장음표시 사용
71쪽
Flavio amni, eui late dominaretur nomen immulare. Atqui Crathis in Calabria Turinorum fluvius ab immerso
in eum impurissimo Pastore quodam cognomentum aecepit , quod factum est impulsu Arietis, qui amatam a
se capram ab eo amplexari serre non potuerit, et levi ri de causa in plerisque aliis demutata nomina reperimus. Eruditi quidem omnes cum veterum historias percurrunt satis habent minimam quamque occasionem deprehendisse, ut fidem adhibeant iis quae verisimilitudine aliqua huiusmodi nominum mutationes, impositionesve tradant. Vos rem tam manifestam, qui olim Flavius apud Romanos , apud Euganeos vetustiores, propterea quod ob rapidissimum cursum retro navigari nequeat, Anaxus suit, Plautum nunc esse, et a C. Flavio Hostilio clarissimo urbis vestre lumine Flavii nomen accepisse credere conta
bimini 7 Quod quidem qui persuasum habuerit, rem haud
qua Iuam absurdam credidisse nullo rubore prosteri poeterit. Quoniam vero dici acta est pars ma Sima, vosquesbrsitan non minus audiendo, quam ego declarando de lassati sumus . Tempus est, ut huic parti finem imponam rediturus ad vos die crastina solita hora et loco, ut vos argumento superioribus his longe delectabiliore resciam. Veniant igitur ii qui rerum vetustate assiciuntur, ego
non tantum Saxorum inscriptorum moles, sed eorum e tiam usum sorte non contemnendum, sum vobis donaturus
SERMO QUARTUS Quae super Virunt patriae nostrae historia, antiqui tinte, nominis causa, quaeque super Anaxo flumine nostro peculiari, quoque modo in Flavium, et mox in Plavium nomen eius abierit, ubi is oriatur, quo ambitu devolseatur, quod hinc inde fluenta in comitatum admittat, quot Diuitigod by Corale
72쪽
et tantae ex eo utilitates percipiantur, et ubi denique
Hadriatico immixtus esse desinat per triduum hoc dissem vimus, Honoratissimi Cives, neque ignari vimus, in hac tam abditarum rerum inquisitione, multa esse potuisse , quae propter tot rerum ambiguitates, et opinionum variarum aggerationem nonnullis, taedii aliquid potius attu. lerint, quam delectationem; sed nihil me retulisse opinor,
quod ad earum rerum quas tractandas susceperamus aut fidem sacere, aut verisimilitudinem exponere manifestam, minimeque consciam , mihi non videatur. Sed enim si quam ex superioribus sermonibus molestiam concepistis, eam hodie per iucunditatem rerum quas allaturus sum recipio me deleturum. Institutum enim meum est de Fluviorum splendore et gloria, uti de patronis nostris, qui erga nos adeo benefici fuerint aliqua delibare, deque murulis in agro Bellunensi memoriis antiquorum, et aliquot aliis soris et iam non importune adscitis, plurima quae
cognitu digna sunt vobis indicare, quae omnia puto non sine delectatione, voluptateque vestra suscipientur. Mox ad celebritatis vestrae sacram quasi ancoram, quippe ad
Lucii Tertii Ponti scis Maximi diplomata deveniemus, quamque lata fuerit Bellunensis nominis iurisdictio, atque potestas meridiana luce clarius ostendemus. Ut vero Flavii nostri, atque adeo reliquorum Hostiliorum memorias, quae temporis iniuriam superarunt vobis iam incipiam recensere, ne Vespasianorum Imperatorum domum Flaviorum cognomento iuclytam, gloriose nimis videar ostentare, neve sexcentos alios ornatissimos viros, qui
nomen hoe olim illustrarunt, quasi Chaysippi Medeam
huc accersam, recitabo vobis inter ea, quae praemanibus sunt inscriptionem illam ; quae non procul hinc ad Ma-niacum in Celinae flumini ripa conspicitur, accipite eam. Obsecro, et mox an vos Hostiliorum pudeat videtote Diqiligod by Cooste
73쪽
C. HOSTILIVS . ET . P. EGNATIVS . VEITOR QUINTAE . DECIMAE . LEGIONIS . TRIBUNI P. S. P. Q. R. DIMICANTES . PARITER OCCISI . ΗΕΙC . PARITER . IACENT SINGULARE . POSTERIS . EXEMPLUM ET . CARITATIS . ET . FORTITVDmIs GLINENSES . XXL. DIES . ATRATILVCSERUNT
In quo Wiidem titulo quod Vestrar pro Vici r notatum sit, ne adeo miremini in nummo etiam argenteo. DIVUS. AUGUSTUS VΕΙΤ IANVS habetur. Domitiam Severam Caii Hostilii coniugem legitis in Epigrammate Bellunensi ; accipite nunc Hostiliam Severam Lucii Hostilii filiam in Romano monumento apud Traiani columnam in alveo sacrei lavacri Divi Nicolai aede
L. HOSTILIO . ONESIMO HOSTILIA . SEVERA PATRI . PIISSIMO . ET HOSTILIVS . PARTHENIO . PATRONO
Sed enim ea magis arbitror placitura, quae noetum per agrum quotidie reperiuntur. Nunquid obsecro vidistis , quinto ab hinc lapide, loco qui Bolagus dicitur. Mausolei quandam veluti umbram 8 Extant enim adhuc magni operis vestigia, tumulusque rotunda forma ruderibus obrutus, toto prorsus aedificio verso, sive is fuerit Foelix Episcopus, is enim iuxta proximam aediculam humi conditus, ut titulus eius ostendit, sive barbarorum alius, qui nostrae Urbis conditori tantam inviderit celebritatem. Argumentum autem excitati olim eo loco operis inveni ego inscriptionem pulcram et elegantem, quam si tu , calce-
74쪽
que obtectam, labore mox meo derasam conspicuum in locum transferendam curavi. Eius hoc est exemplum IOVI . O. M. HOSTILIVSSERTORIANvs
Placet vobis, ut video, concisa et elegans dedicationis figura, quid si litteras videritis illas pulcre admodum elaboratas, et vere Romanas 3 Quantum vestrae huic Regioni gratulabimini, quae praestantes adeo viros, si non oppidorum conditores, quod pravo quis praeditus ingenio sorte conetur inficiari, certe incolas, et cives habere meruerit. Hoc enim nulla cuiusquam nobis invidia dempserit, neque inimicorum labefactabit iniuria. Sed enim quid notae litterarum quattuor punctis dissitast sibi velint quaesierit aliquis, nam superiores illas in apice ti
tuli positas MVI OPTIMO MAXIMO significare ambigit
nemo , inferiores hae tantum. V. S. L. M. lacessere vo- his negotium videntur; cum Praesertim plerique vestrum sint antiquitatum huiusmodi per quam studiosi, qui notarum earumdem inscriptionem alibi etiam observarint, ut Athae Iuliae Pannoniae oppido, quod ad Noricos pertinet legerunt FORTUNAE PUBLICAE VITALIS
75쪽
Et in oppido, cui nunc vulgo nomen Uynea apud Cenobitas eius loci vetus momimentum his litteris insigiti tum IN VICTO MITHRAEL. OCTAVIM GRATUS
Quarum quidem litterarum multae nimirum sunt interpraetationes, exponunt enim alii Vom. So m.
eum quibusdam aliis commentationibus habentur in iis Romanorum notis, quae sub Valerii Probi titulo prodierunt , quamquam in eo libello multa mihi subditicia, videntur, nullam tamen earum interpraetationum improba Diuitigod by Corale
76쪽
rim, cum a veteribus traditae cireumferantur, sed neque illam dissimulabo , quae in idem sumpta plerisque erudi
torum magis adridet ea S. VIVENS. SIBI. LEGAVIT. MONUMENTUM. quod ideo nonnulli probant, quod quinque alibi notas V. S. L. L. M. VN S. SIBI. LO.. CVM. LEGAVIT. MONUMENΤΟ. exponi viderunt. Sed illam ego potius, admiserim quae est V0ΤVM. SOLVIT. LIBENS. MERITO. , quae quidem ex aliis antiquorum
inscriptionibus desumpta est. Integris enim locutionibus Romae legi in Monte Pincio, sic nunc vulgo nuncupato
VOTUM . SILVANO SOLVIT. LIBENS MERITO . T. F.
Di ADVMENus L URNESI AN VsPRAEGUSTATOR AUGUSTI Item alterum Romae trans Tyberim apud Mattheos SOLI . SANCTISSIMO
SACRUM TI. CLAVDIVs . FELIX ET . CLAV DI A . ΗΕLPIS ET . TI. CLAVDIVsALYPUS . FI L. EORVM . VOTUM SOLVERUNT LIBENS . ΜERITO CALBIENSES. DE II. III.
Ex his igitur patet singulares illas notas in Hostilii titulo dubioprocul significare VOTU. SOLVIT. LIBENS. MERI . Quod si alia quoque vultis recitari v
bis monumenta, quae virorum illustrium memoriam in Diqiligod by Cooste
77쪽
nostram usque diem a temporum iniuria vendicarunt, passimque per Bellunensem agrum conspiciuntur, ab eo incipiam, quod paucis ante annis Orcesiis vico, tertio abhinc lapide repertum est, pulcherrimis quidem litterarum characteribus elegans, sed ornamentis operis Corinthiaci artificiose admodum elaboratis longe formosius. Est vero inscriptio in hunc modum T. SERTORIO PROCULOII. VIR. I. D. PRAEFECTO. III. Q. FLAMINI . VIX. ANN. XXX. MENS. VI. OPTIMO. FILIO PARENTES . FECERUNT. II. M.
Sertorianos superius habuistis, nunc Sertorios regionem vestram illustrasse conspicitis. Quam speciosa sunt haec Romani Civis cognomenta, quam praesesert generis antiquitatem, cui Tito Sertorio Proculo nomen sue. rit, qui Duumvir, qui Iuridicundo Praefectus, qui Tertium Quaestor, qui staminis honore insignis habitus sit, quanto vero maerore legentum pectora labefactat, cum monumentum id a parentibus iactum inspicimus optimo filio, qui triginta tantum annos, menses sex vixerit. Verum is nequaquam deplorandus, qui tam insigni familia nobilis, tantae celebritatis honoribus decoratus vitae brevitatem memoriae suae diuturnitate superavit. Sed cur Paeticos dissimulemus, qui Neronis Claudii Imperatoris temporibus claruere, fauces eas sortiti, quae Plautum ex arctissimis, confragosisque Cathorinorum vallibus erumpentem, per oppositas passim saxorum moles usque praecipitatum emittunt 3 Dominabantur hi Lae-Diuili do by Cooste
78쪽
7sbactibus, nostrae ditionis populis, qui nomen in hane
usque diem servavere. Obtinuerant loca eadem etiam Longarent , Octaviani Augusti lamiliaritate clari, a quibus vim nomen in himc diem permansit incolume. Poetici vero ab Imperatore Nerone Claudio saucium harum t telae praesecti horologium paganis Lastactibus magnis saxorum molibus construxerant, castellum in edito clivo muniverant, angustiasque ipsas munitissimo loco custodiebant . Horologium nunc dirutum, disiectumque est, quotidieque tam vastae saxorum moles huc illuc asportat tur . Et nisi sacello Divae Helenae inscriptis Horologii tit lus altari dicatus esset, illum ipsum quoque desideraremus. Sed age praelegamus, quae temporum iniuriae subductae sunt litterae . IN . HONOREM CLAVDI CAESARIS . AUGUSTI GERMANICIsEX. PAETICVS . Q. F. TERTIVS . ET C. PAETICVS . SEX.FIRMUS HORILOGIUM . CVM . SEDIBUS PAGANIS . LAEBACTIBVsDEDERUNT In inscriptione hac praenomen Imperatoris scalpro sublatum est, ut utrum Neronis, an Tiberii, an Domitiani prius scriptum fuerit ariolari cogamur. Scimus autem quorumdam Imperatorum nomina, ob invisam publice eorum memoriam de monumentis deleri solita, Senatusque Consulto Domitiani titulos ubique eradendos
decretum, omnemque eius memoriam abolendam Tranquillus refert, et Romae plerisque locis erasa huiusmodi Diuiligoc by Cooste
79쪽
nomina conspex; . Quis tamen his noster fuerit in euius honorem Paetici Horologium Laetactibus dederunt, ex nummis quaerendum fuerit . Opportune autem aliquot mecum Roma nunc attuli. Quare videamus an ex his integram tituli rationem inveniamus. Hic vero primus
notatum habet ΤΙΤ. CLAUDIUS. CAESAR. AUG. P.M. TR. R IMP. ΡΡ. Ita hic alter, item unus et identidem alius. In his quidem Claudii nomen habetur, sed Germanici nusquam, inspiciamus igitur ex altero loculo nummos, in quibus Germanici nomen est, at hi omnes Domitiani faciem habent, et inscriptio profitetur. IMP.
CES. DOMΙΤ. ΑVG. GERM. COS. II. Eadem in hoc altero, et in illo et aliis, sed Claudii cognomentum hienusquam. Non igitur Domitiani nomen in inscriptione nostra fuit. Sed hos alios e loculis excutiamus. Agn scitis iam Neronianos ex lacte, at quid scriptum sit praelegamus: IMP. NERO. CLAVD. CES. AUG. Gm. P.M. TR. P. Bene habet, habemus hic Germanicum, habemus Neronem, habemus Claudium. At inspiciamus ethos; Neronis eiusdem l iterae sunt NERO. CLAUDIUS. IESAR. AVG. Gm. P. M. TR. P. IIN. o. ita hie alius inscriptum habet, ita reliqui ex hoc loculo.
Praeterea meministis apud rerum scriptores legeredieronem a Senatu hostem iudieatum, Neronisque nomen profanum fuisse passim . Unde etiam e nummis nomen id sublatum contusumque non semel aspexi. Quare
nulla mihi reliqua fit dubitatio quin hic NERONIS. Α-VDL scriptum fuerit, cum praesertim locus hic excisus totidem sit litterarum capax, ut circino dimetitus sum, sed anteaquam inscriptionem hanc de manibus amittamus animadvertite dictionem H ILOGIVM secunda syllaba a principio per I., non per o, ut vulgo scribitur notatum. Nimirum ea illis placita est compositio , ut Dissiligoo by Cooste
80쪽
olim in I. commutarent. Non procul vero ab aediculavi qua haec habetur inscriptio, altera quoque in privatarum aedium pariete quodam iuxta viam in haec verba ASCLEP
NITVs P O s v I TFacile autem crediderim Paeticos illos, de quibus paulo ante loquebamur, agrum eum omnem obtinuisse, qui ampla satis planicie, a Fortinae vico, qui quinto abhinc lapide est, Monteque Serva digressus in peninsulam excurrit, Plavio ripas undecimque tribus a lateribus Lancinante. Nam vico Polia Paetici nomen est, quamvis singulis tantum syllabis utrumque nomen in unum enuntietur quippe P0L PET. quod ea equorum pascua suisse significat, quae Paeticus haberet. In altero huius agri vico, via Iulia, quae per pontem tribus ab urbe millibus passuum meritoriis plerisque diversoriis frequens est, in hospitio quodam ad libram Publici vestigalis venerabilis antiquitatis monumentum inspexi, cuius inscriptionem hanc vobis assero
VALENTI A . OLUSIA Latinus hic omnino titulus, sed Graecis aliquot litteris sparsim interpositis, quibusdam vix dum exasceatis.