Anecdota, quae ex Ambrosianae bibliothecae codicibus nunc primum eruit, notis, ac disquisitionibus auget Ludouicus Antonius Muratorius, ... Tomus prior quartus .. Tomus prior quatuor S. Paulini episcopi nolani Poemata complectens

발행: 1697년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

C A P. VI.

Codicis, qui chronicon Datir inscribitur Landulphus es Auctor,

non vero Datius Mediolanensis Archiep. Tempus, quo exaratus Codex. Datium hunc Historiae alicuius Auctorem asserere Vetamur . Certe huiusmodi Historia non extat.

IAm vero tempus poscit, ut unde haec hauserim, palam fiat. Audisti a Gualu meo Mati, Chronicon citari, eiusque verba hac in re laudari. illed veris idem est , cui propositam orationem debeo. Geminum eiusdem exemplar in Metropolitani Capituli Bibliotheca extat, itidemque aliud in pluteis suis Ambrosiana seruat. At quoniam de hoc Datio, eiusque Chronici Auctore tu quoque plura disseruisti in Disquis. I. de Hymni Te Seum laudamus AuMoribus g. 6. 7. 8. &c. quod egregium opus tuum pereruditorum manus magni cum tui laude nunc sertur,& nuper a Cl. & Erud. I D. Benedicto Bacchino in Diarium Liter. R. t 696.relatum animaduerti,patiare quςis,ut nonnulla & ego hic prolaram, quae tibi, cui eorundem exemplarium copia non suppetebat, animaduertere miniis licuit. Certissima primo eii sententia tua , qui memoratam Historiam non S. Datium Mediolanensem Archiepiscopum Auctorem habere asseruisti; etenim Landulphus Mediolanensis eiusdem scriptor fuit, quemadmodum fidem faciunt naec ad calcem libri apposita verba: Explicit liber Historiarum Landu*bi Historiographi. Hic autem . scribebat circiter A. Ch. ioM. Porro titulus ille, qui hisce Landulphi Histori js impositus est, nempe: Chronica Satis rchiepiscopi Mediolani nuncupata, nullam sapit antiquitatem. Quin mihi attentissime singula perpendenti certissime visus en a Francisco Castello additus, quippe eis em planὰ characterum figuris in priori Pagina scriptum reperitur :Chronica Dat 4 Archiepiscopi Mediolani mei Francisci Castelli Sanctae Mediolanensis Ecclesiae ordinarii MDLXXlM Fuit hic vir plane doctii simus ,

eiusque lucubrationes quasdam luce adhuc carentes in Ambrosiana seruamus ; sed quam accurate hoc ab illo fuerit asterium, tute videas: Certe in eadem pagina haec ab alio addita leguntur: Primus Landu*bus , secundus carnulphus, tertius Laudulptas , qui omnes scripsere inter Annum Domini t oco. , ct ii ., stre de rebus Schi maticis illius temporis, ut mirum sit hunc bonum Castellium Datis titulum imposuisse. Secundo certum adeo non videtur, quod tamquam certissimum g. io. affirmasti , videlicet a S. Datio Chronicon quoddam fui ila conscriptum. Chronica quidem Datis a Corio, Gualuaneo Flamma, Auctore libri Flos Flor. , Mab alijs rerum Mediolanensium Scriptoribus citantur, quare ais: a tot

252쪽

entiquis Iandatum Tatii chronicon extitisti peruleaeis tantummodo Getdenegare. Verum sub Datij nomine unum Landulpha Chronicon citari. non vere Datianam quampiam Historiam certissimum scito. Plurima ego loca, quae tum a Gualuaneo, tum ab alijs ex Dati, Chronico citantur, cum eodem libro contuli, & eadem Omnia exactissime ibidem legi. amobrem consultum Optime tibi me, uti num. 7 l. laudatae Disquis.

