장음표시 사용
291쪽
perio , neque Imperatori reus esset infelix Princeps juris defensor sui. Feuda hujusinodi, seuda imperii sunt, non Imperatoris, quae sine Electorum & Ordinum consensu neque auferri neque in alium transferri possunt. Haec defensores Palatini. Hic Friderico exitus suit. hic Principi per regni ambitum casus: selix si vitam in praelio poneret, in quo posuit sortunam , & regium nomen; post amissos quos natura, quos . sortuna dederat titulos vitam inglorie traducit apud Batavos, non alio alimento quam quod annua ordinum largitione parabatur. Ita vixit. ita & finiit homo infelix , nullo Regis Angli subsidio etsi socer erat. Ejus fetida divisa inter Hi-Μ uc.XL H. 1panum & Bavarum utrique etiamnum hodie possidentur :Bavaro superior cum Electoratu , Hispano Palatinatus inferior. Superest mortuo Principi proles mascula& spes recu- perandi principatus. Instant Reges Galliae & Britanniae ma- gnae , ille foederatus , hic avunculus , ille armis , hic per legatos restitutioni obtinendae, quam nisi Gallus operabitur, frustraneum est quodcumque ab Anglo speratur, eo deductis , quo tempore haec scribo magnae rebus Britanniae , uvprecaria sit Regi legitimo, possessio regni sui, adeo ut sui sidia a vicinis Principibus accipere , dare non possit. Ex praelibatis quorum narrationem institui cursim, liquet et ternam sore genti Austriacae Imperii detentionem, si her ditario jure regnum Bohemiae illi postulere datur eo jam titulo usucaptum: si manet in Bavaro Electoratus , Ferdinandi donum; si haec non immutantur, qualia aetas nostra miratur & stupet, consequens est ut ad Austriacos Imperium Occidentale jure velut hereditario transferatur: consequens item ut sensim omnia accrescant genti, donec totum impleat orbem . E septem Electoribus certa sunt Austriacae genti duorum suffragia , Boliemi nempe & Bavari, tres Ecclesiastici Electore; vix contra sentient, aut specie Religionis , quam ea gens probe rebus suis accommodat, aut metu:quia faciant Saxo & Brandeburgensis, si una incubuerint excutiendo jugo, erit irritus duorum etiam vehementer conco dium nisus contra conjuratos quinque: quid si inter se discor-
. des fuerint quod saepe accidit Sane altae sunt genti Austriacae in Europa radices, neque immerito possidet quaecunque illi fortuna adjecit & virtus, sed si vera est postv tio . unam
Omnibus,quae veteri, quae novo mundo continentur inhiare;
292쪽
Letat R QI A R et v s. vix est ut serant aequo animo quorum res agitur, Reges &Principes tanta, sui detrimento augmenta. Primas genti ac- Cretiones non repetam, unde orta , ut adoleverit ;dicam di
stricte ut in prodigium creverit, tabellaque velut genealogica exponam auctius qui sub Maximiliano Imperatore , δρCarolo V. ejus nepote, qui sub Ferdinando I. ejusdem Caroli fratre: immensi fuere ab hinc centum circa & quadraginta annis. Ante ampla certe domus & illustris, ast non evecta in eum apicem, qui omnibus stupori, plerisque in invidiam est. Carolus Imperator primus Austriacum nomen in Hispaniam invexit; ab illo gradatim descensus est in Philip pum I V. hodie Hispaniarum Regem. Ferdinando obtigere in Germania regna duo, Archiducatuum, Ducatuum, &Comitatuum tituli plures in descendentes , jure suitatis transsuli. Imperantibus Carolo & Ferdinando fratribus dividitur recta Austriacorum linea in transversales duas; Carolo Hispaniarum , Indiarum, Neapolis, Siciliae, Balearium, Corsicae regna , Comitatus Flandriae & Burgundiae, Ducatus Mediolanensis,&c. obvenere. Ferdinando Hungaria, Bo- hemia, Silesia, Moravia, Archiducatus Austriae & Comitatus Tyrolis; quibus adjiciunt fautores gentis titulos regnorum
Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae,&c. Haec quanta sunt i aemu Iante augmentum sortuna, in gentem unam consertur Europae dominatio,si Galliam demis serme universae, & quod magis obstupescat posteritas spatio centum annorum patratum opus, quod olim victrix gentium Roma vix post mille annos persecit. Haec milii mens est praeter Europae dominationem , de qua scripsi, continuatam in gente Austriaca Occidentalis imperii possessionem ostendere, habitamque ab ipsa velut in vinculis Electorum libertatem jam serme sinit anni ducenti. Praetereo Friderici Imperatoris decessores Oxaeadem gente quinque imperiali item laurea insignitos. Ecce
293쪽
Haec de Imperio Occidentis quod genti Austriacae velut jure suitatis possideri palam est. Quam vasta genti dominatio per Europam i quanta in utraque India amplitudo i nec
dum satis, augendae certavit aemulatorie cum virtute fortuna, utrique certe debitum incrementum; nam ex ea gente nemo neget extitisse laurea dignos Caesarea: ceterum non obtinuerat ante duo secula regiam dignitatem, & quanquam nomen Austriacum inter Caesares ante numerabatur, arcta illi penus neque regium culmen . A Comitatu Asciburgi tenue
principium suit , haec genti prima ditio; accessere postmodum Archiducatus Austriae,Comitatus Tyrolensis, nec multo post ascensu per sceminas facili, Germaniae dominatio, &Hispaniarum , per Mariam Burgundiae , per Iohannam Castellae & Aragoniae, per Annam Hungariae & Bohemiae reginas variis temporibus nuptiali foedere junctas genti qua Hispana est, qua Vermana. Hic illi ascensus fuit ab exacto seculo in hanc aetatem durabilis necne sub judice lis est. Nutat
in praescias nempe anno M. D C. X L i i . quo haec scribo sortuna Austriaca , concussaque velut tellure minatur ruinam
Colossus ingens Hispaniae Rex gentis caput; at haec infra in
tempus suum. . Austriacis incrementum certe maximum fuit sub Fride-cha bibis. rico III- ex ea gente, sexto Imperatore: is cum Carolus Nauo. Dux & Comes Burgundiae , Comes item Flandriae & Caro-
. lesi apud Nancejum quod o fidebat praelio instructo cecidis
set anno M. C c C c. Lxx v I. Mariam ejus heredem unia
cani Maximiliano filio in uxorem petit & obtinet, frustraobluctante Ludovico XII. Gallorum Rege. Sic Austriae juncta Burgundia & Belgium: idem Maximilianus postmodum Caesar coronatur successor patri. Eo ex matri onio nascitur Philippus inter Comites Flandriae II. Reges inter Hispaniae ejus nominis primus illi uxor Ioanna regina Ca-casiti. stellae,filia Elizabethae& Fcrdinandi, quo nomine Castellae di
Aragoniae regna in Austriacos transeunt; jamque Imperio destinabaturPhilippus successor patri, cum morte inopina praeventus in Carolum filium adhuc impuberem omnia transtulit, is Gandavi natus anno M. D. Castellam administrat Cardinalis X imenes, pueritiam regunt & instruunt admoti spei Principis Archiepiscopus Vesontinus, CroyuS Arsicolae Dux,& Adrianus Florentius Vltrajectinus , postpiodum Summus
294쪽
Pontifex sub nomine Adriani V I. Regna Aragoniae & Castellae, Ferdinandi mors propera, & Ioannae matris imbecillitas conserunt in Principem qui nondum adoleverat. Pueritiam N primam adolescen iam in Belgio exigit, in Belgio natus ;& quanquam per longam Regis sui absentiam saepe rebellarent Hispaniae primores & populus, quibus Ferdinandus frater, etii minor natu potior habebatur quia indigena & alumnus erat Hispanis; obstitit acriter Cardinalis imenes, Caroloque intacta regni jura servavit , donec in possessionem mitteretur. Ferdinandum spes erat amaturum Hispanos, jure natalis soli, quo ligantur arctius animi, communi patria : Carolus tum penitus Belga erat, nedum natalibus, sed itae ratione & moribus , quo tristia Hispanis de ipso praesagia, sua tantum mirantibus. Post regna Hispaniarum adepta Carolus Aquis grani Caesar inauguratur, anno M. D. XX. Hierosolymitanis Equitibus Rhodo expulsi; an V V NO M. D. X x II I. Melitam impertitur ; bella Gallis movet Meste fortiter de seliciter . res illi erat cum Francisco primo Principe strenuo, ast infelici: tulit Gallis sors improipera Franciscum a Carolo acie instructa victum in potestatem victoris venire , non alio tum Gallis solatio , quam quod eo praelio a Carolo Borbonio Gallo Principe vincebatur alias invicta natio: actum id sub annum M D. x x v. Non multo pbst eodem Carolo Borbonio belli duce , Romam obsidet Caesar, expugnat, & diripit, Clemens VII. summus Pontifex Castello Sancti Angeli se, sacramque supellectilem credit, obsidetur , & capitur, gesta haec anno M. D. x x v i i . Omitto quae in Germania contra Frideri cum Saxoniae Electorem instructo praelio ad Albim debellatum,quae contra Philippum Haiasiae Laiadgravium,quae in Africa contra Soli mannum, quae in seu Mexica gloriose patravit: ut Mediolani Ducatum Gallis de- -rui. bitum post mortem Ssortiae II. jure Caesareo quo utebatur,in eam rem inani,usurpaverit: ut inita cumGallis pace studio visendae Galliae, magis quam viae necessitate ad fossas Marianas vulgus Aquas Mortuas vocat) appulerit: ut Lutetiae a Francisco I. perhonorifice exceptus fuerit; lemum ut inclinata in senectam aetate invicto Principi victoriae meta Metae suerint: M tι.
urbs est ad Galliae confinia, antiquis Mediomatricum hanc pro Rege Gallo propugnat Lotharingus Princeps, & liberat valida & longa obsidione cinctam, vel hoc uno argumen-R 3 to ex -
295쪽
to expugnandam, quod ipsemet Carolus obsidionem saceret in hanc diem invictus: non multo post repulsam , Thersianam Morinorum expugnat idem Caeser, finemque domina tioni ponit antequam vitae, rerum humanarum, & regni taedio Philippum filium sibi substituens adhuc vivus; neque indigna relatu sunt extrema Principis. Ad fanum D. Iusti iri Dioecesi Toletana loco salutifero & amoeno D. Hieronymi Sodalitio adscribitur, una secum duodecim e familia, non imperii, non regnorum titulos, non passis aliud nomen quam Caroli: ibi biennali solitudine expleta: tranquille m
ritur anno M. D. L v lI1. annos natus LU I I I. menses V a .
dies xxvii. Illi ex Isabella Emanuelis Portugalliae Regis filia, quae anno M. C. x x x x.Toleti decesserat, Philippus II. virili e stirpe unicus, cui dein accrevit ex capite destinctae matris Portu galliae regnum , incerta possessio nec d ratura. Nothum habuit fanaae clarissimae Ioannem Austria cum, victoria ad Naupactum de Turcis reportata illustrem :Margaritam quae item ejus notha suit Alexandro Medi caeo Florentiar, dein Octavio Farnelio Parmae, Placenti que Ducibus elocatam: legitimas duas , Mariam &Ioannam, quarum illa Maximiliano Caesari proxime agnato ni
riit, haec Ioanni Portugalliae Regi. Patri praesepulto succedit Philippus II. Regiis probe im- butus artibus, praecipue politica per quam regna accepta δίquaesita possedit pacifice: regnum Angliae junxerat Hispanis
inito cum Maria agnata sua ejus regni herede matrimonio, possederat,donec mortua sine liberis conjuge regno pelleretur, quod pro unico exemplum numeratur restituti se
di cui semel incubuit Austriaca gens; amistum verius dici potest quam redditum: bellum illi cum Gallis longum de saepe dubium per varios casus. Vix credi possit morbo pediculari extinctum Regem Z Saepe ex occultis caussis, Dei ultio in Reges est, saepe pro populo Reges, pro Regibus sae peplectiuntur populi, ut visum divinae providentiae cuisu jacent Reges & populi, quamque hominum securitas Sc ul
L. Trainό Tam misere afficto patri,succedit Philippus III cui postia rarvis . Vervini scedus alta cum Gallis pax & amicitia , donec vixit eo regnante duplici vinculo nectimur Galli Hispanis per adstrictum Reges inter, nuptiale vinculum, felix nexus, si nobi
296쪽
L1BER A R T v s. 263 nobis astra selices esse permitterent,nexus cui debetur sob les utrinque mascula ,spes utriusque regni.
