장음표시 사용
261쪽
228 H Is TORIA R. v M GALLI Isi eo morbo finiisset, una omnium credulitas erat, sato noti suo decessisse; quo errore serme tenemur omnes, cum Vitam in carcere ponunt magnates, aut Principes capti ex caussa publica. Docuit eventus jactam temere veneficii famam. Trahebatur in moras bellum per prava consilia , quorum
id Regi pessimum fuit, infrui debere per tempus arma es. militem , qualia injustum hostem. Sic quem ex improviso
aggressus poterat in momento opprimere,sensit audaciorem postquam coaluerant vires. Non pigebit repetere rem saepius
dictam; restinguendis bellis civilibus nihil este celeritate MRegis praesentia potius. Partium Dux erat Espernonius sub autoritate Reginae parentis, illi e nobilitate adjuncti non pauci; e regni primoribus nemo ; oderant superbiam hominis quos illi aequales natura fecerat, detrectabantque impe- tum quod avide affectabat: invidebant item ex liberata Regina illustre facinus, illi debitum, ereptaque sibi velut indebite gloria , indignabantur autori. Dum bello utrinque tavitur,per internuncios de pace agi coeptum est ; in eam rem Cardinalis Rupisulcaudius & B thunius a Rege delegantur ; obstabat consiliis in pacem Abbas Russelayus, in quo praecipua tum Reginae matri fides. Creditum non alias exaut orari posse Abbatem . quam si revocaretur Richelius is Avenioni agebat tum ) impatiens longioris ex filii mittitur ad ipsum a Luynaeo nuncius per quem agnosceret libertati & pristinae sortunae restituendum mox,si se autorem praeberet in pacem .fidem promisso adigit; revocatur: Regina totam se illi committit ignara pacti. A
lincurtius arcani nescius Lugduno sorte transeuntem in custodiam agit, statimque Regis jussu dimittit ; transactum
secreto negotium ne sorte Reginae innotesceret: legi ego in libello D. Gasionis sequentibus annis vulgato revoca
ium Richelium sub fida prasita decipienda consilio suo Regina , cui parito probe stetisse, ait , virum in reliquis omnibus fidei desertorem: haec Gasto,unde sorte Richelii indignatici contra illum de qua in tempore dicemus. Legum in pacem haec summa fuit. I. Familiam Regina parentis pro ipsius delectu fore. II. Sedes icti ct mansio , ire , agere, commeare ιtem , pro asebitrio sunto. III. Fruituram patrimonio suo, necnon pιnsioniblu ct dota
262쪽
Iitiis in easeum viduitatis per pacZa matrimonialia assigna- 16 I9.ris, resiluendos fructus quos non percepit.
I V. Vt officia , beneficiaque disribuat qua in dominio ipsim sunt a nato , ct in futurum a nando
V. Restituendos in integrum, neque armanda in ultionem par lamenta contra eos quos habuit caussas fautores, pra-cipue Cpernonium , ejusque liberos. VI. Ucia, praserituras, dignitates, beneficia, urbes , arces munimenta, nulla exceptione restituenda possessoribu , belli occasione deIectis. v II. Revocandos ab exsilio qui regno pulsi: tibertati restia .
tuendos qui carcere detinentur. VIII. Ossictionem tributi privata aut oritate factam, cades, ct vim publicam obliteranda penitus, nulla in posterum inquisitione valitura. IX. EEre alieno gravi Regina matri, ex Regis munificentia subveniendum , exsisendaque de publico nomina queis senstrinxit. X. Intra sex hebdomadas abhine numerando insinuandum adiis Partamentorum edictum quo prafati articuli continebuntur. Actum Evoti ma '. procuratoribus, iisdemque pro
Rege fido foribus, rdinale Rupisulcaudio, c, Bethunio.
Habitus secretos inter,articulus, quoRegina mater Nor- Le Guver manniae praesecturam abdicabat: in eo praecipua negotii mδ- . , Ies, neque enim impelli poterat,ut decederet munere,Velut in L. G... I oenam: longa altercatio fuit, tandemque praevalente Ricbe- ιενηὸmenato ita conventum. Vt Normannia compensaretur, Andium cc verr. prafectura, arcibus Andegavensi, Pone ariana Chinonia. 4M Pont da
His conditionibus conciliata filio mater, facturn utriquessit optimum : quippe , quid eo bello spolii erat, aut gloriae Regi etiam victori Quid matri aliud quam ruina & suorum strages Bellum illi omni ex parte iniquum erat: iniquum, quia contra Regem, eundemque filium, iniquum item, quia Tegiis viribus adeo impar erat, ut plane illi necessitas soret subeundae legis qualem diceret victor: plerisque laudatus Richelius ex eo facto; nec defuere apud quos audiret pessime ex restituta ut ajebant in dispendio Reginae, re sua. Data & accepta in pacem lege, promulgatur edictum quo Regina mater , ipsiusque partes sequuti , Espernonius, Nobiles,miles, municipes eximuntur crimini Majesta-
263쪽
tis, bonisque & dignitatibus restituuntur, qualia ante possederant: atque hic bello finis. Quanquam Reginae parenti alta mente insederat Marescalli Ancraei ludibrium , de Galigayae probrosa mors ; agebatque vecordem exsilii memoria sui, quorum omnium illi autor erat Luynaeus , probe dissimulabat injuriam: si quando palam de Luynaeo proloquuta, perhonorifice dixit ,ut nequidem sensisse injuriam diceres.
De matrimonio Principem inter Pedemontanum, Sc Christinam Regis sororem ante diximus: jam tertius trahebatur mensis ex quo nuptiae celebratae : nec se adhuc gener exhibuerat socrui : ineunte Majo Engolisinam venit Pedemontii Princeps, comitantur Thomas ipsius frater, Sc Rupisulcaudius: ubi Reginae in praesentiam datus, flexo humili me genu, haeret tantisper dum Regina prona in amplexum erigeret, hic pauca effatus urbana comitate dimittitur: haec in conspectu. Postquam curaverat corpus, redit; nec diu palam ; in secreta sequitur Reginam diutius dissimulare incapacem ; ubi cum genero sola est , effunditur in questus & lacrymas. Non deprecari se ingenui principis cum filia sua matrimonium ; pari foedere junctam spe Sabaudiam Galila, nee infeliciter: asse insonsulta, qua mater es . transigi potuissenogotium, id dimetur, id increpat. Matrem se, neque de nendam , nedum quia mater , sed ipsa sanguinis praerogati--,qua Princeps nata es. Mhil esse contemptu atrocim, maxime cum qui reverentiam debet, contemnit. Luanquam gravia
ter offensa es a filio Regetraviora esse q- de Sabaudo quer tur,non debuisse nee potuisse Pedemontii Principem quoquo jure, nulla parentis mentione ambire in sponsam, quam possidet velut prador vindieare sejure legitimo pignus quod peperit, quod aluit, quod ulnis instem aliam fovit. Sextum jam esse
mensem eum de matrimonio agitur, tertium ex quo consummatione perfectum es, ludibrium esse quod in prasens tempora
indebito visitatur. Haec Regina servescens , nec compos sui. Contra Pedemontanus Princeps deprecari humiliter iras: Non spretam matrem cum de nuptiis filia actum inter abse
tes ; credidisse se, quando per legatos conficiebatur in mitia opus , ita confici ut salva foret matris ignitas, in eam rem eonsulta aut consulenda: nec missos ad ipsam Oratores, ex spe certa communicandi per filium secreti. Lua cum ita sint, -
264쪽
sis esse quod de Rege filio queratur; in eo certe Sabaudo patri i6i p. pii O , o sibi legitimam esse excusationem : juste ipsam queri
quod serius salutetur. Ita censuisse Regem : cum primum liacuit,venisse se oous. Haec Princeps. Regina renovare lacrymas & questus , Inauditum esse quod audit, non ante a matre
perpessum quod patitur ipseM, sene adeo infeliciter natam,ut in opprobrium sit, quibus es mater , alma nutrix ' Vnum id sibi solatium superesse quod alieno arbitrio legem dixit Rex Filius,qui suo, mitius de matre sensisset; debitum pravis consultoribuου quodcunque patitur. Istis in ludibrium fuisse se, dum Marescallo Ancrao ct Galigua procurata eades specie criminis, dum pulpa in exsilium; exsilioqiιe tincta opprobria;
non communicatum matrimonium quod pracipue ad se spe mi; inhibitum gene um prastare rem debitam socrui , eiademque Regina. aeuid ultra est, quo affligi possit infelix princeps , mater infortunata ' His & pluribus prodebat iracundiam Regina mater. Pedemontanus Luynaeum his peti ratus , caussam absentis dixit nisu irrito, nec diu post ad Regem rediit. Postridie Marosanus vir per natales nobilis, & plane in- Maraugan. genuus, nili quod Litynaeo mancipium erat, ad Reginam matrem litteras a Rege perseri, quibus prodebat ingenii ap-
lausu acceptum a se renovati foederis nuncium, ceterum non
plane factum satu desiderio nisi amplexabitur matrem , id quamprimum ut liceat enixe petere; haec summa scripti. Postquam Regina legerat, dixit de Luynaeo Orator magnifice, ut procurasset pacem, ut Regi munifico largitori omnium debitor, acceptam matri ferat gratiam qua pravalet apud Atium . ut lili ad uni cupiat vehementer , possidendo plenius ct aquius filio e id ilii praeque in votis esse ; Regina tit mandata exsequatur qualia dixerit, daturum posthac operam O essecturum,si quid valet ut matrem inter se filium concordia
perennis sit. Ceterum, quanquam filii gratiam possidet, non esse omni ex parte atum . nisi matri probatur possessio. Plura his adjungit Marossanus arte & facundia quibus pollebat plurimum. Regina probe dissimulans, Nihil, inquit, mihi
ea parte quod querar; Lunaeum novi non rixarum , non proditionis capacem, fruatur Regis gratia per me licet, mea partes sunt amare se colere impensius quacunque amaverit Rex.
Ita illusum Marosiano. Non multo pbst committit se viae
265쪽
et 32 HISTORIAR vM G A L L 1 A16i9. itura in occursum filio Regi, quem ad se properare audi vat: illi Elpernonius it comes donec in extrema agri Eng lis mentis veniret. Ferunt postquam egerat collati in se beneficii grates , ingentis pretii adamantem exemptum digito in aeternum promeritae gratiar monumentum donasse liberatori suo Reginam, ea conditione si contemplatione donantis nunquam exueret. Ille habitis humili me gratiis postquam in sentia declivis,lapidi impresserat osculum. Nihil , inquit, mihi remuneratione opus . cui pro beneficio fuit mandata tua exsequι, elemone satis es, qua potior habitussium : potueras dignius legere , nongusuu ; nemo mihi ant cessit obsequio , nemo fide. Ad haec Regina iterare grates . fidemque adigere solenni voto , non obliterandam facti memoriam , donec vivet. Separati viae se quisque suae accingunt , illa ad Regem, hic Engolisinam.
Viores. Postquam Coli eras Resina mater venerat,Regis praenun-Lμ cius Luynaeus huc se citatis equis consert; stipabant Prassinius. Crequius, Bassompetrus , Schombergus: intromissus,
sat isth, invidiae detergendae provolvitur in genua , defixusque in M. Reginae vestigia, in modum adorantis, fimbriis tunicae Schamberg, imprimit oscula. Regina. aemula utrinque dissimulatione, lapsum erigere , prehensare manum, placideque arridere ut fido & amico. Illi pro veneratione silentium est , dumque palpitans haesitat specie timentis , Regina sic infit: Latam se aspectu viri, qui Regi inter intimos est, nec defuturam promovendo in gratiam Regis, si quid adjici potes fortuna viri, qui se collaturum opem suam promisit conservanda, quHin prasens es, silium inter is matrem concordia. Erubuit aAparum exspectatam urbanitatem Luynaeus, prastitumque
bi indebite id quodcunque honoris quod agnoscit is profitebiatur futurum se gratia filii indignum, respondit , nisi obsequio promerebitur parentem. cui se totum vovet.
