Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1 3 Hrs TORIAR vM GALLI nasiis. textus irarum exciderant senioribus , nec sopita penitus in

Societatem odia , quae, etsi vetera&injusta, manebant: ad- .

olescentes praesentia spectabant, postumi bello, quod specie

religionis unita factio in Henricos moverat, ex quo postulatio in Ieluitas, eoque ignari veterum nova sectabantur. Intercessere quam ante acrius Theologiae professores ,& Artium liberalium in Academia Magistri, actumque clam&per cuniculos, futuro in irritum nitia si aperto Marte peteretur edictum. Negat facultas utraque Baccalaureatus insignia coistesturam se candidatis, nili post exactum in Scholis suis triennium. Queruntur Iesultae illusum legi; nec diu cum a rogatur Sorbonae decretum edicto novo, quod dein per tempus invaluit. Sic Iesultae Gymnalium Lutetiae habuere,& habent magno litterarum & pietatis obventu: utinam in reliqua Gallia pauciora serent Collegia.Sint illis domus,sint i sacrae aedes & patrimonia quot & quanta voluerint & merue- re , e re Christiana est tanti augmentum ordinis ; ast non item e re litteraria, non e politica propagari in immensum

Scholas . quales in hanc diem Gallia patitur & luget. Quis

invideat augmenta rerum viris optime meritis nemo certe

bonus: haeresim insectantur, praedicationi Euangelii incum-

bunt sedulo, solantur affictos, lapsos erigunt, spei juvenum i

admoventur; virtutum semina scientiis probe miscent, quod praecipuum habent in munere: utilius sane nobis, sibi glo-. riosius si paucioribus locis docerent. Scholarum effraeni nu- . mero pellum ire veteres Academias palam est: dum sua sunt

cuilibet pago Collegia, Societati quamvis tacundissimae vix suppetunt in singula magistri. At non privata tantum haec Iabes , publicum est quodcumque ea parte peccatur ; ita in- glorie paternis laribus stertit male faginatus epulis nullo labore partis plerumque genio loci imbutus pessime qui celebres procul Academias sectatus,patriae in tempus suae lumen foret & columen. Palam est lethalem esse Reipublicae llippis D tonsoribus promiscuum scientiarum usum ; qua ex ucauila arceri olim soliti profani a sacris, queis scientiarum

arcana continentur. Ex quo strata cuilibet in Parnassum via iacilis, paucis in summum apicem ascensus est. Docet nos experientia seculi sub quo vivimus, pauciores esse crudi tos,quo plura Collegia sunt. Triginta jam anni volvuntur ex

quo Gymnasiis obruimur , ubi anobo augmenta littera-ν rum t

232쪽

itim 3 ubi probati Autores per haec temporat Si qui meruere 16 iin re litteraria nomen, supra aetatem nostramitint, apud veteres magistros instituti , aut in majoribus Gymnasiis. Obstat irem ratio politica,qua docemur stare& augeri commerciis regna, quae ire in pejus & minui certum est, ubi quilibet e populo sectatur litteras: raro mercatorem se serat qui ex litteris gloriItur. Hinc litibus augmenta in pagis , dum vasiallus utilia Latinitatis imagine, qua illuditur, litem seudi Domino D vet: hinc advocatulis implentur oppidula, aut notariis deterrimo hominum genere , cui velut hirudinibus populi sudor & sanguis vita sunt. Perniciosus est Reipublicae

Contemptus armorum, quibus nisi exercentur prima adolescentia suvenes, sternunt bellica, aut spernuntur ipsi a bellicis. Invaluit pessimus in Gallia usus, ut qui imbuitur litte- ris , procul habeatur armis , quo fit ut rari militent, dum litteris incumbunt sere omnes .Viget per arma imperium Othona annicum, quia rarus Malium etana lege scientiarum

usus ; si quae illis Gymnasia, magis sunt instituendae ad arma

juventuti, quam ad literas. Redeo ad seriem rerum. Ineunte Martio exarsit Lutetiani Par lamenti palatium: ignis cui initium a magno Procuratorum triclinio, per noctem secunda Sc tertia vigilia augescit tanto impetu , ut in-

gentis pretii merces eo loci venales priuς consumptae fuerintliam ardere agnitum. Illiani nocte erat in insula, quam palatii vocant, per flammam dies solari illustrior, & ni propore obviam itum malo, periculum erat ne Trojano pejus incendio desolaretur civitas Europae caput. Circumjecta tri . . clinio absorpsit ignis vento properus: casu an consilio subditus incertum : cetera palatii post sub lumina igni alimentum incendio erepta, ingens haec certe non diuturna calamitas, quippe, non multo post ut omnia Lutetiae abundant majori quam antea luxu restituuntur quae perierant, qui ex ligno fornices suerant, versicolori marmore illustrantur, incrustantur parietes, ut dici haud injuria possit, prodiisse purius ab igne aurum. Sub finem Maji Petrus Toletanus Mediolani prorex,ope- Dom Pedrarantibus Bethunio& Modenaeo legatis Galliae, adigitur tandem exsequendo foede ante memorato. Tradidimus ad an num proxime recensitum , confirmatum Ticini, quod Astae pasti.

233쪽

- zzo HIs TORIARUM GA 1 16is. cem Sabaudum : dictas in restitutionem leges utrinque exsequuntur legati bona fide; restituuntur Sabaudo Vercellae&Prineo da una captus miles; Sabaudus Mantuano & Maserano Principibus abi in reddit: hinc in Italia pax & tranquilliras, sum MN si ' mo Pontifice & Christianissimo Rege conciliatoribus. Duran. Per idem tempus Durandus,& Sitius extraordinario judi-ου- cio rapiuntur ad necem: in utrumque postulatio ex carmine satyrico in Luynaeum scripto: dira scribendi libido i dirata vitia inscriptores queis saepe autoritas ex vetitori: horum quidem nomina in obscuro forent nisi ex poena claruissent. Crimen intendit quod Sitio gente Florentino alta mente manere credebatur memoria Conchini& Galigayae conjugum; raptus item in patibulum ejus frater eadem labe , is carmini manum praebuerat transscribendo, unde in illum vulgatae satyrae crimen, certe levius quam ut capitis poena irrogaretur. Silius stante Ancraeo , Turonum Archiepiscopo Galigayae fratri ab Epistolis fuerat, quo aucta in virum invidia. Haud pigebit in transitu dicere de summa per id temporis Luynaei potestate. Si capitale judicium in probrosi

carminis autorem irrogatur, debuit in Regem serri scriptoris manus. At enim eam legem dignitati regnantis concessam transferre in privatum hominem , ut capite plectatur minus custodite in ipsum scribens, sane insolens est. Dixi extraordinario judicio actum in reos, quia cognitio litis Partamento debita in magnum Consilium transata suit, qui

mos pessime invaluit, ubi actori suspecti sunt judices , ad

quos ex lege, caussae cognitio pertinet: Luynaeus in Partamento male audiebat, hinc transati judicii caussa. Certe coerceri debet scribentium procacitas, dum plerumque, invidiose primo aulae ministro obganniunt per maledicta queis persaepe Rex, et ii maxime laudatur, maxime petitur. B.νηοnvisi . Bornon villaeus Bastillaeae arcis praesectura cadit: postulatio in ipsum quod Barbinum in arce vinctum scripto dato &accepto patiebatur alere extra muros commercium, quo su

P. an. specta Luynaeo custodia. Bornotavillaei casus, Baronis Persant casum trahit is Bornon villaeo, frater Condaeo admotus in cu-Du Rὸrnὸt. stodiam Persano substituitur Vernetus Luynaeo per sororem stater , eoque fidus ;acti in vincula si ires, quibus incustoditae custodiae crimen erat: nec diu cum mollito Litynaeo liberantur. Luynaeo recta erat indoles, nihil depravatum in

234쪽

moribus , & quanquam sibi studebat maxime, non erat be- 16i8. nescii expers, ut in alios conferri magnificum est; vix durabat in odia , primorumque fortunas, fixi quam suspectabat, tulit donec vixit, nescio an invitus. Saepe in aulis Regum nocendi impotentia est, quod plerisque creditur esse beneficium , saepe pro gratia vulgatur quod est necessitas. Invaluit in aula Romana utrique ut Regi Gallo, &Hispano distribuantur pontificiae gratiae aequa lance ;& , quanquam Christianissimo decedit Catholicus, hujus Romae maxima autoritas est, specie religionis quam rebus suis opportune accommodat, aut vi seudorum quae in Italia possidet Romae imminentia; si quando in Cardinalem provehitur Hispanus, statim fit electio Galli servata utrique regno aequalitate. Gondium proponit Rex Gallus; Lermaeum Hi- Gondi. spanus, utrique conceditur sacri Collegii purpura, ille Pa- Le Duco ritientis Episcopus, hic erat arbiter rerum Hispanicarum, L 'coelibem vitam trahens. Gondius posthac saepe nobis Car- Le Carrinardinalis Radeliani nomine memorabitur. GEGM. Per ea tempora Cardinalis Perronius vita defungitur vir Du Perran.

