Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

suid . P . potes esse tam apertum tamque perspicuum, cum caesum suspeximus caelestiaque contemplari sumus, quam esse aliquod Numen praestantissimae mentis , quo

12쪽

Uo potissimum sunt ex quibus apparet maxima non solum utilitas , verum etiam necessitas NMturalis Theologiae , quam nunc exponere aggredior. Primum in eo positum est, quod sine eo. gnitione Dei ejusque attributorum δc ratione, qua in aliis substantiis operatur , persectam & abs

tutam, quantum ab humana mente quit obtineri, rerum quae ad animas & corpora pertinent, cognitionem comparare non possumus. Nam ultimae rerum omnium rationes, in

quibus unis animus sciendi cupidus conquiescere potest, & ad quas cum pervenit, se ad ipsa veritatis cubilia pervenisse & ultra nequire prociaere putat, ab alio nullo peti queunt nisi ab Ente a se, quod cum sit primum omnium & ab aeterno semper exstiterit , sui &eorum quae in ipsiam conveniunt , rationem in aliis non habet, rationem vero ip um in se continet eorum, quae aliquando coeperunt exstare , quod attinet ad creationem conservationemque tum sebstantiae, tum virium, unde perpetuae in hac universitate obsedivatae mutationes exsistunt. Hac de caussa in his conscribendis voluminibus amplexati methodum , quae vult ut ea praemittantur

per quae cetera intelligimus ac demonstramus , multa in Logici primum, & deinceps in intologicis de Ente a se disputavimus, ut nobis aqua non haereret in iis definiendis quae ad animas & ad corpora atque ad eorum pertinent operationes . Et sane si quis animo recolat, quae in antegressis libris sunt di utata, manu qu si tanget, nullis sere quaestionibus ibidem tractatis ultimam sine cognitione Dei manum imponi porcisse. Id quod usuvenit eum in

omni systemate, tum vero maxime in meo, in quo claris atque perspicuis, ut mihi quidem videtur , rationibus confirmato, eum creatae substantiae aliae in aliis tamquam effectrices caussae nihil essicere possint, ad Dei creantis & conservantis amonem est prox, me confugiendum in explicandis mutationibus , quae tum a comjunctione inter animam & corpus, tum a mutua corporum coli, sone 3c attractione proficisci observamus. Alterum eorum, quae

utilitatem necessitatemque huψs partis Philosophiae sib oculos ponunt, ab illo petitur malesimo genere Philosephorum , quibus Europa nunc staret, qui vel Deum exsistere aut negant aut saltem T. IV. b d

13쪽

dubitant, suaque dubitandi momenta publicae luci committere non verentur , vel verbis iamittentes re tollunt, dum impia de Supremo Numine sentiunt, & sibi adumbratam quamdam & inanem, non expressam & solidam Dei speciem comminiscuntur. Inter quos mihi omnium perniciosissimuς esse videtur celebris Baetius, qui etsi Deum qualem convenit, & qualem Christiani venerantur, se tueri eluribus sui Dictionarii locis profittatur , . tamen isis viribRς in id incubuit, ut suaderet contraria dogmata firmis hon' minus ., atque perspicuis & insolubilibus rationibus uti , atque ad id per- suidendum opus alio non esse statuit, quam objectorum adversus Dei exsistentiam & attributa conversione in argumenta , quibus

contrariae sententiae pro demonstrandis enuntiationibus positae: con firmentur. Cum enim in paribus contrariarum rationum momentis non sit major ratio cur alterutris potius mens assentiri debeat,

inde consequeretur iustam cuique esse caussam dubitandi de praecipuis Theologiae capitibus , nec ullum esse reliquum modum assensum pro iis, quae verae sunt, extorquendi. Nam quod ait B lius in subsidium rationis venire fidem , cujus est triumphus ut

assensum extorqueat, etiam adversus clarissimas rationes , ut vidimus 3. 236. num. 3. Log. tantum abest, ut faciat ad rem, ut potius eidem quam maxime adversetur . Prius enim mysteria Fidei rationibus naturalibus evidenter credibilia fiunt, quam iisdem mens suum praebeat assensum , eiusdemque fidei nimium interest perspicuum facere ea quae credenda proponit, cum naturalis rationis rincipiis nequaquam pugnare . Qua de' re vide sis Crousatium in ibro inscripto, Examen ta PFrrhoni e ancien re moderne Hagae 1733. parr. 3. sect. 4. & alibi , 8c Auctorem libri ex anglica linguam in gallicam translati , inscriptique, De la cerritiae des comnosianees humaines , ou Examen Philosophique des diverses prertam livies de Ia Rason o de Ia Fol. A Londres I74I., qui hac de re toto in opusculo & praesertim cap. I p. accurate disserit. Quae cum ita sint, mihi haec duo potissimum proposui in Naturalis Theolo. giae quaestionibus exponendis; primum ut ea constituerem, ex quibus ultimae apparerent rationes eorum , quae in animas & in corpora , atque in eorum mutationes convenirent, & praesertim ut planum facerem quaenam proxime a solo Deo per creationem conservationemque proficiscuntur, & quaenam proxime a rebus creatis, remote vero ab ipsom et Creatore ; ex quo discrimine multa. rum alioquin inexplicabilium quaestionum pendere solutionem ani-

madverti: alterum ut objectis impiorum, δc Baelii praesertim qui

tela Diuitiam by Cooste

14쪽

P R AE P A T I o. tela iisdem aut suppeditavit, aut vehementius contorsit, pro virili parte satisfacerem , illudque docerem nihil ab hominibus allatum fuisse, quod summa Theologiae capita labefactet. Quam is

autem multi, inter quos non ultimum obtinet locum Crousatius in citato opere sormae majoris, Baelii aliorumque Scepticorum dis ficultatibus: satisfacere conati sint ; me non arroganter facturum arbitror, si affirmem mihi tam beato et se licuisse, ut in quam. pluribus veras simul & evidentes, contraquam alii secerint, solutiones praeberem, non quidem ob ingenii praeliantiam quo me minus valere sentio & profiteor, sed propter mei circa continuum , circa substantias earumque vires systematis, quod sorte fortuna sum amplexatus, quod sua, veluti sponte me sensim manu quasi duxit ad latentes laut neglectas veritates, ex. quibus unis perspicua dis- ficultatum omnium solutio repeti posset. Id .quod constat ex multis, quae in tribus superioribus voluminibus disputavi, & lucule . tius constabit ex iis, quae in praesenti sum disputaturus. . Sed haec universe dicta sussiciant ; nunc pro mea consuetudine in sum ream redigere aggredior, quae hic tractata sunt . Theologiam Naturalem duas in partes distribuo , in quarum prima disputo de attributis Dei absoluti , in altera de relativis. Quoniam vero p. mim in Logica, partim in Ontologia jam ostendimus exstare Ens a se,&ex notione Entis a se perspicue collegimus plura ipsius attributa , & praesertim infinitam eiusdem persectionem ac di istinctionem ab animis atque a corporibus , capite primo par iis primae occurrimus iis quae contradicuntur, & potissimum Spinosae rationibus, atque ex nostris principiis, quibus ipsam quoque substantiam extensam carere eὐincimus partibus re ipsa distinctis,&bintestino motui obnoxiam esse nequire , perspicue conficimus prorsus abhorrere a vero auctoris systema , in quo una tantum ponitur in universo extensa substantia , in qua sint plur*S i qud contrarii modi , qua lex in animis atque in corporibus observantur. Cum autem ex altera parte perspicuis rationibus in Ontologia docuerimu S unum tantum exstare Enς a se , nullamque partem ab eodem posita decerps, indeque evidenter intulerimus corpora.&animis ab ente a se ex nihilo debuisse creari; δc ex altera hic adversus Relium aliosque planum fecerimus cum nullo evidenti principio pugnare transitum a non ente ad Ens virtute infinita entis a se, praesertim cum in rebus creandis nihil sit veri entis cinius simile iniente a se non reperiatur, sed solum sint aliquae D gationes, quae tamquam relationes proxime creandae non sunt, sed . h a Diqiliaco by Corale

15쪽

ipsae per se ex creatis rebus exsistant: in scholio adnexo ex regulis in Dialectica constitutis , eas subtiles rationes quae adversus creationis possibilitatem allatae fuerunt, nihil obesse colligo, proptereaquod iis ita satisfacimus, ut illud saltein compertum fiat nihil certi ex iisdem confici posse. Hac occasione tango difficu

tatem illam, quam adversus temporaneam mundi creationem multi ducunt ex eo, quod nulla fuerit major ratio sufficiens cur Deus in hoc potius moenenio quam in alio quocumque mundum crearit, & similiter selvo, ac olim tom. I. Phys Gen. LI3. quam iam Leibnitianorum dissicultatem adversus inanis possibilitatem dissetvi . Nam uti tunc respondi, cum inane non sit reipsa extemsum, nee ideo locus in quo corpora collocari queant, nec plures sint in eodem distinctae partes, in quarum una prae aliis mundus locari possit, sed in ipsa mundi creatione locus extensiis esse incipiat, allienum esse a ratione sussicientem quaerere rationem, cur Deus mundum creet in hac potius parte vacui, quam in aliis, quia

ratio sussiciens est selum investiganda in iis eventibus, in quibus

plura esse possunt, non autem simul g. 78. n. I. Log, : sic nunc aio rem similiter se habere in ea quaestione , cur Dem mundum crearit in hoc potius instanti quam in alio q cumque, propte ea quod cum ex altera parte tempus non sit nisi in corporum motus. 186. O . , ad summitin in rebus creatis, A cum iisdem incipiat exsistere, & ex altera instanεia non sim nisi initiam aut finis temporis, sive successionis, quae ita motu aut in conservation: mundi creati reperitur, non sunt ante mundi creationem haec imstantia anteriora atque posteriora interque se distincta , in qu rum aliquo si mundux creetur, alia omitti debeant, atque ideirco rationem postulent sussicientem cur illa oinittaniar hoc eli gatur sed cum ipsemet mundo ponitur primam in s anu, sive Iempus & ejusdem initium His obiter animadversis, eo quod de hac re mihi integrum se tuo alium in locum tria ditiinguo genera Atheorum , primo eorum qui vellent nullam esse subitantiam a

sed omne; alias ab aliis in infinitum proditisse, quia umquam perveniri possit ad eam quae sic a se ; secundo eorum qui putano

omnes substantias esse a se, & ex fortuito ipsarum coacursa novas ab aetemo res & hunc denique mundum generata fuisse, quia aliqua particulari substanaia a se infinitae persectionis ad hunc mundum formandum atque regendum opus seret , tertio malesani Spinosae, ejusque Discipulorum, qui volunt quidem unam tantam etiaeamque infinitam. substantiam a se , sed minime distinctam a muω

16쪽

do, quaeque sit idem, ac totus mundus, duobus infinitis attrib

iis, extensione ac cogitatione donatus. Primos adverto me jam confodisse in Logica , cum f. p6. 3c seq. docui cum ratione pugna re seriem entium infinitorum ab alio, quorum nullum sit a se, idque contra Adversariorum solutiones certis per icuisque principiis firmavi. Secundos evidenter resello, primum quia nec motus nec alia quaelibet mutatio esse quiret aut ab aeterno, aut in tempore: deinde quia sunt impossibiles plures substantiae a se, quarum aliae cum aliis differentiis & persectionibus connectantur; id quod

perspicue colligo ex rationis uafficientis principio , quod in rebus necessariis certissime obtinet, quia tune subitantia a se esset indiseserens ut cum hoc aut cum illo ente copularetur, & aliunde nulla foret maior ratio sufficiens, cur ex duabus substantiis a se altera exstiterit cum primo ente, non cum secundo; altera cum secun do, non cum primo: demum quia subst aliam a se unam tantum esse oportere jam evidenter in intologia monstravi . Ad tertios consutandos primum expono rationes quibus impius Spinosa suadere conatus est, & Cuilaterus atque Tollandus eumdem secuti co firmare tam in sanum systema : tum adverto me non posse assentiri Baelio . qui hoc impugnaturus in verbo Spinofa cum communi Philosophorum sententia tanquam certum & exploratum ponit materiam sive substantiam extensam sine partibus reapse distinctis esse non posse , atque ideo nec cogitari . Nam si fundamentum hujus refutationis. in hoc poneretur cum citato Scriptore &, cum aliis qui eumdem sequuntur, non immerito apud ipsum eumdem

Spinosistae negarent siti Praeceptoris sententiam manifestae falsitatis ab aliquo suisse convictam ; proptereaquod ex iis quae in Onrol. 78. & seq. & f. I 57. disseruimus, constat partes reipsa distin hiis

in una subitantia extensa minime exstare, nee ab ipsomet Deo in plures partes eamdem posse secari. Postea me verto ad alia, &planum facio has varias, multiplices, alias aliis succedentes infinitae substantiae extensae mutationes , quas Spinosae astipulatores ad

mittunt , prorsus labefactari & propriis rationibus , & iis etiam

quibus alia systemata convelluntur. Tandem accurate doceo Bul lius esse momenti rationes quae a communi aliorum hominum sensu Spinosam, Cullelerum & alios dejecerunt. Quo confutato syste. mate, scholium concludo refutatione Auctoris impii Comment,rii Emmme Machine , qui rationes quas pro Supremi Numinis exsistentia in medium produxerunt Fenelonii, Neu vi erit hiti, Abadiemst, Derhami, Misi, aliique quani plurimi, traducit tamquam molestas. Diuili od by Corale

17쪽

Iestas repetitiones, & tamquam eas: quibus Athei obiicere possint alias fortasse aequaliter firmas & absolute contrarias , qua in se rentia est quoque Baetius , A ad quam inelinare videtur auctor lubri 'mias Philosophiques. In hac autem refutatione moneo id uis. venisse, quod in disputatione de continuo extenso , deque vacui possibilitate usuvenire animadvertimus in Log. g. et 3. n. XI.& seq.& in inti f. Is s. , tametsi haec tria, posse inter cubieuli parietes re

periri vacuum , extensum ex . inextensis componi nequire ire extenso

minores in infinitum paries posse designari, perspicuis rationibus

conficiantur, tamen multos ne iisdem assentirentur, deterritos fuisse iis gravissimis difficultatibus, quas ibidem expendimus, propterea quod aut ignorantes , aut non advertentes ad ea quae nos attuli mus, aut nimium quam par erat, ex quibusdam claris enuntiationibus colligentes, ab iisdem se extricare non potuerun p. Sequitur caput secundum , in quo brevi ollendo immutabilem Dei naturam eamque vindico ab adversariorum obiectis, & nationem trado quia cum Dei libertate concilietur. Longior sum capite secundo in conficienda ipsiuς immaterialitato atque spirituali tate, & peculiaribus quibusdam rationibuς monstro Deum esse ne. quire ' donatum extensione neque finita, neque iii finita aut rela live , proptereaquod incurreret in easdem difficultates ac extensio a se finita , cum extensum relative infinitum sit infinite parvum

ratione habita extensi in altiori gradu infiniti; aut absolute, quia contra id quod paulis ante adversus Spinosiam docuimus, inde s queretur nullam praeter hanc unam possie aliam substantiam extensam , nec extra illam , nec intra, cum hoc in even in dari posset aliud extensum aut majus, aut densius eo, quod omnium possibilium absolute, D in omni genere maximum postum fuit. In scholio sequenti primum haec eadem 'dilato, & alia adjungo, quibus perspicuum fit hanc extensam substantiam absolute infinitam , qualis esse deberet si sonet a se, esse minime aptam minui aut rectilineo , aut currilineo, atque idcirco non esse idoneam explicandis corpo m motibus, qui in natura observantur tum de claro nullam esse difficultatem , quam interialistae depromunt ex eo quod aliqui Philosophi volunt spatium vacuum dari posse & extra muudum reipsa constare , idemque esse aliquid aeternum arque divinum , atque ad eam diluendam illudque ostendendum hoc in ne esse quidem possibilitatem recipiendi extensia, quae utpote relata ad actum positivum, quali; est corporum receptio, debet era in eo e positivo, atque idcirco in Deo, qui omnium, rerum ab ceter

18쪽

eontinet possibilitates ς' sed non esse reipia extensum , ut Philo.

sophi comminiscinitur, ideri u non pugnaret cum divina natura, qua metensionem , repudiat: hic exscribo quae . tomo Ι. Physicae Generatis q. p. & sequentibus accurate disserui. His autem finem impono longissimo scholio, quod praeiverat maximae idissicultatis ex eo petitae, quod intelligi nequit, quomodo Deus extensione careat,& nihilominus totus in omni extenso sit, solucioi depromta ex iis,

quae ire Psyehologia in simili dilputatione de Anima inextensa edise

serueram . . . a i l .

Caput quartum versatur in demonstratione absoluto infinitae Dei perseAionis, quam evidenter colligo ex creatione & conservatione corporum & animarum, quas substantias in infinitum plures ae plures creare & conservare potest. Nam in schol Io sequenti cum Theophilus Canetius ex rationis suffcientis principio dediixisset nubios possibilium persectionum limites esse quire in Deo , adverto hanc rationem esse quidem satis ad illud ostendendum, nullum exentibus sive persectionibus possibilibus in ente a se posse desider ri, sed quo eiciamus has persectiones esse in eodem absolute in finitas, necessarium esse docere id in quo paulo ante versatus sum , prorsus repugnare , ut in possibilibus persectionibus terminus aliquis definiri queat. Cum autem ex Monilia pari. I. sest. 4. q. p. libri inscripti, contra i Materiali D, exscripserim textum , ex quo videtur Hobbesius in ea fuisse sententia quod Deus est infinitus solum ratione habita nostrae mentis , eumque Hobbesio ipsi attribuerim in lib. de Cive cap. 13. 3. I , nec tamen apud eumdem in editione Amstet amensi anni 1647. typis Ludovici Elxevirii deprehenderim, posteaquam ille locus fuerat impressiis, postea adverti illa verba esse Moshemii apud Cudworth, qui Mos-

hemius veram Hobbesii sententiam ex aliis ipsius verbis, quae citato loco apparent, sub oculos ponit. Dei aeternitatem in Logica iam demonstravimus; unde capite quinto id unum suscipimus demonstrandum , nullam ante mundi creationem actu fuisse successivam durationem, idque colligimus ex eo, quod in ente a se nullae fuerint res quarum aliae aliis succederent. Adversus quemdam illustrem auctorem a Cangio citatum, qui contendit in Deo plura exstare momenta,& ex eo suadere conatur , quia si non forent, Deus suum aeternum creandi mundi decretum non retulisset nec potuisset reserre ad hoc potius momentum in quo creavit , quam ad aliud quodcumque , atque idcirco ab aeterno creare debuisset; adverto si quis ita argumentum

19쪽

xvi P st AE 3 A T I D. concludat, fi Deus non deeravit condere mundum in hae potius vacui parte quam in alia quacumque, debuit mundum creare in toto infinito vacuo atque idcirco infinite extensum, facilem esse respondendi rationem, quia cum non sit hoc extensum inane, ideoque nec ullas habeat partes in quarum alia mundus collocari possit, non in aliis, non est necessarium ut Deus fiam dirigat voluntatem ad illum potius in una parte creandum quam in aliis, nec ex eo quod hac voluntate caruerit, sequitur mundum esse infinitum, si aut talis esse nequeat, aut etiamsi possit, Deus ad illum finitis circumscriptum limitibus creandum libere se determinarit: indeque colligo rem ita se quoque habere in duratione: propterea- quod cum ante mundi creationem nulla sit reipsa successiva d ratio, atque idcirco nullae ipsius distinctae partes aut momenta,

in quorum uno Deus prae ceteris mundum creare possit; ex eo quod Deus suam voluntatem ad nullum aeternitatis momentum direxit, non continuo sequitur mundum creatum fuisse ab aeterno, si aut ab aeterno esse nequeat, ut infra docetu mut si etiam possit, Deus ab aeterno se libere determinarit ad illum post aeternitatem crean dum. Rationem quam urget, petitam ex eo, quod Deus potuerit

mundum creare prius, quam crearit, Ioo annos, IOOo, IOOoo &c.,

item refello paritate vacui, quia sicuti nobis fingimus, eductis omnibus ex cubiculo corporibus, inter eiusdem parietes esse extensionem,& Io ex. gr. palmorum distantiam, quia tametsi haec actualis extensio & distantia sine corporibus extensis δc interceptis esse nequit, tamen imaginatione substituimus alia corpora, quae Deu inter parietes collocare potest; ita ante mundi creationem nobis repraesentamus astrorum cursus atque periodos , quia licet hae actuales rerum successiones non sint, tamen imaginatione comminiscimur alium mundum , quem Deus cum hisce successionibus atque periodis semper creare potuit. Sed hac de re iterum tracto in parte secunda; nunc restat ultimum partis primae caput, in quo propono objecta adversus Dei unitatem in Ontol. demonstratam, doceoque duo aut plura entia a se aut dissimilia, aut prorsus similia esse nequire. Primum ex eo facile colligo, quod neutrum ex duobus entibus a se dissimi. libus contineret in se omne possibile ens, quemadmodum esse necessarium in Ontologia docuimus , Sc alioquin nulla foret ratio susificiens, cur unum ex iis entibus a se sit conjunctum cum tali differentia, non cum altera , aliud vero cum secunda , non cum prima, eoquod ens a se tunc laret indifferens, ut cum alterutra co-

20쪽

putaretur . Quod attinet ad duo entia a se prorsus similia, moneo Cangium repudiare rationes, quibus eadem esse impossibilia de.

monstrant , nisi firmentur Leibnitiano Indiscerni bilium principio, quod in eo positum est, ut nihil esse possit alteri prorsus simile, eo quod illa unum sunt quae non possunt distingui , & si prorsus smilia sunt, nulla in re discerni queunt . Sed animadverto mihi valde displicere, iem in qua est cardo universae Theologiae Nat ratis, tali niti principio, quod, ut levissime dicam, saltem valde

incertum est, si universe accipiatur. Quis enim concoquere potest Deum nullo pacto posse creare duo corpuscula omnino aequalia,

a qualiter densa, & iisdem limitibus circumscripta , atque idcirco omni ex parte similia ; immo etiam in hac rerum universitates militer posta, si eadem , ut fieri posse docuimus, compenetrata ponamus Θ Quid repugnantis est hac in re In nullo, inquiunt

Leibnitiani , differrent . Ergo essent unum & idem corpuscinium. At ex eo quod non discreparent aliqua differentia specifica, non continuo sequeretur, nec individualibus dissidere, nisi prius doceant individuales differentias sine aliqua specifica non posse com fistere : quod sane non ita facile praestiterint. Quamobrem moneo discrimen esse ponendum inter entia ab alio , interque ens a se, quia cum prima possint in statu merae possibilitatis reperiri , possunt considerari ut adhuc indifferentia ad singulares determinati nes, & a libera Entis a se voluntate ad hanc potius accipiendam, quam ad aliam quamcumque, determinari secundum vero cum

in statu possibilitatis tamquam possibile amplius intelligi nequeat, non potest esse indifferens ad plures determinationes, sive individuas exsistentias, & si duo serent possibilia entia a se , fine ulla lassicienti ratione primum Ens a se cum hac tali individua determinatione, secundum cum altera conjunctum fuisset. Cum duobus abhinc annis Academia Midensis , proposito premio , demonstrationem postulasset hujus enuntiationis, ex eo quod aliquid exstat, sequitur exsistere ens necessarium, aeternum , immuta. bile , atque ab hoc mundo distinctum atque secretum , ad eamdem

ostendendam commentarium exaravi, quem operae pretium sum arbitratus hic edere in lucem; proptereaquod meas in hanc rem cogitationes latius explicavi, & pisii salior, ad Atheos convincendos firmius proposui. Sed non similiter operae pretium arbitror ea quae hic disserui, in summam colligere, proptereaquod multa hic complector eorum, in quibus antea versatus sum.

Quamobrem venio ad partem secundam, in qua de attributis T. IV c Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION