De laudibus Francisci 1. Romanorum imperatoris electi oratio funebris Marcelli Cherofini ..

발행: 1766년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

IOSEPHO ILROMANORUM IMPERATORI

MARCELLUS CHERO FINIUS

FELICITATEM.

t quis sorte consi lium meum esset improbaturus, quod Tibi potissimum, IOSEPHE II. Imperator, nunCupare statuerim hanc Orationem, quam Car

. . .

3쪽

dinalis Albanus apud SUMMUM PONTI FICEM Orator tuus a me habendam jusserat , quum Romae FRANCISCO I. Patri tuo funerum justa itemni pompa publice persolverentur: is prosecto de animi tui magnitudine quid vere sentiendum sit mihi ignorare videretur. Etenim nihil aliud esset,cur ille mihi subirasceretur, nisi quod Te gravissimis distentum curis, hoc praesertim auspicatissimo Regni tui initio, interpellare ausus fuerim, quodque periculum

sit, ne dum benigne mecum agere Velis, illatum Tibi Augusti Parentis interitu acerbissimum vulnus recrudescat. Verum probe noverunt homines, qui Virtutum omnium ornamenta & decora simul in Te congesta suspiciunt &admirantur, qua Constantia, sortitudine, animique praesentia Te gesseris , Cum inter regales nuptias una Tecum repentino illo casu universa Europa moerore &luctu completa est; nihil enim a l e omissum accepimuS, quo CXimia amantissimi filii erga Parentem Opti-

4쪽

optimum charitas aliqua ex parte desi. derata fuerit, nihil vero a Te actum, quod demissi fractique animi indicio esse posset. Siquidem qui ad imperia natus est, ad omneS quoque fortunae Vices ita paratum eme oportet, ut vel in maximi doloris acerbitate regios ille semper & mores, & ingenium praese- ferat. Nunc autem si quis intueatur quantus in imperio sis, quem in popu IOS amorem, quam in Capiendis Consiliis prudentiam , quam in coercendis

malis artibus sollicitudinem & curam, quam in Deum Opt. MaX. pietatem &religionem, quam denique in singulos

aequitatem, mansuetudinem, Pronam. que ad beneficia voluntatem ostendas,

continuo ille quidem intelliget, Te post tantam, ac tam magnam Augusta Domus jacturam Tibi Patrem, Virum

numeris Omnibus absolutum, atque

omni laudum genere spectatissimum ad imitandum proposuiste. Non enim docet filios, ut exemplo Ipse tuo doceS, paternorum duntaXat bonorum ac somA 3 tuna'

5쪽

timarum , Verum etiam, quod longo praestantius, atque utiliuSeli, eximiarum omnium Virtutum, ut Tullio placuit, Optimorumque morum haeredita. tem adire; turpe siquidem esset, quae caduca sunt, aVidissime arripere, quae Vero immortalia, depressio ac fastidienati supercilio respuere,& aversari .Quandoquidem vero quorum eXempliS utimur ad Vitam, moresque nostros instituendos, eorum quoque laudes arrectis auribus liberitissime accipimus, & litteris consignatas evolvimus: qui subVereri possum, ut audaciae, & imprudentiae nota orationi huic meae inuratur,

qu ae Cum tota sit in Augusti Parentis tui laudibus contexendis, Tibi praeci

pue IOSEPHEIL Imperator, qui Illi

in imperio,unaque in bonarumomnium artium studio successor factus es, crmnino sistenda videbatur ρ AEquo igitur accipias animo, si Majestati, amplissimoque tuo inscripta Nomini Vubgata est, libensque eam patere se Tibi non eXterarum, sed domesticarum re

6쪽

rum praeconiis cumulatisSimam Commendare . Habebit cur sibi plaudat, si tuo, licet innumeris Imperii negotiis implicitus sis, patrocinio fulciri, &si,

modo per otium liceat, manibus se tuis Contrectari sentiat. Sed ut verissime loquar , jam habuit, quae sibi optaverat . Quod enim fausto felicique omine pompulorum commodis, & utilitati prospiciens quodammodo vaticinata fuerat ,

id illa in ipso Regni tui initio,Cum optima gubernandi ratione inita praeconceptam de Te, deque tuis moribus Opiqnionem eXpleveris, uberrime consecuta est. Non itaque miramur, si brevi hoc temporis intervallo doloris ac moestitiae gemitus hilares animorum prae

gaudio gestientium significationes eX- ceperint , sique Germanici Imperii Urbes, si Austriacae Domus Provinciae& Regna, si Etruria, si demum Omnes & luctum & lacrimas cum laetitia Commutaverint; siquidem jam minus illis factum est, quod in Patre e Vivis sublato damnum acceperant, quum A 4 tantam

7쪽

tantam sese, ac tam magnam generosissimis in Filiis maXimarum Virtutum praestantia, & amplitudo explicuerit, & in Conspectum omnium lucemque prodierit. Utinam quantum vitae Illius, qui aeterna posterorum memoria victuruS tam Cito naturae cessiit, detractum est, tantum Augustae Conjugi ΜARIAE TERES lae, sapientissimae tot Regnorum Moderatrici, quam nemo satis pro dignitate unquam laudave

rator,tantum reliquis Austriacae, & Lotharingicae Familiae Principibus Dei Opt. Max. beneficio addatur . Nullus enim omnino dubito, quin Vobis Illi diutissime superstitibus aeterna etiam quodammodo, atque immortalis perseveratura sit populorum selicitas , Augustae Domus splendor ac decus,& quod maxime optandum est, fim

missima Sacerdotii, & Imperii conjunitio.

8쪽

precabamur, AuditoreS, ut diuturniori , quoad

fieri posset , imperio FRANCISCUS I. Im

perator electus florenti adhuc aetate Uir, firmuque valetudine fruere tur, id pro Voto nobis non cessisse misero quindam Europae fato nuperrime condoluimUs . Ruindistis jam ferme quatuor ah hinc mensibus, Eum inter privata, & publica gaudia apud Breunos Commorantem immatura morte fuisse nobis ereptum , & quam urbem majestate sua vivus coinhonestaverat , eam mortuum acerbo luctu , ac

9쪽

maerore complevissc . Meministis Conjugis Augustae lacrimas, nobilissimae, ac numerosae Soho- Iis gemituS, cunctorum Pene populorum fletus, quibus idcirco uberior data est doloris occassio, quod illum, dum adhuc viveret, veluti carissimum Sponsum , Parentem optimum, Principem vero numeris omnibus absolutum amplexi fuerint, atque suspeXerint . In hoc autem luctuosissimo , tristissimoque casu , quam partem sibi sumpserit haec Urbs amplissima, quam e X quo Cumque ordine cives , quam clemum Ahalae

Romanae Proceres , vos ipsi scitis. Haec enim una omnium vox & lamentatio: miserrimum omnino esse, & infortunii loco ponendum Eum nobis Imperatorem e sinu avulsum , qui PraecipuaS , quaeque Viro Principe dignae sunt, virtuteS Omnes in se uno complexus est , qui sibi semper Iaudi duxit populorum commodis & quieti consulere, &Cui, utpote amantissimo Filio suo, tuendi se ac defendendi munus universa Ecclesia commiserat. Quibus ego vocibus libenti sit me aD sentior, illudque &ego fateor non exiguo, imo quam maximo Reipublicae damno accidisse, ut s supremum tam cito diem obierit, quem de Se , de Suis , de ceteris omnibus optime meritum praedicamus. Quandoquidem vero vehementi hoc, M inopinato luctu perculsis , abiriisque mentihus nostris doloris 1blatium aliquod quaerendum est, ex quo illud potissimum fonte, nisi ab Ejus laudibus, derivari in nos poterit Z Quis

enim non existimaverit, maximam illam de ejus Pridem obitu conceptam animi aegritudinem aliqua

10쪽

qua ex parte sibi imminutam , ubi ad eximia.

rum contemplationem Virtutum , admirationemque traduci se sentiat P Ita profecto siet , ut si universia Respublica summo se Viro orbatam

nuper ingemuit, hoc quoque agnoscat, tanto eum vixisse tempore, qUanto opus 1 uerat ad omnium sibi posterorum existimationem vindicandam. Quod dum facio more institutoque majorum,& in hac tanta hominum frequentia, qui ei funerum justa persoluturi huc con Venerunt, liceat mihi ea omnia, quae ipsi fuerunt commendationis ad gloriam, ad tria veluti Capita revocare ,& in iis titulis immorari, quos olim ImperatorUm majestati inscriptos populorum invexit assentatio, M posteritas consecravit . Vere igitur Pl UM , ve

CISCUM I. Imperatorem vobiS Con1tituo, illum que omnium praedicatione & laude dignissimuni judico, quod Pietate sua , Felicitate , &. Amore in populos immortale sibi nomen Conciliaverit . Haec sunt, in quorum contemplatione tota hςC mea versabitur oratio , quibusque rite perpensis fatis aeternae FRANCISCI memoriae , satis vobis, quos desiderium illius tenet , satis mihi, qui gravissimum ejus laudandi munus suscepi, consuluisse arbitrahor.

Atque hic initio probe intelligo amplissimam mihi caussam ad dicendum Propositam, in qua,

adeo magna est rerum ab eo recte gestarum varietas & copia, late vagari, ac quodammodo exultare possit oratio. Etenim quum FRANCISCUM vere Pium appello, nolite arbitrari, AuditoreS,

SEARCH

MENU NAVIGATION