장음표시 사용
311쪽
secabilibus. Ergo extenso nequaquam exsistit. Nullus est in hujus syllogismi
forma defectus. Sophismati a non susscienti enumerarione partium locus non est in majori. Consequens ergo necessarium est, si modo propositio minor cum veritate consentiat. Iam vero ad noscendam minoris veritatem, alio non est opus , quam animum advertere ad argumenta, quibus hae tres sectae se vicinsim obruunt. Quaelibet ex his cum alias aggreditur, strages edit atque trium.
phum reportat; sed vicissim prosternitur iuriditusque deletur, cum se defendit. Ut ipsarum imbecillitatis conscii fiamus , ad memoriam revocare juvat hypo. thesim divisibilitatis in infinitum esse illam, quae sortior apparet, & cavillanis do minus loco decedit. Scholasticis eam ab imo ad summum munierunt om ni genere distinctionum, quas excogitare sivit otium quo maxime abunda. hunt sed eaedem alio non sunt usui , quam suppeditandis aliquibus loquendi formulis , quibus in publicis disputationibus discipuli uterentur , ne consanguinei eos ad silentium redactos magna confusione viderent . Cum discipulus diis stingitit inter infinitum cathegorematicum infinitum lyncat be remalicum, nater partes communieantes , o non communis utes, proportionalis o aliquotas,
Usiiιs Pater aut frater plus contenti discedunt , quam si nihil respondisset, Necessarium itaque suit ut Professotes quasdam loquendi sermulas excogitarent. Sed omnis ipsorum contentio satis non est obscurandae huic notioni quae instar solis est evidens , atque perspicua. Numer partium extensionis ἱ nitus , quarum quaelibet est extensa or disincta omnibus aliis sve quod attinet ad interi rem subsantiam , sve quod ad iocum , quem ob et, contineri non potvi n
patio centum mille mulionibus minori quam centesima mille a pars grani hordeacei. s. Ita Baetius , cujus dissicultates contra exsistentiam temIUris & motus dein de examinat Crousatius ς nam pag. II 7. ex articulo Zenon excirpit .se Nulla
est temporis pars , quae cum altera simul exsistet e possit ; quaelibet sola exsistat necesse est , & quaelibet exstare incipiat oportet, cum cessat antegressa , &quaelibet prius exstare desinat, quam consequens esse incipiat: Ex quo sequi. tur tempus in infinitum secari non posse ; & continens rerum successio eomponi debeat ex momentis in proprio sensu acceptis, quorum quodlibet est simplex& insecabile, persecteque distin tum a praeterito atque a futuro , nec comple- intur nisi tempus praesens. Qui id consequi negant, permitti debent aut ipsorum stupiditati, aut dolo malo, aut praejudicatarum insuperabili vi opinionum. Iati vero si semel dederis tempus esse insecabile, teneberis Objecto Zenonis , nec poteris invenire illud instans , in quo sagitta suo loco moveri incipit ;proptereaquod si illud invenies, sagitta eodem instanti in suo loco foret,& non seret. Aristoteles in illa una responsione conquiescit , quod Zeno falso ianititur fundamento, cum indivisibilitatem statuit momentorum, . o. Pagina vero It q. haec alia exscribit. M Si motus exsisteret , opus foreteorpus motum ab alio ad alium locum migrare . Nam quilibet motus duo
continet extrema , terminum a quo , terminum ad quem ' locum unde corpus
digreditur , & locum ad quem pervenit. Jam vero haec duo extrema sunt inter se disjuncta partibus spatiorum , quae, posito materiam esse usque in instani tum se illem , infinitas continent partes, Ergo fieri non potest, ut mobile ab altero ad alterum extremum rerveniat . Nam interp'situm spatium comstat ex infinitis partibus, quarum alias post alias gradatim percurrere debet , quia umquam possit anteriores contingere eodem tempore quo posteriores.
312쪽
adeout quo eorpus transiliret pedem spatii sive materiae, idest ab initio primi
pollicis ad duodecimi finem perveniret, opus foret tempore infinito. Cum enim spatia inter hos limites gradatim absolveo da numero sint infinita , pespicuum est ea transiri non posse , nisi in infiniro numero momentorum; nisi velimus corpus eodem tempore simul in pluribus locis repeliri, quod salsum est & imp ssibile ,, . Cum autem Baetius animadvertisset Aristotelaeos ad haec resutanda duo respondere , primum spatium non reipsa , sed totum potestate esse infinitum , alterum quoniam tempus est pariter continuum ideoque in in sinitum feeari potest, eodem ac spatium infinitatis genere contineri , haec subjungit Hieduo vides assirmari , primum quamlibet temporis particulam in infinitas partes posse distribui; quod invictis rationibus in antecessum est refutatum, alterum continuum esse infinitum continuum solum potestate: quod nihil aliud sibi vult , quam hanc divisionem potie infinitum continuari , numquam autem re ipsa. Hae uti doctrina est aliis illudere; quia si materia in infinitum secari potest, infinitas partes reipsa complectitur . Quare non est aliquod infinitum
potentia, sed actu. Partium enim continuitas earum distinctionem non tol.
lit : ideoque actualis infinitudo non pendet a divisione ; sed aeque subsistit in
quantitate continua, atque in ea quam vocant discretam . Sed etiamsi demus
hoe infinitum in potentia , quod actuali pallium divisione actu infinitum
evaderet , caussa tamen non caderemus. Motus enim eamdem ac divisio , habet virtutem ; quia is contingit partem spatii quin alteram tangat , & eas singulas gradatim eontingit. Nonne id est idem ac eas distinguere alias ab aliisὶ Nonne id est quod Geometra facit ; dum super tabula ducit lineas , quae omnes dimidios pollices desgnant i Is enim non dispescit tabulam in se. mi pollices, sed nihilosecius divisionem molitur, quae naturalem partium distinctionem sub oculos ponit; nec arbitror Aristotelem inficias iturum , s super pollice materiae infinitae ducantur lineae, ad infinitum actuale redigi , quod in
ipsius sententia erat solum potentiale . Jam vero quod ducendis super mare. riae pollice lineis fieret ratione habita oculorum , illud certum est motu peris fici ratione habita intellectus . Dum enim corpus motu percitum partes spatii gradatim contingit , nos percipimus illud designare partes , atque deteris minare, quemadmodum manus creta designat. Rursus eum divisio infiniti est absoluta re persecta, nonne habetur infinitum reipsa λ Nonne Aristoteles ejus. que astipulatores a junt horam continere infinitudinem partium λ Cum ergo es.suxit, dicendae sunt exstitisse infinitae partes aliae post alias. Hoc ne est infinitum in potentia , an actu λ Manet igitur ipsius distinctionem nullius esse momenti , & Zenonis objectum suam tueri vim. Hora , annus , saeculum, &c. sunt tempus finitum I pollex autem materiae est spatium infinitum . Nullum ergo mobile potest a principio pollicis prosectum ad finem pervenire. In observatione sequenti examinabimus an dissicultas declinari possit ponendo partes pollicis materiae non esse nisi finitas. Interea nobis satis erit observare in infinitate partium temporis nullum restare perfugium , proptereaquod si partes horae serent infinitae, ipsa nec incipere nee desinere quiret. Necesse est enim eas seorsim exsistere, nec duae umquam simul exstant, aut exstare queunt . Sint ergo interceptae oportet inter primam & ultimam unitatem : id quod eum numero infinito conciliari non potest , , .
7. Pagina Iao Crousatius refert aliud Baetii objectum, quod in eo postumest
313쪽
est ut eoipug numquam posset incipere motum super tabula, aut illam , etiam. si foret ineli nata , transgredi ; non potest enim incipere motum, nisi primam
tabulae partem transiliat ; nec potest totam tabulam transire , nisi ultimam i bulae partem praetergrediatur. Iam vero cum quaelibet minima tabulae pars,
utpote extensa, in infinitas distribui possit, nulla est in ipsa vel prima , vel
ultima pars. Ergo motus nec incipere nec desinere quit; cumque Scholastiei ad haee refutanda posuissent naturam inter partes in infinitum divisibiles in terspersisse puncta mathematica, quibus ipsae colligarentur , & formarentur existrema, Baelius hoc effugium omnino explodit tamquam absurdum , di minime dignum quod refutetur. 8. Ibidem haec alia ex melio describit. A Assentior exstare materiam extra mentem: nihilosecius statuo eamdem esse immobilem. Μotus enim ad ipsius essentiam non pertinet, nec ejus notio motum includit, pluraque corpora in . terdum quiescunt. Est ergo accidens. Verum est ne distinctum a materia λSi distinguitur : unde gignetur Ex nihilo procul omni dubio eumque censabit. In nihilum recidet . At num ignoras ex nihilo nihil fieri , & nihil in nihilum non reverti λ Quidquod opus erit motum esse per mobile dispersum3 Ergo erit ita extensus , uti est mobile, & eadem circumscriptus ngura . Igitur erunt binae in eodem spatio extensiones , atque idcirco dimensiones penetrabuntur . Cum tres aut quatuor caussae pellunt corpus , noane opus erit ut finsulae suum quaeque motum gignant nonne opuS erit ut omnes cum corpore& inter ipsas sint compenetratae i Qui ergo poterunt iuum quaeque gignere eLfectum . . Navis percita vento, fluxu maris, & remis, viam capesse, quae paristiceps est harum trium actionum plus vel minus , prout una est fortior praealtis. Non dubitabis affirmare insensiles entitates & inter se eum navie penetratas sibi adeo vicissim obsequi, nec se turbare atque confundere λ Si
vero ajas motum esse modum qui a materia nequaqua. n internoscitur , nece
se erit affirmes eum qui modum gignit, creare materiam ς quia sine generatione materiae non potest gigni ens, quod est idem , ac materia . Iam vero nonne esset absurdum asserere ventum , qui movet navim, gignere navim λ Non
videtur huie difficultati posse responderi, nisi cum Carteianis ponendo Deum
esse unam & proximam motus caussam is .
ς. Pagina I 13. hoc aliud adversus motum obiectum Crousatius exscribit ex Baelio. ,, Explicari non potest quid sit motus. Si enim ais esse translationem, eorporis ab alio ad alium locum , rem obscuram explicas per obscuriorem ia ontinuo peto quid intelligis nomine loci 8 spatium ne a corpote distinctum atque secretum λ Si locum ita definis , te in laqueos induis ex quibus numis quam te expedies r An vero situm corporis inter alia plura , a quibus ei cumdatur λ Sed motus hoc pacto definitus in sexcenta corpora omninoe quie- stentia conveniet. Certum & exploratum est motus definitionem nondum i ventam Lisse. Aristotelaea est absurda; Cartesiana vero plumbea . Rohauitius. postquam omnes ingenii vires contendisset in excogitanda definitione quae Cartesianam interpolaret , obstrusit motus descriptionem , quae cadere potest itaeorpora quae esse donata quiete distincte percipimus. Quo factum est, ut Regis sui muneris esse duceret eam repudiare . Sed quam homo substituit, id
nea non est motui corporum internoscendo a quiete. Deus unicus motor secundum Carteianos citc a domum praestare debet id quod iacit circa aerem, ,
314쪽
qui vento agitatus dispellitur ab eadem. Singulis momentis errare debet hune aerem eum novis localibus ratione habita domus relationibus ; similiter singulis momentis creare debet domum cum novis ratione habita aeris. Quare se. cundum Cartesianorum principia certum est nullum corpus quiescere , si unus materiae pollex movetur. Id igitur omne quod constituere possunt. hue evadit, ut motum explicent apparentem, live adjuncta, quae nos inducunt ut judicemus aliud corpus moveri & aliud quiescere. Supervacaneum est hune laborem suscipere; quilibet enim judicium proferre potest de rebus apparentiis
hut. Cardo quaestionis in eo Vertitur , ut exponamus naturam rerum , quae sunt extra nos: & quoniam hoc pacto motus exponi non potest, nonnemo ne. gaverit hune motum extra nos esse.
ro. Pas. Ias. aliud proponit melli objectum adversus motum circularem ex eo petitum , quod si sphaera in gyrum torqueretur, tota diameter quiesce. ret , dum aliae partes sphaerae cum diametro arctissime colligatae moverentur. quod eum ratione pugnat , ibidemque aliam celebrem dissicultatem adversus majorem unitis motus prae alio motu celeritatem , quae aut nulla ratione in.telligi & explicari posse ex vulgari Achilles argumento colligitur, aut si qua tolerabiliter explicatur a Zenonicis qui nullum motum esse prursus continuumajunt, incurrere in inenotabiles dissicultates sphaerae selidae circa centrum in gyrum actae, cujus partes a centro remotiores celerius serri, propiores autem interea non quiescere , sed tardius moveri certissimum est. II. A pagina vero I 36 usque ad I 43 audior proponit & solvere nititue eas Sexti, Zenonis & Baelii dissicultates , quae adversus notus possibilitatem ex natura loci deducuntur. Ultimas hoc syllogismo eas concludit: fores m rus, spatium vacuum exstaret ' atqui Darium vacuum esse non potes. Ergo nee motus exsisere quis. Majorem suadet iis argumentis, quibus emcitur motum sine aliquo inani non posse haberi , communibus quidem , sed adeo firmis ut eorum solutio nondum inventa suerit. Minorem autem iis aliis quae attuli. mus in disputatione de vacuo , s 7. & seq. Onia & Is . ibid. : & praeis sertim docet haec duo, alterum ex persecta distinctione inter parietes cubiculi & corpora intercepta clarissime consequi Deum posse educere aut in nihilum redigere corpora interposta , quin moveat aut corrumpat parietes; qua ratio. ne vaeui possibilitatem ostendimus , citato ; alteram hoc inane interpositum cum evidenti ratione pugnare; idque ob tres rationes , I. quia foret simul nihil, & aliquid tit pote extensum, cum inter parietes eadem maneret , ac ante corporum eductionem, distantia, quae sine extensione esse non potest se. cundo quia inane non foret nec substantia, nec accidens; 3 quia non posset
affrmari nee creatum, nec increatum.
Ia. Atque haec sunt praecipua argumenta, quae laudatus Crousatius adversus corporum & motus exsistentiam excerpsit ex Sexto,& praesertim ex Baetior quibus antequam satisfaciam , duo adverto primum tantum abesse ut ex osse nissa impossibilitate duarum ex tribus circa continuam extensonem hypothesibus tertiam elicuerim , ut duas ex ipsis, si explicentur convenienti ratione, esse admittendas docuerim: alterum me in gravissimis adversus hypothesim a me statutam & invictis. nisi salior, rationibus confirmatam, non confugere ad Obscuritatem materiae utpote cum infinito aptae & connexae , quemadmodum faciunt Crousatius aliique communibus addicti circa continuum sententiis, sed
315쪽
elaras aliisque Philosophiae principiis valde consentaneas solutiones praebere. Primo enim luculenter doceo ex punctis aut substantiis extensione carentibus sive conjunctis, sive disjunctis extensionem oriri non posse , ix. & seq. &rss. Οnt. Inde essicio quod sua veluti sponte fluit , quodque in hae disputatione caput est , unumque idoneum omnibus in quam clarissima luce ponen dis , & intri eatissimis dissicultatibus mira iacilitate solvendis in uno continuo partes actu distinctas distinctione reali maxima non reperiri, ideoque quodlia ut unum continuum esse actu simplex & insecabile , ut neque Deus ipse d tum continuum in partes secare possit. 3. 8O.& seq. Ont. Quia vero perspicuae quam quae maxime , rationes docent dari posse continuum aliud alio minus in infinitum 84. & seq. Ont. ex his colligo quodlibet primitivum extensum esse virtute multiplex, immo infinitum, & in infinitas partes sectile non ip. sum in se , sed quatenus a Deo creari possunt duo corpuscula, tria, quatuor Io o, Ioooo &c. usque in infinitum , quae simul sumta sint illi uni aequa. lia. Ex quo Baetius videre potest & necessario admittendam esse Epicuri lin. tentiam de simplicitate & indivisibilitate atomorum , in eo tamen sensu , quo illam sum amplexatus , & alteram de divisibilitate materiae usque in infinitum. Quae duo cum ex altera parte sibi prorsus adversari Philosophi semper crediderint , & ex altera observarint evidentissimis rationibus utramque suaderi, primum iis quas 78. & ex Leibnitianis q. Is s. n. 33. & seq. Ont. & q. 2 n. I. & 3. Psych. protulimus alteram iis aliis , quas exposuimus 83. 3c seq.ont. caussa fuerunt illius ut in Log. I7. animadvertimus communis sententiae in qua fuisse quoque Baetium vidimus supra num. 4. quod cujuslibet sententiae defensor gravissimis & luculentissimis utitur rationibus in eadem
persuadenda, sed non potest alterius contrariae rationes similiter evidentes ullo modo infirmare. Nec aliter esse poterat ; cum enim utraque non solum verast, sed etiam esse vera clarissimis rationibus conficiatur, qui fieri poterat, ut qui unam tamquam veram defenderent , alteram tamquam salsam & primae contrariam negarent, hujus alterius evidentissimas rationes diluerent λ amisobrem concedo Baelio impossibilem esse extensionem illam in infinitum secabilem & partibvs reipsa distine is constantem, quam communiter admittant qui Aristotelis hypothesim amplectuntur , idque jam docui citatis locis iis ratio
nibus quas nec Crousatius, nec alii rufutarunt, aut propter allatas caussas resutare possunt ; sed nego impossibilem esse extensionem cujuslibet primitivi compusculi , tametsi ipsum in se simplex sit Sc in partes insectile. Ipsius enim
rationibus jam cumulate satisfeci in Ont. 78. & seq. & Is 7. n. Io. dum ostendi inter potentiales continuo partes dari quidem distinctionem realem, sed non idcirco esse maximam , qualis inter duas substantias reperitur, partes continui non esse actuales, utpote suis quasque terminis undique non circum scriptas, quemadmodum serent duae laevigatissimae & aequales laminae quae
cohaerescerent ; contactum unius dimidii non alius utpote puram alterius corinporis ad alterum relationem non mutare internam earum partium naturam, &ex potentialibus in actuales nequaquam convertere, & alia plura ibi & alibi disputavi , ex quibus Baelianae dissicultatis solutio colligitur. Nam verum quidem est contradictoria convenire in duas unius corpusculi dimidias partes, quia una contingere potest unum corpusculum & idcirco esse in uno loco , altera alterum ideoque exstare quoque in altero loco, sed inde non eruitur esse inter
316쪽
ter easdem illam realem maximam distinctionem quae inter duas persecte diastinctas substantias intercedit, sed solam aliquam maxima minorem . Quod deis
claratur cum ex eo quod contradictoria quoque conveniunt in substantiam &aceidens, tametsi distinctione reali quidem sed non maxima secernantur , tum vero ex illa nostra doctrina Is7. n. IO. Ont. ex qua colligitur inter distinctionem realem maximam & minimam dari plura distinctionum realium g nera majora aut minora , prout majus vel minus est distinguendi sundamentum ; proptereaquod quemadmodum speciali quadam & propria distinctione
quae ad nullam ex tribus ab Aristotelaeis excogitatis reducitur, tres SS. Trinitatis Personae internoscuntur , ita particularis & propria distinctio cadit in virtuales corpusculi primitivi partes, quarum fundamentum distinguendarum est proprium ac particulare, in eo positum quod unum corpusculum esse potest aequale duobus, tribus, quatuor&c. usque infinitum inter se persecte secretis. Quo mihi videor penitus infirmare praecipuam Baetii rationem' nam quod attinet ad alteram ductam ex eo, quia divisio partes non faeit, tu eas esse supponit, di dnm corpus alterius superficiem percurrens infinitas in eo partes desgnat num. perinde facit, ac si eas divideret, esset quidem aliquid in ea momenti, si aut ponerem corpusculum carere actualibus partibus, & simul ipsum in se posse in partes dispesci, aut contactus satis esset partibus ex potentialibus in actuales transformandis. Nunc vero cum & statuerim atque perspicuis rationibus consecerim nee divina potentia fieri posse ut corpusculum ipsum in se in partes distribuatur, 3c planum secerim contactu qui est pura alicujus corporis ad aliud externa relatio , corpus nulla ratione intrinsecus mutari, quid ponderis esse potest in hae Baeliana ratione Homini quidem concedo eam valere ad id osten. dendum quod infinitae partes in continuo debnantur, & ego quoque tom. II. Phy. Gen. h. 43 . n. II. eam valide concluti ad idem efficiendum ,& praeseristim ad illud monstrandum , quod partes infinite parvae designari queunt. UNrum aliud est desgnare partes, aliud eas actuales efficere . Nam ex eo quod eontactu designantur, non sequitur eas suos quasque proprios terminos, quibus singulae circumscribantur , acquirere, quod ad partes a tuales esse necessarium docuimus, sed illud unum Deum posse creare eorpusculum aliud aequale illi quam tumuis minimae parti, quae in alio eorpusculo designatur. x3. Quare eum hanc cujuslibet primitivi corpusculi licet extensi actualem simplicitatem & perspicuis rationibus doceam, dc clare quoque vindicem ab iis quae contradicuntur, inihi videor eam me posse pro certa & explorata deinsendere, praesertim eum inde alia plura colligam, quae obscurissimas atque principuas philosophiae quaestiones in clarissima ponunt luce,&multas easque in nodabiles dissicultat s facillime expediant, ut docui in tribus Phys. Gen. v luminibus, ae in his de re Logica Sc Metaphysica libris , & hic etiam quod attinet ad Sexti & Baelii difficultates , sum aliqua ex parte docturus. Nam ex eo quod omne primitivum extensum corpusculum simplex est & partibus caret actu distinctis, primum collegi nihil esse momenti in ea ratione, quam omnes Philosophi pro demonstratione obtrudebant in eo consciendo, quod omisne continuum extensum est ejusdem densitatis , in eo posita quod partes, ubi
ad proximum contactum pervenerunt, non possunt se magis contingere. Eleis
nim vidi eam falso inniti fundamento , cum contactus sit relatio inter duo distincta,& partes quae dillinctae non sunt, non queant se contingere, idem T. IV. L l opae
317쪽
sue nee plus , nec minus, nec proxime , nec remote,in quo dissicultas posithest Ont. Hac excussa praejudicata opinione, mihi sitit integrum sentire vim rationum, quae continuum extensum aliud alio densius esse posse suadebant.& praesertim illarum duarum citato, alterius quod uti nullus est definitus .magnitudinis gradus, ita nullus est spissitudinis ' alterius vero quod eontactus duorum corporum esse potest, &contactus in interiori substantia, non in puta superficie perficitur ; cujus demonstratio a me ibi allata & 4or . Operis de Magnete u evidenter conclusa non cst , non video quid aliud possit evidentet monstrari. Quo constituto cadit prima Baelii ex Zenone excerpta dissicultas, ct colligitur sphaeram aut angulum tranguli seu cubi se in inteliorem plani substantiam insinuare, cum fit contactus, atque ideo non in puncto inextenso, sed in parte tribus donata dimensionibus planum ab angulo cubi contingi. f. s. Οnt. Quamobrem ajo tantum abesse ut, quod statuit Baetius, penetratio coriapusculorum repugnet, ut ea necessario fieri debeat semotis accidentalibus expultricibus in interiori corporum substantia viribus 77. dc go3. Ont. Huic di Teultati Creusatius respondet contactum inter sphaeram sue angulum cubi, interque planum fieri in puris extremitatibus, quas, utpote initia extensionis, non repugnat esse inextensas. Haec ratio utcumque solvit dissicultatem, si sphaera aut angulus cubi super plaso quiescat at si ponamus eam continuate mori veri, & ideo super plano veram lineam latitudine carentem designare, ajet nee tactum semper in extremis perfici, δέ ideo extrema continenter reperi ri alia post alia, cum & ipse pluribus locis eam tradiderit veram doctrinam quam & nos pluries inculcavimus, inter unum extremum & alterum rem existensam esse interpositam λ Cum is nihil de illa speciatim disseruerit, & alio. quin ab antiquis temporibus Philosophi praesertim Scholastici suum contuderint ingerium, ut aliquod illi solvendae accommodatum elicerent, & in omnes partes le veristes nihil tolerabile protulerint, ut quidam eo progressi fuerint. ut dicerent sphaeram per saltum a puncto ad punctum transire, id multo magis confirmat meam illam eamque perspicuam respondendi rarionem esse illam
unam quae cum veritate consentit.
14. Quo cadit etiam dissicuitas n. s. proposta, quia propter allatas a no-his 7s. Ont. 3c tom. I. Phys. Gen. 2OI. n. 3 s. repugnat proximus duorum extensorum in pura superficie contactus , dc talium est quod ex praejudicatis communibus opinionibus statuit Baetius, ex hypothesi quod exsistat extensio, necessario sequi corpora se posse proxime contingere in pura superficie. Ex dictis enim colligitur alterum ex his duobus fieri posse, ut vel tantisper absint, vel si se incipiunt contingere, hic contactus in interiori substantia perficiatur. Quorum primum mihi alteram suppeditaret rationem diluendae Balia. nae dissicultatis, s a. 3c seq. Ont. 3c,po. Psych. non ostendissem omnes corporum vires, quemadmodum δc animarum , ad ipsorum essentiam aecidere. Nam si rationem non habeam argumentorum quibus id enucleate monis
stravi, possem in interiori corporum substantia ponere, non accidentalem ut Dei s3o3. Ont. 8c zor . to m. I. Phys. Gen. , sed essentialem vim expultri iacem adeo magnam, quae corporum motum ante extingueret , quam corpora
ad contactum pervenirent. Quo in eventu nihil esset momenti in duabus n. a. expositis rationibus , quibus Baetius arbitratus est se non perluadere sed cogere, dari proximum duorum eorporum contactum. Nam primo mirum videri non
318쪽
debet gravem sphaeram in ex ua a plano distantia quiescere viribus gravitati qua deorsum pellitur, & repulsionis plani qua sursum, redactis ad aequilibrium.
Cum vero colorata illa semita a sphaera rotante relicta posita sit in liquido corpore illius coloris, quod ante cohaerens cum sphaera, deinceps cum plano cohaesit, similiter ob easdem rationes statuerem corpus hoc a plano aliquantisper abesse. Quo satisfit duabus Baetii rationibus, & multo magis confirmatur nutilam Baelio caussam fuisse ex contradictoriis , quae proximus in superficie contactus includit, eliciendi impossibilitatem extensionis. Is . Ex quibus eruitur quatenus intelligenda sunt quae Crousatius pag. Io8. 3c seq. & alii ante ipsum aut post ipsum disseruerunt de angulo continus inter circulum & tangentem, sive inter planum & sphaeram. Nam Geometricae demonstrationes supponunt contactum fieri in pura superficie quod eum absit a Vero, consequitur eas demonstrationes non esse exactissime veras, sed solum quatenus permittit exigua penetratio per spatium aut physice minimum, aut etiam infinite parvum , si quantitates infinite parvae esse queunt Iso. Ont.
Sed de his quae pertinent ad difficultates Geometriae, parte I. tom. I. Ράys. Gen. ex professo tractavimus, & alias etiam dis Ieremus ; ex quibus multo veriores, quam praestiterit Crousatius Sc alii, communi hus circa continuum addicti senistentiis , eruemus solutiones eorum argumentorum , quibus Sextus, Epicurus , lius, Huetius, aliique Sceptici certitudinem Matheseos labefactare conati sunt. I 6. Nunc revertor ad Baelium,& solvere aggredior objectum num. 3. atqueajo, tametsi omnes ante Cartesium credidissent qualitates sensibiles esse in coraporibus , quae non sunt nisi animae nostrae sentationes , tamen sufficientem non esse Philosopho caussam dubitandi de exsistentia aut corporum, aut extensionis.
Iam enim in Logicis 233. n. 6. Sc seq. tradidi, & in Psychologia saepe usurpavi regulas, ex quibus colligi potest , quam donam Deus nos deciperet in
claris rerum quae extra mentem non sunt, sensationibus excitandis, perinde ac
si extra mentem exstaient,& quando secus. Si enim Deus has excitet sensa tiones, & idoneum providerit medium, quo in erroris cognitionem venire posissemus, tune Deus nos non falleret , sed nos salleremus nos ipsos, qui medio ad errorem discutiendum accommodato non uteremur. Sin autem primum praestaret, nec aliquod ad acquirendam erroris cognitionem medium suppeditasse tune ipse dicendus seret nos decipere, qui tantam praeberet erroris occasionem, Zc nihil ad illum cavendum tribueret. Primum usu venire observavimus in multis quae pertinent ad apparentem cor rum figuram 8c magnitudinem , quia reflectendo ad rationes, quas ex ipsis mei sensuum experimentis colligimus, v ni re ροssumus in cognitionem, corpora ex. g. quadrata 3c magna, si eminus viis deantur, rotunda dc exilia apparet e -rtere. Hac de caussa in Psych. Id7. α eo quod anima apparet esse caussa essectrix motuum cor ris, sequi negavi Deum nos decip re, etiamsi talem non esse statuerim, proptereaquod claris peris spieuisque rationibus docui fieri non Ῥsse, ut vel anima in corpore, vel co pus in anima op retur. Ex adverso quia sensus omnes clamant esse veras in
belluis sensationes , 8c nulla perspicua ratione confici πtest animam immate. xialem 3t inextensam in belluis re riri non Ῥsse, idcirco f. I 46.3c seq. Psych. suturum suisse' docui ut Deus nobis imp'neret, si verae in iisdem sensationes minime exstarent. Iam vero clarae perspicuaeque a nobis in Psychologia Iret. Seseq. αγsitae rationes monstrant in corp'ribus sensationes descuis, voluptatis, sa-
319쪽
poris, coloris atque smilium esse nequire. Ergo sqais eredat easdem in mat ria inveniri, ipli vitio vertendum est, non Deo , qui ad dispellendum errorem Iumen rationis suppeditavit. At si corpora, vel extensio non exstent, tametsi sensibus tamquam exsistentia videantur, nihil est quod in cognitionem veritatis nos possit inducere. Nam quae una ratio restaret posita in ostendenda corporum de extensionis impossibilitate, ea jam a nobis evidenter sublata est partim q. 2s I. n. 8. Ont. partim q. I 24. Psychologiae, cum primo adversus Lochium &Αristotela os, & deinceps adversus BerkJejum dispuxaremus. Nam ad rationem ibi allatam adversus extensionis possibilitatem responderi non potest, quod Crousatius reposuit ad ultimam talianam num. 4. , quam satis refutari ait partibus partium continui, quae tanto minores fiant, quanto magis crescit num eis rus partium in quas continuum intelligitur distributum, & in o diluenda fi quid obscuri residuum est, non aliunde oriri advertit, quam a tinitudine me iis, quae infinitum in extensione latens exhaurire non potest. Siquidem citatis locis docuimus in communi sententia quod partes continui sint semper exten-sse , tametsi in infinitum continuetur divisio, & nihilominus omnes inter sedistinctae tamquam partes actuales , eam rationem esse prorsus evidentem de monstrationem impossibilitatis talis extensonis continuae non minus, quam siste videns adversus Atheos demonstratio impossibilitatis exsistentiae omnium e lium , si quodlibet ens seret ab alio: aliterque solvi non posse , nisi ex nostra sententia statuamus prima corporum elementa esse corpuscula extensa, nullis actualibus donata partibus & prorsus insectilia, tametsi Deus creare possit alia corpuscula creatis. in infinitum minora, quae tamquam ipsorum partes in quas si centur, haberi queant ia Quae cum ita sint, constare arbitror futurum esse ut Deus nos decipiat, si corpora & extenso non exstent, ideoque a divina bonitate quae nos fallere nequit, perspicuum desumi argumentum pro corporum dc extensionis exsistentia. 7. Sed haee fini satis; venio ad Baelii dissicultates adversus motum & tempus. Ad quas illud universe stat Io nullius prorsus momenti haberi oportere omnes eas difficultates , quae huc revolvuntur , ut spatium infiniti x partibus onstans finito tempore abibi vi non posse dicamus. Nam ii quis objiceret aliquem ex . g. longum lanem numero finito pedum parisiensium nos metiri non
posse, eo quod funis, utpote in infinitum sectilis , ex partibus infinitis comis ponitur, omnes responderent id nihil obstare, quia sive funis ex infinitis partibus, sive ex finitis coalelcat, etiam pes pari sensis est quantitas ejusdem spe diei , ideoque ad eumdem sive snitudinis sive infinitudinis gradum attollitur. Unde mirum non est, s pes ad funem rationem habeat finitam,& aliquoties
repetitus eamdem exhauriatia Iam vero ita se res habet in motu Sc tempore; nam tempus non est nisi quidam certus ao determinatus aequabilis motus , quem homines in hoc convenerunt ut pro communi aliorum motuum men-lura una cum spatio consecto statuerent ea ratione , qua id explicavimus in
Ont. Ia & seq. 3e Isb. ubi etiam iactum esse docuimus, ut pro hae
communi mensura motum solis diurnum nationes omneF posuerint. o p
sto quid est una hora corpus absolvere spatium.milliaris, nisi haec duo simul haberi, motum corporis per spatium unius milliaris,& motum solis per unam vig simamquartam partem orbis diurni Potest ne mirum videri Baelio, simul incipere & simul desinere motum corporis per unum milliare, δc motum soli
320쪽
li. per i : χο orbitae suae : idque ob eam caussam quod milliare constat partubus infinitis , hora vero finitis ; cum tam motus per unum milliare , quam motus per I : 24 partem circuli diurni Fint quantitates ejusdem speciei , &eodem genere in ianitatis , aut finitudinis contineantur c uti iobrem hoc misso argumentandi genere, utpote prorsus inepto, &nullam habi1nte vim nisi in obscuris motus di temporis notionibus , venio ad illas rationes, qui hus ex illo uno, quod partes in infinitum minores sunt in quolibet vel exiguo lpatio , colligitur 1 patium transiri non posse. Sed ante duo adverto, primum limul ae ollensum est dari posse cujuslibet spatii finiti, - , - , Σ,&c. in infinitum, amplius negari non posse motum & tem-
pus esse usque in infinitum semita, quia motus & ideo tempus illi respondens durare potest solum per a , per Δ, per , 8ce. ' quo in eventu possumus
habere motus & temporis partes minores atque minores in infinitum, & ideo motum & tempus seeari posse constat in infinitas partes eodem sensu , quo etiam extensum continuum secari posse, non ipsum in se, sed in aliis ipso minoribus supra docuimus: alterum est fi l patium constaret ex punctis inextensis, quorum aliud alii proxime succederet, motum futurum esse impollibilem ob eam rationem quam dedimus in ont. II p. de Baetius etiam insinuavit, in eo sistam quod corpus eodem instanti seret in tribus punctis, in eo a quo discedit, in eo per quod transit,& in eo ad quod pervenit. Ist. His animadversis ajo difficultatem solvi non posse, nisi eonfugiamus ad eam nostram doctrinam quam 249. Ont. & hic I7. tradidimus. Qua enim ratione adversus Atheos docemus infinita entis summe perfecti virtute fieri, ut quamvis inter nihil entis & ens intervallum sit relative infinitum , amen ens a nihilo sui ad exsistentiam transire queat cit. eadem conficimus corpus a nihilo spatii ad spatium finitum transire posse , tametsi distantia relative infinita intercipiatur. Siquidem haec tria constituimus, purum motum sne aliqua absoluto quod si illius ratio suffciens quodque dicitur vis motrix, exstare non posse *. 3. Ont. hanc vim a Deo creari debere ex nihilo non minus, quam substantiae ex eodem educantur cit. & seq. & et s. Ont. ac velocitatem ita
esse conjunctam eum tali determinata vi, ut sit illius differentia substantialis& inseparabilis Α.3ΟΣ. n. 3.ont. Quamobrem etsi spatium in infinitas partes dividi possit, tamen non debet obstare quominus corpus a principio ad finem illius transmittat ob infinitam Dei virtutem , qui vim idoneam ad id prae,
flandum, & cum idonea velocitate creat. ao. Adminiculo hujus vis motricis quae sit aecidens absolutum in corpori--bus proxime a Deo creatum, solvitur etiam objectum num .. 8. Motus enim una cum vi motrice qurcum jungitur, est dulindius a materia, tamquam acetudens a substantia , & cum denuo exsistit, ex nihilo fit, quatenus in materia creatur vis motri κ quae eum motu tamquam cum sua, substantiali differentia
copulata est ; & cum cessat, in nihilum abit destructa vi motrice. Illi veroe axiomati ex nihilo nihil fa, in nihilum nihil ν enisur quatenus pugnare videtur cum creatione ac destructione rerum , jam fecimus, satis q. II. ut hic necesse non sit perspicuum facere ab eodem non labefactari quam hic sustinemus, creationem destructionemque vis motricis. Quod Baetius addit virubus