Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

1619. regia in provincias diplomata Luynasi manu constripta; vixerat ut sui juris esse crederetur. Ipsa quamvis vehementer optabat Blesis absistere, viribus dissisa suis dissimulabat, altoque silentio tegebat mentem ne innotesceret. Richelius in conscientiam arcanorum vocari solitus apud Aveniones Ostracismum patiebatur, exsulabant Mangotus & Barbinus fida olim illi praesidia: ubi hominum ope destitutam se videt, uni Deo innixa ag editur opus supra consilium & vires f minae; fugam meditatur, sed in incerto via est , nec in quem se proripiat, locus ostenditur. Sociantur per insortunia homines, votaque affictis vulgo consona sunt. Espernoniugas in tum per adversam fortunam aula exsul apud Mediomatrices in confiniis regni agebat, placuit ea parte tentare va-V bbe de dum: delegatur ad illum Abbas Ro1klayus per Richelii ab- si sentiam consilii particeps. Ante tamen quam huic accingor negotio, re haud procul erit de Duce Espernonio pauca praemittere. Privatum illi per ea tempora dissidium erat cum Regina matre, quod in hanc diem nemo scripsit, pauci agnovere: caussae varie tradebantur quas transmittere satius est , quia pro incertis habeo. Ille viam nuper in aulam molitus ostenderat Luynaeo, magis quam obtulerat autoritatem suam contra Reginae partes; ne offerret obtabat seperba serocitas, qua quaeri amavit semper, magis quam quaerere. Nec procul erat Luynaeus sociari viro, obstitere rerum in aula novarum cupidi, qui nimis quam mylti sunt quoquo tempore: illi Luynas fortunam exosi, ratique, ut res erat, durabilem ii Espernonii sublidio firmaretur, specie privati erga Luynaeum assectus circumstare solito frequentius, de Espernonio in deterius sentire & loqui; ut audax , ut superbe contumax & serox, ut alienae dominationis impatiens, suae ut avidus, ut late potens, praecipue in confiniis qua Angliam spectat, aut Germaniam Gallia eoque metuendus; ut quaelibet ausurus destruendo rerum Gallicarum arbitro ; in

possessorem Regis odia deterrima esse ab eo qui Regem ponsedit aliquando, nempe per invidiam , ne conseratur in plures quod ipsi olim pro summo beneficio fuit. His se Luynaeus pessime suaderi patitur , obstatque Espernonio. Per ea La Valete, tempora Valeta Archiepiscopus Tolosanus vir probe insti, γε vis tutus, &, nisi armis postposuisset characterem , nemini ea

aetate secundus seu Theolosica seectes , seu Politica propo

252쪽

. LIBER TERTI v s. at 9

nebatur Regi proxime promovendus in Cardinalis titulum i instabat Espernonius Valetae pater, promissamque saepe

purpuram velut iure suo vindicabat: praevaluere Marque- montius & Radesianus, ille nuper Villarari ope , hic recens, Operante per Duageanum Litynaeo , unde Espemonio ira &dolor. Implevit iracundiae cumulum in Concilio Regis arctiore spreta dignitas Ducum: sedis controversia inter Duces & Procancellarium mota, res in Concilium delata est, pro illis agebat dux Espernonius Ducum qui tum in aula primus, litemque suam faciebat eo tenacius quod privata illicum Vaeraeo Procancellario dissidia erant ducta e longinquo: praevaluit Procancellarius Ducibus, Uaeraeus Espernomo,

toga enii, pronuntiatumque nam & hoc historia dignum

est j Procancellarium , praesente aut absente Canceliario, Ducibus se Paribtis Francia in Concilio Regis prειturum: absente Cancellario nemo ambigebat cessuros Duces: hinc caussae irarum, & occulti Metas eisugii. Bullionius tum Sedanensi in urbe agebat baud procul Metis, Scipse Luynaei dominationis impatiens, vir certe magnus, nisi illi pro labore quies publica seret. Ergo ea parte dividium sperans, autor est reconciliationi Reginam inter &Espemonium ; res in plano fuit; quippe uno & communi periculo, una concurrunt etiam inimici: ea inter Abbas Rousse layus natione Italus, fi dusque Regi'ae, Metas progreditur, redditqu e litteras in

hanc summam: Si Regina Gailiarum exuli armata manu in

subsidium venit qui ipsemet exsul est, utrumque primava diagnitati restituendum, hinc privata se publica libertati fore

exordium: reliqua ad legatum transmisit: Praebet aures haud aegre Espernonius aperienti viam in ultionem Oratori, fidemque renovat quam olim Reginae matri dedisse serebatur;&, quanquam arduum est quod proponitur, gloria, & commiseratione inclinat in facinus. Exulem movit e filium, quo una illi caussa erat cum exsule ; at ne videretur ultro se obtulisse , rem in suspenso habens, rescribit ambigue non accepta serens, non omnino reprobans quae petuntur. Regina mater, ubi dubium videt, instat acrius. Meminisset rogantis, ct qui rogaretur, qua Henrico magno olim vita socia is comes , qua Ludovici mater, qua Regis Hissaniarum socrus, eam amplexari genua se hortari ut aspicia opitulari velit.

Spem Galliarum Regina omnem tu uno Espernonio sitam im

253쪽

minere se ipsius capiti quodcumque es mali, nisi propere

expeditur utriques ultra. Diu expenso negotio, tandem vincise patitur Espernonius, neglectoque periculo quod impendet rescribit Reginae ; Paratum se exsequi quacumque maudasset , ast dilatione opus parandis in bellum armis is milite . rem interim secreto transigendam. Vbi Luynaeo agnita commercia quae per internuncios Reginam inter & Espernonium alebantur, de novis rebus consilium esse; in nihil de effugio cogitans , ad Esipernonium procurat a Rege litteras in hanc summam. In re germanum exercitum sibi is regno Do . ea parte qua Mediomatricum arx Gallia propugnaculum est, qui etsi nondum plane coaluit, esse in procincru ad Rheni ripas militem signo dato ex improviso irrupturum ; constare id per exploratores is famam : delectu novo supplenda Mediomatricum prasidia , reparandum quodcunque per Ion gam pacem muris aut munimentis ruina est, ρ rafecti munus cui procuratio arcis commissa ; quo ut cite is sedulo defungatur praesentiam ipsius requiri. Diturum ex oscios oppidanis indixerit reparandis propugnaculis operas , militi Rationem ; reliqua in ipsum transmissa qua prudentia valet , qua experientia. Espernonius, quem data Reginae matri fides astrinxerat capessendae quamprimum Engolisinam viae , ratus, factionem jam Regi innotuisse , aut brevi agnoscendata , praecipirat immaturum viae consiliunt, cui antequam se accingit componit ad Regem litteras in hanc summam :Vana de Germano exercitu circumferri, procul esse bello eam gentem qua parte Galliam contingit, procul ab incursu in Gallos quos timet magis, quam timetur ab ipsis: qua cum

ita sint, nihil esse caussa cur diutius moretur in arce ubi per male a tum aerem pesma habet; sibi arciam penum , neque satis ex regia largitione esse, unde immensos sumptus sustineat in urbe, ad quam es ingens Nobilium concursus , qui specie visitandi Proregis corrodunt quicquid isti substantia es. Provinciarum rectoribus dignitatem Regis incumbere , quam plane prosiluunt, nisi sustinent per largitiones ct sumptus queis a vulgo distinguuntur. Ab excessu Henrici I v. aureorum centena millia mutuatum siea mensariis in res publieas , quarum Regi cura es aut esseribet a negatas sibi pensiones quoscumque obventus de

publico prasari solutos; nihil solutum ultra stipendium miru

254쪽

litara . quod sibi ut Gallicarum legionum Pofecto de

betur 1 cetera etsi debebantur . pratermissa contemptu aut odio. Parsimonia reparanaas vires qum exbausit profusione immensa pro rebus Gallia : ire siturum se ad patrios lares, extremis senecta, qua instant , tranquil e traducendis , quasi parum gloriosa senectus , saltem nemini impo runa erit: ita qui nunquam sibi vixit, sibi moriturum, pomrisque assectibus , per quos homo est , aeterna tranquillius meditaturum , ita restituendum ex integro liberis patrimo-- mum quale accepit , se sibi, animam Deo autorisuo. Eo jam se aetatis provectum ut mortis meminisse debeat: mi onem sine a se peti quam quilibet e legionibus obtinet militia exacta. Luatuorsuccessive Regibus navatam a se operam gloriose , fideliter : insenuisse armis veteranum eoque emeritum: ire in secessum Aquitania , natalis soli, interea dum Hulet a m , in quo omnis sibi fiducia es, procurabit arcem o circumjecta soli Metensis. Haec summa litterarum. Ipse , lentius ire jusso qui perserebat, molitur fugam, cujus caussa praecipua, metus. Certe quanquam vetus illi in Reginae partes propensio ; vix tentasset facinus, niti quod Regis matrem in partes suas trahens, aut secum agebat praecipitem . quo ipsi nobilior casus erat; aut restituebat in integrum quo restituebatur & ipse. Luynaeo , & Vaeraeo Procancellario ira de indignatio in Espernonium immensa; huic ex orto privatim dissidio, de quo diximus: illi ex superbia aspernan iis, quem aula omnis adorabat: fugisse ipsum Metas antea dictum odio in Luynaeum & Vaeraeum, aut metu ab utroque . Caussae odii plures, quas inter haec praecipua , quam altius repeto. Sub finem exacti anni initur tacite de Espernonio opprimendo consilium , nescio an ex justa caussa: sorte per id temporis Lutetia non procul, Fontenaci Castro suo agebat solus, cum monitus initare militem a quo oblideretur , Metas fugam molitur loco tuto&fido: gliscit exsuga libido persequentium, Luynaeique animum hic subit dolus. Litteras ad ipsum a Rege mittit queis specie belli Germanici jubetur in arce Metenti stativa habere, iturum statim Regem ad Campaniae fines non procul Metis, specie

prohibendi hostis armatum ; occursurum de more Espernonium, aut nullatenus arce abstiturum, utroque casu praedam

sere; si v euerit, detinendum: si substiterit, iturum Regem

255쪽

222 HISTORIARUM GAL tin1 61 9. Metas, arcemque Occupaturum , post modiim agendam itivinculis caussam . Vulgato conlilio patuit dolus, unde E-

spernonio fuga praeceps: sic Luynaeus ejus dissidii autor cui

accingimur. Bella atrocia populis plerumque ex privata aulicorum ambitione derivant; plerumque odiis ipsorum aut amoribus debita calamitas publica, cui saepe salio obtendi

tur Regium nomen.

Secunda vigilia absistit arce Metenti Espernonius clam per noctis silentia dilapsus, proximoque biduo inhibet ab

urbe digressum, quo suga praeverteret famam. Prima citatis equis via est , dein Campania praetergressa centum cataphractis adjungitur donec Engolisinam teneret: Blessenii demum agro succedit, divisoque per turmas milite qua transitus red- cunti, praesidio firmat vias. Laxa erat in arce Blesensi custodia & rarus miles, quo irrita Luynaei socordia segnius solli- citi in eo negotio in quo ipsius salus vertebatur. male de P. Arnouito diximus a Luynaeo ad Reginam delegato motaliendae irae: ridiculum certe est sacramentum , quod a Principe incauta exegisse sertur Arnousius, vocato in conscientiam rei P. Suffrenio conscientiae ipsius moderatore, non abstituram se vietis sine Regis consensu ; quasi vero promisso sit aliqua fides ubi vis est , majorisque mali justus timor. Satius Luynaeo si vis sacramenti poneretur in milite, qui specie honoris nam praesidia Principibus esse solent nocte, interdiuque circumsisteret. Legitur patrando facinori alta nox, dat sors illunem : hic loci litus : circum assurgebat ambulacrum , medium inter arcem de sessam qua commeant vigiles dum excubias agunt, huic contiguus paries: decem a terra cubitis senestra erat, hac Regina lineo panno dilapsa in ambulacrum , sedet. & qua declivis est locus ipsa corporis' mole in Asiam devolvitur. Haud procul miraculo est procerum statura corpus, S pingue a casu illaesum. Dum sublabitur in clunes nixa, extima pelle excoriatur , lapsam erigit rciss/. Plessuis in fossa vigil, circumstant alarii decem , vado pro ximum amnem superat, praetervecta a Valeta ArchiepiscopoeTolosano Espernonii filio excipitur, nec multo post ab G spernonio, quo duce sexaginta omnino cataphractis nocte Minterdiu indefesso itinere Locias venit, dein Engolismair Loebes. Vbi Locias venerat Regina mater , ad Regem filium scribit

256쪽

libertatem, quodcumque dignitatis quo Regina sum Su opprimi passis , vitam exegi lethalia inter . ex quo aula tua absistere coacta sum , levis ab exsilio dolor, nisi s d a carissima sobole separabar. Grata poena quia per te indiam, neque in prasens objicienda tibi per quesim se lacrymas , nisi me tua ct regni salus monerent lethalia fore utriseque silentia mea. Hac me salus in fugam dedit, n quam procuranda tibi , aut populo tuo nisi me abriperem eo loco ubi nulla agendi,nulla loquendi mihi libertas erat. Si obstupescis feminam ausam , quod vix in constantem viri animum cadat , fecit me facinori parem amor quo mater sum, fecit is dignitas qua sum Regina. Mene pati filium, eumdemque Regem insantibus malis urgeri opprimi ' Hic mihi amor poluxit obscura nocte dum suam molior, hic me amor eo δε- duxit . ubi tibertatis aram teneo ct amplexor, ubi nuncupo pro salute tua vota, hoc valitura magis tibi O mihi, quod δlonginquo fiunt. Ablum ab Esternonio prabitum ,si matremum s , acceptum feres; novi ego hominem ex quo Gallis r gnas , noverat oe Henricus sponsus mihi earu in , imperiobidum Gallico , valentemque armis ct consilio, quod ignorare

vix possum, jussa ab ilis , si quid humanitus ipsi contingeret. eo uti consultore , probissimo, sagacissimo ; dictis hodie parui. utinam ct ante. Eeua cum ita sint, patere mihi tecum esse

commercia in res tum, prascribe formam ct locum habendis, quacumque jusseris exsequar, id mihi muneris a natura est, qua mater sum, ut quem dicenda genui, non patiar i

gem accipere. Parce si libere loquor o sine fuco , pauci sic tecum agunt: suadere Principi quod oporteat ardui laboris est, ostentatio pessimo lectu operatur. Scio per experientiam in aulis Regum irrumpere adulationem, blanditias; Θ, quod pesmum , Jam cuique utilitatem e mihi nihil tale imput bitur , cui nihil adulatione, nihil blanditiis opus es obtinenda , quam merui, gratia. Age quamdiu in manu remedia sunt, sero inferentur cum per longas invaluerit moras lethale malum. Adolevit eum atate virtus tua, jamque rebus gerendis par es , administra unus , eui uni regnare datum. Post quam in primavam dignitatem asserueris regnum, ibo quo cumque mandaveris, nutroque solitudinis horrore inhespita

colam, felix si in longinqua ad me tui fama pervenerit cum ea laude, quam Regibus procurat quies publica. Conservet re

Deus

257쪽

tam xx III. Febr. anno Ioi 6.

Subdita, humilis, & alma mater,

Υ T Te summa litterarum Reginae parentis ad filium : ri--- bit item ad Regem Esipernonius facto excusando, in hanc serme sententiam: Venisse se Engolimam procurandis rebus privatis : postquam venerat acceptas a Regina matre litteras quibus prima quaque die venturam se scribebat, insinuando molitus secessui missum litterarum exemplar quas Rex ad ipsam scripserat queis permittebatur ipsi Lissis ab si ere , quocumque vestra; paruisse se ut permittebat Rex , ut jubebat Regina. Aspiciam Regis sui matrem condigno honore e

ceptam a se, quid aliud est quam exsolvisse debitum, quo A gi suo tenetur subditust Labem fore sibi se genti sua sempite

nam si venientem imprudens reseceret. Idisse exegisse obse quia quibus fide inconcussa servitio Regum quatuor insenuerat. Plura bis adjecit, ad quae Rex velut in ludibrium scripta) nihil; matri in haec eadem verba rescribit. ζ. Germain. DOMINA, Germani fano quo per aeris temperiem n per secesseram , parabam Elesas iter, renovandis obsequiis qualibi debeo matri optima , cum allatum te dolo Elpemonii suasam pusime , specie oppressa libertatis loco abstitisse: fama vix habita fides , quanquam erat constans , adeo parum credibile ausum privata autoritate subditum, Regis sui matrem tra- . dueere, traductam in servitute detinere. Dabit mihi miam in ultionem, qui dedit imperii jus, Deus: ibo in perduellem, tyrannidemque per quam animo tuo grassatur, ulci car. Revocaquaso in memoriam exactos annos. , memento exhibitum tibi

amesepe Essernonium ut Henrico patri infidum, ut feroci contumacia superbum , quorum si canitur in praesens patinodia , vis est major. Pro libidine tyranni dictantis scripsisti ad

me, agnosco manum: Ego plane Rex sum, neque in reip. a ministratione autorem laudo. Ex quo Ancraeus excessit, gus ego pro Rege, qualis erum. Male quereris oppressam te , qua mihi ipsa testis es quanta veneratione coluerim in hanc diem quodcunque tuum es. Et quanquam per Regiam dignitatem eximor a matris obsequio , quod natura Iubet, lubens renuncio si quod mihi ea parte privilegium es , quamque depulis imperii

258쪽

imperii majestas, natura legem vindico. 1neminisse δε- 16 i , busi qui bim eundem esse Regem : indolui aspicia dum auri mea abstitisti, i filius : tuli ut ab eres pro republica , id

Rex feci. Ita post suppuratum abscessum manum vulneri infert ager , premit. autor ipse doloris quem ρatitur. Reges dum spe pro necestate temporum Reipublica membra strant quan-Eoque carissima sibi , aspicio condolent corpori, ferroque indignantur ut sevit, gratulantur ut fanat. Absit verbo invidia, s unxi te in tempus, non penitus separavi ; remisi tanti per Mutoritatem tuam quo precariam e se agnosceres. Si tario Dei Blesis absitivi ; per me licet, quocunque volueru ito ; ipse Lutetia tua es , si volueris huc me conseram , tumque quius habes, quod de regni adminiseratione queraru te consultrice

prossiciam. Parce, si hoc dixerim , suspectetis es t elus quo ex

improviso fervescis ; reticenda vulgas, taces vulganda. Hic sinem ponam , non ante tamen quam Deum Optimum Maximum supplex oravero, ut salvam esse velit regno Reginam , filio matrem optimam , cui sum ex cordis intimo. Lutetiae Paris. x ii. Martii Ioi s.

Humilis is obsequenssilius.

Haec summa litterarum, reliqua Rex ad Bethunium lega- Bnhaises

tum transmisit.

Recrudescebat in dies lethale vulnus gliscebatque per Regis patientiam factio ; cum de opprimendo Espernonio con-

1ilium capitur, supplentur novo delectu acies, committitur, Guilio instructus exercitus, Schombergus ad Lemoviscen-ces , legatus provinciae ea parte copias legit ; non hinc procul sita Engolisma, quam circumledere armata manu juisiis. Niverno commissa in Metenses expeditio, non sipe capiendae arcis, quod tum supra vires potitum rebatur Rex, sed printurbandae illic factioni, cujus autor erat Valeta Elpernonii ilius, fisus loco : is oppidanos primum exarmaverat, dein agnito perstare in fide , urbe depulerat; unde Regi metus ex seditione , hinc major, quod ei provinciae imminebant Lotharingi, Germani , Luxem burgi. Ex adverso prospicere rebus suis Espernonius, relictaque velut in depositum apud Engolisinenses Regina aciem instruere, Aquitanos nobiles natura rerum novarum avidos, de multum sibi fidos spe prae-

259쪽

226 H I ST O R. I Λ R v M GALLrni 6 19. dae vocare in bellum, munire arces annona & milite.Schom-Le Limosin. bergus ad Lemovices , in arcem Vserciam Espernonii par be. tessecutam arma convertit, quam expeditionem etsi momentaneam expedio , neque enim per id belli alibi saevitum

armis.

Vsercia urbs est media Lemovices inter superiores & in seriores , Abbati seudum opimum neque ignobile , urbi supereminet Abbatia loco circum aspero ad quam praerupta via est, perque angustum callem ascensus, cetera, rupes avia coelo minax: ima circum alluit amnis sinuoso alveo incertus , vadoque meabilis, quae olim Abbatialis domus , in praesens arx est loci genio praevalida, praesidioque militari soli domina circumjecti. Illam Dux Espernonius Brullio praesecto cona miserat , leve tum in arce praesidium, quod ubi a saltum oppidanis, taedio dominationis tyrannicae, quam exercebat in pago miles praesidiarius, Schombergum monent destitutam justo praesidio arcem: ille expedita manu urbi succedit, firmatisque praesidio vicinis locis, per quae sub sidio transitus crat, in arcem molitur obsidium. Interea E- spernonius magnis itineribus properabat liberandae arci ;muris admovetur miles: Brullius, quanquam Schombergo impar, eruptionem tentat, utrinque caedes est ; Regiorum . prima in propugnaculum arci subjectum irruptio , quod ubi ascensione superatum, dedere arcem cogitur praesectus, vi laque salva loco abiistere, unde Espernonio dolor & iracundia surore haud procul: superba viro indoles, aemuli incapax serendi, praecipue Schombergi quem oderat. Statim Lem vicum provincia abdicato Espernonio ad Regem redit ille, postquam ea parte delusum se agnovit, citus Engolisinam rapitur, neque despondet animum adversa inter, intenduntur ipsi per opposita vires, statque audentius quo est propion casu. Magna Espernonio sagacitas, sublime ingenium, implicita mens , & obscura , arcani capax; raro sui copiam fecit vitando ex familiaritate contemptui: celavit se in ostentationem quo major audiret : mirum, hominem qui superbe vixit, & parce , sibi conciliasse amicos ex omni' ordine , nulli pollessus omnium possessionem arrogantia magis assectavit, quam comitate: mancipatorum caeca serv itus suit, aut non accepta: si quando munificus, quod raro , libravit velut in statera beneficium , aequavitque servi-

260쪽

LiazR T E R T I v 227tiis gratiam ante exprobratam quam datam. Subdi potentioribus, parcere inimicis infra se habuit ; hic illi vitae ritus per quem Henrico tertio inter intimos, Henrico IV. etsi iuspectus inter regni praecipuos habitus : per spretos inspeciem honores , honorum apicem tenuit, quamque in aula adorat omnis homo fortunam, contemptu possedit, habuit

que in vinculis totos serme Lx x. annos. Memorant non ausum Henricum I V. subvertere ingenti mole colossum , cujus ab immani casu timebatur strages, nec tacendum quod imperii regimen pro tempore tenentibus audacius obstitit non aulae mutatione , non per adversos casus mutabilis. At enim rari aulicorum inoffenso cursu mortalitatem explent, felix si quem dederat natura cursum, statim post octoginta annos explevisset: iret ad posteros ejus memoria cum admiratione , sortunae portentum, interque exempla numerare tur exemplo carens felicitas aulici pene emensa seculum nullo decremento. Veniet in tempus suum aetas qua qui An craeos, qui Luynaeos arroganter spreverat, spernetur ipse ludibrium aulici, sortuna & genio praevalentis; debita vitae longiori calamitas, quo tempore specie indicti secessus, domi captivum agens, liber , in custodia morietur: at haec in tempore. Redeo in vitam. Post captam Vserciam incessit sormido Reginam matrem , &quanquam Angolisina urbs arce firmatur haud invalida , vix erat ut crederet salutem suam stationi, quam sibi parum fidam rebatur si Rex veniret: illi legionarii quater mille, alariorum supra ducentos mille levis exercitus: ex ad verso erant ingentes Regi copiae, Niverno ad Campanos, Mayenio ad Aquitanos, Schombergo ad Lemovices, Rupisulcaudio ad Pictones , Guisio ad Aurelios imperantibus , queis merebat justo numero miles.Ipse Rex longa indefessus via pergebat instructis agminibus quo monstrabat viam rebellio. Haec inter assertur Condaei vitam periclitari vehementer ex febre , quae diu lethalis credita , postmodum desaeviit. Condoluit Rex afficto Principi . scripsitque ad ipsum litteras doloris plenas,& spei: spem dabat proximae libertatis ubi convaluisset: in praeludium gratiae, Cadeneto praebente, mi illis ensis idem quem Theminius eripuerat capto.Illimor'

bus ab intcrno abscessu erat, quo viscera intumuerant: non defuere qui crederent a venefica manu male potionatum, MP et si eo

SEARCH

MENU NAVIGATION