scripsisti, i js non habere fidem, qui aliqua ex Datv Chronico per Gualuaneum desumpta non legi in Landu bi Historia alternere. Nestio igitur

quam firmo fundamento tuum illud argumentum nitatur, quo Chroni- con quoddam ideo extitisse contendis, quod Chronicon Datis a pluribus ijsq; antiquis Scriptoribus citetur. Istis obscura quςdam opinio fucum fecit, tibi vero acutissimo simul doctissimoq; viro si ab his im poneretur, moleste omnino ferendum esset. At, inquis, ipse Landulphus trium Capitum titulos ita proponit: Expositio Ordinum S. Ambrosis edita a S. Memoriae Satio Episcopo Mediolanensi Item: Se Chrismon S. Ambrosit se cundum Datium Archiepiscopum Mediolani. Et postremo : Ne crucis Antiphoia secundum Datium Episcopum Mediolant. Quis igitur neget

ante Landulphi aeuum Datianam aliquam extitisse Historia me Haec, fateor, omnium robustissima ratio eli, sed quae nihilo secius quaestioni definiendae satis non est. Has Landulpho lacinias ab amanuensi aliquo a tasutas Puricellus vir doctiss. cap. 39. num I 3. Diss. Nazar. suspicatus fue- .rat. Tu tamen Puricelli suspicionem omnino nullam vocas. & hocce argumento probare niteris. Ante Annum is s. Antonius Maria Pulteria Capituli Metropolitani Bibliothecarius , quum a Mabillonio V. C.,& cui innumera debet cruditorum Respublica, de hoc interrogaretur, respondit, ut idem V . C. to m. I. Pag. . Analech. testatur : Landulphi Chronicum conscriptum in pergamena cla annorum sexcentorum, eiusque notae , qualem alas illa ferebat Longobardorum dominatui proxima. Erg tu inquis, Landu*bι Codex circa A. G. i s vel ab ipso Landuino cou-

scriptus est, vel ab alio eisdem, vel valdo prope Landui una temporibus.

Alale igitur Puricellus ea Capita S. Datio adscripta fitisse ab amanuenis post longa tempora Landulphi Historias exscribente contendit. Equi dem te hucusque Landulphi exemplaria consulere non potuisse valde doleo, quum enim alienae tantum fidei fidere necesse tibi fuerit, diligentia illa, quam soles adhibere, uti nequaquam potuisti. Quum vero hac in re felicior ego tuerim, accipe quicquid in eodem Codice, dum Metropolitanam Bibliothecam non semel perlustrarim , mihi fuerint obseruata. Gemina ibidem sunt Landulphi exemplari t. Ex ijs unum , cui titulus Dalil impolitus, coniunctum habet Arnulphum de ipsum rerum Mediolanensium Scriptorem. Horum vero Hiltoriae una eademque manu sunt .scriptae. Alterum exemplar LandulPlmm Seniorem , itemque Arnul Phum complectitur, neque ulla ibidem Dati j fit mentio. Auditus huiucatalogus Mediolanensium Antii litum eodem plane charactere tria.

Galdinum delinit, quem R. Ch. I 176. Obijde mortem assirmat. ias utria.

253쪽

vero utriusque Codicis una pene , eademque sit scriptura , Jc characte.

rum forma, eosdem circiter A. Ch. II SO. exaratos opinor. Huiusce autem opinionis meae fundamentum aliud exhibeo. Ipsemet amanueniass.qui vetustiorem Landulphi Codicem exscripsit, dum S. Arialdi Martyrium refertur , haec in libri margine additamenta apposuit: Passus est B. Ariestas Mart , ct Levita Anno Domini MLXVI. V. Kal. Iul. , ea nonitatus per Alexandrum II. N.ec mirandum, si iste Historiographus, sequens scilicet Landulphus,& Arnulphus) non laudent istam Arialdum, nam ipsi erant fautores Sacerdotum uxoratorum, concubinariorum, Simoniacorum , a quibus B. Arialdus passus est. Anno autem Sominii C67. Alexander II. venit Mediolanum ob mortem Arialds, dum ad S3- nodum pergeret, quem Mantua celebrauit, in qua omnes Mediolanenses Sacerdotes uxoratos Beneficiis priuauit, quod de ceteris facere intendebat; sed morte praeuentus fuit. Sed Hildebrandus Gus successor faeta Alexandri conscius id expleuri. Igitur vides etiam, post Gregori j VII., α Landulphi, ac Arnulphi aeuum longe hunc amanuensem scripsisse. Porro addit ad S. Heriembaldi mortem haec verba: Versus super sepulcro Heriembaldi in S. Diovso, quem SS. Martyrum Catalogo adnotauit V bantis II., qui eum Amul o Archiepiscopo Mediolani corpus eius tumulauit MLXXXXI., quia ipse Heriembaldus vexillifer Ecclesiae, ac tutor ab adversariis ratione Ecclesiae occisus est. Tum subi it versus.)Atqui

