Hermanni Noordkerk De matrimoniis, ob turpe facinus, quod peccatum sodomiticum vocant, iure solvendis, dissertatio

발행: 1733년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE MATRIMONIIS,

candide , aquam haerere facit. Si stoice agas, dixeris forsan; omne delictum tacendo abolitum voluisse mulierem , & quantum privata ejus vertatur injuria, remisisse: quin adjeceris, legum cura indignam esse, quae Legibus fraudem feci sie censetur, justitiam promovere noluit, reum occultavit. Sed Deum hominumque fidem l ut humanae conditioni vim

inseras rigidus stricti juris sectator i Vidimus

horrendum carmen , quod universo populo necessitatem injungit, reos non tantum , sed& suspectos criminis indicare. Vidimus, inquam, atque iis, quae Ferdinandus Uaiquius Lib. I. Lllustr. controvers cap. I 6. num. I aliique tradunt, apud animum revocatis , obstu-Pescimus omnes. Ast tu ulterius progreditentes, & deserendi conjugis necessitatem conjugi deserasi accusantis partes piae uxori in adamatum pectus, maritum mandest In causa adulterii hanc , quam proposuisti , doctrinam Omnes tueri interpretes, nec pati, ut insons audiatur conjunx , nisi detecto facinore ilico conjugali renuncia verit amori, optime scio: sed idem in hoc quoque delicto statui, prohibet diversa scelerum ratio , diversia poena. Ut adultero iraseatur mulier, & legibus eXperiatur, nihil crudele, nihil immane habet : sententia ejus conditionis redditur delinquQns, quam ipse elegisse videtur , solutus matrimonii vinculo. Hujus vero criminis

92쪽

JURE SOLUENDIS. u

neminem accusare potest, quin simul certissimae tradat morti, Poenae mancipet. O quo. tusquisque etiam virorum est, qui gravissimas uxoris injurias perferre, quam violati sederis ipsam detulisse mallet, si accusationi ultimum supplicium & dira comes esset mortis imago. Et fortia militis pectora hunc astectum mulsisse , ostendit Plinius Lib 6. Epipol. 31. nedum molles animae , quales naturae indagator maximus Lib. 9. De histor. animal. cv. I.

mulieres describit, aere triplici ipsa obdurent. Amor, qui semel radices egerit, licet injuriis atque odio penitus videatur evulsus , calam late reviviscet semper; nec pati poterit, eum, quocum omnia fausta atque felicia speraverat, ad extremas detrudi miserias. Pone, qui conjugum mos est, omnia invicem communicare solitorum ; pone, inquam, ipsum maritum uxori grande detexisse secretum et

quid fieri jubeas λ Ut uxor parricida fiat. dc in compensiationem nimii amoris icisti secium prodati Utve ipsi feminae , servatae fidei ac pietatis praemio, dura injungantur matrimonii oblivia i Mihi prosecto humanior placebit

sententia , memorque condirionis nostrae, Conjugi, quae ad saniora reversum conjugem servare quam perdere maluit, succensebo nutius, poenasve dictabo , quas non meretur. Nec dimovear iis, quae Theodorus Balsamon ad Concilii Neocauariensis canon. 8. in Cavia adul-

93쪽

DE MATRIMONIIS .

adulterii protulit; nempe ipsum , qui eum

adulterio polluta se miscet, pollutionis in posterum fieri participem : optime enim scio certisque didici auctoribus , animi Iabes sola Corporum conjunctione haud communicari. VIII. Et haec de consensu, primo nuptia rum requisito. pro instituti ratione, paucis monuisse , sufficiat. Ex iis, quae interpretes de conditione impossibili, ipsis adjecta nuptiis, disputant, plura possent inferri , & inserunt quoque viri eruditi, quae omnia sciens suo loco relinquam. Jus quidem civile si spectemus , haud dubitandum videtur, quin etiam

rite contractum matrimonium corruat; & ea Corruat ratione, quod consensus defuerit. Diserte loquitur Marcianus L. I . D. de obli 't. Nactionib. Non solum stipulationes impossibili conditione adplicatae nullius momenti sunt. Sed etiam caeteri quoque contractus quia in ea re, quae ex duorum pluriumve consensu agitur , omnium voluntas oectetur. quorum procul dubio in hujusmodi acta talis cogitatio est, ut nihil vi existiment, adposita ea conditione ,

quam sciant esse impossibilem. Sed juris Quiritii placitis, quae alias summa colimus religione, hac in causa subscribere , ipsa vetat retiagio. Et ad mores nostros quod attinet, quo

pacto tale matrimonium celebrari potuerit, viX capio; cum semper vel magistratus, vel ecclesiae minister concepta sermula praeeat, eaque

94쪽

IURE SOLVENDI s.

eaque sola nuptiae censeantur. Quaenam sponsalibus apposita fuerit conditio , si conjugii adversetur naturae, contractis pure nuptiis sublata erit; & fides solemniter interposita privatis potior pactionibus. Hoc igitur & similibus argumentis non utar : et , qui plura videre desiderat, laudabo Jacobum Maelle rium Lib. 2. De Iuliit. leg. Romanar. dubiis

tat. 6.