magni nominis, cui Gallia, & Christianus orbis plurimum

debent. Primam ab infantia aetatem applicuerat studio litterarum , quo tempore familia angusta, & arcta penu locabat manualem studentibus operam : adultus genio praevalente-, litterarum imperio natus , servire desinit. Illi arcana scientiarum in momento patuere, qualia vix aperiunt aetates & secula ; humaniorum litterarum fastigium assequitur , Philosophiam, & Theologiam ingenti laude docet; Henricique

tertii animo,poetica primum inlinuatus,dein majora sapiens in aulam vocatur, exutaque poesi , qua sibi coctaneos omnes

anteverterat, Philosophus & Theologus est ex poeta optimo: Theologiae professorem nemini secundum Parisiensis Academia agnoscit & colit. Vbi Henricus tertius excesserat, Henricum Quartum Calvinistam, ad Catholicam fidem convertit; Ebroicensique Episcopatu donatur leve donum Turaux. pro beneficii dignitate) dein summo Pontifici autor est , ut Christianissimo Regi impertiatur paternam de more benedictionem , quam in eam diem negaverat, velut haeretico. Legatione Romam probe defungitur,Clementi V III. conciliat Henricum I V. ingenti Ecclesiae orthodoxae applausit

dubium in fide Henricum firmat celebri disputatione contra

235쪽

Plessimornaeum Calvinistam habita is tum Sectariorum iii Gallia caput. Indicitur ad Fontem bellaqueum in disputationem dies,sistitur xenae uterque pugil,convocantur Theologorum utriusque in Gallia religionis phincipes , ipse Rex haeutabundus praesentiam accommodat pugnae, victorique demum Perronio fidem. Ferunt a Rege finem disputationi impolitum, postquam a Mornaeo quaelitum, crederetne ipse Catholicis Romanis desperatam esse salutem e respondente immensam esse Dei misericordiam, cujus beneficio salvi esse possint errantes in fide : negante Perronio extra Ecclesiam Romanam salutem sore : respondit Rex : quandoquidem concordes pro salute Catholicorum utriusque opinionis Doctores , tutius se Catholicum fore. Victoriae praemium Perronio fuit sacri Collegii purpura , qua illum , praeter morem sum- .mus Pontifex induit motu proprio. Paulo post Senonum Archiepiscopatu , majorisque Galliae Eleemolynarii id Coronae munus est dignitate donatur. Venetos, jam in proclivi positos ut ab Ecclesia Romana deficerent, a casu revocat ; Gallorumque res adeo provehit, Romae extraordinaria legatione qua lanctus diu , ut, qui apicem Theologiae tenuit, numeretur inter primae notae politicos, quod rarum. Plura adjicerem commendando, nisi ipse commendaset se dignius per scripta Theologica, Poetica, per quae erit Perronii memoria immortalis.

. Per idem tempus mixta funeri gaudia solenni Mauricii Sabaudi Principis ad Regem Gallum delegatione is, prima quanquam adolescentia, Cardinalis erat) caussa legationis, foedus nuptiarum inter Christinam Franciae , & Pedemontii Principem Ducis Sabaudi primogenitum legati fratrem:

rei eventus infra reddetur. Adulto anno Lutetiam venit Vreyus Chaousius ab Ostnane Turcarum Imperatore ad Regem delegatus: caussa legationis erat renovatio antiqui foederis, deprecatioque inju

riae a Mustapha decessore suo nuper Christianissimi Regis le

gato illatae; rem raro Turcis usurpatam, infra se habentibus qualescumque Reges: repeto ab origine sua, negotium. Sullano Achmeto per morbum extincto successerat Osmanes

defuncti filius vix egressus infantiam: delatum statim Sulla no Mustaphae imperii regimen, donec adolevistet Princeps per aetatem gubernaculo impar is Achmeti frater ab ineunte

236쪽

L1ns R TERTIUS. zo 3 aetate in custodiam missus, qui mos genti, tolerabat solitu- I618.dinem specie voluntarii secesius quo rebus sacris vacaret attentius) usurpatumne ab ipso imperium Ianissariorum ope, aut, quod plerique credidere , ab Achineto sub depositi fide commisi ina donec filius adolevisset, in incerto est. Vbi solio institit Mustapha nihil ab avita crudelitate degener. graia satur in suos tyrannice; utque vitia & virtutes tyrannis aeque suspecta sunt, probos, improbos nullo delectu habet, Osnanem ex fratre nepotem , cujus tutorem agebat, in privatam custodiam agit; vincti & Osmanis fratres in regni spem secundam vocati; nec satis saevire crudeliter in gentem suam; violatur publica fides, si quae Ottomannis; insertur vis lega tis Regum Galli & Britanni, torquentur ipsorum familiar, Molaeus tum pro Rege Gallo, legati munere langebatur; vir MON. sapiens antiqua e gente. Iis sorte temporibus bellum erat genti Ottomannorum cum Persa immane & atrox, quale geritur inter barbaros; expeditionem procurabat ingentibus major Visir terra, marique copiis huic prima rerum imperia sunt apud Turcas is ubi audit ab excessu Achmeti usurpatum a Mustapha imperium , conjectum Osinanem in carcerem , legatos Regum contra jus gentium oppressos ; timet sibi, periculoque, quod imminebat, expedit se in hunc modum. Expeditionem in Persas insectam differt, seu potius abdicat, vela ex improviso in Occidentem, in Mustapham arma convertit, quibus ante opprimitur tyrannus quam agnitum venisse ut hostem quem renovando fidei sacramento ab Oriente solvisse crediderat : captus pristinae solitudini restituitur, arctaque custodia cohibetur , redduntur Osinani libertas & solium. Principatus novi primordium est, illustris ad Regem Gallum delegatio, reparandae offensae ex violato per Mustapham jure gentium, & renovando foediri quo jumna gens

Ottomanna Gallorum Regibus. Turca ceteros principes tanquam nihil ausuros contemnit, veneratur Gallos & timet, veteri superstitione hescio unde ducta, futurum immortale Imperium Ottomannicum , nisi Gallorum armis su vertetur. Litterarum quas Osmanis legatus ad Regem pertulit , haec summa erat.

Christiana fidei gloriosissimo O potentismo defensori, Re-

zim Hvriorvissimo, nobilissimo gentis Christiana arbitro, Gaiaharum

237쪽

-- zz HISTORIAR. v M G A L L I xI6Is. tiarum Imperatori, cultu rebus ira ut sit exitus felix ut cedant icti ex voto omnia, ut imperet diu , feliciter opta mus , se precamur Deum. . Pacta decessores inter nostros foedera ad te in praesens mitto, si lubet,renovanda. Hominum aquat morsfortunam ct vitam,

instabile est quicquid nascitur, Regum certus est casus , fartim ineluctabile, Dei decretum immutabile , per quod caelo debiti sunt, quos ab aeterno statuit nullis ipsorum meritis , uno arbitrio pradestinantis. Sapientibus haud ignotum es,quod sciunt scientiarum magistri, summa imis aquanda in tempore , venturamque incerta die horam certam qua pradesi rorum impleto numero finis erit omnibus quibus principium fuit. His te prcmonitum volumus vetat in pratadium mortis , cus omnes na cimur. Eo fato Achmetus Sullani pater colendissimus morte impravisa ereptus nuper nobis ct imperio

suo, paradisi amoenis spatiatur γ pascitur. qualia praedem iis promisit Mahomet propheta Altissimi, ita faxit misericors

Deus. Momentaneum est quicquidsibi arrogat mundin, evaporatur gloria sicut fumus , mendax vita felicitas, paradisi a terna fruitio. Ab Ottomannorum origine in hanc diem eo tinua genti nostra imperii posse posuit. Ceterum, quia regno impar eram per aetatis lubricum , substitutus mihi Sullanus Musapha patruus : ille, quia nullo hominum commercio aetatem solitaria vita traduxerat ab infantia, coronam sponte exuit, coelestibusque tranquille meditandis, nobis decessit imperio quam late patet. Actum id nascente Ianuarii luna anno M. D C. xv ii. Quod ergo felix ct faustum sit, Ottomannorum solio , id es, Orientis Imperio,. qualis olim Salomon incumbo , potens , rebusque haud impar gerendis: Iam argento

auro eusum Osemanis nomen traducitur per totum orbem,

nulla ilii meta, nisi quam Soli posivit Deus. Nostra aut oritate distribuuntur populis jura, inimicis excidia is clades immianent, amicis gratia. Hos inter quia primus es quem amo. ct a quo velim re mari: renovanis internos faederi, quale fuit Oose par est, ad te mittimus Vroum porta inter ministros pra-cipuum magna exquaestorem fide, quem condigno nobis honore

excipies , si amas quod noserum est: isie subscriptam a te mihi

referet legem, qualem in foedus mitto. Mea quod attinet operam dabo ut custodite toto Uriente servetur,ide tu regno tuo oceris, erunt ingentem unam subditi nosri mutuis amore do,

238쪽

commercio : Quod ad me spectat colam impensius se amabo I 61 8. qua tua sunt, pracipue legatos : in quos si quid nuper a patruo nostro peccatum, resiarciam damnum, reparabo injuriam la etitione , se poena. Ita me amet Deus . itate se tua protegat. His sibi abunde Ludovicus satisfactum putans, post renovata Gallos inter & Ottomannos foedera ; Seetium legit qui Gomannis sequentibus ad portam Olmanis legatione iungeretur , is postquam Molaeus redierat, subit vices. Non desuere qui initum Turcas inter & Regem Christianissimum foedus improbarent, quos inter Hispanorum fautores quibus in odium sumus Galli ab antiquo, nec multbp ost in publicum prodiere scripta ab illis , per quae impietatis arguebatur foedus Christiani Regis cum Turca: haec sum ma scripti, Vere Catholicos esse H4panos, quibus amici aut inimici sunt pro Sedis Apostolica delectu,quibuου summa es ratio qua pro Religione facit: illis pracipua veneratione coli Petri successores, hinc hareticis infensos esse Hispano s. quanquam

baptimo uniuntur ; quanto magis Mahumetanis quibus nullus es sacramentorum usus ' Lbod Turcarum inimici sint Hispania Reges fidem facere monumenta antiqua , nova ; Carolum V. bellum illis in Africa movisse ingentibus copiis exin Philippo I I. regnante navali ad Naupactum pratio ad internecionem cases , Ioannis Austriaci labor; clades Ottomanna, Dam Dari qua non ante major , Austriaca genti memorabilis , per quam α' sustria in Oriente restituta Chrisiana fides , quam depulerat gens Christo infida. Capta per discordias Chrisianorum Princiapum Rhoda , qua Christiani in Oriente nominis propugnaculum erat, datam a Catholicis Regibus , Equitibus Hierosol mitanis Melitam, qua Rhodo substituta fidei munimentum est

contra Ottomannos. Exacta recens Granata regna centena

Sarracenorum millia , tristes in Hispania Mahumetis rei quias. Denique Gallum Regem Mahumetanis foedere uniri , ct in Gasita ditione sua hari hareticos uno ordine cum Catholicis ; illis ossicia fori militia, non habito delectu, aque distribui , possideri ab hareticis Regis permissu decimas , obventin sacros : denique cum Germania Protesantibus unam Regi Chrisianissimo causam esse. Hostes haberi Austriaca genti quicumque Deo sunt, quicumque Sedi Apostolica, nec foedus in eam diem ab iis pantum , nisi cum Catholicis. His insectabantur Gallos fervidi rerum Hispanicarum fau

tores ,

239쪽

2o6 HISTORIAR vM GALLIAE i 618. tores, nee desistunt etiamnum hodie insectari, vana Austriaci jactatione nominis; quae vera, necne, videant qui haec legent, qualia vulgavit . amica Gallis manus, in hanc sum mam. Genti Austriaca primum Religionis caput ab omni avom fuit servire tempori , quassa primum queis augeretur , que is, sub erat; religionem se cultum subsecuta. Quoties e re

fuit, pacta cum Turcis aut eum hareticis inire, inita r tesa fur exacti secuti monimenta , unam spe eum hareticis causesam fuisse genti, principibus Catholicis se summo Pontifici

opprimendis. Meminisse debent adoratores Auseriaci nomianis Carolum V. cujus memoria illis prae ara est , idustris , icisse cum Henrico V III. Anglia Rege foedus postquam ob Ecclesia Romana defecerat, factum eo atrocius quod primarum per Angliam hareseos semina spargebantur in primo suffocanda ortu, nisi Imperator postposuisset Romanam Sedem l hidini qua Gallos oderat: ictum foedus cum haretico principe

in Christianissimum Regem, annum circa M. D. XLII I. cen renaque militum millia invecta in Galliam una eo pirantiabus Hispano is Anglo in ruinam regni Catholici. Meminisse

item debent eundem Carolum V. et summe Catholicus erat, quod jaciant, cum Germanis Protestantibus foederatum, quorempore expugnavit Romam Lutheranorum ope , quam δε-buerant tot reliquia Sanctorum Martyrum se Petri sacrosancta Sedes vindicare ab incendio ct ruina : pradatur , diripit kareticus Vrbem Sanctam sub Rege Catholico. Romani nau- ast aμ starii tabula, summus Pontifex Hadrianam in arcem trans-

si 'go fert , is desolantur ferro ct flamma Dasilica : ge

hac Carolo V. imperante , quod nec Hispani negant. Ridiculum es quod us temporis Annales memorant, rescripto Hupani Regis indicias tota Hispania preces pro libertate summi Pomtificis , quem ipse habebat in vinculis, inhibitamque ex nativitate Philivi I I. sesivitatem tota Hispania, quasi indecens foret. dum Ecclesia pater in Dictu erat, laetari filios. Transa Iohac sub annum M. D. xxvi i. Clemente VII. Sedem Apso, licam tenente , aut, ut melius dicam, totos septem menses --ptivo. Luctuosum contra quod tradunt dem temporis Scriaptores de severa custodia qua cohibitus Vicarius Chrisi L ctucas forte poposcerat in esum , projeceratque in arcu stipamunm apud quam venales prostabant, per funem communicab

lis : gratiam pro crimine accipit prasidii pr fectus ; anum

240쪽

strangulat coram summo Pontifice frustra reclamante fi palo i 613.

triste in furca spectaculum , donec foetore ca averis corrumperetur aer. Hac ille Carolus V. Austriacorum decus ct gloria. Ingemiscit Europa, exclamant adsummi Pontificis liber- ratem principes Christiani, subscribit Casar, non ante tamen

quam ingentι pretio redimeretur. Empta liberim a re ex promotione siex Cardinalium parato , quasi non satis foret habere in vinculis, cujus es a Deo ossicium tigare se solvere , nisi

res sacra, qua extra commercium est, paranda libertati menderetur. Idem Carolud U. quo tempore Concilium Oecumeniacum Tridenti conet enerat , se pro summo Pontifice serit, vulgato per Germaniam libro fidei articulos contiηente ; quos inter haeretici duo ; quorhm altero sacerdotum matrimonia permittebantur , altero sub utraque stpecie libatio Corporis Sacro' isancti. Hae est illa obedientia Romana Sedi prasita . hac iiDReligio quam ad nauseam jactant Austriaca gentis fautores. Contractum per diversa tempora ab Austriacu cum gente Ottomanna scio ου , convincunt missipersaepe ad portam oratores per quos Austriaca gens supplex petiit pacem , donaque Otto- mannis largita es impetranda. Quod ne videar comminisci , Isbuansii autoritate utar, is gravis historicus , neque genti

Austriaca suspectus , quippe qui Maximiliano Rudo ho

erat a secretis. Ille libro XIV. hisoria Vngarica annum recensens M. D. XLI. in hae ipsa verba scribit. Eodem tempore

Terinan s cis e gente Austriaca Caroli V. Frater Leo- nardum risum qui Vienna substiterat mist, &c. Subinde etiam opportunissimum fore ratus si Soli nnum per legatos

placare posset, ac novis conditionibus pacem vel inducias cum eo pacisceretur, ab que longiori mora ad ilium, adhuc Buda in asivis agentem, viros illustres Nicolaum Comitem , ac Sigis mundum Herbesantium cum muneribus misit, inter qua pocula aurea elegantis artificii horologium erat, quod Maximiliani Caesaris avifuisse dicebatur, aderatque peritus artia sex qui barbaros earum rerum rudes se ignaros ad regendam ejus rei machinam protinus edoceret, instrueretque. Grata fuere Soli manno munera, alteroque quam venerant die legati,

prius a Rustano convivio excepti, ad eum introducti sunt, qui inducias quibus etiam Carolum Caesarem includi patere-νur , regnumque Pannonia , iisdem quibus ante conditionibus tendendi quotannis tributi, Ferdinando a ludicari, ac Vcati

SEARCH

MENU NAVIGATION