hinc rursus colligo, laudatum Amanuensem multo post Vrbanum II. tempore vixisse. Si quidem testibus Berthoido Constantiensi, Simmo, Baromo , alijsque, Urbanum II. ad Urbem Mediolaneasem Anno tantam Io9 . venisse constat; quum vero hoc ille Scriptor Anno Io9r. contigisso affirmet, utique longἡ a tanti Pontificis aetate se in vivis fuisse prodit, cuius tempora minime sibi perspecta erant. Quae auum ego adnotassem, fauisus sum poli ea mihi a doctissimo Puricello lib. I. cap. 1. num. 3. de S. Mart. Amalta ,& Heriembaldo easdem lacinias obseruatas, simulque manuensis illius, qui Codicem illum exscripsit, additamenta marginalia ab ipso fuisse nuncupatas. Itaque vides Landulpho seniori titulos supra memoratos ab amanuense quodam assingi potitisse. deceptumque illum, qui ante sexcentos annos scriptum Landulphi Codicem putarat. Sed etiamsi ipsius Landulphi saetias tituli memorati larent, an inde colliges Historiam a Datio Archiepiscopo elucubratam Quod summum est, Datium Expositionis cuiusdam ordinum Ecclesia Mediolanensis Auctorem haberemus, non Chronici alicuius . Mihi tamen haec stat sententia.

ne huiusmodi quidem opus, e Datio prodi jile, sed ex Landulphi iudicio,

aut errore. Hoc saepe ab illo usurpatum scimus, ut alijs appingeret , quae ipsemet meditabatur , aut in votis habebat. Sic titulum de Monuamis Sacerdotibus a B. Ambioso se hausisse ait, quod quantum Historiae, Fideique Catholicae aduersetur , nemo nescit. Alium profert titulum de Frontone a constantino Episcopo Mediolanensi, quem tamen alicuius libri .criptorem nemo somniauit. In eiusdem quoque Metrop. Capιt. Bibli the-

254쪽

CAP. VI. 239

theca Codex alius antinuissimus extat M S., ubi legItur Expositio Matutini Osci, Mediolanensis Ecclesia edita a Theodoro eiusdem Ecclesiae Pontifice , quam est ego exscripsi. At an eius libelli Theodorum Auctorem arbitraberis e Nequaquam; Siquidem ter, aut quater , ibidem Amalarius citatur, qui proximo post Theodorum Archiepiscopum seculo fi ruit . Ceterum ais num. 488. Colligo ergὸ S. Datis Chronicon reuera extitisse , hoc tamen modo. S. Datio quidem quo ad ea fui temporis reuera compositum , nonnulla tamen ex 'Mequentibus aetatibus addita ; complexum scilicet Mati, Chronicon, qua a S. Satio conscripta, ct posteriorum additamenta, oe omnia sub eodem Datis nomine partim prorip υt ab

eo conscripta, partim denominatiuὸ, quia illi adiuncta . Sed plura huiusmodi sententiae tuae obstare quispiam fatebit ur. Primb quia, ut ipsemet F. 8. num. As s. fateris, S. Pati1 Chronicon non reperitur. Secundo quia idem ab exordio ad calcem Chronici memorati est stylus, eademque verborum barbaries. Tertio in Epistola libro praefixi , de a Latidulpho ipso conscripta, idem Landulphus se omnia, quae subsequuntur, enarraturum , nihilque de Datio, rebusque eius Chronico addendis, profitetur. rarib a voluminis vertice ad calcem maledicentia, & furore totus scatet is Auctor , neque religioni habet sacrosanistam Sedem Romanam passim insectari. Nihil utar circuitione: Ubique se Schismaticum prodit. An amabo hid Datium virum Sanctissimum, Ecclesiaeque Romanae fautorem amantissimum latere arbitraberis j Tandem Paulus Diaconus lib. 16. Hist. , & ex illo Anastasius Biblioth. in Siluerio, famem describunt, quae A. Ch. s 39. Liguriam ita inuaserat, ut, sicut vir Bea tismus Matius Mediolanensis Antines retalis, pleraque matres infelicium natorum comederent membra . Atque hinc tibi alijsque visus est Datius Chronicon quoddam elucubrasse. Uerum quum huiusce famis in Landulpha Codice nulla fiat mentio, Omne vides argumentum ruere .