IX. Quid autem, si addam , damnatos, de quibus hoc capite agimus , summo jure pro mortuis haberi 3 Haud equidem ignoro, servitutem poenae, quae olim sententiam pa1sos quasi eximebat hominibus , ipsumque rumpebat matrimonii vinculum , hodie esse sublatam : ad effectus quod attinet, hac in causa eosdem mihi videre videor. Et assentientes habebo Fridericum Balduinum Decasib. conscient. Lib. 4. cap. 13. cff. s. aliosque plures: sed solis nolo vincere auctoritatibus,

nisi dc ratio faveat. Velim igitur bene animadverti, de illis tantummodo nos agere, de

quibus judici ex actis & probatis constat ,

quod atrox perpetraverint delictum ; quos adeo justa sententia sceleris declaravit reos. Hoc fundamento nitor, cumque criminis poena simplicitar mors sit, nonne hunc, quem tetri facinoris convictum pronunciarunt, ea. dem sententia dc mortis declaraverint filium ,

ultimo tradiderint supplicio Z Sunt quaedam. quae

95쪽

'νs DE MATRIMONIIS,

quae a Superiore imposita personam assiciunt, ipsamque comitamur perpetuo 3 uti Doctores in quaestione de legitima aetate aliisque causis observant. EX hoc numero etiam sententia est, quae aliquem sceleris arguit. Sequitur condemnatum , quocunque tendit: & quamvis fuga vel alio modo poenas anteverterit, ad personam . quam in Republica sustinebat s ad caeteros homines , & maxime ad jura quod attinet, effectibus suis destituitur minime. Si quoque sermulas , quas scelerum vindices adhibuerunt , rite perpendam; vel totus aberro. vel in ea versantur OPinione, ut Criminis convictos mortis declarent mancipia. Curia ce te, quae tanta diligentia sententias concipere

solet, non dubitavit redeunti capitis dictare poenas . Neque hujus judicibus civitatis alia mens fuit, licet formulae addant, dat balien de ge aude en defatilant ter eeniger die be omen ΣFn, Θ atidan zoodane etal mer-den gestras, ab haar Ed. Achib. zullen noris

bis liberam de poenae modo mortis genere sibi conservant disponendi facultatem Pulcre haec illustrari possunt eX antiquo ritu, qui a pud nostrates obtinet, dc secundum quem in capitis damnatos quasi duplicem serunt sententiam : alteram scilicet, qua ipse Praeses, a

Praetore monitus, delinquentem mortis nuncupat suum , alteram, qua minor judicum

96쪽

JURE SOLVENDI S. 79

ad iteratam Praetoris petitionem, quae, quod probe observandum est , praecedentem dispositionem fundamento habet, de supplicio pronunciat. Prior de solo agit crimine perpetrato, & reum morti mancipat ideo, quod facianoris confessus sit atque convictus : poenae, quae deinceps accedunt, ad hunc effectum perantur nihil. Idem, quod de sodomiae damnatis affirmandum erit: nempc eadem sentenistia, qua sceleris proscribuntur rei, mortis quoque declaratos esie filios X. Ast scrupulum forte injiciet, quod tamen delinquentibus poena injungatur , perpetuum nempe exilium; quo defungi debent, nec graviora ab iis exigi , quam competens judex exigere voluit. Vim argumenti, Lector, facile percipias, modo cogites, jure saltem novissimo , per deportationem , adeoque &eXilium, nuptias non dissolvi. Non gratis dixi iure novissimo : de veteri ambigunt qui

dam ob L. s6. D. solui. matrimon. vid. Heraldus Lib. 2. De rer. judicat. auctoritat. cap. I. nor. I s. Franciscus Amaya Lib. r. Obser-vrt. iur. cap. I 2. Sed observari jubeo , quod& Gudelinus De jur. novi . Lib. F. cap. Iq. num. Σ . monuit, exilium, si proprie loquimur, non delicti perpetrati, verum Contumaciae poenam esse. Aegre tulerunt veteres, judicem, qui innocentiam defendi cupit, aspernari: unde severa sanctio, in Capitulari Sax

num s

97쪽

go DE MATRIMONIIS,

num, quod imperante Carolo Magno condivum fuit cap. 8. relata, ut scilicet ejus, qui in praesentia judicis venire & justitiam reddere despexerit, casa incendatur. De Chrysost mo tradunt historiae ecclesiasticae scriptores Ni Phorus Lib. 13. cap. I s. in fn. ac Theodoritus Lib. cap. 3 . ideo condemnatum

fuisse, quod per contumaciam judicio se sistem neglexisset. Et notat Abbas Panormitanus in cap. I. x de Iadie. Contumaciam esse peccatum mortale. Hac eadem ratione etiam ma j res nostri varia in contumaces constituere: equibus igitur & hoc est , ut terra ejus , coiobedire nolunt, perpetuo careant, poena, si unquam redire coneratur, pro modo delicti mrPetrati ipsis irroganda. Si quoque more Patriae diligenter iratu mur, videbimus, mo do unum forte exclytatur majestatis crimen , nunquam gravicis exsilio perpetuo in absentes decerni supplicium , licet atrocissimorum ac Lusentur Criminiam, S talium, quae non nisi morte Pianda in priscis Comitum constitu tionibus vel centies hanc consuetudinem ob αδ ς adeo lat ira formulam abiisse Vi i in caci 'Ve uos Hes lanLzuIkηbhven: D lege etiam Saxonum me n RG 3. g. r. exaratum esse, o si FFVGm Baheat meem. Sed G RIm , qui hinc inserre -- RQ Ctarique scelere hac pom

tram

98쪽

JURE SOLVENDI S. 8r

transegisse proavos. Digno facinore supplicio

in aptius servato tempus, summa prudentia, quae & Romanis placuit, hanc unice irrogarunt, quod praeter ipsam nulla non inanis atque ridicula sit. Decernas, quaecumque velis, quaecumque excogitare possis, supplicia, ignes, laqueos, eculeos, omnem invoces carnificinae artem: & volucrem, quae per inania nubila vehitur, & lata oberrantem fuga, decreta tua aeque assicient. Uerum ut omni cura essiciam, ne damnosa ales in fundo meo quiescat, ne nidos faciat; ita prudentes cruminum vindices, quod solum in potestate habent, bonorum civium consortio interdicunt profugis, jubentque, ne redeant unquam, quin sciant, ultimum ipsos manere supplicium. Moneam denique, non poenam, non supplicium intentioni nostrae fundamento esse, sed Crimen perpetratum . quo nempe vel consensus defuisse censeatur , vel sancta violentur matrimonii jura.

DE DAMNATIS EX ULTIMO EDic TI

l. I. Cardo quasionis es , an pro eo ess haberi debeant ae convictis. I L. Rationes , quibus a mantium nititur opinio, in medium F c

99쪽

81 DE MATRIMONIIS,

erantur. III. Eaedem ad examen revoineatae δε rius. Fama nibu probari potest. Expenduntur ιoea Probi Imperatoris, Taciti, Papinii. IV. Ν que fuga probationum seupplebit vicem, nis ipsium crimen in fuga coη- pliat. Florentina lectio L 7. g. 2: D. desus A. rutor. asseri. V. Nec denique contumacia Mem faciat. Origo , causa Mase fati, consessus habetur pro convicto. D-ris mutationes. VI. Videndum unice , quid lata valeat θntentia. Verum ea ne quidem ac fiati sum sodomise , nedum damnati. VIL Ob contumaciam damnantur: sed haec

sola neminem criminis comiscat. Veri contumaciae essectus. I. I.

NUnc quartum aggredior caput , quo nempe disquiram, quid dicendum iu rit de matrimoniis illorum , qui sceleris suspecti ac profugi ut absentiae reddant rationem, suspicionemque abolere conantur, in jus vocati fuerunt. Ne vagi oberremus, verta Legis, quae huc pertinent, exhibebo. En ten festin, dat de Homen van ustitis, isder Zoo wel Maraangaat, en de Sche nen , of Gregien, vande re pective Steeden , mit adres de Bailli etven en crimineele Retters ten platren Lande , pecial auuen inetam gelas en Fauthor fieri

100쪽

IURE SOLVEN DIS. 83

SEARCH

MENU NAVIGATION