Artes jesuiticæ in sustinendis pertinaciter novitatibus laxitatibusque sociorum quarum plusquam mille hic exihibentur S.D.N. Clementis 11. atque orbi universo denuntiatæ per Christianum Alethophilum

발행: 1710년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

is Apostolicam , quemadmodum per praesentes h o millime rogamus, ut Archiepiscopo Mechliniensiis cinerisque Episcopis declaret, se constanter ,, rere decisis, ac sicut in Brevi praedicto Episcopis sin is hibuit-, ita nunc sterum expresse illis inhibere, ne abis iis, qui Formulario Alexandri VII. subseribent, ac is juramentum praestabunt, praeter Formulam ipsam is traditam, verbaque in Constitutione Apostolica prae- ,, scripta , quidquid aliud vel minimum declarationis, .is interpretationis , dc explicationis verbo 'vel scripto is exigant, etiam sub praetextu . quod Additiones illae.,; comprehendantur in mulario Alexandri VII. ,, Si qui vero Theologos , aliosque Eccles sticos, is Formulario ut stipra sunscribentes, quinque propinis ditiones in sensia obvio damnantes . praescriptumqueri ab Apostolica Sede silentium exalte servantes, de Jamri senismo adhuc accusare audeant. ac ita Contra D ri cretum. ac Breve Apostolicum manifeste impingant,

si hos coerceri supplicamus . . . .

si Hoc tandem modo speramus scire . ut, beneficio iis ac providentia Sedis Apostolicae , Ecclesiiis Belgii pax

ri restituatur dic.

Siquid in hae ram dilucida declararione sicut & in prae- .cedentibus, m et non constnum menti Sedis Apost .licae, eas absque dubio Eminentissimi Cardineses, indictas absque reprehensione non dimisisIent; qui ne ver . bulum quidem minus ossiciosum, quod eidem Doctori Hennebello exciderat in epistola ad Arehiepiscopum Mechliniensem, absque reprehensione dimiserunt. D . clarationes vero illas prorsus irroprehensas dimiserunt. . Nihil ergo in iis menti Sedis Apostolicae non consonum invenerunt. Quinimo Sanctissiimus ipse Innocentius XII. .

iis usque adeo persuasus fuit, nullam esse Jansmistarum in Belgio stetim, ut eos quos Mechliniensis Archiepistopus, aliique ipsi adhaerentes Jansenistas vocabant, In- .nocentius XII. deinceps non Jan senistas, sed praetenis. Jansenistas in secundo suo ad Belgii Episcopos Brevi ap- pcllaverit rut visum est supra) Episcopos tacite repr , i

502쪽

rini ci ct orbi denuntiata. . VIII. 43'7hendens, quod ipsi scripsissent, praetensos illos Jani nistas, dum jurant formularium , sensu in t . 8c a. de claratione expresso , non aliter damnent quinque propositiones , quam in sensi obvio , non habito respectu obvii sensus disti Formularii, suoque arbitrio essingant ejus modi sensum obvium. Si enim, inquit Pontifex, interia non actu externo , hoc faciunt, Ecclesia non judicat da

Tullis. . . . Sin vero . . . . edant proprios sensus Ap

solicarum Constitutionum , pradictique Eretis ae die 6. Februarii 169 . flensem dissentaneos, debent Episcopi. . . . conira eos procedere servatis servandis , servato utique juris ordine. uti dixit in primo illo Brevi, ser vatis quoque ccteris, quae in eodem Brevi Pontifex addidit , scilicet ut quemadmodum is qui ad juramentum Formularii) adigendi sunt, illud pristare debent sincere. absque ulla dis crime, restrictione ,seu exposi ione, δε- nancio eas propositiones , ex libro Iassentι excerptas , in sensu obvio , quem ipsemet propositionum Verba pra se s runt . prout flensium sitam damnarunt summi Ponti es'adeessores nostri, damnatumque haberi voluer-t a Christi fidelibus ι ita per Fraternitates vestras, ab iis qui Formidario prascripto obstricent, ac juramentum prasabunt, prater Formulam Vsam trauitam, verbaque in Compiturione Apostolica prascripta,quidquid aliud vel minimum declarationis , interpretationis , aut explicationis , eterbor et scripto non exigatur prout exigore coeperat Archi

piscopus Mechliniensis) etiam suo praetextu quod Add

riones ad nos transmissa comprehendantur seu contineanIur in Formnlario Alexandri VII. Ceterum ad praecavendas omnes diffidiorum causas, qua Christianam pacem dilac rant , nos quoscumque alios sensem Formularii , friare eum quem Vsius verba exhibent, asserri, vel usiuvari, autae his disputari interdiximus . se prohibuimm , ac supere usdem Formulariι interpretatione , sicut is praedictarum propositionum in alios sensis, praeter eum quem ipsa verbuper se exhibeat, perpetuum silentium imposuimus Cum ad summum Pontificem duntaxat pertineat, sensum quem in his propositionibu3 damnaverit,'ut damnatum a sidelibus credi censuerit, declarare. Demum ad extiti V ruenda

503쪽

. 3 8 Artes 'seuitica guenda Theologorum jam pridem inter sese excitata dissidia

Fraternitatibus Vestris. . . . injungimus, ne usta ratione quemquam vaga ista accusatioue mvuuoso nomine Iam

seni i traduci aut nuncupari sinatu , nisi prius suspectum esse legitime constiterit , aliquam ex his propositionibus ocuisse , aut teginisse s iam ergo Ob id solum quod eas Jansenti libro non attribuent nec quemquam sub hoe ratextu repelli ab inciis, munita, beneficiis , gradibus., ne concionibus habendis, vel alia quacumque functiona Teclosiastica permittatis , nisi servato juris ordine , eam sumam, qua Viris alioquin tholicis gravissima es, commeruisse probaxum fuerit. .

Urim humillima Aps'phes prosecutio. O Urinam, Matissime Pater , per accessiim ad Samctitatem vestram , fas esset ipsi notas facere , demonstramque dolosas artes, occultas technas , iniquas molitiones, surreptionesque; quibus ab annis plusquam sexaginta, primum Chrituanimmi Regis Aulam, Galli aeumque Episcopos sibi devotos de de per ipsos Romanam Aulam, vestraeque Sanctitatis Decessores Urb aium VIII. Innocentium X. Alexandrum ΗΙ. Jesultae circumvenerunt i Statim namque ut Jansenti prodiit Augisinus, cum Parallelo inter Molinismum Sem pe-kgianismumque; videntes actum esse de Molinismo, si stiber ille haberetur in pretio, viginti Jesultarum millia uno velut ore orbem universum clamoribus suis adversis librum illum impleverunt, velut perniciosis haer sibus, Christianae Religionis fundamenta subvertentibus refertum; idque tam frequenter & tanta calliditate qua' versum Opportune importune inculcarunt, ut mu uis persuaserant, Janseniumque M librum ipsius odiosum reddiderint, etiam in Aula Romana. Cumque tempore Innocentii X. per Doctorem Cornetum, cx-Jesultam. ideoque Societatis obsequiis per omnia mancipatum. Munque umosas IrNQuas . torminis aequivocis. se

504쪽

Pontifici On orbi demmciata. s. VIII. st quidem catholico explicabilibus . sed sensum haereticum magis obvie significantibus fabricassent, plerisquel Episcopis Gallicanis & aliis sibi devotis persuaserunt ease Jansienti libro excerptas esse, atque in eo totidem ver-.bis prout Annatus clamabato extare ; cum tamen id averitate prorsus alienum sit, excepta fortasse prima a .contextu suo avulsa. Et inde faetiim, quod Innocentius

X. Epistopis illis fidem adhibens eas ex Jansenti libro e

cerptas dixerit, in prooemio & claustia Constitutionissaee quae juxta Canon istas ad narrationem potius perti' iret, quam ad definitionem tametsi in definitiva damnatione simgularum propositionum nullam Jansensi memtionem fecerit, ex nulloque actu authentico appareat, juridicum libri Ian senii examen ab Innocentio cuiquam demandatum fuisse, sed examen propolitionum duntaxat in abstracto, id est abstrahendo a quocumque prinserente, ut supra dixi. Novum vero dc inauditum est in Ecclesia, haereticas propositiones alicui libro vel Authori definitive tribui, absque juridico de eo examine.& non auditis ea super re defensoribus ipsius , nisi fortoe

id notorium sit, atque extra omnem controversiam.

Dum etiam propositiones a Cardinalibus, de Consultoribus ab Innocentio X. designatis examinarentur, ipsis prorsius contra veritatem Jesilitae persuaserant eos qui dicebantur Augustini discipuli, Romae quidem defendere Augustinum, at in Gallia Calvinum; quodque Romae simulabant pro sola se gratia per se esticaci laborare , dum ip2rum asseclis plenis in Gallia buccis concrepabant gratiam necessitantem , ereptam distentiendi potentiam , absolutam mandatorum impossibilitatem, Christi pro sola electorum salute mortem. Necessariam proinde esse Constitutioncm ista damnantem , prout a Cardinale Rapaccioli scie accepisse tredecim Archiepiscoporum Episcoporumque ad S. Sedem delegati te-ilantur in sua ad ip1bs Relatione de die i6. Junii ITempore Alexandri VII. cum ab Omnibus orthodoxa sillamissione recepta foret Innocentiana Constitutio, ab omnibus proinde corde dc ore damnarentur quinque propositiones per eam damnatae ; id que S V h

505쪽

cios oportuisset de tam prompta Augustinianorum in iis damnandis obedientia ipsis congratulari, deque reddita pace sepitiseue fidei controversiis gaudere: alterius generis adver1us Augustinianae gratiae defensores bellum adorsi , novam adversus eosdem litem sustitaverunt de Iansenti facto, nihil ad fidem, nec ad mores pertinente, quamque ideo quaestionem supersuam , nulliusque momenti, Dccessores vestri, de quaestione simillima loquentes, nuncupaverunt. Atque utinam intra limites Husimodi qua tionum sese continuissenti Uerum moleste ferentes quod ii qui Molinismo suo adversabantur sese sua illa prompta obedientia ipserum manibus su duxissent, inani illa controversia avide arrepta tota primum Gallia, deinde Romae conclamare coeperunt, ab ipsis decipi Pontificem, inutilemque reddi Constituti nem. Certissime id erat a veritate alienum nisi forte inutilem intelligerent ad intentum situm, inutilem utique ad stabiliendum Molinisinum quem in finem uti volebant Innocentiana Constitutione, per eam , contra pressam Innocentii declarationem, praetendendo damnatam gratiam per se efficacem quomodo enim alioqui inutilem , cum turbas compo1uisset, pacem restituisset, fidei depositum in tuto posuisset, fidelibus omnibus, in fidei unitate, stu Ecclesiae communione permanentibus , damnatumque quinque propositionum sensum, velut haereticum sese damnare, corde dc ore profitentibus Hoc manifeste satis erat ad custodiendum fidei depositum. Sed satis non fuit Jesultis, quorum intererat , ut suis e manibus Molinismo suo asversantes non elaberentur. Pacem ergo ut supra restitutam turbantes, super inutili quaestione illa litem ipsis denuo iustitarunt, clamoribus magnis ubique spargentes , ab Innocentio X. definitum esse , quod quinqua propositiones totidem verbis in Jansenti Augustino ext rent, nec id ab istius libri defensoribus bona fide negari , sed perversa intentione damnatas propositiones opportuno tempore sustinendi. Erat calumnia manifesta, judiciumque omnino temerarium: cum nulla perveris illius intentionis iudicia ipsi

Diuili

506쪽

- et is orbi denuntiata. f. VIII.

praeberent. Tale quippe indicium non erat quod cre-cerent, Innocentii quidem opinionem sin Gallicanorum M. Episcoporum relatione Iesiuitarumque rumoribus quaquaversum sparsis fundatamὰ fuisse quδd extarent; m definitiva parte Constitutionis, qua singulae pro positiones damnatae fuerant, nullam ab Innocentio i Elam Iansenti mentionem, sed in prooemio duntaxat &clausula illius, quae juxta Canon istas ad narrationem pD-tius quam ad definitionem spectant. Ad quod opinandum probabile non deerat ex circumstantiis fundam ei tum. Primo ex eo quod novum prorsus, dc inauditum esset in Ecclelia, h reticas propositiones Authori in Ecclesiae communione defuncto definitive tribui, tanquam ex libro ipsius extractas , nisi totidem verbis iaipso extarent. Cuivis vero legenti manifestum erat. Datuor saltem propositionum verba in libro ipsius non tare. Secundo ex eo quod nulla Ecclesiae definitio damnans sensum & librum alicujus Authoris in materia dissicili, atque inter Qitholicos controversa. fieri soleat absque juridico examine. Certum vero erat, juridicum libri Ian senii examen ab Innocentio nulli Congregationi fuisse demandatum cum id ex nullo actu authentico appareret I sed examen propositionum duntaxat in abstracto, sive abstrahendo a quocumque Authore, prout ex Consultoribus ab Innocentio deputatis testificati sunt W dingus, & nimissarius Sancti Officii. Tertia, excoqucia gerisimile non erat, Jansenti, Episcopi de Ecclesia

time meriti, velut haereses quinque docentis in Augum sino suo, ab Innocentio X. condemnationem definitivὰ factam fuisse, non servato juris ordine dum servari poterat , audita scilicet utraque parte, auditis proinde hac super re in judicio contradictorio Defensoribus ipsius ram Pontificio Tribunali Romae adstantibus; quos tamen hac super re juridice auditos non fuisse certillumum est. Ipsis vero inauditis aequitas non videbatur permittere, tantum Episcopum squem , utpote fidei depositarium, maxime oportebat istius depositi fidelem

esse custodem in scriptis suis de haeresi condemnare, Eita proinde civili spoliare id est fama di honore in vena.

507쪽

. Dies 'essitica fide fundato; qui cum homini Christiano carior sit vita

corporali, ipsum in scriptis suis condemnare, velut a fide devium , vere est ipsum ciriliter occidere. Quod' non servato juris Ordine aequitas non viderur magis permittere, quam ipsum corporaliter occidore. Quod ne factum quidem videtur a Romanis adhuc Gentilibus, de quibus scriptum est Ach. as. Non es Romanis consue- turi damnare aliquem hominem, priusqnam is qui accinsiatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi ad abluenda crimina. Et agnovisse viderur Uigilius Papa , qui propterea , ante trium Capitulorum damnationem ,

utriusque partis Epi1copos Constantinopoli congregavit, suasque rationes utrimque scripto proserre juistit, ut omnibus consideratis, ad judicium definitivum in Comcilio Oecumenico procederetur; prout factum est in Concilio V. cujus etiam Concilii Patres centuerunt, in examine contra Theodorum Episcopum Mopsilestenum instituto, nihil praetermittendum esse subtilitatis , proat victum est supra. Et in Congregationibus de Auxiliis, non semel duntaxat, imo usque septies, etiam in judicio contradictorio, audiri postularunt libri Molinae D

senseres , antequam quidquam contra eum definiretur:& auditi fuerunt per annos decem. Cum tamen nec

semel in judicio contradictorio, licet Epius postulato, auditos fuisse legatur libri Jansenti defensores , tametsi

libri istius examen in judicio contradidioris necessarium fuisse videatur , ad vitandum periculum condemnandi librum innocentem , velut haereses continentem , α consequenter authorem , in libro suo cum praejudicio :honoris δc famae ipsius ut supra 'Absque examine quip- re contradictorio, de utriusque partis auditione' dum videtur periculum istud vita-riculum istud abstergentias maxime cum Jan senii liber intellecta admodum sit dissicilis, nec errores, de quibus accusatur, excepto saltem errore primae propositionis in eo contineantur quoad verba, nec clare dc absque controversia quoad sensum damnatum. Quod libri defensores parati erant ex scopo dc contextu libri habere indicia manifesta, pe-

508쪽

Pontifici ct orbi denuntiara. f. VIII 46ydemonstrare , dc a se damnatas quinque propositiones, acri studio quaesitas, in eo inveniri non potuisse; sed solam de gratia per se efficaci doctrinam, certissine

non damnatam.

Propterea ergo ipsis parum verisimile videbatur, ab Ihnocentio X. definitum esse, quod damnatae ab ipsi quinque propositiones , ex Jansenti libro, qui dicitur Augustinus, excerptae forent, di damnatae in sensu a Ian senio intento; tametii palam alioqui profiterentur, eas a 1e sincere velut haereti eas damnari, ubicumque extarent, etiam in Jansenti Augustino , ii ibi exta '

rent.

Ast quia nihil ex Innocentiam Constitutione ad firmandum Molinismum suum Jesultae erueroe potuissent si Pontifex sinceram credidisset illam professionem fidei ipsorum, ut hoc impedirenr, per pulpita, per domos privatorum perque palatia Episcoporum ac Principum tanta calliditate ubique insusurrareti clamare coeperunt. simulatam esse illam fidei professionem; abipsisque ore , non corde, quinque propositiones damnari, nec ab ipsis semim Jan lenianum bona fide in controversiam revocari, sed pessima & perversa, ut hoc praetextu vehit pallio haeretim tegerent, non deponerent, viamquae fibi relinquerent ad eam opportuno tempore palam su stinendara; tanta cinquam calliditate hoc ubique insusurrarunt ac divulgarunt, ut hoc pluribus Episcopis Gallicanis , ac per ipsiss Alexandro VII. persuaserint. ab emur per obreptionem istam Constitutioncm impcreaverint, qua definivit, propositiones ii as ex Jansenti Ebbo excerptas, in sensuque ipsius damnatas esse , Alia si que iniquitatis esse qui contra sentirent. Quo sane ver 'bo nunquam optimus Pontifex usus fuisset adversus eos, qui in sola critica quaestionr facti. ad fidem nihil omni-.no pertinente sm qua ipsa quoque Concilia ce mentiam nCn semel circumventa fuerunt bona fide aliter quam ipse' justis de causis sentirent: maxime cum de critica quaestione facti Jansentani juridicum examcn . auditis utrimque partibus, Alexander non magis initi-

509쪽

tionis ipsius certissime constaret, ipsam emanata', ut Sanctae fidei nostra, ae sacrorum dogmatum integritati. . . .

Pontifex consederet, de ut omnes Christi fideles in ejusdem fidei unitate sese continerent. Non alia ergo ratione flios iniquitatis ipses nuncupavit, nisi quia Jesiuitica obreptione persitasus fuit, Jansenti defenssires non bona fide circa solam criticam facti quaestionem, sed pessima fide circa fidei dogmata litigare, cordeque sincero

non damnare damnatas quinque propositiones , prout ubique Socii insusurrabant & perlanabant. Sed calumniosε insusurrabant, sicut & usque in hodiernum diem insusurrant, ac persenant, ac per hoc urbem dc de orbem mendaciis suis circumveniant, Ecclesiaeque racem perturbant, intestinaque bella in ea faciunt perpetua ; eo quod nunquam desinant calumniari, dc usique adeo invalestunt mendaces voces, insusurrationes que ipsorum, jactataeque ac jugiter iteratae cum arte lallaces querimoniae, ut in ipQ sinu Ecclesiae Romanos Pontifices, unum post alium, adversius fratres suos exasperent, in eamque opinionem inducant, quod silentium de critico facto Jansenii, ad cujus observantiam ' ficti istius Desenseres in reverentiam Constitutionum Apostolicarum sese offeruot, nihil aliud sit, nisi tacita haeresis professio, dum silentio illo, velut pallio, Non

deponitur error, sed absconditur, vulnus tegitur, non curatur; Ecclesia illuditur, non paretur si, lata demum

filiis inobedientia via flemitur ad fovendam silentio hare . Impium hujusmodi silentium meritissime damnavit

Sanctitas vestra Constitutione sua Vineam Domini Sabaoth. Quis enim non detestetur silentium, fidei dc Ecclesiae authoritati tam exitiosum' Quis non mecretur infandum hominum genus, si usquam est, qui in

Ecclesiam inducere non erubest uni tam tetram dissim

Iationem, quae nihil aliud est uisi palliatum erroris patrocinium t Conterantur, si qui sint de isto hominum

genere. Verum de eo genere esse facti Jansentani detenseres, certissimam esse calumniam, a quinquaginta annis palam ipsi protestantur, nec Jesultae unquam prQbarunt, nec probare potuerunt, aut etiamnum possunt,

510쪽

ipses estir tales'. Illud autem ipsos probare oportebat manisestis indiciis: alias ista ab ipsis conticiante magis

levitate . quam convincente veritate dici, quis mediocri

ter sapiens ignoret ' ait Augustinus L de unit. Eccles in interim Ecclesiae tam exitiosa, tamque inimicapaeis calumnia ista, ut dignum justumque sit de ea fi

Sanctitate vestra, citata 8c audita utraque parte . duridice inquiri ut tandem cognita veritate, statuque praesentis controversiae qui Jesuiticis artibus plane alius in a urbe & orbe divulgatur, quam revera sit) si de illo genere facti Jansentani defensores esse demonstrentur, ab

omnibus anathematizentur; sin mineis, calumniatores ipsorum, velut Ecclesiae perturbatores puniantur , digneque castigati desinant Sedem Apostolicam Regesque ac Principes impostiiris 8c mendaciis suis circumveni re Hoc juridice. inquiri a Sanctitate vestra, ad sacratissimos pedes ipsius provoluti suppliciter rogant, facti Jai seniani pure critici defensores, Beatissime Pater: neque enim Apostolicum super eo judicium, salvo juris ordine, refugiunt ipsi, de nullo sibi constit, quemadmodum refugiunt Jesu itar, sibi constit de calumnia suae Nec deerit fructus insens juridicae istius inquisitionis.

Si enim malae fidei defensores esse convincantur, a fidelibus omnibus prout dixi, anathematizabuntur. Si in-n cntes deprehendantur, pax Ecclesiae restituetur, vcl. per abrogationem formulae Alexandrinae fcMus finis ac necessitas cessabit; cessabunt proinde tot & tanta mala. ipsius occasione causeta, tot utique conscientiarum perturbatio, tot peduriorum commissio. tot innocentium

persecutio L vel per dilucidam ipsius explicationem, de signantem, quid fidei dogmatibus, quid definitioni factorum ad fidem non pertinentium debeatur ; vel per pii ac religiosi silentii, de facto illo Jansenti impositam

omnibus obligationem. Atque ita etiam haereticis os . obstruetur, ad versus.Romanam Ecclesiam. iniqua loquentibus , is utariique legem tyrannicam, esse cain

SEARCH

MENU NAVIGATION