Non multo pbst Pedem iii Princeps praecurrens, assertn longe abelle quadriga vectum Regem a cadie consulto divel terat Regina in hortum haud procul aedibus, quo exciperet filium in propatulo : succedit sensim loco,& vasta spatia implet nobilium & primorum turba frequens , Regem stipans ; stat in vestigio Regina : ubi primum apparuit filius , quanquam e longinquo, statim distendere in latum brachia, positaque reuitus larva ire expassis brachiis quo
266쪽
16 19. LIBER Tis R. T I v s. 233
impellebat amor. Rex pergere item ad matrem Ocyus, os.culari, amplecti, haerere uterque in osculo , circumfusis velut uno in corpore brachiis; modo arridere placide , modo illacryniari habent namque & suas laeta lacrymas iidem &spectantium affectus erant, collaetantur, illacrymant. Longa hic silentia, stupet vicissim amor , &, dum plura uterque promere avet, haerent, non loquI, non silere capaces. Pauca palam: stupet aula omnis rei novitate perculsa, de pro modo privatae rei , quod assolet, laetatur quisque aut indignatur facto. Dein in secreta itum. Exhibet se in conclavi natura incorrupta; miseentur exprobrationi gratulatio , serocitati mansuetudo , iracundiae applausus, exacta praesentibus. Post prandium Regina conjux ad socrum venit, ibat illi comes quicquid iii aula foeminarum, pars Principes, pars Ducissae, reliquae aut erant regni primoribus junctae, aut ab illis natae. Vbi Reginae matri allatum adesse nurum , desilire statim a summis in ima aedium , mediaque inter utramque portam arca dato blande osculo salutare ; exitiam plecti filias chara pignora , Christinam Sabaudo nuptam, & Henricetam Mariam ; reliqua confuse turba oculis delibatur capite molliter inclinato: postmodum in aulam superiorem ascenditur, Reginae sedes utrique, pari altitudine, Sc ornatu: stant procul filiae, Regia soboles, his proximae Ducissae& Principes. Nec longa hic mora, matrem denuo Rex in Conclave vocat, paucaque effatus digreditur. Postridie Turones una itum. Haec imiter Luynam mens anxia , judicium anceps,& altus timor, suspecta illi quae videt,quae clam fiunt pro conjuratione accipit, secretis filii cum matre consortiis indignatur, ab unitis timet , in sejunctione spem& fiduciam ponit, quam demum molitur in hunc modum. Insinuantur animo Regis nunc metus ab offensa matre, nunc
imminutio Majestatis per communicatum imperii jus , quo praecipue hamo captantur Reges : invaluit, si quos habent rebus suis suspectos qui summam tenent in aula, ut jaciantur in ipsos e longinquo semina irarum nascitura in tempus. Nescio an Luynaeus praevidens uniendos arctius si una manerent, intenderat filio ex matre metum , id constat primos
Adulto Autumno Rex Turonibus Ambasiam,Regina ma- M.f. P s ter
267쪽
verit iras, ut Luynaeo, quanquam mali autorem agnoverat,
arriserit prudens , yix credi potest. Iisdem ferme diebus Christina Pedemontii Principem conjugem suum secuta, in Sabaudiam magna pompa invehitur, stipabant Vindocinensis major Galliae Prior ipsi per naturam frater, Duc issa Vindocinensis & utroque nobiles sexu magna frequentia: ad Gallici confinia regni Dux Sabaudiae sponti pater dat se nurui obvium, flexoque genu deostulatur manum: illa deprecata honorem,Principem senio gravem erigit, oraque modeste praebet ubi natura posuit osculum : postridie mille cataphractis obviam datis , duplo m jore legionariorum numero Camerinum invehitur, urbs est Allobrogum Metropolis, in qua tanto omnium ordinum applausu excipitur , ut parum abesset a regio cultus. Luynaeo gliscit in ina mensum autoritas, unus omnia pota
sidet aut distribuit: neque hyc meta ambitus. Illi gentile nomen Albertus , & quanquam natales haud ignobiles, tenuis familia, sudum sub Luynaei nomine vanum & inane, quam omnino possessionem acceperat a majoribus. Antiquum est apud Turones seudum , Massilaei Comitatus vocabulo insigne, hunc sibi titulum aere parat: postquam adoleverat favor , visum fore e dignitate familiae si mutabitur Mathiaeum in Litynaei nomen, superaddito Ducali titulo. Ita factum :inseritur Comitatui Ducatus, succedit Mathiaeo Luynaei v cabulum, ita Albertus ex Comite Mathiaeo , factus Dux Luvnaeus. Potiori jure consertur eadem seudi dignitas Boneo Esliguerio is insenuerat bellis magna laude, queis optimo titulo meruit Ducale fastigium. Meruerat de Comes Ludaeus vir prosapia illustris, admotus Domino Gastoni informando : huic Luynaeus re fratres Iocaverant operas venationi exercendae; nemini dubium est ejus ope postmodum introductos in aulam fratres multum illi debuisse, ipseque Luynaeus nascente fortuna, tape promiserat si aliquando
rerum potiretur) procuraturum se res Comitis, effecturumque ut in Ducatum erigeretur Comitatus Ludensis. At enim nihil promissis concessum; negatur Comiti Ducem esse, quam ubi penitus abdicaverat spem, abdicat&vitam , CX-pleta non multo post mortalitate, qui ambitum explere nequiverat. Hic finiς viro, cui omnium calculis debitusque m
268쪽
LIEER. T E R. T I v s. 23sambibat titulus , seu natales spectas, merita, seu immensos sumptus, queis Regem cum aula sua Ludeo semel atque iterum transeuntem exceperat laute S magnifice: Eo destincto admovetur Gastoni Ornanus,quod summe optabat; quo munere in casum dabitur annis sequentibus; adeo verum est,nobis saepe in exitium vertere augmenta queis inhiavimus. Per ea tempora Prastinius 3 Sangeranus longa laudabilique militia emeriti in Marescallos Galliae evadunt. Praesidilanino sacri aerarii praesecto Superintendentem Galli appellitant per senium invalido, sussicitur Comes Schombergus, magnam per arma promeritus gloriam ; quo munere probe defunctus, tenui post aerarii administrationem obventu , insolitae integritatis exemplum suit, ut dici haud immerito possit Schombergus, strenue tractasse militiam & perite; aerarium innocenter de sancte, quod raro accidit. Remunerando Ianino veterano & probo, quadraginta aureorum millia numerantur de publico; Castello iplius genero data Rationalium indagatio generalis. Paulo post sequitur Marchionis Mosella Reginae parentis in Luynaei partes desectio. Ille postquam Reginae diu commiserat se & fortunam suam, tandem sumptibus impar quos impendebat servitio Dominae , ad Luynaeum transfuga fit; proditorem plerique dixere. Nec defuit facto merces ; statim Reginae regnantis eques fit, qualis ante suerat, statim cohorti Scoticae ad Regis custodiam vigili praeficitur, Luynaeo prae caeteris fidus. Restituto in integrum Espernonio, supererat ut redirent in gratiam ipsius partes sequuti, quos inter quatuor praetoriae cohortis praefecti: quatuor illi signa, ut quisque praeerat, octingentos milites corruperant custodiam Regis, facto E- spernonii qui legionum in Gallia praesectus erat: intercessit, filii iras deprecata mater, instititque acriter, restituendis qui pessimo exemplo peccaverant. Non multo post Marchio Richelius singulari certamine finiit, sortuito, an indicto, incertum est : rem altiuς repeto, ex qua Genti Richeliae iactura ingens. Regina mater Ande-gavum provinciae metropolim a Rege impetraverat , quod ante memoravimus; hic destinata ipsi mansio cloco opportuno; donec in aulam revocaretur et praesecturae ejus urbis inhiabant Themiuius,Them inii Marescalli filius,&Marchio Riche
269쪽
Σ36 H Is r OR I A R V M G A L L I aei 6is. Richelius , illum Reginae commendabat capti Condaei mea moria, & innata genti Theminiae virtus; hunc autorita; fratris qua sultus praevaluit aemulo .Theminius repulsam pro injuria reputans ira vecors , nec sui compos obvium sorte Richelium medio vico jubet serrum distringere, distringit, dimicatur utrinque strenue, donec Richelius caderet. Caeso adversario, Marchio Theminius suga dilabitur opportune ; namque Regina mater indignationem ex ea cae de manifestans, viam ultioni quaerebat; id caussae suit cur abdicatis partibus ad Regem transiret Theminius. Hic fi nis Marchioni Richelio, cujus caede finis item Richeliae Genti. Quia rerum Gallicarum sequentibus annis prima administratio erit huic genti . rem accuratius memorabo. Francisco Richelio magno in Gallia praeposito tres masculae stirpe liberi suere , Henricus, Alphonsus, & Ioannes Armandus : Henricus de quo diximus, militari virtute in prima armorum munia properabat , cum indebite ferro caeditur. Alphonsus postmodum Cardinalis apud Cariusian agebat magno pietatis exemplo , abdicatoque Episcopatu Lucionensi vitae regulari applicuerat se, constantia infracta & laudabili. Ioannes Armandus . virtute & scientia operantibus gratiam, vivo etiamnum Henrico IV. ve niam aetatis impetraverat, fratrique substitutus, Ecclesiae Gallicanae lumen erat adhuc adolescens. Vna Henrico, masculina e stirpe proles, fato improspero Avenioni moritur , quo tempore adversis fortunae casibus gens Richeli jactabatur : sic in sacra vocatis Alphonso &.Armando vocabat successore familia illustris, quo major erat ex Henrici caede calamitas. Ceterum quod deest semini supplet aeternitas gloriae: saepe in filiis degenerat nomen patrium,
Luynaeus dissidentia praesentium mutationem timens,adversus publicum odium, privatam gratiam captat, eoque politis Galliae rebus , ut aut Reginam matrem, aut Con-daeum in libertatem asseri necessum foret , in Condarum inclinat, ratus beneficii memoria amicum sore, aut quocumque res caderet, impotentiorem Regina matre inimicum ; Sub finem anni M. DC. xv I. captum memoravimus , Reginae jussu etiamnum res Galliae procurantis;
hinc Principi justae irarum caussae in Reginam. Sperabax
270쪽
L 1 3 ε R T E R O v s. 237Luynaeus fore ut communi voto Condaeus secum incum- ῆ6 19. beret auiovendae, quae utrique pari odio insensa : nec vana spes ; quippe Princeps juraturus erat in verba liberatoris sui, exsolvendoque postmodum beneficio ausurus quaelibet. Statim in plano est libertas, quique se male suaderi Rex tulerat capiendo. haud aegre impellitur liberando. Iubet Litynaeum ire ad Principem , additque litteras in haec
CONso BRINE, Luantum te amem superfluum est dicere, res loquitur dum te in libertatem vindico: Lub nauu secreti particeps mei arcana tibi aperiet, qualia inter nos sunt. Α-mo interpretem,ct velim ames. Adesdum , impatiens sum donec te videro is amplexabor; ita testiφιtem habeat Deus. Genti Piaci xix. Octobr. I 6 I9.
Luynaeus accepto Regis mandato, in arcem Vincenniam L/Bburi properat , redditisque a Rege litteris jubet in momento sol- Vioco . vi custodiam, exin in amoena loci non ante Condaeo visa, licet jam tertium eo loco traheret annum , divertunt. Hic
autorem suum explicat facundus interpres, jubetque sperarea Rege quicquid in consanguineum Principem conferri potest. Condaeus amplexari liberatorem suum , profiteri se beneficii accepti debitorem ex integro, referre grates, fidem adigere non obliterandam facti memoriam donec vivet: nec sesellit, beneficii in extrema memor. Postridie rheda vectus cum Mommorancia conjuge,cum Luynaeo, Cadeneto,&Modenaeo Chantillium venit; stipa- chantaei. bant ducenti nobiles ; venienti dat se ex ossicio obvium Dux Mayenius, major in Gallia Camerarius , inducitque in De Man cameram Regis. Provolvitur humili me Princeps , genuque Gm in flexo habet grates: Rex amplexatur & sublevat, excusato ' ρς μ'
que carcere , autorem se negat, quod nec Condaeus ignorabat ; dein vulgari jubet diploma quo restituebatur in integrum Princeps , in haec eadem verba. Lu Do v I cvs Dei gratia Galliarum se Navam Rex, omnibus se singulis praesentes litteras in ecturis salutem. Satis prodidere exacta di dia in populi desolationem excit ,quousque proripuit se eorum audacia qui abusi autoritare nostra accommodabant regium nomen pro libidine sua in