Historiarum Galliæ ab excessu Henrici 4. Libri 18. Quibus rerum per Gallos totâ Europâ gestarum accurata narratio continetur. Autore Gabr. Bartholomæo Gramondo ..

발행: 1653년

분량: 919페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

missumque se ab Albinio, hoc responso; Peliendis his prasi-giis, profutura non parum frigidorum graminum Iura , per qua cerebrum aquilibriosuo resilui amat. Auditus Albinius& exibitus reo , ignotum sibi, neque antehac visum respondit. Contumace dein silentio transactatis, tandemque latum Curiae placitum , in haec verba. Visa lite, rogante procuratore fisci, instructa per Commiffarios a Senatu delegatos, contra Franciscum Ravaithacum , formularium fori Engoli ensis : visis item confessoriis . nega- roriis , testum reo coram aspertionibus, procuratoris fisci conclusionibus: post auditum super crimine se participibus reum, pronuntiatum fuit per Curiam , Cameris convocatis, Ramailhacum criminis iast ma satis divina es, humana, pr mo capite plus a quo manifestum esse, ex nefario , immani, ct fletestabili parricidio in Henricum felicis memoria perpetrato. Cui reparando mulctam honoris patietur in vestiabulo Episcopalis Ecclesia: ubi, postquam per ora vulgi plaustro traductus fuerit; habitu nuἡus se radfer , palam declarabit, proditorie de nefarie commissum a se parricidium detestabile, horrendum, immane: cujus paenitet, Deumque precatur, Regem, & judices ut parcant. Inde in La Placε Grevam duritus , theatro super inducetur; candentique forcipa GNV dilacerabitur , infusis in plagas oleo, pice, sulphure, rem , p,mbo. Distractum exin per quatuor equos, in partes totidem corpus committetur flammis, aeri cinis rapienos vento. Eona addicentur fisco , aquabitur solo domus, in qua ipsie natus, nunquam posthac super inducendo area adisicio. Cautum insuper, ut parentes sicelesti hominis ditione abstineant Gallica, sub poena capitis r non secus ac agnati, Ravainacao nomine infami jn omne avum futuro. mibus exsequendis, ut pronuntiata , ut jussa, procurator ei dabit operam sedulis , probabitque datam quamprimum.

Sancit im insuper , extrema ante, ut per nova tormenta eli-

ciatur participum nomen, si quos habuit. Raptus dein in tormenta, in necem , quae sustinuit, rara ex facto penitentia. Ferunt servata laniando corpori inte

stitia, insusumque in brachia & humeros, successive sulphuris & plumbi liquorem, quo per singula membra moreretur. Hic finis monstro. Duxit in suspicionem criminis neminem.

42쪽

1anquam non deerant tum, neque'postmodum, qui mi- 16io. :rent inania, quibus postulabatur ex primo nobilitatis or-'ae vir probus & innocens. Vana sine probatione murmu-

, jacta per invidiam & nefas.

Cecidit Henricus tetra melancholici hominis rabie: caus- parricidii superstitio, qua Calvitiistis favere creditus ex , quod pacem inter subditos aluit, donec vixit, non habita eligionis ratione. Prudens sane consilium , non ignaro incipe , bella civilia populo tandem exitiosa esse , adeo utramcunque victoriam assequare, in necem sit utrique parti. o secreto & regnavit placide populi amor sui, & cumulavit vitiis Galliam exhaustam per seditiones & bella, regno de-rssoris infausto. Ex his quam inepte ducta postulatio ama e Seetie, quam si non perdidit, aut factum est ex metu, olito supra vires negotio, aut ex caritate erga suos ; praeva-:nte in tranquillitatem publicam volo. Certe gloriosius udovico cedet ruina gentis, & cessisset Henrico patri, sidmovisse arbitrum rebus. Gallicis , qualem postmodum, udovicus. At non omni arvo nascitur Phoenix , nec omni egi datus desuper magni consilii Angelus, interpres Dei. bello maximus, virtute politica inter paucos, serox in prae-io, in pace mansuetus , quodque summe regium, erat clenens. Pario per bellum diuturnum imperio, vixit nunquam rubditis gravis, subsidiaque exosus, quae populum opprimunt Salliam moriens inexplebili dolore confecerat, nisi in spem

aternarum virtutum Ludovicus assurgeret. Indoluere ex-

ernae nationes, tanta illi comitas in socios, tanta in hostes mansuetudo fuit. Statim a funere, Magni, agnomen de- ΗΖηνὶ tilatum est invicto Principi: jure equidem, neque enim an- grana te Rex sortior , non justior suerat: nunquam in ultionem duravit. Regum si insensi, terror; si confoederati, fiducia: suorum amor &spes certa. Otio impleverat aulam & regnum, non anteetalamitate publica miser ipse, quam ubi instruxerar acies turbandae paci: in quam expeditionem, incertum : id certum est, occubuisse medium inter arma, quibus tegi debuerat. Vnus illi a Venere naevus, eo regibus noxa leviore , quod populus rarὁ opprimitnr ea labe; vix saevire potest, qui amat. Plurium consilio & autoritati res publicas concedens, nunquam in unum contulit imperii molem,qui non ubique potior regnandi modus. Quandoque e re regni

A s est,

43쪽

io Hrs TORIAR vM GALLI Ii 6 i o. est, in conscientiam rerum acciri e pluribus unum , nempe si fide praevalet & sapientia: vulgandis alioquin regni arcanis , quo saepe in ruinam dantur consilia uno sulta secreto. Iudice ab uno facilius disceri utur veritas a calumnia: odium& invidia apud multos valent. La Flesbe. Insertur magna pompa in sacellum Flexiensis Collegii, cor , quod Henrici pars magna suerat. Iusta dein illi persolvuntur, magnis pompa & luctu , nedum Lutetiae, sed&passim tota Gallia , urbibus per aemulationem ponentibus mausolaea, queis vita ipsius continebatur. Vt puer laborum assuetudine , in bellum institutus: ut adolevistet in castris: ut non posuisset arma, nisi post debellatos hostes: ut perennis in senectam labor : ut parto demum regno , vita illi pacifica & mansueta, voto suorum brevior. Haec de Henrico. Postquam Aenrico parentaverant Galli, Ludovico renovatur fidei sacramentum. Una omnibus conspiratio est, aemulantibus obsequii gloriam Clero, nobilitate , & populo. Per id tempus prodiere in publicum scripta flexa hi satyram, quibus in Iesultas procaciter invehebatur incertus Autor, specie censurae in Marianam. Is de Regis institutione libello, pleraque perperam de Summi Pontificis in Reges potestate, deque subditorum obedientia scripserat. Damnata postmodum doctrina Marianae, liberque poenali judicio , flammaera P. coton. darus. Quo tempore , in P. Cotonem editus libellus, cui L'Antio- nomen Anticoto , opus temerarium, vanaque dicendi licen - tia& procacitate probatum multis, ut apud multos valentillicita. Nec multo post vulgata consutatio doctrinae Mananaeae, Autore eodem Cotone, qua stylo acri vir sapiens & disertus, juxta Constantiensis decreta Concilii,erroneas assertiones damnabat, Societatis nomine. Damnatus item iisdem

diebus Partamenti Lutetiani placito Bellarmini liber, quem in Barctatum, de potestate Summi Pontificis scripserat. Intercedit Romanae Sedis Nuntius , obtinetque a Rege, in suspenso haberi sententiam. Eodem anno prodiit Cardinalis Baronii Tomus Annalium undecimus, in quo Hispaniae regibus negat esse in Siciliam jura, qualia possident. Proscribitur edicto Regis Ca- tbolici opus, ipseque Autor non multo post, factione Hispana, excluditur a prima Sede , ad quam virtute S suffragiis vocabatur; adeo lubricum est scribere de regum potestate ,

44쪽

x de imperio, & ditione ipsorum , ut regnant, ut jure, vel 16io. injuria possident. At vana in membranas supplicia, vetito gliscit autoritas rerum, splendescitque per flammam, alias obscurus liber. Privatim acrius legi amant, publice castigata: ita cessit Baronio, cujus opus in majus auditum, ex quo vetitum. Summa rerum quae eo libro, contra Reges Hispa- nos continentur haec est. Temporibus Nicolai II. is anno millesimo sexagesimo Summus Pontifex erat Comites &Duces Siciliae, Robertum, Guiscardum, Constantium,Frid ς- ricum , dein e familia Gallorum Regia Duces Andegavenses, postmodum Aragoniae Reges , professos, debere te Apostolicae Sedi, homagium ligium pro Siciliae Regno, sub hac

clausula; Luod in Ecclesiis vacantibus Nos, nostri in regno heredes , nulla habebimm regalia, nullosque eo nomine

fructu4. reditus, proventus obventiones percipiemus. Quam

studi legem valuisse confirmat Baronius usque ad Carolum Quintum Austriacum. Contra, Reges Hispani in temporalibus &spiritualibus assirmant se in Sicilia adeo Dominos esse . ut jure regio , in multis Summi Pontificis ossicio destingantur : qualia sunt, beneficiorum collationes, dispensationes reddituum Ecclesiae, &c. quae a Sede Apostolica decessoribus suis permissa asserunt, in remunerationem redacti in obedientiam Romanae Ecclesiae regni, quot Sarraceni invaserant: hinc beneficio Apostolicae Sedis asserunt ipsa Ecclesiae jura transsata in Reges. At de his satis. Redeo ad res

nostras.

Per idem tempus confoederatorum Principum oratores, post sancitam fidem , nuncupant dς more votum Regi inaugurato. Renovantur foedera; Hispana , per Ducem Feria- D. riria. ceum: Britannica, per Notonum: Archiducalia Flandriae, inbiuis. per Comitem Buquoyum. Renovada item per legatos fides a Bu3-ν. Repub. Veneta, Ducibus Sabaudo, & Lotharingo, ab Helvetiis , Ordinibus Batavis, & si qui ab illis Germani Principes , nostri foederis sunt. Sullius secreti nuper intimi Henrico particeps , uno cum Sust Rege casu ceciderat, abdicataque aerarii, simul& Bastillaeae La Bastia . arcis praefectura , privatim agebat; sponte, an vi, incertum:

sponte factum plerique credidere, ne dejiceretur, quod imminere praeviderat. Verius est abstitisse jussu Augustae. Regem auxerat pecuniae vi magna Quaestor assiduus, juxta &

45쪽

Iz HISTORIARVM GA tai 6io. solers, quam postmodum confirmandae paci Regina consumptit totam , venali subditorum fide, per Regis infantiam. Privatis rebus studuerat publicas administrans, magno utrisque augmento quod rarum. Condaei Principis ad Mediolanenses secessum ex occasio ne supra attigimus. Privata illi vita erat, nec spes melioris fortunae, Henrico superstite. Postquam audiit fato functum, statim accingit se viae in Galliam. Ferunt dubitatum a Mediolanensium Prorege, Principem dimitteret, an retineret.

Dimitti fides publica , retineri suadebant res in Gallia ambiguae, sub Rege puero: praevaluit fides. Reducem Dux Bullionius specie cognationis,qua invicem juncti erant,invadit;& nisi Condaeo animi dotes, & educatio serent,qualia decent

natales regios unde illi ortus, succubuerat viro in fraudes omnes expedito. Primus illi in religionem conatus est ; Ca- mi itin. tholicam Romanam profitebatur Condaeus: Bullionius Cal- v in ista erat. Ostendebatur Principi adolescenti Gallia vacua rectore , plena discordiis civilibus. Si haberent fautorem e sanguine regio Principem . Reformatis in Gallia vires esse, quantum satis eligendo , a quo regerentur. Proponebantur patris se avi exempla : hereditariam esse Condaeorum familia L RUON religionem Reformatam, quam si ipse induerit, Reformatos η ς - omnes satim in ipsius verba Iuraturos, regnique regimen inguria ereptum' legitimo administratori restituendum. Majora

postmodum si crari posse in tempore, ut juvat audaces fortuna, mutabilis est. Haec Bullionius. Condaeus cui summa ratio est, quae pro religione facit, obstare consiliis perduellibus: stare in fide qualem Deo , qualem Regi debebat: &quamquam secum injuriote actum querebatur , malle injuriam pati, quam ulcisci; his serme rationibus; Non pos se edissidio is armis vindicari in Iura sua principes; hinc populo

calamitatem fore: satius dissimulari opprobrium , quam innocenti sanguine expiari. His S talibus lethalia regno consilia elusit Princeps. Per infantiam Regis, per discordiam Principum, per Sectariorum vires , & innata ipsis in Reges odia, periculum erat, si Condaeus factionem & Sectam una

amplexaretur , ne pessum iret in Gallia religio orthodoxa. Maximum in iis Condaei famae momentum est, quae nemo, Rohan. ante hanc diem edidit, quorum mihi autor est Dux Robanaeus libiis rerum Gallicarum memorialibus, quos habeo

46쪽

manuscriptos, cui res Sectae suae in otuisse nemo dubitata i6io.

verit.

Quo tempore Henricus excessit, Gallia vicinis principibus incutiebat metum triplici exercitu sormidabilis: illum Marescallus Esdiguerius ad Delphinates, hunc Nivernus Dux Leseui ad Campaniam, tertium Rex ipse solo Lutetiae circumjecto Ni regebat, alto in expeditionem secreto. Quidam vetera in υμμphi 'Hispanos odia caussabantur, alii vanos amores , raptumque Giuinae principis; illis odii in extraneos, his amoris bellum esse credebatur in suos. Non deerant qui vulgarent in Bur- gundos destinari bellum: praevaluere qui peti Germaniam dicerent, nempe asserendis in uda sua Principibus conscederatis , quibus jure successionis, debiti Ducatus Iuliacensis Ialternes Cliventis. Vtrique Leopoldus incumbebat tanquam seu- clive dis imperii, in se per imperatorem collatis, ex quo sine pro- Ie Ioannes Guillelmus ultimus Ducatuum possessor , deces- ωat. Vtcunque res, certum est statim ab excessu Henrici in Leopoldum arma conversa, peditumque decem millia in id belli traducta in Germaniam , duce Marescallo Castraeo , G chastra. cui negante Alberto per Luxenaburgos iter, praeterlecta , Campania, Metis via fuit Iuliacum. Vrbem, plagamque cir- Metticum jectam insederat Leopoldus Austriaca e gente Prinia L G4ceps; quo nomine , specie mandati imperialis incumbebat nudo. Rem altius repeto historiae Gallicae, quam suscipimus,

debitam; quia eo bello Germaniae dissidiis se immiscuit Gallia , saepiusque postmodum; adeo ut sincera, & integra rerum Gallicarum narratio vix esse possit, si res Germanicae omit

tentur.

Guillelmuq Dux Clivensis & Iuliacensis , Comes Ravenς Ravens purgii & Marta, cui Sibylla soror erat, quinque liberis pur

excesserat stiperstitibus , altero malculo , cui Ioannes Guillelm nonaesi lis sine prole moritur λ quatuore taminea

stirpe, Maria-Leonora, Anna, Magdalena, Sibylla. Mari Leonora primogenita Marchioni Brandebur ensi , eidemque Electori Alberio Friderico nupserat; hinc taminae plures , quarum natu major Sigismundo Marchioni Brande- grandia burgensi locata: hinc jus Brandeburgensibus in eo seudo. bourg. Anna, Leonorae soror, Philippum Ludovicum Palatinum Neuburgensem , sibi matrimonio junxerat : Magdalena pisub g. Ioannem Ducem Bipontinum, eundemque Palatinum. Si- Deux Ponti.

47쪽

Patav.

bylla Marchionem Burgaum. His paria in successionem iura, nisi quod Brandeburgentis, primogeniti utebatur praerogativa, jure repraesentationis. Ius item Duci Saxonum, qui se ex Sibylla Guillelmi Clivensis sorore ortum probabat, adjectamque pactis matrimonialibus legem,qua in familiam Saxonum transibant Iuliacentium seuda, per desectum maiaculae prolis. Agebant & partes suas in ea lite Carolus Gon- 'Laga Clivensis, idemque Dux Nivemus, & Comes Mali portus Marhaeus: ille pro Cliventi Ducatu, hic pro Marhae Comitatu ; non aliis , quod sciam, arῆumentis , nisi quod

utriusque gentis stemma& nomen praeferebant; unde arguebant ex masculis ortos se, eoque potiores, rem haud vero

procul, si valuissent ut jure, ita & armis. Ex adverso Rodolphus imperator, lege seudi scemanas incapaces : unita desectu prolis masculae, Romano imperio nuda, seque in facultate asserebat legendi Ducis . Lite pendente judicium est Austri co principi pro gente sua: vocatur Leopolitus imperiali rescripto in Ruda; is Episcopus Pata-vientis Austriaca e gente, idemque Archi dux Teriolensis.

Lectus, Praga citatis equis decurrit, Iuliacumque ante occupat, quam seudo investitum fama pervaderet. Haec inter, Neuburgius & Brandeburgensis ineunt scedus, quo conventum , ut conjunctis copiis in Leopoldum una decurrerent: id superadditum, quo firmaretur fides , si praevalerent, dividendam ex aequo ditionem , velut inter colleredes. Nec mora Iuliacum obsident: praeerat obsidioni Nassovius, Comes Mauricius. Atenim quia magnis viribus instabat hostis liberandae urbi, meditabantur iniquo Marte, sugam; cum Castraeus Gallorum copiis, justo subsidio opportunus advenit. Decem legionariorum millia invecta, miles veteranus, mille cataphracti. Leopoldus virtute impar & numero,

castra non urbe procul metatur, non ausus instructo committere praelio fortunam imperii. Muris advolvitur Gallus, &premit hostem: nec multo post deditione urbem accipiunt principes. Vita, equi, sarcinae, & reliqua id genus impedimenta, permissa obsessis. Atenim quia Ludovico prmipua caussa est, quae pro religione facit, adiguntur eam legem pacto inserere victores, quanquam erant Calvinistae, Catho-oca se Romana religionis post hae libertatem fore indigenis mmul se externis. Sic breviore quam creditum intervallo

48쪽

dedita urbs: confoederatique Principes ditionibus restituti i61 o. suis facto Ludovici; sic viguit Catholica fides , ubi jus erat principibus Calvinistis. Inhiabat Austriaca gens Iuliacensium urbi, quia a Luxemburgo in Germaniam inferiorem, hac illi facilis viarum compendio transitus.Superiorem haud aegre aperiebat Altitia quam nuper invaserat; ut unum genti abesset Iuliacum, Rheno penitus in potestatem habendo. Edicta pecuniaria supra novem quinquaginta Henricus vulgaverat, non ita diu quam excederet, sustinendo, ut creditum , bello Germanico quod destinabat: obluctabantur partamenta magna tum autoritate & constantia. Regina mate1 insinuando mollius regimini suo onera deprecatur,& legem abrogat. Tributi rem issione populo abblanditur: prudens consilium , quo pluribus nexibus vinciremur. Conscribi placuit in eam rem litteras ad partamenta, quae eo gratius acceptae, quod liberatoriae,&praeter usum erant. Etsi excellasse Henricum, & rerum potiri Ludovicum fama eadem tulerat; coronari placuit more majorum. Actum id circa Idus Octob. apud Rhemenses, Cardinale Iousa ope- Rheims. xante. Quia antiquus est apud nos iste ritus , & paucis extra L inu Galliam notus, quo per divinum.chri sima inaugurantur Re- ges& fiunt sacri; non erit abs re, neque proposito procul, formulam rei attingere: rem debitam externis, quibus mores nostri passim ignorantur.

Postridie Idus Octobr. recurrente in Dominicam die, Last Ecclesia Rhemensis matrix; ubi inaugurari Reges invaluit, Mauis, ira

Iecta supellcctile ornatur. Dispositis in utramque partem ri Hatili. theatris distribuuntur sceminae: Augusta Regens primam oc- De Conde.cupat sedem: altera m a prima Margareta Valesia, regina. D O' I,

Proxime instabant Condaea, Contia, Mompenseria, cota - juges, aut viduae Principum e stirpe Regia. Subsequebantur priri. si pars Ducissae, pars e primaria nobilitate cultissima scemina- du me. rum corona, sedibus stratis bysso & purpura. Primo diei Pa ri Gcrepusculo Cardinalis Iousa ad Eccletiae altare accedit, pon- π . M tificalibus induitur , sedetque in habitu: aderant huic sacro debiti duodecim Pares Franciae, nempe Ecclesiastici sex, PAreh. d. . totidem laici. Ecclesiasticorum, quibus nihil immutatum Ebeims. est ab instituto , hic ordo fuit. Franciscus Iousa, pro Ar-

chiepiscopo Rhemensi agens, Godosredus Billius Episco- . pus, ct Dux Laudunensis: Carolus Carsius Episcopus, & Lais, is

49쪽

Franci Lais.

Les Dues de

De Nevers.

uosse. 16 His τοὐ ARvM GALLII Dux Lingonensis, Renatus Poterius Episcopus,& Comes Bellovacentis: Cosmuς Clossus Episcopus, Comes Cat latinentis: Carolus Bais acus Episcopus, & Comes Novio dunensis. Sex eo ordine Ecclesiae Parium dignitate illustres sunt ab omni aevo. Illustres item eo titulo , & pene nascenti regno coaevi sex laici Principes, regni vasalli inuorum evanuit nomen, ex quo seuda ipsorum, ex variis eventis veteri Galliae unita. Hi olim , Burgundiae, Normanniae ,&Aquitaniae Duces; Tolosatum , Flandriae, & Campaniae Comites. Atenim postquam Galliae adscripta seuda , quia nemo sibi debere potest, Rege eodem Domino , & vasallo , invaluit debitorum loco substitui , qui subeant vices. Sussecti sex, quos Duces , cosdemque Pares Franciae dixere , qui quidem aequales antiquis, si nomen ,si rem spectas multum infra sunt. Quippe illis olim , vi seudi sui, merum imperium & jura regni erant: his seudi nomen inane est , Ducatus: vacuus autoritate titulus. Primum sex lecti, exin numerus auctior. donec tandem venit dignitas in contemptum. Hodie inaugurandis regibus invaluit, ex immenso Ducum numero,

pro regum arbitrio legi sex, qui subeant vices. In id muneris vocati Condaeus, Contius,5uessio Principes e sanguine Regio: Nivernus, Ellebovius, & Espernonius. Ea cura Paribus , id, ex veteri formula muneris est, ut praesto sint Regi,& societate manuum pares exhibeant se sustinendae coronae, unde dicti, Pares. Is serme habitus erat; decidua in poplites serico filis argenteis intertexto tunica operuerat humeros: superinductum tunicae pallium ex murice viola um , auro distinguebatur: capiti imminebat corona, lapillis pretiosis, aut unionibus distincta: ut quisque pro Duce, aut pro C6mite primaevis agebat: his ad altaris cornu sinistrum , sedes. Non multb post Episcopi Laudunensis, & Bellovacensis Re gem in Ecclesiam ducunt. Stipabant ducenti equites, lecta manus. Regi proximus anteibat Mare callus Castraeus , Comestabilem repraesentans , nempe per senectam invalido Mommorancio; instabat Brutardus Cancellarius: permissa Bellegardo Galliae Scuti sero laeva; sequebatur promiscua nobilitas. Claudebat praesidiaria Scotorum cohors, donec acclamante populo adfores ventum ν hic brevis mora. Post exactas in limine de more preces, aperiuntur valvae, intro

ducitur Princeps, altari procumbit, solio reclinatur. Co

50쪽

clers dela

L I Ag R PRIMvs. t me stabilis , & Cancellarius proxime assidebant. His circumfusi Gallicae coronae ministri: sacramento exordium est, quod Ious a Cardinalis , tactis Evangeliis a Rege solenniter exigit; unde Calvinistis iracundia, S in tempus suum quaelita rebellio. Haec sacramenti sormula ex ritu antiquo. Promitto futurum me posthac Ecclesia Catholica , Apostolica , O Romana protectorem : abacturum ditione mea haereticos rprivilegia Ecclesia conservaturum: leges populis daturum ex

Iuratus in haec verba, altati advolvitur. Humilis in genua Clerus, prona in terram nobilitas Regem votis inaugurant Circumfunditur effusa late plebs, & supplex orat. Interea exuitur tunica Rex, luvioribus induitur ocreis e serico violaceis, auro temere sparso liliatis. Actum id Henrico Acullonio Lotharingo Principe , per ossicium ministro. Calcaria aptat Condaeus Princeps, Burgundo Duci suffectus. Ensem lateri accingit Cardinalis Iousa , distringit,& praebet nudum. Rex acceptum , Deo exercituum dicat ;insertur altari mucro factus per oblationem sacer. Mox restituitur tuendae Ecclesiae , quod Primogeniti munus est , qua temagnoscit Regem Christianissimum , Ecclesia mater. Restitutum Rex Castraeo Comestabilis vices gerenti committit L ejus ossicium est praeire Regi, ense nudo. Neque omitti debet contracta statim sponsalia Regem inter & subditos , traditione annuli, quem Rex digito inseruit amoris minit mentum ,& acceptae fidei pignus . . 'Dein sequitur uniftio more majorum. Vncto Rege , Cancellarius non procul altari stans in vestigio , Duces & Pares Franciae ciet, monetque ossicii in haec verba.

Princeps Condae, qui Ducis Burgundia partes subis, adesi spcium Regi. Princeps Conti, qui Normannia Ducem exprimis, ades in os cium Regi. Princeps Suessio, qui Ducem Aquitania reprasentas, ades in oec. Princeps Niverne, qui Polosani Comitis personam si sinet, ades in o c. Princeps Ellebovi, in Flandria Comitis locum suffecte, ades

in o c.

SEARCH

MENU NAVIGATION