Philippo tertio successor est in hanc diem Philippus IV. cujus selicitati, & amplitudini nihil est quod desit, nisi, ut Ludovico Regi Gallorum proxima assinitate conjunctus est. ita & concordem se serat amico Principi. Burgundiae , Belgio , adjuncta Neapolis de Siciliae regna, Ducatus Mediola nensis, Sardinia, Corsica, Baleares duae; adjecta item utraque India: haec quantacunque sunt Austriacae genti possidentur per fas & nefas. Hic ordo successionis Austriacae ut est Hispana; Germanam nam in duas dividitur lineas breviter expedio ex subjecta tabella.
Ferdinandus I. Anna Reg. Hungariae & Bohemiae, conjuges
Carolus I. Ferdinandus II. Imp.
Ferdinandus III. Imp. si valet electio. Ioannae Hispaniarum heredi, & Philippo I. conjugibus duo fuere prolis mastulae liberi, Carolus V. & Ferdinandus . primus; de illo diximus ut Hispaniae amplitudinis autore, ut Regum ejus gentis prototypo .Ferdinandi primi possessio erat Archiducatus Austriae, & quae hinc pendent: huic Vla-ἀislatis Bohemiae & Hungariae Rex, Silesiae Dux&c. Annam filiam in matrimonium locat, quo tempore illi proles mascula erat Ludovicus in spem duobus regnis . Ut fortuna Austriacis arridet i diximus Hispanar ipsorum lineae accrevisse per nuptias serme quae possidet utroque orbe omnia: ita cedit lineae Germanae velut aemulantibus laminis augmen-
297쪽
α6ι HisTORIA RuM G AL Lin. dit Anna conjux Ferdinandi, cui statim accr scunt Hunga- 'ria, Bohemia , Silesia & quaecunque Hadissatis possidebat. Ferdinando patri succedit Maximilianus ,& qui Philippum filium non potest Carolus V. pro voto Imperatorem facere, facit Maximilianum ex fratre nepotem , aut patitur. Ferdinando filius erat a Maximiliano alter , Carolus Archi- dux Austriae, utrique soboles est: illi quatuor masculi, R dolphus, Matthias, Albertus, Maximilianus: huic Ferdinandus secundu S. Rodolphus jure velut hereditario Imperator est post mose tem patris; Matthias item eodem jure Imperator ab excessu fratris: ambo regnorum Hungariae & Bohemiae heredes sunt. Maximilianus Archiducatu potitur , Albertus, Isabel
lae Philippi II. Hispaniarum Regis filiae junctus, Flandriae
dc Burgundiae Comitatum in dotem ac Apit ab Hispano Rege , sub lege reversionis ii sine liberis decederet, quod suturum sperabat Philippus & contigit . Post mortem Matthiae Maximilianus & Albertus Matthiae fratres debita sibi seuda, quaecunque defunctus frater possederat sponte abdicant ingratiam Ferdinandi II. patruelis: is gradu proximior ceia io jure utitur, regnaque iis seuda adnexa possidet juxtae& imperium e quod vivo etiamnum Matthia obtinuerat Vt Ferdinandum ab excesui Matthiae jactaverit fortuna per varios casus docent Germani Annales ; heta illi prima imperii rudimenta prostratis rebellionibus Bohemicis, MHungaricis, rem supra memoratam , progressus tristes fuere per irruptionem in Germaniam a Gustavo Adolpho Suecorum Rege. Haec scribens commiseratione moveor erga principes EOropaeos: arcanum est Austriacae genti, quod ab Hispanis Theologis accepere: Expedire Reip. Christiana in gentem
unam transire Europa dominium , nunquam alias exstirpa
dis haresibus, aut Mahumetismo ; fortuna Austriacorum annexam esse fidem Catholicam : si una dominabitur gens , fidem unam fore. Haec Theologi Hispani : quid ad haec Principes Europaei Regi Gallo in eam diem altus sopor fuerat , ne dicam stupor: in immensum aucta gens Europae dominium diu assectatum jam prope tenebat , cum Ludovico Regi, implacido velut horrore discutitur somnus, imponit dominationi Austriacae modum, Gustavoque Adolybo Deciae
298쪽
Regi sortissimo, stipendia & militem subministrat, intacta
religione Catholica, quam in Germania salvam fore stipu- Iatur. Principum securitati prospicit, libertatem publicam curat. Haec Card. Richelius sub Ludovico. Spirat Germania,& quanquam bello desolatur,amat desolari in spem libertatis. Primis ejus belli succe1sibus decedit genti Austi iacae fama, qua bellum praecipue geritur . urbium de provinciarum quas occupaverat, in Gustavi partes transfugia videt de pati cogitur: rebellione Ducis Fritiandi,qui idem Valltinus, Bohemia invaditur; affectabat coronam vir impotens sui,& qui ex onficio debuit esse defensor,erat proditor: nec diu inulta proditio, confirmantur Ferdinando provinciae; Fcillanduς juste M
strenue ab immisso percussore in arce amica necatur: arduum facinus imperterriti animi fideique erga Reges proto' typus : viginti legionariorum , tria alariorum millia merebant Fritiando,quis credat, unum hominem non alio, quam imperialis mandati praesidio necare ausum, cui in milites omnis autoritas ξ belli ducem circumstat in Fritiandi imperia promptus miles, serro transigi videt & patitur. Haec vis datae Regibus a Deo potestatis in subditos. Funesta summe eidem Ferdinando alea ad Lipliam victoribus Sueco& Saxone sub
annum M . D C . x x x I. & nili Gustavus Adolphus praelio Lu-etenensi victor occumberet sub annum M. D C. XXX o. decesserat in Germania Austriaco nomini omnis autoritas: confirmavit victoria Nordi ingeniis sub annum M. Dc.
x x x I v. confirmavit pax Pragae inita anno M. D c. X X X v.
qua Ioannes Georgius Saxoniae Dux , & Marchio Brande- burgentis Electores, abdicato, contra datam fidem Sueco, Catholicae unioni subscribunt , Imperatorique & Bavaro sociantur: rem ut indebitam . ita minime speratam : apud sagaces pro certo habitum , stabilitatem suam ruina sociorum coemisse ipsos, Je pacem domesticam bello externo. Audiit sane pessime Saxo , ex pacto foedere cum Austriaca gente,contra Germaniae libertatem,cujus in eam diem protector fuerat; saepe a Suecis praesent i exitio ereptus, Vita ipsius morte Adolphi Suecorum Regis confirmata, conservata ipsi seuda & jus electionis eorum sanguine, quos plane abdicat; ex ossiciis scelus, ex beneficio crimen rependit, quis haec credati Saxonis & Brandeburgensis in partes Austriaca: gentis transfugium,Ferdinandum Hungariae Regem
299쪽
266 HIs TORIAR vM GALLII post excessum alterius Ferdinandi , in solium Romani imperii provehit: coronatur sub nomine Ferdinandi III. filius Ferdinandi secundi: incerta tamen neque adhuc constans electio , nempe dubio Bavari statu , quem pro Electore tulit conventus Electoralis , neque libero suffragio Archiepiscopi Trevirensis , quem gens Austriaca captivum etiamnum tenet, & tenebat quo tempore processit electio. At haec satis de bello Bohemico, de amplitudine Au
striacae gentis immensa, de Germaniae calamitate. Porro aetate nostra , decrementa sunt maxima genti Austriacae
qua Germana , qua Hispana est , quod Ludovico Regi, di gnissimoque eius ministro Richelio Cardinali debitum, nec dissitetur ipsa, & probe agnoscunt Europaei Principes in libertatem restituti.
De Bavaro diximus supra, ut in eum Imperator cum Palatinatu superiore, jus Electoratus contulerit , frustra obnitentibus Germaniae Principibus , & Regibus Europaeis. Ex quo Saxo, & Brandeburgentis , Sueciae partibus abdicatis, subscripserant foederi cum Imperatore & Bavaro, quod Pragae transactum supra memoravimus , probantur
ipsis, dejectio Friderici, substitutio Maximiliani; proba
tur item Bohemici regni, necnon & Coronae imperialis successio in Austriacam gentem collata. Manebat sub
Christianissimi Regis protectione liber ArchiepiscopusTrevirensis, lectisque ex Germanicae libertatis naufragio tabulis privatim agebat in urbe sua , minore potentia quam ut oblisteret conjuratis in libertatem publicam Imperatori , Bohemo Regi, Saxoni, Brandeburgico , Moguntino, Coloniensi qui omnes contra unum erant. Gallico praesi dio firmaverat Treviros diffsus loco, cum urbe intercepta caeso ad internecionem milite Gallo, in vincla conjicitur, Luxemburgumque , dein Namurcum traducitur in opprobrium protectoris. Missus statim ad Cardinalem Infantem a Gallo Rege Orator, qui liberaret: resert retinendum in custodia Archiepiscopum , neque restituenda jure armorum capta, nisi ex Imperatoris, & Regis Hispaniarum rescripto. Non multo post missus ex veteri more ad eundem Infantem secialis bellum denunciat a Rege Gallo , per scriptum Bruxellis vulgatum negante copiam sui Cardinale : hine
belli origo atrocis, quod etiamnum hodie durat , cujux
300쪽
LIBER Q v 1 N T v s. 267 iusta caussa, necne, iudicent odio procul & gratia qui haec legent: viderat Gallia dejectum Electoratu, &seudis Fri-dericum foederatum Principem ex caussa injusta, viderat inhiantes Europaeae dominationi Austriacos; ampla haec in bellum occasio: haerebat tamen dubia pacemne frangeret, implevit cumulum, Trevirensis Archiepiscopi captivitas, Gallorum ad internecionem caedes, urbis invasio contra jus gentium . ut dici haud injuria possit ex libertate publica, ex protectione legitima, ex justa ultione factum, ut bellum Regi Christianissimo sit cum Austriaca gente.
. NSTITVITVR a Gonetva Duce Nivenio, ' nomus mihtiae is otio mimos ordo. Institutisor- mula, leges, principium , ct exitus. Picardiam, Ambianamque una arcem Lunaeus ct Cadme-: tus administrant, ille proregis, hic legati nomine. Peccare in politiam qui statribus conferunt omnimodam in eadem provincia autoritatem. Novo Equitum delectu suppletur militaris Ordo sancti Spiritus. Rui apud Gallos pro nobilibus habeantur. Duplex ordo nobilium. Nomina Principum ct nobilium inauguratorum. Controversa Condaeum inter ct Suessonem mota, prudenter a Reee sedatur. Renovatur faedus Gallos inter di Anglos. Reginae morpus. Matrimonia Principum in cunis, 'mandae Lunaei potentiae de mata, mox irrita. Pecuniaria apud Gallos edicta pravo usu vulgata. Publicanos quo Galli, Parilianos vocant populo exitioses esse probatur. Partamen tum Parisiense propositis obluctatur edictis, Iulsa iterat Rex, tandemque ad Par lamentum venit. Vaeros Procancellarius Senatum increpat longa oratione. Excusat factum 'Munus Senatus Princ 'aearlamentorumque, etiam in caustis publicis cognitionem vin-