Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

16ig. phinos redimere liceret postulabant. Ad ea biduo pN per

Rus anum responsum es elato animo , non aliis conditionibus pacem dari, quam ut Ferdinandita Pannonia omni cedat, ac

pro Austria annuum tributum pendat, si id facere gravetur.

Solimannum , praeterquam quod Pannoniam armis ab eo e

torqueat , tum inruper Ausiriam igne is ferro evastatu rum , o c. Legati hoc responso accepto , quanquam vestibus aureis donati, justa tamen ira haud parum commoveri vide bantur , quod nec sui , nec duorum summa dignitatis summa

que potentia fratrum, quorum nomine agebant, barbarus ar- . rogans rationem ullam habui sset, domum reverti aecrevsrunt ; permitrente tamen Rusiano , casera, eorumque ordianem , disciplinamque, qua mirifica erat, antequam discede rent, perluseravere : hac Muansius. Ex quibus patet gentem Austriacam non petiisse modo a Turcis pacem , sed , munera , ct annua obtulisse tributa obtinenda. His & talibus vindicabatur a calumnia initum a Gallo Rege cum Turca foedus: Milla habeo ex vetere Testamento exempla tum adducta, quibus probabatur quandoque infidelibus adjunctum populum Dei, prohibendae injuriae; neque in praesens aliud esse dominationis Austriacae fraenum Europae dum imminet, quam si Rex Gallus cum Ottomannis foedus inierit.

Si rite calculus ponitur, Christianissimo Regi,& Ecclesiae

orthodoxae magna utilitas est ab hoc foedere. Turca indefessus Christiani nominis hostis, patitur sacras Christo Basilicas , apud Constantinopolitanos de Galatas, patitur Christianos misceri Mahumetanis, & agere libere, patitur novem in Oriente Episcopos a summa Sede lectos, qui munia obeunt Ecclesiastica qualia solent in patria, quam obedien-' tiae vocant. Monstratur ubi Christus conceptus , ubi natus, ubi educatus, ubi tot miracula edidit, hic coenae,hic prehensionis locus, hye judicatus, hic flagellatus, hic arundine illusus; haec via est quam a praetorio in Calvarium tenuit, hic mons sacer,hic distributus praetorianus miles,dum in Cruce pendet Redemptor, hic gemit Maria mater, filioque immo . ritur morienti, hic se hortus explicat ubi monumentum sui ehomini Deo. Quo autore amabo conservantur haec ξ quo in tercetare perlustrantur Quinquaginta Franciscanis datur

sancti Sepulcri custodia, illis alta quies est, operantur ex Romano

242쪽

nano ritu , nemo obstat sacris, unde haec tranquillitas loco i6is. inimico3 Armenii lues haeretica, Catholicos Romanos nupera precaria locorum possessione depulerant, pelluntur Armenii ,restituuntur Catholici: unde hoc nisi a foedere quod Gallos inter&Turcas est jam sunt centum anniὶ per legatos Galliae, Ottomanni excipiunt Christianorum querelas &. provident: per eosdem legatos seritati in Christianos barbarae imponitur modus ; per eosdem impune Christus adoratur Mahumetano solo. Hinc patet quanti momenti Romanae Ecclesiae sit id foederis inter Christianissimum Regem & Turcam.

Per hyemem ejus anni visus est coelo aperto, spatio trium mensium cometa crinitus, in eam flammam ut alta nocte coelum ardere diceres, aut nocturno sui ere sole. Non ante annos milla apparuit major,non horridior. Eodem met tem porc visus item in Oriente cometa ingens, nescio an idem.

Diversum suisse probant, quod ille in modum missilis igni; porrigebat crines late diffusos; hic in acinacem desinebat,

cujus acies minabatur Byzantio, unde Ottomannis timor ;unus aut duo parum interest : certe nihil obstat eundemmet

cometam pro diverso astrorum aspei tu , & soli litu in varias exhiberi figuras. Prodiere statim in publicum incertis Auroribus scripta , quibus tristi meteororum indicio praenunciabantur bella & seditiones in longos annos; neque praesagium fefellit eventus; quippe ab eo anno in praesentem quo haec scribo, qui est millelimus sexcentetimus quadragesimus secundus,Europa infelix belli theatrum est crudelissimi ,eritque diu, nisi flectitur in misericordiam Deus. Consedimur invicem & mutuis vulneribus cadimus Galli, Hispani,Belgae, gws Christiana: Dei imago sumus omnes , neque latiamur

mutua caede, haec poena peccati. Sunt in Germania florentissimae nuper provinciae immeniis terrarum spatiis porrectae in agros sertiles, olim urbibus distinctae,quales commercia S soli ubertas componunt; provinciae vasto ambitu; quibus circumeundis vix mentis suffecerit queis in praesens non urbes, non pagi, non sunt mapalia, non oppida, nos agrestes viri, sertiles terrae quibus nil ait seritur, nihil metitur: ut instabilis est sortuna mortalium. Dira mutatio i desertas urbes tenent antris dejectae serae; antra occupant pulli urbibus homines. Debita bello perenni desolatio.

Iisdem ferme diebus P rlamenti Tolosani placito damna'

O tur

243쪽

rio His TORI ARVM GALLI n. tur Lucilius Vaninus , apud plerosque pro haeresiarcha habitus , mihi pro Atheo: neque enim haeresiarcha qui Deum negat: medicinae in speciem professor erat, re seductor incautae juventutis. Illi in irrisum sacra &religiosa; Christi

humanitatem execrabatur, Deum ignorabat, sorte omnia, fieri existimabat; naturam pro matre Optima, & omnium aut rice adorabat, ut dici posset ex multis unus error , quem pervicaciter profitebatur Tolosae, loco sancto. Et ut novis allicimur,praecipue dum calescit prima adolescentia sanguis, statim errorum sequaces habuit non paucos ex iis quos schola recens dimiserat. Gente Italus, literarum rudimentis Romae

imbutus, Philosophiae&Theologiae incubuerat magna spe, cum ad impia &facrilega prolapsus, sacrum sacerdotii characterem polluit libro infami,quem scripsit in hunc titulum,

de Arcamu Natura , quo non erubuit profiteri naturam omnium deam. Ob crimen cujus in Italia reus erat, in GaIliam profugus Tolosam venit. Non alibi in haereses armantur severius leges, & quanquam Calvinistis fides publica edicto Nannetico debetur, qua mutu5 nectimur habendis Gmul commerciis, & una administrandis rebus, nunquam se Tolosae credidere Sectarii, quo fit ut una inter Galliae urbes Tolosa immunis sit haeretica labe, nemine in civem admissbcujus sit suspecta Sedi Apostolicae fides. Delitescit Vaninus per tempus, donec illum libido in gloriam adigit' ut fidei

Catholicae arcana vulgaret in problemata primum , dein in irrisum. Statim alta admiratione defigi adolescentes, quibus, inter nova, placent maxime quae probantur paucis; mirari quaecunque diceret, imitari,&sequi . Postulatus corruptae per novum dogma juventutis in vincla conjicitur, Catholicumque se orthodoxum mentitus, differt quam meruerat poenam, jamque probatione ambigua dimittebatur; cum

Franconus vir prosapia illustris, vel uno hoc indicio vita probissimus negatum sibi a Lucilio persaepe Deum , dataque objicit in ludibrium fidei arcana Christianae: committitur reo restiς & sustinet, sistitur Senatui audiendus de more reus; in sella sedet, rogatusque de Deo quid sentiat, respondet ;coli sibi in Trinitate Vnum qualem adorat Ecclesia OrtBodoxa. Deum plane convincere naturam ipsam. Haec cum diceret fortuitam e terra paleam legit, manuque ad judices

protensa , Hac inquit Iubet ut credam Deum esse: dein ad

244쪽

providentiam prolabi, ut Dictum in terram semen , ut elanguisse visum ct mori, ut ex putrefacto albescit, ut viret es,

nascitur, ut sensim crescit, ut adolescit rore matutino, ut luxuriat infusa largim desiuper aqua, ut in aristas armatur prohibendis perspicula avibus, ut in stipulam erigitur is frondescit, ut vescit provectius , demissoque ut supercilio tinguet , donec moritur: ut posZmodum trituratur , separatoque ut a palea fructu, grano homines , palea vivunt animantes usui hominum debita ; unde concludebat Deum esse naturae autorem. Quod si id totum fieri a natura objicitur, regrediebatur ab hoc grano ad proxime antecedens in hunc modum es t eminis natura produxit, quis immediate proximum ρ si isti debita ex natura processio , quis antecedens ' donec ad primum veniret, quod necesarium est fuisse creatum , cum nora esset a quo produceretur ; naturam creationis incapacem esse probabat multis; Ergo Deus est Creator omnium. Haec Lucilius in ostentationem doctrinae , aut metu magis, quam ex Conscientia. At enim quia probationibus plane convince-hatur, solenni placito post exactum in lite instruenda semestre, capitali judicio condemnatur. Vidi ego dum plaustro

per ora vulgi traducitur illudentem Theologo e Franciscanis, cujus cura mollire serocitatem animi obstinati. Frustraneum est viro desperato subsidium quod momento trant igitur: satius soret stata temporum intervalla concedi condemnatis, quo vomitis ira& ultione resipiscerent. Apud Gallos condemnato statim innotescit sententia, & dum implacida mortis imagine horrescit totus, rapitur in patibulum : Melius Hispani & reliqui Europaei, qui temporum spatia concedunt condemnatis quantum satis molliendo mortis horrori . abluendisque per poenitentiam meditata consessione noxis. Lucilius serocitate contumax dum in patibulum trabitur monachi solatium aspernatus, objectam Crucem aversatur . Christoque illudit in haec eadem verba; Illi in extremis prarimore imbellis sudor, ego imperterritus morior. Fallo sane

imperterritum se dixit scelestus homo , quem v idimus dejectum animo, philosophia uti pessime cujus se mentiebatur professorem. Erat illi in extremis aspectus serox & horridus, inquieta mens, anxium quodcumque loquebatur; & quanquam philosophice mori se clamabat identidem, fini ille ut brutum nemo negaverit. Antequam rogo subderetur ignis;

O a jussi ia

245쪽

Σi 2 HIs TORIAR vM GA in i 619. jussiis sacrilegam linguam cultro submittere, negat, nequzexerit nisi forcipum vi, apprehensam carnifex ferro abscindit; non alias vociferatio horridior, diceres mugire ictum bovem, reliqua absumpsit ignis; in aerem sparsicineres. JHie Lucilii Vanini finis, cui quanta constantia suerit, probat bel-lvinus in morte clamor. Vidi ego in custodia, vidi in patibulo, videram antequam subiret vincula : flagitiosus in libertate, & voluptatum sectator avidus, in carcere Catholicus, in extremis omni philosophiae praesidio destitutus, amen

moritur: vivens arcana naturae sectabatur , Medicumque

lapicbat, magis quam Theologum , quanquam pro Theologo audiri amabat: capta cum ipso supellex omnis , inventusque inclusus vase crystallino immanis inter aquas bufo: objicientibus veneficium, respondit ex vivo busone postquam ad ignem liquatus sierit, malo remedium esse alias

lethali. In carcere sacramentis frequenter utebatur dissimulans astute conscientiam, ubi videt ereptam spem vitae, larvam exuit, qualisque vixerat moritur.

Thophili. Eodem anno conjicitur in carcerem poeta Theophilus. placitoque Lutetiani Parta menti finibus Galliae exactus, morbo non multo post extinguitur. Illi ad Aquitanos natale solum, non procul Aginno, tenuis & angusta domus; eruditio levis, prompta in dicacitatem facundia, sertile maledictis ingenium, plerisque poetarum sui temporis princeps habitus, certe inter primos suit, & nisi deturpasset scripta impietate & Venere, traheretur ipsius nomen cum laude ad

posteros. Huic ANNO qui a Christo nato numeratur M. DC .XIX.

initium est a solennibus nuptiarum Caroli Ellebovii, Lotharingi Principis, cum Henricaea Borbonia Ludovici per naturam sorore ; Christinae Henrici IV. filiae cum Principe Pedemontano matrimonium majore pompa transigitur.

Supra memoravimus pactas anno M. DC. x v I I I. nu 'ias,

dilatasque ex caussa. Per id tempus Pedemontanus Princeps, ipsiusque Frater Thomas a subalpina regione equis decurso- - riis Lutetiam veniunt: praeibant nobiles, familiaeque apparatus ingens qualem decebat Principes. Complentur nuptiarum solennia, Februariique die decimo , qui sponsu Da-

talis erat, opus consummatione perficitur.'Agebat tum Virgo regia decimum a quarto annum: indicta infestivam diem