duo probetur eumdem librum cum Datij Historiam , tum aliorum adiaitamenta complecti. Quod si Datianum hoc Chronicon aliquando extitisset, cur illud viri eruditi obliuione consepeliri, atque obrui perpetuo voluissent Nolo morosior videri, atque iccirco unum hoc statuendum mitri videtur, volumen nempe illud, quod Dat Chronicon nuncupatur, ab uno Landulpho seniore compositum. Datium vero Historiae alicuius Scriptorem fuisse iuspicari vix audeo.

CAP.

255쪽

Orationis laudatae S. Benedictus Auctor non fuit, sed Landulphus, aut quisquam alius. Peripi e probatur. Sigonij de hac .

quaestione minus aequa sententia . Pallium Ticinensi collatum quando. SEd ut ad rem nostram redeamus, quibus auctoritatibus Ius Medi

lanensis Ecclesiae in Ticinensem niteretur, in laudata oratione perspeximus. Primo decem Summorum Pontificum Privilegia Ticinensis Consecrationem Mediolanensi Praesuli demandabant . ct anathematis gladium cuicumque aliter agenti intentabant. Secundo Mediolanensis Ecelelia ab Apostolo Barnaba instituta Metropolis dignitatem in Prouincias, urbesque varias, atque adeo in Ticinensem ab ipsis sui exordio consequuta fuerat. Tertio id exemplo S. Epiphanii probabatur qui ab Antistite Mediolanensi consecrationem acceperat. Demum ex Vita S Ambrosii' qui Ticinensem Episcopum consecrarat, id abunde confirmabatur. Et plane vides, quot Praesidi js Mediolanensium causa fulciretur, & quam iuste Benedictus Archiepiscopus coram Romano

Pontifice uis suum experiretur. Verum quia plures tam Episcopi Ticinenses ab eisdem Summis Pontificibus consecrati fuerant, consuetudo contra Mediolanensium iura praescriptionem induxerat, eaque tanti elthabita, ut Benedictus causa ceciderit. Ne tamen rem, qua de agere instituimus leuiter nimis attingere Videamur, exponere pl.icet , quae latmea de huius Orationis Auctore sententia. Illam enim ego non a Benedicto compoli tam , sed ab ipso Hastoriographo Landulpho excogitatam

arbitror. Fuit isti in moribus reliquorum Historicorum more virosi Suentes inducere , eisque Orationes assingere .qrras veri simile est ab ipsis dicendas. aut dictas iam suisse. Hinc apud illum videas iberti Archidiaconi, Ambrosu Draconi, o Andrea Sacerdotis decumam contra S. Arialdum orationes, huiusque in illos, aliaque multa, quae viarus Lan-dulphi statum esIe stylus ubique simillimus suadet. Praeterea non dixisset Benedictus se per annos quadraginta is Mediolanensi Cathedra sedisse :quum enim sit exploratum sub Constantino Pontifice causam hanc fuisse agitatam.& Benedictus Anno tantum 687. ad Archiepiscopalem dignitatem euelaus merit, longe PDii. Conii antini tempora quadragesimus

illi Archiepiscopatus annus excurrisset. Huius igitur erroris culpa ad Landulphum Orationis Auctorem est rei erenda . Alio autem inuicti in- Pro argumento id probatur. Tres in hac oratione citantur Epistolae Decretales, nempe rabiam, Sixti: Calisti Romanorum Pontificum . Hae vero Epiitolae licet, uti nunc eruditi Omnes fatentur, tantis Pontificibus

256쪽

C A P. VII. 2 I

rum soboles sunt habitae, eximiamque fidem ab uniuersis Catholici, non

minus quam nostro aevo impetrauere. Isidorus seii Mercator , seu Peccarer svti post Archipraesulem de Marca probat Cl. de Em. Card. de Aguir-re Maximum Hispaniae , purpureique Senatus ornamentum in luculentissima Hispanorum Conciliorum collectione T. i. diis. ὶ hanc mercem aut collegit . aut elaborauit, ita ut viris etiam doctissimis imposuerit , qui S. Isidori Hispalensis Episcopi opus illud fuisse crediderunt. Ceterum

ruo tempore huiusmodi Syllogus prodierit, ipsae nos Epistolae docent ,

quidem inter eas quaedam sunt Gregorij II. ac III. de Zachariae Summorum Pontificum nominibus insignitae. Quum vero hi Pontifices octauo seculo sederint usque ad A. Ch. 7s i. post illa tempora scripsisse Isidorum istum dignoscimus. Sed ne statim quidem publici iuris factae sunt huiusmodi incretales ; etenim primus omnium Riculphus Moguntinus Episcopus eas ex Hispanii, ubi cunas sortitae suerant, in Gallias importauit. Hincmarus Rnemensis in Opust. cap. 1 . haec habet: Se libro

collectarum vinolarum ab Isidoro, quem de Hispania allatum Riculmus Episcopus Moguntinus obtinuit, O inas regiones ex illo repleri secit.

Moguntiacam autem Ecclesiam rexit Riculphus iste ab A. Ch. 787. usque ad Anniam 8i . Quare affirmandum omnino est, Epistolas illas sub finem tantum secuti octaui inter eruditos versari caepisse. Quod si verum, uti prorsus verissimum est, an illis Bene ictus Archiepiscopus, qui Ann. h. 7i I. Romae perorasse dicitur , uti potulisset Superest igitur, ut fateamur, aut a Landulpho ipso memoratam orationem fius se elucubra tam , aut ab alio quopiam , qui Pluribus post Benedictum annis inter vivos numeraretur. Stylus quidem , ut hoc quoque exponam , a consueto Landulphi stylo nonnihil dissidere videtur , ita ut, quod summum est, suspicari pollimus, etiam ante Landulphum Orationem hanc extitisse. Quae igitur Mediolanensi Episcopo in Ticinensem sirmissimae rationes forent, ni fallor, explorate ostendimus. Nunc vero videndum, quibus

verbis a Sigonio magni nominis viro Historia haec proponatur. Inquieis lib. a. His . de Raegno Ita l. ad A. Ch. 7i s. Lis inter Archiepiscopum I Uediolanensem, Episcopum Tapiensem exorta. Archiepiscopus novi parandi iuris cavsa Episcopi consecrationem ad se traducere voluit. Quod rus ad eum non pertinere Episcopo contendente, ex communi sententia res est Romam reiecta. Ibi causa utrinque apud Pontificem agitata Archiepiscopus aduersantibus omnibus vetustatis exemplis victus a cupit. Verum paratragaediat Sigonius; neque enim ius nouum Mnedicto parabatur, neque illi omnia vetuitatis exempla aduersabantur. Vna plurium annorum praescriptio fecit, ut secundum Ticinensem iudicaretur. Iaanno etiam huiusce quaestionis astignando Sigonium calculi deiecere, quandoquidem Anno i s. , quo rem peractam is albitratur, Romanambedem Gregorius II. implebat, non vero Conii intinus. Decesserat hic Rnno superiore, eodemque in Summum Pontificem electus fuerat Gregorius, uti Em. Annalium paren. certis Anastasi Biblioth. , Theophanis,

257쪽

xit C A P. VII

Sisti fodi, aliorumque testimoni js ductus liquido ostendit. Quum verδsub Constantino tantum huiusmodi lis composita fuerit, annum eidem aut II. cum Baronio, aut cum alijs7ia. assignari debere patet. Porrbhac in re quantom a Sigoni j mente reliqui Scriptores discedant, multis probare possem , sed omnium instar sat erit Benuenutum hunc I molensem fuisse arbitror in proferre, vetustum Scriptorem, qui ante Annos 3ω.& quod excurrit, scribebat, Je cuius Chronicon Mia in Ambrosiana Bibliotheca extat. Cap. I 37. de Papia V be haec ille habet: Huius ciuitatis Episcopus Stifraganeus fuisse asseritur ArchiepiIcopi Mediolanensis. Quod patet ex eo quod A. Protasius ArchiepiIcopus Mediolani consecrauit B. Epiphanium Episcopum Papiensem S. Crispini Successorem. Sed quia tempore Longobardorum, qui erant infideles, timore eorum Arabiepiscopi Mediolanenses apud Ianuam residebano, sicut de Honorato legitur, Episteopi Papienses consecrari caeperunt a Papa. Vnde cum Benedictus Archiepiscopus Mediolani in Curia Romana citaret Episcopum Papiensem suam ab antiquo Sufraganeum , succubuit. Vnde O hodie Papienses, Placentini, O Ferrarienses EpiIcopi subsunt immediatὸ Domino Papae. Reliqux

videamus. Sic rebus compositis ad multum tempus Ticinenses Episcopi Mediolanensem ignorauere Metropolitam, & ab uno Pendentes Romano Pontifice Pathi etiam dignitate sunt aucti. Quo tempore hic honor eisdem collatus, prorsus definire non audemus. Illud tamen absque haesitatione assirmandum duco, V ghellum a veritate desciscere, dum sine

tabulis, & sine testibus haec de Papiensi Ecclesia asserite cui Pontifex Hormisda Romanam Sedem hic tenuit ab Anno si . ad 313. in Pallii um concessst, extenditque eam gratiosam indulgentiam ad Successores.

Vsus enim Pallij per ea tempora aut paucissimis, aut nemini a Summis Pontificibus tribuebatur. AEuo deinde D. Gregorij, ut doctissimus de Marca animaduertit lib. 6. cap. 7. num. 3. de Concord. Sac. de Imminualuit, ut Romanus Pontifex Pallio ornaret praecipuos Metropolitanos, qui ad eius consecrationem pertinebant, aut eos , quibus vices suas in Prouinciss committebat. Si igitur neque omnes Metropolitanos, sed praecipuos dumtaxat Pontifex Pathi usu decorabat, idque etiam seculo solom Gregorij Magni usurpari caepit, quanto minus Hormisdae aeuo Pallium Ticinensi concedendum fuit, qui non inter Metropolitas, sed in Episcoporum solummodo vulgarium censu numerabatur e Plura in hanc rem non aggero , tum ne messem hanc tibi praeripiam , tum ut eruditorum auribus parcam, qui a te uberiora praestolantur. Velim tamen seriό perpendas , an ad Ioannem VIII. Papam praerogatiuae huius primordia sint referenda. Ille enim Pontifex ni nil antiquius habuit, quam ut Ticinensem extolleret Sedem , quo vividum nimis, ac forte Mediolanensis Epita copi ingenium retunderetur, qui de promete praestanda tum temporis Ecclesiae Romanae obedientia recusabat. Certe hic Summus Pontifex Epistolam dedit, quae inter eius Opera est r39. illaque Mediolanensem , ae Rauennatem Metropolitas statuit ad Synodum conuocari a Ticinensi

258쪽

Episeopo posse, quod nisi eadem Epistola in Apocryphis sit recensenda

adeo mirum videtur, ut Baronius ad An. Ch. 878. pronunciare non dubitauerit: Quod non crederem, nisi legissem. Equidem hanc coniectiaram facile sequor, a qui tamen discedam, statim ut meliora abs te, ut spero, proferantur.

synodus Mediolanensis, cui interfuisse Ticinensis Episcopus dicitur, omnino ficta est . Simillimi Diplomatis fides in examen vo catur. Ticinensis Episcopi fastus ab Heriberto Archiepiscopo castigatus . Gualuanei , ac Landulphi testimonia. Cur a Mediolanensi Metropoli Ticinum seiunctum. Hiς quidem memoranda synodus foret, quae A. Ch. 9 I. Mediolani habita in quodam Diplomate dicitur. Extat hoc in Ambrosiani Coenobi j Archio, publicique iuris factiim fuit ab ornatissimo viro, mihique amicissimo Patre D. Bartholomaeo Aresio Cisteretensi Abbate in Lib. Priuile g. & Diplom. Monast. Ambros. pag. 36. Concilio autem huic in Ambrosiana Basilica coaeto praeter asios piscopos subscriptus legitur Litifredus Papiensis Ddcopus . Verdmmulta me absterrent, ne huiusmodi documento auscultem. Nolo locum , Vnde prodi jt, in suspicionem vocare, quamquam sortasse possienonnihil furfuris ibidem inter gemmas esse commixtum. Pauca tamen commemorabo , quibus Diplomatis auctoritas infirmari videtur .

Otricus Sanctae Mediolanensis Ecclesiiae Archiepiscopus ibi appellatur, quum tamen vetusta quaeque monimenta Ardericum nuncupent . Sirifredus Parmensis Episcopus Anno eodem 9 s. si Luitprando tria. Claron. lib. s. cap. 9. Sigonio de Regno Ital. lib. 6. & Vghello in Ital. Sata in Catal. Parm. Epist. fidem habemus ab Italia aberat, MConstantinopolim iuiIu Hugonis Regis se contulerit . I .mnes quo que Massanensis Episcopus substriptus legitur . At Massae Episcopus tum temporis non Mastanensis, sed Populonia Episcopus appellabatur, uti V ghellus tom. 3. Ita l. Sac. in horum Episcoporum serie erudite ani maduertit . Deinde non Massanensis , sed Massensis scribendum suit. Tandem Episcopum istum Mediolanensi Metropoli subiectum minime tunc fuisse extra dubitationis aleam positum est. Quod vero eidem Su- nodo interfui sis legitur Badocumensis Episcopus, licet Cur am Vrbe tria, in Rhetia sitam olim Mediolanensi Ecclesiae subiectam fu i isse fatear, ea

tamen tempestate vix crediderim paruisse, quum inter illos decem ela octo

259쪽

vetusto opere mihi cap. r. memorato obseruaui, Curiensi Episcopo Iocus non esset. Lotherius item Marianensis Episcopus subscripsit. Hic Episcopatus in Corsici situs,& Mediolanensi Episcopo nequaquam Pare-hat. Postremo subscriptos ibidem legimus Suifredum Parmensem , de idonem Mutinensem Episcopos, quos ante illa tempora a Mediolanensi Metropoli seiunctos Rauennati obtemperasse adeo certum, ut nil certius. Idem fortasse de Bosone Placentino Episcopo dici potest. Atque haec, opinor , ea sunt , qtrae Puricellum monuere, ne inter Ambrosianae Basilicae Monumenta praeclarissimum illud cs verum foret documentum referret. Alia quaedam adserre possem , quae omnia , ut sincere loquar in eam mentem me impulere,ut in Apocryphorum censum Diploma illud coni j- cerem . Tu accuratula inquires; mihi indicasse, leuique, ut aiunt, brachio rem tetigisse sit satis. Aliud quoque documentum hac in re praetereundum non est. videlicet Dedicatio Ecclesiae S. Sepulcri in Urbe Mediolanensi ab Anselmo Archiepiscopo Anno Dom. ii Oo. peracta, publicisque tabulis consignata, quas inspexi in MS. Codice Francisci Castelli,&olim protulit Puricellus in Monum. Basil. Ambr. num. 289. & post eum V ghelliis tOm. . Ita l. Sac. pag. Iro. Praeter Anselmum laudatum, Grofulairum Savonensem Episcopum , Clerum Nouariensem, ac Vercellensem, aliosque plures Abbates , & Presbyteros, subscriptus ibidem legitur Gulielmus Episcopus Ticinensis Ecclesiae. Inquit autem Anselmus et Adunato Clericorum, Populorumque conventu , communi consilio omni . nium, ac frequenti hortatu, sancitum est a nobis Oe. Igitur non immerito hinc licet colligere, ita ab Antistitis Mediolanensi, imperio solutum non fuisse Ticinensem , ut ad eius nutum Mediolanum accedere non deberet. Cur enim id ollici j ab isto praestitum fuisset, nisi etiam tunc aliqua in Ticinensem Cathedram iura Archiepiscopus seruasset e verum sedulo Perpendas velim, num hocce monumentum a suspicione falsi omnino

abiit. Archiepiscopus ita subscribit: Ego Anselmus quartus I ei gratia Archiepiscopus firmaui, O subscripsi. Equidem huiusmodi subscriptionem a consuetudine abhorrere certis limum reor, ecquis enim unquam

Episcoyos animaduertit ea sormula Iecundus, tertias , quartus oec. vlas, ut se ab alijs nominis tui Episcopis dii tinguerent ζ Hinc videas in alio Anselmi huius dilomate, quod proseri Puricellus cap. 9. num. 8. Dist. Naetar. h inc subscriptionem : Ego Anselmus Sei gratid ArchiepiIcopus Oc. sequitur deinde lubscriptio Gro lani EpiIcopi , qui post Ansel mi mortem simoniace electus Mediolanensem sedem inuasite. Illi vero non Grosulanus quo nomine a vulgo appellabatur sed Ch solatis nomen fuit, quemadmodum vetusta documenta, oc in primis Epigraphe eius tumulo imposita, & a Raronio relata , fatentur. Tandem cur post

longam Presbyterorum , ac Abbatum seriem Ticinensis Episcopus lub' scripsitὶ Nonne post Archiepiscopum, quod poscebat ordo, illi subscribendum suit Atia Omitto unum pro coronide allaturus. Exploratum habemus Anselmum laudatum coacti Mediolanensium militum manu

260쪽

fid se erum bellum in Syriam traiecisse; Hoc autem Puricelli testimonici Anno Ch. contigit ro99. Vt igitur huiusce diplomatis fidem hic Auctor

tueatur, Anselmi reditum Auno II . ex Oriente in patriam excogitare cogitur, exiguoque dein tempore interposito iterum ad sacram expeditionem profectum eumdem esse Archiepiscopum,quum haec habeat Lan-dulphus a S. Paulo vetustissimus Scriptor, & MS. in Ambr. Biblioth. chiepiscopus veris ille de Buis scilicet Anselmus in a Turcis oe Saracenis fugatus ingraui luctu Constantinopoli expirauit. Sed coniecturae Puricelliquis umquam acquiesc.it Non paucorum dierum iter illud erat, ut tam

facile e Syria in Italiam , rursusque ex Italia in Syriam Anselmus migrare rosset. Quin Landulphus memoratus unam tantum Archiepiscopi expe-itionem resere , multaque addit, quae numquam illum post primum iter in patriam redi jsse luculenter suadeant. Pluribus parco, ut Lectorem hac in re tu firmisis erudias. Pergamus ad reliqua. Tria post Benedicti sitem secula quaesitum sibi ius Papienses nemine interpellante tenuere. AeHeriberti Archiepiscopi Mediolanensis tempore antiquae dignitatis meia moria in nostris iterom est excitata. Rem Gualuaneus Flamma his verbis

describit in Chronico Maiori cap. 7 6. Imperator Conradus Gibelinus Mediolanum redηt, ct conuocatis uniuersiis Archiepiscopis, Epistopis, O saronibus Concilium in Eboncaliss conuocauit pro sui Imperi' stabili-rmento. Leges ivstas edidit, o toti Orbi pacem indixit. Illi Concilio interfuit Eusebius Episcopus Papiensis portans ante Crucem. Contra quem Archiepiscopus Heribertus insurrexιt redarSuens eum , quod propria temeritate Crucem deserret. Et dicit Cronica 'Dat V, quod Crucem ante pedes Archiepiscopi deposuit, ubi erat multum de crystallo. Iuam Crucem Archiepiscopas in Sacrisia Ecclesitae Hyemalis deposuit ad perpetuam rei memoriam, quod nullus vi opus Papiensis Crucem ante se deferri faceret. Hic vides sub nomine Dati j Landulpnum appellari, cuius Chronicon , ut supra significaui, elaboratum seculo Ch. undecimo fuit,&MS. in Ambrosiana quoque Bibliotheca seruatur. Itaque huius verba' in medium proferre non abs re videtur . Inquit is lib. 2. Hist. Ea tempestate Euxebius Papiensis Episcopus Crucem tamquam Metropolitantis ante

portari faciens, summo Iuperbia fastu elatus , Mediolanensis Praesulatus

culmini coaequari anhelans, sero ct ipse ad colloquium venit. Vt autem hunc Dominus Heribentis eminils vidit actus dolore cordis intrinsecus diu inter se tacitὸ suspirans, mirantibus uniuersiis, voce clara ex medio

insit. Tum Heriberto sermonem attingit Schismaticus Landulphus iraiarum plenum, & in ipsam Romanam Ecclesiam non leuiter contumeliosum , quali ininlid antiquo suo rure Mediolanensis Cathedra exspoliata fuisset, ideoque illum χ.ens praetereo. Dein addit haec Heriberti verba:

Vnde dolores magni, o duplicati cordι inbarent meo Ianctam deuotionem B. Inuenti j , O Crevini, nec non reuerenti simi Epiphanis sedulὸ cognoscens, quam in nostram Ecclesiam deuote ut matrem impenderunt. Qui, cum eadem Ecclesia Imperuorum, oe Drannorum uultra olim Pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION