장음표시 사용
51쪽
smodi fluentum ubi duo plurimum stadia descensum est, vicus est Hospitalis nomine, cum rivo modicae aquae, sed molendino aptae, infra quem ad octo circiter stadia amnis Tovanella miscetur Auaxo, haec a Noricis, a Carnis vero ad stadia xvi. Trigon amnis adest. Hinc terminus vicus via Norica, supra quem ad quattuor circiter stadia Munitio Scardona viam oecupat. Ad unum inde miliarium post infra terminum, lapidicinae incipiunt, quae longaranum usque porriguntur, hic arctae, altissimaeque fauces Castelli sunt iam diruti, olim munitissimi , Mnum scilicet ex his, quae Maro celebrat in summis Noricorum tumulis. Atque hic incipiunt lebactes pagani,
qui nomen adhuc usque diem servavere marmoribus antiquorum incisum; Lavaccii vero vulgo appellantur. Inter hos octo circiter stadiorum itinere Longarensis vicus me mortis Romanorum celebris, quae superant loco suo reposuimus . Ε regione huius Valuntes amnis est e Cym lesia emissus valle Carnorum ; qui Longareni aedificia in Anaxi ripa excitata serras quippe molendinaque repentino perniciosoque auctu Anaxtim supergrediens saepe lancinat, et clades singulis sere annis iterat infestissimas, quarto inde stadio Maesius fluvius in altissima valle subsidens ponte superatur, qui via Norica progredientes a leva ad Anaxum mittit atque Bellunum a dextra in Claudias serro sollinas unde mox iter est Prusinonem versus. Maesio relicto paulo post Desedranus, aqua quidem modica sed infida, molestissimaque glarea transitur ex huius regione Gallina amnis labitur a Carnis, et paulo infra via Norica vicus Fortunius in colle supra nostri fluvii ripam assurgens, postquam stadio circiter decimoquinto Torrens sontanus ab aquilonari Servae montis parte profundam admodum glaream late devolvit in Anaxum. Bona vero pars aquae per Canalem ad publicae librae pontem
52쪽
vicum celebrem, ita nuneupatum ducitur, universo linillius populo usui sutura superne ultra pontem fossa illa est, per quam lacus casamattii, sive Varrami, si veni. xiii dicere maluerimus, unde piscosissima, praesertimque Optimarum anguillarum captura nobilis, in Anaxum desiuit . Pons de quo modo, sublicius altis hinc inde ripis innixus, qui transmittit in viam Iuliam, quae Seravallum
ducit. Anaxus hic inter utrusque ripae saxeae angustias coarctatus neque Plus quam passus xv. occupare in latitudinem potest, sibi vero cavet ne iuguletur altissima in saxum solidum excavata profunditate. Ponte hoc transuehuntur in Germanias illae mercium molles, quae Venetiis in nobile Germanorum emporio quotidie constipantur , haeque sarcine tam ingentes in huius pontis vico libra vectigali publica expenduntur. In campo bene spa tioso iuxta pontem hunc vicus alter est Pollia poetici nomine, per quem Bellunum itur. De Poeticis Longareni antiquissima legitur inscriptio super hori logio Lebactibus Paganis dato, in honorem Claudii Neronis, de quo
inter monumenta reliqua dissusius. Infra Pontem Anaxus amplo nimirum alveo, eodemque glareosissimo dilatatur, multisque hic et illic divortiis evagatur, et regressibus conciliatur stadiis circiter xx. hac et illac provolutus sub ipsam urbem nostram promuntorio ad instar peninsulae opposito, quem antam Graeca voce appellant, in angustum cogatur, velocissimo illo impetu aliquantulum sedato, non enim plus quam passus circiter xxx. maximo in diluvio oecupare potest ., ab Antae promuntorii vel peninsulae potius tergo Arctus fluvius, qui de proximi Servae montis saucibus emissus, per vallem, quae fluvio nomen dedit, arctissimam eluctatus Belluno urbi succedit, ac postquam bonam sui partem spathariis ossicinis, fulloniis , molendinis, tinctoriis alveis, serrisque materiariis oppido Diuit Zoc by Cooste
53쪽
eondonavit, altera per spatiosam glaream dissusus in ipsius urbis conspectu Anaxo commiscetur. Pars autem a- . quarum altera, quam operis quas enumeravimus concessit per imum urbis clivum firmissimo canali ducta sedi sietis illis altero sub alterum continuantibus, a Septentrione, ab ortu, et a meridie occasum versus circumvecta urbem ipsam reddit quasi peninsulam, hortis vineisque circumcirca Passim a moenibus per altum admodum clivum ad ipsum usque canalem stelicissime consitis. Ne vero aliter urbis situm, quem pro re Satis primo sermone descripsimus, importune repetamus; a meridionali ur- his porta continuus statim vicus gradatim descendit, et ad suminis ripam late porrigitur, tot aedibus frequens, ut oppido satis magno sit dare nomen idoneus, sublicio ponte longissimo passuum quippe quinque supra quinquaginta in alteram transmittit ripam, quae et ipsa vico est altero constipata. Partem hanc et hinc et inde incolunt ratium exercitores, atque hic unicus est portus toto flumine, statioque tanta tignorum et materiae frequentia i uot die occupata, ut longissimus ripae totius tractus assidue contiguis sere ratibus praetexatur, aliis abeuntibus, ct aliis e vestigio succedentibus ; vectigal autem amnis huius et piseatus iurisdictio maiori ex parte Bellianensi est addicta Praesuli. Hic Λnaxus, ut elegantia sentiunt ingenia , ct superius indicavimus , tempore Sertorii, qui provinciam ad arcendas Barbarorum incursiones a Virutio Veronam usque sortitus erat, Graecum amisit nomen, ab Euganeis, ut palam est, inditum; et in sempiternam, ut superius dictum, Flavii Hostilii Sertoriani memoriam Flavius appellari coepit, qui postmodum asperioris litterae sono in Leniorem mutato Plautus, mox barbara enunci tione Plavis dicta, id nominis ad sontem usque suum porrexit. Ab hoc autem suburbano ponte ripa ulteriori, Diuitiaco by Corale
54쪽
leni ambitu ducta ad stadia tria decurrit; cuius margo
summus, ubi cespes minimus, predibus circiter quinde cim ab aqua, quae nullo diluvio tumefacta sit assurgit. Urbica vero ripa huic opposita longe altior . Clivus ipse submaenianus est, qui ad octo sere stadiorum circuitum Theatri instar non nihil ultra semicirculum incurvatur, numinis lito decursum ; qui et ipse lato deflexu ad imum clivi marginem plurimum contorquetur, excipit; ut ab occasu in prospectu, ante ipsa moenia delabatur, quibus plurima incumbunt aedificia; Ρars ullima ulterioris ripae campus est nundinarius. ΙΙinc autem ultra urbis, et subur-hii olivum, subsidet ad altitudinem nondinarii, campus alter, qui Lambioliis nuncupatur. Intervallum inter liuiusm odi campos pro Theatri ipsius arena, glarea est trium et amplius stadiorum quoquoversum; in qua ludi huiusmodi saepe sunt, quod Primarius fluvii alveus ad omnem imbrium essusionem sedem mutat, assiduisque ambagibus , ut quadrigae circum metas, modo huc, modo illuc transfertur, plurimisque divortiis, modo hic, modo
illic , ad alveum redeuntibus divarricatur . Rarissimum autem est loco hoc totum amnem in unum colligi, quod ego, cuius aedes omnium maxime Theatro huic imminent, nunquam adhuc multorum annorum currigulo iactu animadverti . Causa vero huiusmodi discessionis glarea ipsa est tum plurima, tum infida, passim vero subsidet aqua ad incredibilem altitudinem, sic minimo quoquo impulsu, quae superne est, cedit, atque ita quotidie ad impetuosi fluminis momentum quodlibet volutatur. Perdurat autem haec ambiguitas alvei ad xuii. circiter miliaria, quibus vallis nostra latius panditur, donec proiectura Victoriani montis vehiti promontorium quoddam exporrecta in ripam Gardani Montis, qui ad ripam alteram sub Cesia i a consurgit incursare propemodum meditetur . In hoo Diuitigod by Corale
55쪽
inu. miliariorum tractu ab aquilonari ripa amnes, H-vique perennis aquae in Anaxum influunt, a primo lapi. de Orivasianus, inde Michelinus, et paulo post Chrysa iis, ac demum Corduvius octavo ab urbe lapide. Corduvius inquam, quem recentiores Cordi tum appellarunt, Anaxo similis, magno tamen intervallo similis. Nam quamvis et ipse sit ratium patiens, et grandiores etiam taleas praecipueque Larignas suggerat, numero tamen longe inferiore cedere cogitur. Huius quoque fluminis vectigal a Belliinensi Alitistite recipitur. Hoc autem patitur incommodum, quod propter saxorum moles, quibus passim fluvius oppletus est, et Sub aquaneas cautes, crepidinesque tota ripa continuas, expectandus sit auctus pluviarum beneficio, si materia commodi sit deducenda; quamvis duorum vix ab Anaxo miliariorum intervallo,
influente in eum Mysio ; qui et ipse iisdem ligneis auctus
materiis, neque non serris, et aedificiis aliis instructus , sociam operam praebet. Insignis est eo etiam nomine Corduvius, quod ad triginta in septentrionem miliaria ex altissimis Alpibus emissus ad duodecimum usque ab Anaxo miliarium, ubi pagus nobilis Agortes nomine, quem non. nulli antiquum Mentum putant aeres ferri, calybis, auri etiamnum, atque argenti metallo fodinas opulentas admodum sumministrat. Maiores nostri nomen illi a Cordua inditum praedicabant. Vicus is olim fuit prope Ve-danam Carthusianorum celeberrimum Heremitorium, quem vicum incumbens Corduvii alveo mons solo subter exca. vato , subita ruina discissus corruens oppresserit, oppletoque ulteriore alveo, qui Corduvium sub D. Petri Suspiriani specula in Mysium deducebat, lacu illo relicto,
cuius piscatu aluntur proximi Heremit , coactus postea sit sub scissi montis radice iter aliorsum vertere, et angustis , volubilibusque anfractibus, vix ad Britanum pa-Disitirco by Cooste
56쪽
gum, risium operarum socium assecutus, quo in comitatum accepto, unanimes ad Anaxi auctoritatem se conserant. Mons autem ille distractus Martinianus nomine celsissima et formidabili crepidine surrectus omnibus adhuc terrori est; tum ingentes saxorum disiectorum moles, quae ultra stadia quindecim quoquoversum dissiliere, et totos circum agros oppressere, inutilesque, et vepribus vix idoneos reddidere, fragoris illius manifestissima sunt indicia. Prudens praeteribo quorumdam commenta, qui su vium hunc Cordubium appellare volunt, propterea quod
ob rapidissimum cursum, et immanes undarum in asper. rimas cautes incursantium strepitus dubium transeundies hominum reddere videantur. Et, ne ulla unquam aetate nugae desint, Caprilem alii Satyrum comminiscuntur , a quo nomen loco in Alpibus celebri supra vi- eum Agortem, eum scilicet Habeae Anaxi filiae amore captum, cum Nympham obsequio nullo sibi conciliare
potuisset, ad vim conversum eursu eam insectatum, quae cum pudicitiam suam conservatura in Cuniacam speculam in ipsum fluvium assumentem Profugisset, importunissimo satyri urgente eursu, ne in manus eius inei
deret , celsissima de scopuli illius crepidine praecipitem se
dedisse, caputque prius quam subiectas Patris aquas attingeret, cautibus allisisse extinctamque ex templo in porrectas Patris manus decidisse lavem amarissima Patris querimonia lacrymisque commotum, ut qualicunque Patrem consolatione deliniret, Anaxi nomen in Plabeam mmmutasse, honorisque huiusmodi decretum in aeterna sata retulisse. Caprilem vero addunt tanti sceleris sibi conscium, eum vitam odio habere coepisset, pectus sibi disseruisse, corque manibus suis avulsum, in Plabeam immersisse, neque ita tamen emori potuisse, qui Semi-Diuitigod by Corale
57쪽
deus esset. In montium igitur suorum asperitatem regressum, maerore, et lacrymis consectum intabuisse, tamen
ea parte quae mortalitati erat obnoxia, adeo ut in fluvium delicuerit, Deos misericordia motos nomen Fluvio Car-dibatum δτι τὸν καρδίαν ἀπέβαλλε a poena, quam de se sumpserat imposuisse, et, ut amatae tandem Plabeae admisceretur, indulsisse. Non sum vero nescius sabulas:n rem seriam inductas apud severiores homines esse reprehensioni obnoxias; sed haec nisi tractentur, et pro sabulis suo pretio venditentur, imbecilliora interdum ingenia in errorem solent adducere. Ut vero nostrum iter Fel triam versus ire peragamus, duodecimo circiter stadio a Corduvii traiectu Pinalcella rivus est iluvii non indignus nomine , inde ad vigesimum stadium Cauranus amnis Sublicio ponte superatur. Aqua haec altissima angustaque latens Valleculla subterfluit, locisque plerisque cataractis occluditur, donec intumescat multae ligneae materiae deducendae utilis, ab hoe ponte a dextra iter est Fel triam, a leva victorianus mons sibi totus insurgit qui amne abortu Cauriano, modicoque campo, ab occasu Sona, qm Fel trianum suburbium lambit, a meridie Anaxo, qui eo- stas montis extremas assiduo lancinat incursu, a septentrione via cingitur militari. Haec usque Fel triam via Norica , trans amnem vero nostrum, ubi Belluno digressi pontem in imo suburbio transierimm ad decimum pro gressi Stadium via ripensi Tauricum amnem invenimus , qui quidem perpetui amni nomen nunquam amitteret,
nisi per aliquot stadia Canicularibus diebus, insta Calliopem vicum, et castalionem secessum meum, dum Studet aestus intolerabilis cavere vim sub alteriori gliarea plerisque locis absconderetur. Oritur is in ima valle, ultra
Divi Mammantis aedem in Calliopeo iugo sitam, aqua multa inter inaccrisas crepidines prosiliente, inde Mam-Diuiligod by Cooste
58쪽
50. maeo accepto sonte quadraginta plurἱmum stadiorum itinere consecto, eis vicum Visiomas defluit in Anaxum duodecimo circiter a Ponte Bellunensi stadio. Ultra Visio-mas Cleonia statim est multae vastationis, amnis qui de proximis emissus vallibus, quae ad aedis Castalioneae curam pertinent magna ubique riparum ruina diluviorum tempore agros imminuit, qui demum accepto in gremium Contina rivo bene magno hisea Visomias ipsas Tauricae coniunctus Anaxo commiscetur. A Visomiis eodem ripensi tractu ad xv. circiter stadia, Caesia est in ipso ripae margine, inde ad quartum Limana amnis. Neque negarim Limanam pagum dictum, quae Li manae adhaereat, qui de agro meo, et cohaerentium ad unamquamque pluviam partem aliquam delimat. Ultra Limanam eadem amnensi via stadiis vix tribus Divi Felicis aedes est, ubi navibus fluvialibus traiectus, quae toto flumine contis non remis a Puppe tantum suppelluntur, commodus praecipue Morstinis descendentibus in Taurisanum agrum per Ubaldinas saucos , inde ad octavum stadium Lartes . Fluvius ipse quoque marginibus iniquus, et agris maxime contumeliosus. Hic ina inmet sarra alia in clivo praealto supra Lartem edito. Inde Melum in surrecto colle positum, inde lintiaci uterque vicus amne suo praeditus qui proximum in Anaxum insuunt. Infra quidem Melum Ter-chae, infra lintiacos Rhemutitia . Melum ipsum in colle suo supra ripam Anaxi conspicuum populo admodum civili sub auspiciis nobilitatis Georgiae in Republica Veneta clarissimae degunt, cuius familiae castellum Zumellae nuncupatum ad stadia quattuor est manifestum iurisdictionis insigne. Ε regione Meli ostium est Corduvii in Anaxum defluentis, et hic traiectus Ailaxo similis priori, sed
non usque adeo frequentatus. Hinc ad stadia circiter xxv. Cesiana est. Cesiana autem suos aetnoscit dominos indi
59쪽
so genas, et antiquos. Frequentissimus hie Traiectus, et
ratium et mercium omnium, quae Maxo vectantur, v
eligat exigitur a Festrensibus modo, olim ducentesimo anno a Cesianis dominiis. Sub Collicula, vel clivo potius
eui Cesiana incumbit crepido quaedam asperrimis saxi ad ripam excavata supra fluvium exporrigitur, sub qua gurgos profundissimus, sereque accidit toto anni tempor e ,
ut unda per infirmam glaream late expatiata alveo quantumvis distante, ubi ventum est e regione crepidinis i tius aquae vis in eam rapiatur, et in saxa ipsa incursare eontendat profunditate, vorticeque gurgitis omnia devorantibus, ubi opus et labor exercitoribus ad dexteram ripam quanto seri conatu potest rates impellere, marginemque obiectae glareae corradere quod nunquam tanto studio, nixuque sit, ut alterum a leva rati flatus non desideat, et vectores alluvione, quae supra ratem insilit vel ad genua usque persundat. Evitata autem crepidita tam periculosa, xv. stadiorum spatio ad Victorianum promuntorium pervenitur. Ubi aliquantulum patefacta iam Vallo Divi Victoris aedes et Coeuobium venerabili in summielivi vertice conspicuum salutatur, et Sona Fel trianus amnis in comitatum accipitur, ab hoc ostio reducta est in vallem Fel tria per stadia circiter xxv. mox per mo tium anfractus alternante valle per quadraginta stadia volutatione anguinea cursu tamen sedatione fluvius ad Quer quanum scopolum appelletur. Haec navigatio satis lepida cum nullius hic cautis sese obiiciat incursatio. Medio hoc itinere castellum novum, ita enim appellatur, viam intra se admittit, e cuius regione ab altera fluminis ripa Turris inter aquae marginem, et surrecta Saxa consurgit, alveo tam angusto, ut a muro castelli ad turrim oppositam catena ferrea belli tempore transmitti, possit, quaeratium transitum prohibeat. Hic vero locus tanti mo-Diuiligod by Corale
60쪽
menti est, ut ei a Dominio Venelo Praesectus ex nobilitate selectus tertio quoque anno destinetur. A Cesi na, uti dictum, per totam hane vallem nulla sollieitu dine, metuve navigaretur nisi ad stadia glaei ter xm infra Castellum novum, querquanum promuntorium de quo supra, seopulum porrigeret, ita obliquatum in latum sinum ut toto fluvio inambitum propemodum theatralem
recepto, aquam retrorsum ablegare cogatur, ad ambitus, ambagisque istiusmodi exitum consurgunt hinc exporrectae cautes, inde scopuli, qui angustissima intercapedine totum fluminis impetum recipiunt , exercitores locum hunc Portas nominant. Sed cautes, quae a dextera sunt decliviori situ molliorique saxi continui levigatione constant. Qui vero scopulus a leva est surrectiori crepidine, cantibusque asperioribus, vel ipso visu horribilis. Huc cum appulerunt rates, raro ita plenus est fluvius ut a dextera non urgeant ad ripam et eam cum ingenti glareae motae et saxorum attritorum strepitu in sicco perstringant . Hic interim aliquo spatio rates per sub aqua-neas mutes reptantes vi numinis impelluntur magna vectorum trepidatione, dum pars ima modo raditur, modo fluctuatione succussuque quodam agitatur, a levavero periculum est, ne in extantes proiecturas impingantiu ;quare prora sive caput ratis avertendum est, permittendumque ut capite elabente reliquum corpus, nullo nisi alluvionis periculo cautibus allidatur. Haec veluti Scylla est, in qua praetereunda cavendum est, ne ratis impacta
dissiliat vinculis abruptis. Sed ubi in latiorem alveum
deventum est statim occurrit lacunaris gurges, altera scilicet Carybdis, non quam Scyllae momento aliquo evitare possis, sed in quam, simul ac portas evaseris, incidere necesse sit, ita totius fluminis vis recto cursu rapta in alti, surrectique montis crepidinem impingit, a cii Diuiligod by Cooste