장음표시 사용
21쪽
Dei relativis disseritur. In primo capite Deum tamquam Creat rem contemplor, & duo mihi propono conscienda, alterum Deum
creasse mundum, sive corpora.& animas; alterum creasse in tempore, eoquod ab aeterno mundus esse non potuit. Praecipuis Arbstotelis, di Procli pro aeternitate mundi argumentis , quae ex Pere-so proseri Cl. Genuensis , illa paritate vacui in simili re quam
supra adhibuimus , & distinctione inter terminos externos atque internos, quam attulimus 3. 69. ontes. sic nobis videmur facere satis, ut obscurissimo loco quam clarissimam lucem nos attulisse nobis persuadeamus, jure an injuria, doctorum erit judicium. Ex iis duobus tertium elicio Deum libere hunc creasse mundum, adeo- ut potuerit ab illo creando abstinere, & alium quemcumque maioris vel minoris persectionis e nihilo educere; quod confirmo ex eo, quia mundus a Deo ereandus non potest esse nisi absolute finitus, vel infinitus relative, quo alius in infinitum major esse quit,& si non est nisi finitus, aut relative infinitus, dari non potest mundus omnium perseressimus, quem unum Deus creare possit, cum ex altera parte Ens & persectio idem sint f. 29. Ont. & ex altera
mundus finitus , aut solum relative infinitus non contineat omnes
illas persectiones & omnia entia , quae in mundis tum in exten- sone , tum in numero substantiarum in infinitum majoribus esse queunt. Ad potissimam difficultatem ductam ex principio sufficientis rationis, quod voluntas optima debet velle optimum, utor distinctione honi interni , R externi, & aio Deum velle optimum in se ipso, quia se ipsum summum bonum amat, non autem extra se ipsum , quia ob allatas rationes mundus optimus ac perfectissimus esse non potest, & propositae dissicultati sic satisfacio. Aliud est dicendum de potentia eligendi , aliud de ipsa electione : tam
Deus quam animae creatae ex pluribus bonis eligere possunt unum ex iis, aliis praetermissis, etiamsi in iis quae praetermittenda so-rent , major ratio boni seret, aut esse appareret. Sed quod attinet ad electionem , discrimen aliquod inter Deum & animas ponendum est. Cum enim Deus nec possit filii in cognitione bonorum , nec aliquod extra ipsum esse queat bonum omnium maximum & absolutissimum, non potest eligere id quod ipsi appareat
sub specie boni omnium maximi. Ergo ipsius liberias tantae pedi sectionis esse debet, ut Deus se reipsa determinet ad aliquod bonum eligendum, etiamsi aliud majus esse queat, idque appareat. Nec id alienum est a divinae voluntatis libertate, quae eit prima
causia omnium rerum quae sunt extra Deum , quaeque idcirco rationem
22쪽
P R AE p A T I 6-tionem cur illas creet, mutuari non debet, sed ipsa continet priamam Omnium rationem . Animae vero creatae quae in cognosce
do decipiuntur , semper vel fere semper reperiri possunt in eo si tu, ut ex pluribus quae cognoscunt Sc eligere queunt, unum ex iis appareat sub specie majoris boni aut universe majorem habentis rationem cur eligatur, eo quod aequalitas, ut pote una, dissicillima est, differentiae vero, ut pote infinitae, facillimae sunt; & non sunt ita persectae, quemadmodum: prima caussa , ut sine majori rarione in objecto aliquo ex pluribus cognita se ad illud eligendum
aliquando determinent. Quod vero animae sint ita comparatae, im Victam , ut mihi quidem videtur, rationem in medium in co sequentibus produco. Quae omnia confirmo doctrina celebris A ctoris, qui docet, etsi creatis rebuς sit mel lux esse quam non eGse, melius esse cum majori quam cum minori persectione, rati ne tamen habita Dei esse omnia aequalia , quia Deus nullam prorsus ne quidem minimam a rebus creatis persessionem acquirit,
atque in se beatissimus est , tametsi ab alia nullae substantia cognoscente , nisi a seipso , cognoscatur: quae doctrina magno mihi est in posterum usui in diluendis gravissimis melli advertas Dei bonitatem ac providentiam difficultatibus. In ad nexo scholio primum adverto, quamquam duae sint distinctae quaestioneς de libertate Dei in mundo creando, deque mundi optimi ac persectissimi creati ne , tamen ita solutione obiectorum easdem me permiscuisse, pr ptereaquod alterae cum alterae apta est, Sc iisdem fere rationibus& objectorum selutionibus utitur : Reinde quod attinet ad primam, addo illud maxime dignum esse quod animadvertatur, corpora &animas a libera Dei voluntate e nihilo educta fuisse, iisdem pro sus suaderi rationibus, quibus compertum fit eadem nota esse substantias a se οῦ proptereaquod sive sint a se, sive a Deo necessario
ereentur, necessario exstarent,& posita exsistendi necessitate nulla foret ratio lassiciens, cur corpora tales; potius determinatas magnitudines, figuras, vires, viriumque directiones, quam alias quascumque non minus possibiles haberent, Sc cur animae has potius ideas, appetitiones ,δc talem earum numerum, quam alias quascumque possibiles de hoc genere proprietates . Ita secunda vero quaestione prae me sero mihi magnam, esse luctationem cum Cl. Wolphio, qui in Theologia Naturali sententiam, mundi optimi ac ' perfectissimi quam maxime illustrat atque confirmat. Primum hominis rationes expono ; tum ex ipsus principiis confirmo mundum hujusmodi esse nequire: proptereaquod cum ex altera parte. securi c a dum Disitigod by Corale
23쪽
xκ PRAEFATIO. dum auctorem major vel minor mundi persectio ex eo pendeat, quod major vel minor sit in ipso terum consentientium varietas,& ex altera finito aut ad lammum relative infinito numero comtineantur, quae hoc in mundo inter se apta & connexa sunt ; nemo non videt Deum efficere potuisse mundum , in quo valde plura serent quae consentirent, & in quo idcirco valde major rerum consentientium varietas reperiretur. Postea rationes expositas directe resello atque ad id consequendum principii loco statuo Deum in mundi creatione sibi optimum ac persectilsimum proposuit se finem, manifestationem nempe suorum attributorum, sed non eam
quae foret absolute infinita , eoquod id repugnat non minus quam mundus absolute infinitus ; verum aliquas tantum ex sui persectionibus manifestare constituisse , eas nempe quae ipsi placuere, idque propter rationem aliquam sufficientem eidem cogαitam, sed ignotam nobis, qui utpote finita donati cognitione , infinita diu, nae Mentis consilia penetrare non possumus : quo fine sibi proposito , Deus mundum creavit, qui optimus quidem ae persectissimus esset ratione liabita eorum omnium quibus idem finis comparari posset , non vero optimus ac persectissimuς eorum omnium qui a Deo creari potuerunt , quia Deus constituere sibi poterat sinem manifesta faciendi alia plura fui attributa, ad eumque obtinendum mundum comparate optimum ac persectissimum creare, atque idcirco ratione habita mandi creati meliorem persectioremque. Hisce constitutis, Molphianas rationes facile solvo . Quo vero Dei exsistentiam & praecipua tum absoluta tum relativa attributa magis firmemus , ac doceamus nulla venia esse dignos qui tanta in luce coecutiunt, in si te scholii adminiculo plurium dilemmatum& contradictoriarum enuntiationum tanquam manifestum & exploratum concludo, exitare unum Ens a se, ab aeterno, cognitione Sc libera voluntate donatum , quo1 aninias & corpora e nihilo libere eduxit Haec excipit caput secundum , ita quo ad eum finem ut res creatae permaneant, necelsariam esse continuationem illius divinae
actionis , qua primitu; e nihilo educta fuerunt, quaeque dicitur conservatio, presse doceo hoc syllogismo ; si actio qua primum res
a Deo creatae fuerunt, per aliquod tempuς durare debet, tamdiu maneat oportet, quamdiu res permanent; atqui adlio, qua primum res a Deo creatae suerunt, per aliquod tempus duret necesse est. Ergo aestio qu3 primum res a Deo creatae suerunt , tamdiu maneat oportet, Quamdiu, res permanem. Rationem. minoris enuntiatiost
24쪽
nis perspicuam & evidentem duco ex principio saepius in ontolo. gia usurpato, quod si solum instanti duraret , eodem instanti so-ret & non seret : majoris autem assumtae ex eo quod cum tempus minimum omnium dari non possit, & nulla sit major ratio sus. fciens, cur potius illa actio durare debeat per tempus unius minuti quam per dimidiam pabrtem minuti, per quartam, per est vam , per &c. usque in inlinitum , inde concludendum est hanc
Dei actionem tamdiu durare oportere , quamdiu res permanent; quia cum omnia alia tempora eo breviora quo res durant, nullam habeant majorem rationem cur potius unum ex iis, quam alia sint necessaria ad eum finem ut creatio sit, non autem solum incipiat esse, hanc habet totum illud tempus, quo res perseverant,
quod unum est, & illud habet proprii , ut cum duratione rei silamul exsistat. Rationes quae contradicuntur tantum abest, ut hanc communem sententiam aliquantum infirment , ut solutiones quas alsero, eam luculentius confirmare videantur. Nam ad illam communem , quae ducitur, ex eo, quia ut res permaneant in eo statu in quo sunt, nullius externi entis egent , bene vero alicujus indigent ut ab alio ad alium statum transeant; quia ut nihil novist, nihil requiritur ; bene vero quidpiam desideratur , ut quid.
piam sit novi: haec repono, quae perspicuum faciunt allatum principium facere pro recepta sententia, & Adversarios educunt ex latebra in quam se conjecerunt. Cum entia ab alio ex altera parte incipiant esse ab alio ente, sive initio illius actionis, quatieus illa e nihilo eduxit, & ex altera haec actio per aliquod Lempus durare debeat; dicendum est non poliis in eo statu quem ab ente a se accipiunt , persever ire , nisi actio Dei creantis perseveret in ipsis, quia si per aliquod tempus ut necessarium esse docui ,
permaneret, per aliud vero nequaquam , in utroque ex his temporibus in eodem statu consilierent, & nihilominus contra positum ab Adverseriis principium, in secundo foret aliquid novi , cessatio nempe divinae actionis , qua primitus a Deo res conditae fuerunt. Ad exemplum quod Adversarii urgent, desumtum a domo , quae illum statum in quo est , ab artifice accepit, 3c nihilo minus sine auxilio artificis in eodem perseverare potest , nego illud facere ad rem qua de agitur , proptereaquod artifex est sola caussa occasionalis motus quo domus perficitur ; Sc aio squa ex rebus creatis sinii litudo ad hanc rem declarandam transferri de-' bet, non esse aliunde petendam quam ex necessaria inter vim mintricem & motum qui ab illa exsistit, connexione ia Nam ad discrimen Diqiligod by Cooste
25쪽
sirimen quod Adversarii esse volunt inter corpus permanere lix motu, 8c inter creatas res permanere in suo esse quod ab initio acceperunt , in eo positum quod corpus permanere ita motu est continuate mutare statum & locum , ad quam rem non solum initio , verum etiam in progressu opus est caussa essiciente , seu vi; at res perstare in suo esse non est mutare statum, immo in
eodem permanere, respondea quemadmodum si omnia corpora eadem prorsus celeritate & eamdem versus. plagam contenderent, tunc non mutarent statum alia ratione habita aliorum, sed solum ratione habita Dei, qui immobilis permaneret dc semper esset ubique , atque ob hanc caussam continuatione motricis vis semper opus haberent, ita res. nec dum creantur , nec dum conservantur, mutare statum alias ratione habita aliarum , eo quoJ omnes similiter indigent actione Dei creantis ut incipiant esse , & continuatione ejusdem ut revera sint, sive esse permaneant; at revera mutare statum ratione habita Dei eo quod cuin Deus ab aternoe sit 3c quidem a se ipso, res creatae in primo creationis momento incipiunt esse, sive transire a non esse a1 esse, & quidem ob principium, actionem Sc vim, positam, im altero Ente, sive in Ente a se, quod indicat initium creationis esse passionis initium , & in progressu revera sunt, sive a non esse ad esse transeunt, cum in momento solum initia rerum, non res. esse queant, Jc quidem ob continuationem illius actionis, ob quam a non esse ad esse transire coeperunt; quod argumento est res creatas dum perseverant, .cOntinuate pati. Ex quibus multo luculentius essicio res creatas, ut in suo esse perseverent, indigere continuatione illius actionis, qua. primitus creatae fuerunt.. Quibus autem rationibus hoc capite ostendo necessitatem divinae conservationis, iisdem sequenti, quod est tertium, necessitatemessicio divini concursus, cuius nomine intelligo continuationem illius actionis qua Deus primum creat subitantiarum vires agendi, sive mutandi statum : proptereaquod sicati substantiae quia proxime a Deo creantur, ob rationes capite antegresso propositas permanere nequeunt sine continuatione illius actionis , . qua primitus creatae fuerunt, ita ob easdem quia vires proxime a Deo creantur,. ut in Ont. 3. 42. 3c seq. & praesertim s. a 3. 3c in Psych. l. 9 I. ostendi, permanere nequeunt sine continuatione illius actio. nis, qua primum e nihilo extractae fuerunt. In solutione primi objecti adverto in eorum sententia qui volunt agendi vires curisiibstantiis esse necessario copulatas, eadem prorsus divina actione
26쪽
ereati & conservari tum substantias , quam vires essentiales; in
nostra vero, quam citatis locis nobis videmur invicte monstrasse, amonem qua creatur conservaturque substantia, ratione habita te
mini ad quem pertinet, distinctam esse ab actione qua creatur comservaturque vis accidentalis , atque idcirco secundum Dialecticae regulas diverse nomine esse notandam . Scrupulum quem haec sentemtia injicere potest aliquibus circa libertatem actionum animae nostrae, significo me in consequentibus exemturum , cum distinguam inter absolutum actum appetendi bonum universe, interque directi nem ejusdem ad hoc potius quam ad aliud particulare bonum , &primum a Deo necessario fieri, alteram autem esse in animae pol
Sequitur caput quartum de scientia δc cognitione tum possibilium tum suturorum, & de modo, quo Deus concurrit cum iactionibus liberis ; illudque dispertio in plures articulos, in quorum primo pe spicuum facio Deum in sua essentia videre omnia infinita possibilia , & modum quo id fiat, adversus objectas rationes, explicare nitor , & in secundo tamquam evidentis principii loco statuo res videri non posse ubi non sunt, neque ab Ente infinitae cognitionis, qualis est Deus , quia si Deus res videret ubi non sunt, falsum v,
deret, quod alienum est a natura divina , indeque colligo primum res futuras necessarias in seipsis a Deo praevideri non posse, quia nihil ipsae in se sunt; deinde nec illas Deum praevidere in sua essentia, quia cum nequeat eas praevidere in seipsis, nihil aliud est reliquum nisi ut praenoscat in suis caussis jam ad illas essiciendas determinatis,& aliunde essentia divina si praecise consideretur, non continet rationem nisi rerum quae necessariae sunt, non vero earum quae Iibere suturae sunt; tum easdem a Deo praenosci in suo libero decreto , quo se .ad illas creandas libere ab aeterno determinavit; &quidem in eo solo, si res a Deo tantum proxime pendent; res vero suturas necessarias, quae ab ipso non pendent, sed etiam a rebus creandis, partim in decreto suae voluntatis creandi illam caussam a qua pendent, partim in natura illius caussae: cujus ultimi rationem ex aliis colligo & ex eo, quod haec libera Dei voluntas est ea, quae rerum suturarum lassicientem rationem complectitur. Articulo tertio ingredimur in intricatissimam illam de modo quo Deus cum caussis liberis concurrit, quaestionem, quam praemittimus quaestioni de modo quo Deus liberas hominum praevidet acti nes, eoquod altera ab altera pendet. Primum expono celebre Τh
mistarum systema, in quo cum agitur de actibus bonis, voluntar
27쪽
xxiv P R AE F A T o emcaciter a Deo dirigitur ac impellitur non solum ad postivum di absolutum actus boni, verum etiam ad relativum δc morale ; cum vero de malis, solum ad positivum 3c absolutum, eo quod voluntas se ipsam dirigit ad morale & relativum . Tum illud refello tamquam minime aptum servandae hominis libertati indifferentiae, pluribusque eorum distinctionibus, quas ad idem cum humana libertate conciliandum excogitarunt, occurrere satago. Deinde meum expono, in quo ex principiis supra statutis de viribus quas Deus creare & conservare debet, colligo animam a Deo non solum essi. caciter, verum etiam necessario praemoveri ad appetendum bonum universe, adeout hic animae in bonum universe appetitus sit omnino a Deo & absolute necessarius I in animae vero esse libertate,
cum agitur de actibus naturalibus, hunc appetitum in hoc potius bonum particulare quam in aliud dirigere. Quod systema explieo
valde accommodato navis exemplo, quae aliquorsum a vento necessario propellitur, ad hoc vero potius punctum, quam ad aliud plagae, versus quam ventus eam impellit, a nauclero dirigitur, &deinceps vindico a variis Adversariorum obiectis . Cum autem duae ex praecipuis rationibus quae contradicuntur, in eo positae sint , quod Deus in hoc systemate coeco modo excitaret animam ad volendum; inscius in quam partem se inclinatura sit, & servata hominis libertate absolutum in nostra voluntate dominium non haberet, nec posset inclinare cor nostrum quocumque Vellet, quorum utrumque cum naturali ratione,&cum sacris Litteris pugnat; sequenti articulo quarto liis satisfacio, doceoque animam, quamvis ex duobus ipsi propositis veram habeat alterutrius eligendi facultatem, tamen semper appetere id quod apparet sub specie majoris boni, sive quod universe majorem habet rationem cur appetatur . Quod hic vindico a nonnullis objectis, enucleatius de illo disputaturus in scholio sequenti. Cum autem Deus , 3c periecte cognoscat has majores rationes, dc illas quotiescumque vult, ponere possit , apparet, qui Deus in hisce praevideat omnes futuras animorum actiones, iaquomodo sine libertatis dispendio cor noli rum possit quocumque vult', inclinare . Ex constituta doctrina articulo quinto colligo propositiones etiam de futuro contingenti libero, vi Antishrisus peccabir, Antichristus non peccabit determinate veras aut salsas, quia illarum objectum sive peccatum jam est determinatum in mente Dei , 8c in ipsius decreto dandi Antichristo vim tendendi in bonum universe, bc ponendi illum in talibus circumstantiis, ut peccatum siti illi appariis Diuili od by Cooste
28쪽
pariturum sub specie majoris boni, sive quod maiorem habeat susficientem rationem cur appetatur; ex quo decreto Deus infallibuΗter, licet libere, peccatum secuturum esse ab aeterno praenovit. Praecipuum objectum ex eo ductum , quod inde sequeretur appetitiones futuras non esse liberas, solvo hac doctrina , quae rem a capite arcessit . Praevisio ipsa per se non essicit futuram actionem nec necessariam , nec liberam ; idque pendet a caussa in qua praevidetur, quae si illam actionem necessario effectura sit, necessit tem in eadem inducit; si libere , nullam antecedentem necessitatem . Ut si Paulus mihi significet se cras urbe egressurum , ego in voluntate Petri praevideo eiusdem ex urbe egressiam sine ulla necessitate , quia Petri voluntas, in qua tamquam in caussa id praevideo, se ad egressum libere determinavit. At si Princeps mihi dicat se cras vi compulsurum Petrum ut urbe egrediatur, in V luntate Principiis tamquam in caussa praenosco ejusdem Petri ex urbe egressum , sed necessario , quia voluntas Principis illum necessario ratione habita Petri essectura est. Idem in Deo contingit; si Deus praevideret suturas appetitiones in absoluto decreto dandi vim ex natura sua ossicientem easdem , illae essent necessario suturae, quia italis determinatio voluntatis liberam electionem tollit , ut supra consecimus: sin autem praevideret in iis duobus , quae diximus
nihilominus eaeuem liberae manerent, eo quod nec vis a Deo genita in animabus illas ad unum necessario determinat, nec illa major pro alterutra parte ratio necessitatem inducit. Restat arti- .culus sextus, in quo ex principiis hic δc alibi constitutis colligo
responssionem ad majoris momenti rationes, quae adversus hominis libertatem a fati defensoribus contradicuntur. Qua in re ad refellendos Spinosam, Collinium, Helvetium aliosque libertatis hostes,
qui volunt aut suspicantur esse latentes in hac rerum natura cauusas, quae nos ad omnes amones necessario determinent; ex Bussie rio Trait/ des Premieres Veritex io m. a. cap. 3. num. 4 I9. haec
exscribo, quae his consutandis accommodatissima mihi videntur. Si res ita se habet, sunt jam in promtu causae, quae me ad manum paulopost aut attollendam, aut secus, determinabunt; alterutrum enim ex contradictoriis necessario futurum est . Quo posito optionem do adversario meam neganti libertatem, ut eligat utrum ωelit ex hisce duobus. Si aiat me esse manum elevaturum , hac sponsione laceta : si manum elevaro, mille nummos aureos eidem dependam; si non elevaro, is mihi unum tantum dependet. Si ve- neget me esse elevaturum , hanc alteram facio Fnsionem et si T. IV. d non Disiti od by Corale
29쪽
non elevam, eidem mille selvam si elevam, unum is mihi sol.
vet. Cum alterutrum necessarium sit, & in sententia adversarii latentes caussas ipsu in necessario essicientes habeat , nec idcirco in mei potestate arbitrii positum sit, ut manus aut elevem, aut secus haec jponsio mille contra unum adversario valde utilis erit, qui cum in eadem , atque ego , ignoratione caussarum quae alterutrum
necessario sunt effecturae, versetur, est in valde disparibus spe lucrandi mille, & metu amittendi unum . Verumtamen nec is, nec alius quispiam sanae mentis hanc conditionem accipiet, & si accirpiat, suo damno confirmabit meam libertatem eligendi partem, quae ipsi adversatur. His adnecto duo scholia , in quorum altero de concursu Dei adactiones liberas, altero de libertate disseritur . In primo primum adverto me, repudiato Thom istarum systemate , non incidere in explosum a majori parte qua Philosophorum , qua Theologorum Molinae systema , Sc sic doceo . In qualibet animae appetitione duo sunt distinguenda , ipsemet appetendi actus absolute consderatus, quatenus est animae motio & tendentia in aliquod bonum ;& ipsus
directio in bonum verum ; aut in apparens , aut in unum potius num Verum quam in alterum , quae directio est aliquid relati. vum. Primum essicaciter a Deo fieri, S. a vi tendendi in bonum universe quam Deus in animis continuate conservat , necelsario pendere volo tum ob rationes hic allatas in se luendis Thomistarum objectis ex ratione primae caussae,& ex divini concursus necessitate petitis, tum ob eas quas in Ontologia produxi ; ductas parti in
ex eo quod caussie creatae nihil veri entis absoluti creare possunt, partim ex eo quod vis sine suo effectu esse non potest . In quo quantum mihi convenit cum S. Thomae discipulis, tantum dissentio a Molinae astipulatoribus , qui negant ipsum mel absolutum actu in appetendi efficaciter a Deo generari , 3c volunt esse in animae potet late ipsum eliciendi ex suo penu , vel secus. Alteram vero contendo efficaciter a Deo non fieri, sed animae naturam ita eL se comparatam , ut vel eumdem mei ab ipso Deo genitum tendendi in honum universe conatum in bonum apparens dirigere possit, vel sinere se ab eodem abripi in bonum verum, quorsum a Deo quoque, sed non essicaciter, dirigitur. In hac autem parte nemo non videt me dissentire a primis, & cum secundis convenire, quin tamen sequantur illa Molinianae scholae de scientia media, de conditionatis decretis deque aliis similibus dogmata, ut in consequentibus perspicuum facio. Cum vero expositum systema usui quidem
30쪽
dem esse possit in concilianda concursu divini cum libertate amonum animae naturalium necessitate , non autem cum supernaturalium , eoquod supernaturalis divina motio non potest esse taliς na- rurae , ut appetitum ab illa genitum voluntas ita bonum, vel verum , Vel apparens dirigere possit ; hic addo nostram animam iustatu gratiae considerari oportere duabus excitam viribus atque motionibus; altera naturali, quae appetitum explicata ratione indifferentem; altera supernaturali quae tendit ad efficiendum actus appetitus altioris ordinis , quam sint naturales, quique in solum bonum, non solum verum, sed etiam supernaturale dirigi queunt; eamdemque sive obtemperet gratiae & vi supernaturali, & ab ea in bonum verum supernaturato dirigatur , iiive eidem resistar, Zppetitum naturalem a prima genitum in bonum apparen ς diri. gendo , esse liberam , eoquod eit in ipsius p Iteltate uti utra velit , quia potest vel sinero se abripi in bonum verum & supern
turale , vel eidem resistere , si eumdem naturalem appetitum in bonum apparens reverae dirigat ; quo in eventu supernaturalis vis ex nostris principiis necessario quidem generabit aliquem in anima appetitum erga bonum verum & supernaturale, ut quisque,
tametir in peccato obitinatus, animadvertere potest, si ad seipsum attendat, sed imperfectum & noa plenum talisque naturae, ut anima non plene L persecte bona supernaturali assentiatur. His possitis expono firmissimas rationes, quibuς eximiuς Auctor libri inscripti: De ι' action de Dieu fur les Creatures, Thomisticum confirmare systema , & Molinianum evertere nititur, eam praesertim, qua suadet suturum ut in secundo Deus nullo pacto praevidere possit libera et animae actiones, quae in hypothesi , quod is tam qui
certam & exploratam statuit, aut animam aliquando reperiri in persecto inter duas res aequilibrio , & nihilominu et tunc eam letii eligere alterutrum, aut interdum etiam eligere quod minorem habet rationem cur appetatur, nota persuadere, sed cogere mihi videtur , ut mirer aliquos esse , qui auctorem tamquam fanaticum traducant, cum hanc adeo in jultam notam homini non debeant
inurere , sed potius ipsius rationibus pro virili parte satisfacere . Verum quia Cl. Auctor nimis jejune versatus eli in illa suae demonstrationis parte , quae pertinet ad aequilibrium , ex Cl. Moniliae libro inscripto, Dissertaκione contro i Fatalisi, nislia excerpo ad illam confirmandam. Quibus expositis sateor me hic valde ancipitem esse, in varias diltrahi partes, & nunc hanc, nunc illam verosimiliorem videri . Sed omnibus expensis, oinnibusque subdu-