246쪽

LIBER TERT ivs. 2I3 torneamenta, magno celebrantur nobilium virorum concursu ; saltatur ludicrum Hierosolymitanum,quo larvati dimicabant in numeros, Godeseido Hierosolymas oppugnan-xe: indictae item largitiones publicae,data captis libertas ,deniq; nihil omissiim eorum quae publica gaudia deinonstrant.. Exeunte Ianuario Dux Mommorancius Vrlinam cui re- Des Vr r. Cens nupserat,ex antiqua Vrsinorum gente,Reginae Parentis neptem,in Galliam Narbonensem ducit. Ejus provinciae pro' LE GUM. Tex erat Mommorancius , avita possessione cultor indige- sic. narum , & summe ab indigenis cultus. Ingens est apparatus quo tota passim provincia excipitur Pro regis conjux : exhibentur illi honores plane regii quod exemplo carebat. Haud memoratu indignum est obstitisse diu Tolosates Duci Mommorancto,dum legionem in armis exire urbe petit, - cipiendae dignius uxori; saepe eo responso dimissus fuerat, Dota spectare ad taminas militaria, qui a milite praestari so- .lent honores iis tantum debitos quorum est in arma jus &imperium : taminas non bellico apparatu, sed comitate urbana excipiendas, ludicris, saltationibus, choreis,aut nautica. Praevaluit Bartholomaei Gramundi sententia is mihi pater Barthote, Vir probissimus, &, quanquam suspecta manus de patre scri- Gro qnt.bentis: omnium judicio incorruptus & plane innocens qui diu Decanum Tolosano in Partamento egit, & finiit in opti- δε mum odorem. Ille procurandis Ursinae, pro dignitate honoribus , a partamento in Capitolium delegatus, qui Tolosae mos est; qua valuit apud Burgenses autoritate legionem obtinet ituram in occursum Ursinae, pro Mommorancti volo. Accurrunt in urbem aemulatorie nobiles Aquitani &Gallo- Narbonenses dignius excipiendae taminae principi. Memini ludicro illustri exacta per certamen equestre Bacchanalia, ea dignitate, ut aequares regiae privatam pompam, quod maxime assectabat Mommorancius summe dives, & .summe prodigus: magnificentia, opibus & cunctis privatam

sortunam supergressis extollebatur , comitate cum inserio ribus, agebat cum aequalibus, aut si qui supra erant arroganter ; vanis amorum illecebris captus cum per pacem vacabat , in magnas virtutes expeditus cum bellum erat. At parum stabile est quodcumque naturae aut sortunae debemus, veniet quandoque tempus, quo de Mommorancio , qui Tolosae in praesens triumphat, Tolosae triumplius erit.

247쪽

ii 4 HISTORIARVM GALLI GAd annum M. D c. x v. Ludovici Regis cum Anna Austriaca nuptias memoravimus, primae nodiis per tenellam utriusque aetatem amplexus innoxii fuerant velut inter fratres, neque dein progressum ultra: diversi discumbebant,&. quanquam immensa conjugii charitas, jam erant anni qua tuor ex quo vita utrique caelebs trahebatur: consul tb gestum, ne prima aetate enervarentur vires. Regina viripotens erat . justaque jam aetate vindicabat sibi maritum; ille debito cor poris & virium incremento, decimum nonum aetatis annum agebat: fama erat obstitisse in hanc diem expetitis a Rege amplexibus Luynaeum,naetii amoris conjugalis,quem aemu

li impatientem fore, haud injuria metuebat. Innabant legati Hispaniae, rati Regis sui contemptu differri amplexus iamque haud procul divortio aberat conjugium, cum Luynaeus facti autorem ostendit se , cui prohibendo jam impacerat. Regem concubia nocte lecto tuo recumbentem, dctum sorte insomnem aggressus; aeuid, inquit, nullo in Cenerem auctu jaces, solitaraus 8 Sat vita conlibi datum, crimen est s litudo, mira sociam habenti. Haec effatus amplexatum, nec obluctantem veste fortuita tegit, transfertque brachiorun

nisu in Reginae cubiculum , somno se illa sorte commiserat ignara beneficii, cum per placidam imaginem discus o sopore, conjugem grato velut insomnio videt & possidet, ex se Iici concubitu gaudia utrique genti immensa: statim in Gaialia Se Hispania publici ignes micant, tormenta bellica totis

late ditionibus disploduntur utroque regno. Spes erat Gallis, mutua inter conjuges charitate minuendam Luynaei potentiam, minore Regis affectu si divideretur: res contra vertit; nec se Regina immiscuit dejiciendo , cujus erat apud conjugem prima gratia: Regem possidere amabat, ut possideri par est ab uxore virum; reliqua ut possideatur, ut amet , ut se suaque committat uni aut pluribus, velut indebita sibi remittebat in arbitrium viri, quod rarum sceminis, quarum sexus, etsi vehementer impar est gerendis rebus, vehementer affectat rerum imperia. Postquam Luynaeo accesserant Ancraei S: Galigayae coniugum spolia , quanta illis per fas & nefas legisse datum toto

septennio quo tenuerant summam rerum in Gallia; scedere

conjugali cum illustri gente firmatus, subsidia dominationi quaerit valitura consilio & astu. Summa est ratio quae pro Religione

248쪽

tigione facit, nec apud populum modo , sed & apud Reges 16is.

probe institutos; id caussae fuit cur Arnoulium Regis conscientiae Luynaeus admoverit is e Societate I E s v Sacerdos, vir in omnes scientias expeditus, aulae haud rudis, &, nisi arcana imperii pro munere audentius tractaret, duraturus Arnoulio obtentu conscientiae , &religionis praetextu oss- te P. cium flectendi Regis quo expediret Litynaeo , a quo & ipse se regebatur nascente fortuna. Regi primatum adolescentia ' 'indoles, qualem natura impertitur optime natis, ingenua Scflexilis: admoventur item Desplanus, Marcilliacus, aliaque Sessian. id gonus capita, magna pars e sece vulgi, a publica admini M Nn ς. stratione divertendo si aliquando Regem se meminisset,dum Litynaeus regni gubernaculo totus incumberet. In plano potitum opus , Rege per aetatis lubricum declivi quocunque flecteretur. Ita Res Gallicas regebat Luynaeus, vocatis in

omnium conscientiam Modenaeo& Duageano quorum prae- M Δηλcipue consilio utebatur. Duage .

Rohanaeus recenti assinitate Luynaeo conjunctus quippe Monbasoniis & Rohanaeis gens eadem est & stemma idem transierat in ipsius partes , neque penitus exuerat Reginam matrem . Condaeum oderat. Luynaei animo subibat identidem captivi Condaei recordatio , neque deerant inter familiares a quibus urgeretur liberando: his serme rationibus.

Injuriam a Conotio acceptam nuper cum in vincula conjectin, Regina parainti, opus esse, ideoquefore infensum illi Principem donec vixerit; si liberabitur plane devinctum liberatori sevo, ct ubi primum occasio dabitur ulturum injuriam a ludibrio carceris , accepti beneficii gratiam redditurum. Nunquam molliendum Regina animum et si liberabitur, credituram indebita passam se ab inimico , libidine imperandi , quod metu poena imminentis reparare satius duxeris: Ita natos Reges ut injuriarum alte meminerint, beneficia in se conferri posse negent,pro debito accipere ipsos obsequia, se statim oblivisci: neglectis, aut offensis iram esse quam nec tempus,nec ossicia diluant. Duriora passam Ancras nece, indictaque Blesti solitudine Reginam, quam ut compensaripatiatur levi benescio injuriam. Libertate, etsi in prasens pro summa ipsi gratia est, renovandam memoriam carceris; qui restituitur meminisse ia- sum se aliquando, injuriaque magis admoneri quam beneficii.

ut in prava declives sumiu: satius fore si militari custodia co-

249쪽

I 6i9. hibebitur specie honoris. Denique matrem esse filii bene instituti ; naturam vi expulsam recurrere; qua, ipsa conjunxit ,

et si separaveris, callo ex se duriore firmaris una conferuntur. Satius futurum si libertati redditur Condams, in quo prasidium liberatori , quo nec petere majus , nec Jerare possit., Rohanaeus, cui pro Regina parente studium & propensio, instabat contra, Luynaeique animo insinuabat a Condaeo metum , a Regina matre spem & fiduciam , his ferme verbis qualia habentur libro ipsius memoriali manu scripto: Con-rium regiminis summe avidum esse se gazε, parem regendo imperio , eoque avidius insiturum: Gallis erga Principes suos innatum esse assecium, quo sub lege ipsorum vivore amant; odere summos adminiseratores nisi ὸ gente Regia sunt: satim a libertate concessa evehendum in summam rerum Principem, auraque populari s prasidio natalium obstiturum prasenti rerum arbitro , quali audacia Marescatu Ancraeo obstiterat.Et si maxime adminis tione rerum absinere velit, libidine habendi, qua ipsi innata est, inhiaturum avide obventibus γ bonis quibuscunque , quorum erit possessio vacua , quo decedent omnia in futurum , ei qui in pra-sens omnia pol ei. Reginam parentem vel uno sexu infra res L' Eve rue fore; per Ancrai necem, per Episcopi Lucionensis ct Man-4 L ' i soli exsilia , per Barbini carcerem , praesidium illi omne a

ζα ι emptum , Hula exactum quicquid illis dum erat. Raeam Vs filio fiduciam fore in matre os sensa , nec minus possidendum

ab amico , es vehementer a matre vindicabitur : arbitrum fore inter matrem o, filium, habiturumque in suspenso u- triusque assectus. Reginam Condaum custodia in prasens

cohiberi, liberandum alterutrum , eo positis rebus tit Rex atatis lubrico utrique cusoria impar sit. Satius fore si tibς bitur qua sexu invalida est. Condat detentionem haud foγου dispellem ; Reginam cito aut sero liberandam quoquo res cadantri quod in praesens pro beneficio erit, posmodum pro necessitate habendum, eoque nihil gratia liberatori fore. His Ro-hanaeus instabat Luynaeo. Ille, quanquam Condaeo liberando propensior , Reginae factionem , si quae erat, nosse avidus Lari tri rem in s. sipenso habet. Rohanaeus spe plenus Fertaeum nobi- lem es milia sua Barbini amicum rei participem sacit, admonendo cite Barbino , is tum in arce Bastillaea , ad quem scribuntur litterae in hanc summam. In procinctu esse Regia

250쪽

Da libὸrtatem si sibi ipsa opitulari velit; consulturam optime 16is. νebus sivis si dubiassem inter is metum ad Regem sicripserit:

ulandam dejeritionem animi quo nihil ferocitatis retinuisse credi possit, nihil ultionis aut ira; sic molliendos Regem o,

Ludinaum , ea via transactum esse libertatis negotium , de quo Rohanaum inter se Ludinaum convenerat, ita transigi

oportere. Haec summa scripti. Bornonvillaei proditione is Bastillae praesectus erat) redduntur Balbino litterae ; ille haud ignarus Reginae acceptam fore conditionem libertati impolitam , componit statim litteras, quo stylo petebantur, Episcopoque tradit, cujus nomen transmitto; ille , cujus ossicium erat litteras ad Reginam perserre subscriptioni apponendae si probasset; confert se proditorie ad Duagea - Duage . num is a Regina parente ad Luynaeum transfuga vir ingenio valens δ: aurae sequax Duageanus litteras Reginae reddi mandat explorando arcano si quod erat, & , quo Bor- α Onviae. nonvillaei crimen intenderet, tacita Reginam inter R ipsum commercia alit, interjecta persona Episcopi, qui ultro citroque commeabat, donec plane agnitum Reginam animo nihil volvere praeter libertatem , in cujus spem falso errore ducebatur. Vbi patuit esse innoxiam a rebus novis,Bar binus in exsilium relegatur , Bornotavillaeus praefectura arcis dejicitur quod ante memoravimus, Fertaeus aula abstinet. Non multo post ad Reginam parentem missus Arnouliuς Iesulta spem libertatis auget, si Luynaei ope uti velit: illi optimam indolem esse , quique filio Regi arcte devinctus est,

cupidine ardere matris, ubi primum occalio dabitur liberandae: illa caute iram dissimulat,altaque velut oblivione injuriae immemor , Blesas gratam sibi mansionem respondet, qua illusit arte Arnousio & Modenaeo saepius ad ipsam delegatis. Mox de libertate Condaei statuitur quod insta trademus. Dubi imperia rerum Luynaeus tenet in Gallia , deliciis dum alte immergitur , oblitus esse instabile quodcumqueaulicos beat: affertur Reginam matrem subsidio Ducis E- spernonii Blesis dilapsam ab Engolisimenti arce quam tene- Mnvulesbat res novas moliri, maono nobilium & vulgi concursu: M

quod antequam aggredior haud abs re suerit effugii originem , caussasque districte memorare.

Regina Mater malis Luynaei artibus abacta Blesas, specie secessiis, agebat exsulem, &, qu quam liberam vulgaverant

o a regia

SEARCH

MENU NAVIGATION