quoque in censum venire existimes) in eum motum compOstu in consentiant. quo foetus urgetur secundum eam directionis lineam, quae incidit in axin pelvis. Sic enim minimum virium pellentium perit et frustra absumitur. II. Ne situs uteri et foetus sit obliquus vel alias vitiosus, sed talis, ut diameter uteri a fundo ad orificium et foetus secundum longitudinem ducta, incidat in praedictam directionis lineam. Hac enim ratione foetus maxima vi versus orificium uteri urgetur et ipse tendit; cumposito contrario insignis pars virium trudentium pereat, vel plane noceat cum matri, tum Defui. III. Situs foetus is sit, ut natibus pedibusque retrorsum et sursum vergentibus supinis caput orificio uteri sit contiguum, facie versus os sacrum spectante. Ita enim actiones diaphragmatis et contractiones fundi uteri directetendunt ad maiorem superficiem, adeoque fortius pellunt, minore foetus incommodo, minori, ceteris paribus, impedimento. Sic quoque contractiones musculorum abdominalium et diaphragmatis uterum in axi pelvis, contractiones fibrarum circularium uteri foetum in agi uteri figunt. Ita magis acuminata pars progreditur, et amplioribus viam aperit.

IV. Ne potentiae resistentes tantae sint, ut aut prorsus a solis viribus pellentibus vinci nequeant, aut non sue praeternaturali incommodo superari possint. Huc referri

738쪽

potest, si orificium uteri dilatationis impatiens e. g. ob substantiae rigiditatem uel callositatem, vel si pelvis ratione ad foetum habita, est praeternaturaliter angusta. Quae quidem vitia partibus genitalibus matris insunt ; simi lia, tamen ex aliis etiam circumstantiis, praecipue vitio foetus contingere pollunt, si scilicet, praeter consuetum naturae ordinem, magnus est, siue caeteroquin sanus sit, siue hydropicus, ' Vel abo modo morbosus. Etenim his omnibus casibus facile perspicere licet, vires expulsioni foetus destinatas tunc incassum absumi et aut agnam partem aut in totum perimi. Tandem V. praecipue etiam requiritur, ut iusto partus tempore sussiciens ad sit in amnio liquoris copia. Id enim prodest cum ad tutandum foetum , tum quoque ad partum facilitandum, defendendamque matrem tum a dolo,ribUs nimiis, talia etiam a periculo, ne forte orificium uteri rumpatur. Et quidem quod ad primum pertinet, quam diu membranae integrae suit, et solitam l. a. copiam continent, foetus cum liquore amnii et membranis continentibus, prius illam rumpuntur, ut una malla et unum cor pus spectandus est, cum omnia simul moueantur et pellantur, nihil sine altero. Dum igitur partus labores incipiunt, et musculi ab dominales cum diaphragmate, materni nixus et uteri contractiones, vi sua non immediate in solum foetum incurrunt, sed totum ouum , adeoque membranas cum aquis et foetu, quem continent, Vt unum corpus, pellunt. Sic vero fit, ut impetus virium pellentium non solum foetum assiciat, sed illius effectus per integram oui massa in distribuatur, ipse autem foetus ex omni parte aequaliter urgeatur, adeo ut hoc impulsu minimum ei noceri queat, et nihilominus tamen totum ouum ad eam viam tendet, qua transeundum est. Deinde quod spectat ad alterum ubi vires pellentes primum agere, praesertim vero uteri contractiones intendi incipiunt, ute

E vid. Cel. N A v M A rv N drope foetus Lips. MDCCLXII. Diff. de partu difficili ex Jhy- j. IX.

739쪽

rus non modo circa fundum contrahitur, sed etiam circa orificium viciniamque in contractiones sollicitatur. I unc igitur orificium uteri, imo totum eius segmentum inferius contractionibus fundi uteri et diaphragmatis aduersatur, atque ita actioni virium pellentium maxime, ut in partu naturali resistit. Dum vero vires pellentes Continua. tis conatibus ovum premunt, idque ob aquas molle secundum eam directionem cedere debeat, ubi resistentia est minima, orificium autem uteri minus resistere possit,

qtiam ceterae uteri partes, utpote continuae, eueniet, Vtrima orificii primo hiscat, hiatumque pars vesicae aquis plenae intret obtusi fere coni forma, sed apice, cui minimum resisti possit, praecedente; ' deinde, dum subsequentibus nixibus conus hic magis magisque collectis viribus protruditur eoque ipso basis illius continuo ampliatur, paullatim ori scium ita dilatatur, ut illius an uultas antea tumidulus omnino euanescat et ipse in orificium in modum membranae extenuetur, et magis magisque debilitetur. Ita autem simul esticitur, ut orificium et vicinae uteri partes continuo magis ab axi pelvis recedant, et reactiones ex earum contractionibus oriundae ita pedetentim lineam directionis, qua in axin pelvis tendunt, mutent, ut angulus, quem cum axi pelvis haec linea constituit, exacutiori semper in obtusiorem abeat; quo ipso, cum vis orificii, quae toti Ouo resistit, eo minor esse debeat, quominus directe dirigitur in axin pelvis, res sensim eo venit,

ut resistentia orificii contiguarumque uteri partium continuo decrescat, vis pellens autem in eadem ratione augeatur, donec ad extremum vis resistens omnino euauescat, aut prorsus in vim pellentem vertatur; quod ultimum tum demum sit, cum rupto aquarum cono caput foetus per patulum uteri orificium transire molitur, et tandem foetus excluditur. Neque praetereundum est, vim illam orificii uterini, quae ab eius si bris orbicularibus venit, et, qUamdiu conus aquarum penetrare conatur, oblique ad

Zet s latus

740쪽

latus coni vergit, et huic pro ratione vis dilatantis resistit, immediate etiam in solum aquarum conum re agere, mox per totum ouum, adeoque per liquorem amnii et foetus corpus, diffundi; quo ipso foetui multo magis parcitur, quam si ipse immediate orisidium uteri ad transitum patefacere, omnemque vim dilatationi orificii resistentem exiscipere debuisset. Sic vero et matri, quantum fieri potest, caueri, et ab excessu dolorum et a periculo, ne sorte ori. ficium uteri rumpatur, ex conica figura aquarum in orificium penetrantium intelligitur, siquidem hac ratione visori scium aperiens non uno quasi impetu in orificium irruit, sed succestiue a gradu minimo ad maximum usque crescit, quo casu fibras non facile rumpi, sed relaxari, dolores que non intendi, sed minui, experientia testatur. Tandem, ruptis membranis, liquorem amnii et ori scium uteri et cetera muliebria interdum lubrica facere, facilioremque se quoque transitum parare, sunt qui statuunt. Sed, cum hic l. v. vsus et admodum dubius sit, et defectus illius per mucum foetui adhaerentem haud difficulter suppleatur, hunc l. a. usum hic contemnendum esse crediderim.

f. I a.

Quod Ipho praecedente quinto loco positum est paritus naturalis requisitum, illud primo loco considerandum est ei, qui differentias partu; sicci et naturali vult exponere. Hic vero liquoris amnii defectus, siue oriatur ex praeternaturaliter impedita secretione, resorptione naturaliter procedente, siue ex praeternaturaliter aucta resorptione, secretione naturaliter succedente, siue smul ex utroque, siue tandem ex praematuro effluxit, duplici tempore 1 pectan dus est; nimirum vel antequam actiones ad partum ten- sontes incipiant, vel postquam iam coeperint. Etenim, ins praeternaturalem deIectum liquoris amnii, quacunque periodo contingat, semper sequatur coIapylas uteri et membranarum, indeque plicae oriantur, quibus membra foetusa a cludi possunt, et porro contractio quaedam fibrarum

Uteri

SEARCH

MENU NAVIGATION