Timaiou Sophistou Lexikon peri t?n para Plat?ni lexe?n = Timaei Sophistae Lexikon vocum Platonicarum.

발행: 1789년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRAEFATIO.

ties scriptores homonymos confuderit, nemo nescit. Sequitur, ut.de ipso Timaei Lexico dicamus. Parum liquet, utrum ita, ut nunc a nobis profertUr, ab auctoris manu profectum sit, an integrius locupletiusque 2 EX MS. nostri inscriptione,Aι τ ζ Πλάτων - , colligeres, majoris operis eXcerptum esse, nisi Photius quoque eXiguae molis libellum tractasset. Vocat enim Inscriptionem Vero forsitan ita refingere malis: Τιμαίου σοφις ὐ λεξ i. e. λεξικὸν τ ζ Πλι τοὐν UZεων. Quod ut in medio relinqui- mUS , ita Vehementer dolemus , libellum praepostera nescio cujus diligentia interpolatum esse, stultissimoque consilio cum aliorum, tum Herodoti inprimis, glossis amplificatum. Vide V. s

to huc esse deriVata, tam manifestum est, ut, si quis illa in Platone quaerere instituat, doctorum hominum irrisione ludendus sit. Ex aliis scriptoribus adspersae sunt voces, Eas

22쪽

PRAEFATIO.

Eas quoque undelibet potius , quam ex Platone manasse, posito pignore contenderim. Satis jam, puto, intelligunt harum literarum periti , sic nobis ex parte praeclarum fructum, qui ex hoc Lexico ad ipsum Platonem pervenire debebat, interceptum esse. Nam quamVis illud non tam ad emendandum , quam ad illustrandum Platonem, ab auctore comparatum sit, nobiS tamen, qui Philosopho minus integro, quam tum

erat, utamur, magno hoc opusculum adjumento poterat esse ad loca depraVata indaganda , pristinoque nitori restituenda. Nunc autem, cum incertum sit , utrumne glossa , quam restituere Velis , ex Platone hausta sit, an ex alio scriptore: quis hujus Lexici auctoritate Platonem refingere audeat δQuibus de caussis, tametsi non deerant conje-eturae , rarissime tamen, Timaeo duce, Platonem tentaVimus, nec fere, nisi aliorum Grammaticorum cousensus accessisset. Vel sic tamen est, quod nobis gratulemur, Timaeum importunam cladem , quae alios in eodem argumento Versatos oppressit, fe

liciter evasisse. Multi enim Platonis loci

23쪽

XVII

rectius , quam ante, Per illum intelliguntur: multae lectiones, ab ingeniosis hominibus perperam sollicitatae , egregie confirmantur. Potuerat quidem hoc argumentum latius & majore cum eruditionis ubertate tractare, ut Erotianum in Hippocratis Lexico, & Harpocrationem in X. Rhetorum, fecisse videmus: nisi ipse fortasse Galenum imitari maluerit, qui, post eruditissimam operam aliorum, non dabitavit Hippocratis glossas nude, nec adscita aliunde eruditione, enarrare. Sed, UtcunqUe est,

jure Dan. missius ad Maxim. Pgr. Diff. VIII. p. set. Timsei desiderium his verbis jam olim ostendit: mec pluribus praeter morem S institutum nostrum persecuti fumus, ut studiosi Platonis, Non opiniones tantum, sed F νο ei τας τῶ μιν χρή udiligenter obserxent. uuo si exstaret ILmaeus, s tot illi Lexicographi Platonici,

quorum cum alii, tum Photius meminerunt,

facile hoc labore supersederem s. Nunc e tot illis ne unus quidem nobis relictus est, de quo fauom illud poe se usurpare liceat,

24쪽

xviri PRAEFATIO.

enim cum omnes hunc libellum temporis injuria deperditum crederent , eccet Lernardus iu noctu onDis, Vir praeclaris in rem literariam meritis insignis, in Bibliotheca Cois liniana, nunc Sala germanensi, Timaei Codicem reperit, ex eoque specinnen, quamVis minus accurate descriptum,

in ejusdem Bibliothecae Catalogo P. 677. Pro didit. Codex est membranaceus, X. seeu li , elegantissimus , & praeterea continet Apolloriit Lexicon Homericum , Phr nichi

vero clam hoc Lexieon multis de caustis dignissimum judicarem, quod liberali manu assertum, tot seculorum vinculis liberaretur : petii a Viro praestantiistimo, Henrico Galb, qui tum Parisitis degebat, ut, quacunque ratione posset, illius apographum ad me curaret. Quod consilium Ut acceperat Claudius Sallierius, singulare Galliae

eruditae Ornamentum, statim, pro eximio suo literarum juVandarum studio, amico nostro Veteris membranae copiam fecit. Magnum autem fortunae munus in eo po

tuerim, quod describendi provinciam hum,

25쪽

PRAEFATIO.

nissime suscepit cultissimi ingenii nec vulga ris eruditionis Vir, Τ 9snnei C peronne rius , eamque tam egregie administravit , nihil ut supra fieri posse videatur Nactus igitur apographum , Tima Vm cum

Platone comparare, atque adeo ejus editionem curare coepi: in qua quae sit a nobis serVata ratio , paucis eXponendum Videtur. Codicem Veterem, qui unicus illinc

superest , summa repraesentavi religione. Alterius Manuscripti Vicem saepius EX plerunt Photius ΜS. & Suid , aliquando etiam si molagus M. qui Omnes bonam hujus Glossarii partem ad verbum descripserunt, nomine auctoris suppres . Quoties quam salutarem operam sibi mutuo praestiterint Timaeus & Suidas, non sine Voluptate ex animadversionibus nostris cognosces, simul admirans, Cl. Husterum ex tot PDionicis glossis , quas Suidas in farraginem . suam congessit, Vix unam alteramVead

Pauca, nec ea magni momenti, quae ciner9Π neritas neglexerat, Codice iterum excul To , Cl. k7VOMom us ad c glim P. I 9. indicavit.

26쪽

PRAEFATIO.

ad Platonem retulisse. Photii Lexicon in ditum evolvi apud Virum ingenii, doctrinae, probitatis fama clarissimum, Joannem Albertum , cui multis nominibus tantum debeo, quantum ab homine deberi homini plurimum potest. Porro suam cuique glossae sedem assignavi; aliquas etiam latentes in lucem reVOcaVi, atque e fuga retraxi. Qua tamen in re plus navare & enicere potuissem, nisi crebrae, de quibus modo dixi , interpolationes omne hoc conjecturarum genus anceps & lubricum reddidissent. Sed cum Omnis haec opera ad Platonem emendandum illustrandumque comparata sit, saepe de illustrioribus ejus locis disputavi fusius , inprimisque fontes, ex quibus posteriores scriptores riVulos duxerint , diligenter indicavi. Equidem haud seto, utilitatisne plus habeat, an VO-luptatis , collatis inter se locis cognoscere. quid quisque a Pistone mutuatus sit, ct quo modo , quod Platonis erat, imitando fecerit suum. Qua de re pauca in universum juvat disserere. Vix quisquam pqst

heroica illa tempora ad scribendum acceS-

sitae

27쪽

PRAEFATIO. XXI sit, quin se totum ad aliquem antiquiorum, qui omnium consensu ingenii ac doctrinae

principatum tenerent, eXprimendum' imitandumque daret. Quemcunque Vero sibi delegisset, ejus non solum VOees, formulas, complexionesque Verborum, sed sententias /etiam & bene dicta acerrimo consectabatur studio, in succumque, quod unt, &sanguinem vertebat. Sed ex illis Heroibus quatuor inprimis posterior aetas & admirata est, & ad imitationem VocaUit,' m Tum, Thu ridem , Pistonem , & Demosthenem Ab Homero quidem quot lumina sente tiarum, dicendique colores cum ipse PDἴρ, tum reliqui scriptores sumserint, quid attinet dicere 2 Ejus autem imitationem ut vel tiro deprehendat, sic ceterorum, quos dixi, ne eruditissimus quidem, nisi diu multumque sit in illorum scriptis Volutatus. Η rum bene cogitata & bene dicta si quisita, ut digitos suos, noscat, & in numerato habeat, illumi, o, infinitis Veterum scriptorum locis, Vel depravatis adhuc po se mederi, vel lucem reddere Obscuris & pDrum intellectis. Quo magis autem Pu o ce-

28쪽

teros ingenio, scriptorumque multitudine vicit, eo plures nactus est imitatores. Ex hoc omnes , qui lautius quoddam dicendi genus secuti sunt, mirifice profecerunt, SO-phistae maxime; cujus rei luculenta specimina in Animadversionibus dedimus nostris.

Ex hoc Themistius & Srnesius, etiam post

Petayii curas, centum amplius locis &sanari possunt, & explicari. Ex hoc saepe& lumen & medicinam exspectat Philostratus; qua de re Gotho '. Olearius, merito ab injusta, quam apud cives suos Obtinet, famae possessione depelli coeptus, ne per somnium quidem cogitavit. Ex hoc denique multis locis instaurandi .Xplanandique

sunt Dio Grasostomus, Plutarchus, Max mus Parius, JulianVs, aliique. Quo mugis his, qui altioris Critices studio ducantur, dies noctesque elaborandum est, Ut assidua lectione in justam Platonis consuetudinem Veniant. Illuc reVertor. In annotationibus nostris non tantum de Platone, sed de aliis etiam scriptoribus, ubi

29쪽

se voluerimus, Veremur, ut interdum tirones , Vel mediocriter eruditi, rationes, quibus ad mutandum indueti simus, satis assequantur. Sed eos Vehementer rogamus , ut judicium de correctionibus nostris tam tisper sustineant, dum ad aliquam de his rebus pervenerint judicandi maturitatem. Ceterum annotationes nostrae, si nulla aliare, Certe hoc nomine multis gratissimae sunt futurae, quod plurimas habeant quintivis pretii particulas , ex in editis scriptOribus , qui rara felicitate ad nos PerVene

runt , decerptas ' Majus tamen , &

haud scio an maximum , sibello nostro ornamentum adjecit Tiberius He erisinus , a cujus consiliis praeceptisqae, tanquam a fonte, quicquid sum, me fluxisse profiteor. Hunc Belgii Varronem, quotiescunque abditum aliquod e tenebris eruendum esset, toties in consilium adhibui: ex hoc multas & recondita plenas eruditione animadversiones Vel

Scriptorum ineditorum tanta seges post primam Εditionem succrevit, ut verre dicere postim, nullum dum rigus generis librum tot Anecdotis resertum prodiisse.

30쪽

blande elicui, Vel importune expressi. Neque in eo pietatem, qua illum haud secus, ac silius parentem, prosequor, mihi videor laesisse. Etenim quo minus ipse, quae divinitus excogitaVit, in lucem proferre curat, eo magis mihi, ne illis literae nostrae carerent , enitendum putavi. Ita Vale, erudite Leetor , sciasque , me in excerpendis Platonis locis usum esse Editione , qiuae Lugduni apud Guil. Lsemctrium a. IS9O. excusa est. Scripsi a. Ips . retractavi a. IZZ9.

SEARCH

MENU NAVIGATION