Hermanni Noordkerk De matrimoniis, ob turpe facinus, quod peccatum sodomiticum vocant, iure solvendis, dissertatio

발행: 1733년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

έ DE MATRIMONII s.

mitant, mole sua demio laborare jurisptu. dentiam. Delatum vero in caussidicorum orbem prioris repente poenitet sententiae; dumque litigiosa regna pervado, & negotiis, quae quotidie emergunt, sedulas impendo cogitationes , de Legum potius penuria querendum arbitror. Tantis scilicet obruor dissicultatibus, quibus necem habeam, subsistcre , & vix di-yinatione me expedire valeam. Tot insurgunt Causae, quae ad certa exigi nequeunt m festat, praecepta, aut, ut nostrates loqui amant. in terminos redigi legis. Huc vel illuc, loco, Iempore. circumstantiis, quas dicunt, facile exorbitant ; dc si vel puricto disserant, contritas provocare regulas optime novit vaser causarum patronus, ac salutare illud ingerere, minima circumstantia variat ius. Iuris forte studiosius prudentiae existimabis , cum in aliqua causa sententia Legis manifesta est, ad si milia te procedere posite ; dc bonam eme occasionem, caetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, suppleri, uti cum Salvio nostro Ulpianus, dc inter recentiores Ioachimus HopperusLib. q. de Ser. Iurisprudent. tit. 22. pulcre momni tum voluerunt: sed hanc sapientiam rite probaveris, & asinum docueris in campum parentem currere frenis. Legas, relegas, quae Antonius Massa de exercitatione iurisperitorum Lib. 2. N 3. in hanc causam protulit s videbatis regularum , cautionum , identitatum ,

22쪽

IURE SOLUENDIS. π

.comparationum sylvas: verum eisdem laqueis, : quibus adverserios constringi jubct , ipse implicitus, alter Agamemnon concides , caputque laxi & invii cludent sinus. II Novas igitur pro re nata condidisse leges , iisquet litium ambages amputare, ac du-ibiis causarum fatis certum praescribere modum , unicum, quod dexter Aesculapius ad- , hibere valeat , huic malo remedium cit : &ἰ necessarium maxime . cum inauditae nec dis- .cussae unquam sele osserunt quacitiones, qua- . Ies Principis auctoritatem desidcrant L it.: D. eod. Verum a primariis licet m Republica viris atque humani divinique juris scribantur pericissimis , eodem tamen , quem supra: provocavi , usu quotidiano discimus , etiamnsvas saepenumero constitutiones, promulgatas ut incerta quaedam dirigant , pluribus usque multo incertioribus causiam praebere Controversiis. Quae veteri duodecim Tabularum legi , quod jubreptum eνit ejus rei aeterna auctoritas esto, deerant, nova sanctione suppleta. voluit C. Atinius Labeo; hunc enim aucto-: rem suspicor sed nova hinc dc inter summos viros, Scaevolam, Brutum, Manilium, con- . tentio eXorta est , utrumne scilicet in post . facta modo furta LeX valeret, an etiam in ante facta ξ de qua dubitatione Gellius Lib. I DNo I. Atticar. cap. 7. meminit ; nec erit in

dissicili, huic observationi plures addi similes.

23쪽

ε DE MATRIMONIIS,

Hine illa senatusconsulta , quibus dissicultates, quae ex Legibus praecipue Iuliis ortum

capiebant, sublatas iverunt Imperatores. Et cum haec quoque non sussicerent, ad ultimum tandem perventum est malorum . remedium , sed ultimum simul malum , auctoritatem Jurisconsultorum responsis attributam , quae pulcherrimam artem infinitis replevit disputationibus. III. Rebus hominum hoc loco positis, quis jure mirabitur , si celebris etiam constitutio, qua illustres ac potentissimi Hollandiae ordines nefando prodigiosae veneris sceleri certas poenas constituunt, dubitandi porrigat an- . 1am 3 sique ejus occasione controversiae orianis tur , novitate ambiguae , ob odium facinoris molestae , magna rerum perturbatione implicitae , quaeque facile essiciunt ut juris quoque peritis aqua haereat. Qui aequum amare didicit, nec in propriis, ut sere mos est , talpa caecior fuit bonis , videbit vel primo intuitu sancta justitiae praecepta, justa bilance tetrum facinus & oppositum facinori trutinantis supplicium; laudabit sortem Reipublicae, cujus Proceres adeo solliciti sunt, ut cives probos atque felices reddant ; agnoucet denique ac suspiciet summam Latoris prudentiam, qui misra arte causas discernere scivit. Uerum communi legum fato , ceu potiuS humanae Conditionis acciderit vitio , quo potens malum

24쪽

IURE SOLVENDIS ν

inter praesentia quoque remedia vires eXtendere solet ; plurima si tollat dubia , quaedam& ipsa peperit.

IV. Inter plures autem dc arduas , quae hinc originem acceperunt, omnium mihi difficillima videtur quaestio, an uxoribus eorum, quos judicis sententia absentes damnavit, nubendi iterum indulgeri debeat facultas ε, adeo. que an vinculum matrimonii, quo sceleratis olim jungebantur, ruptum censeam. Dissicilem dico quaestionem , quod de nuptiarum juribus respondere cogar, de quibus inter eruditos fere convenit, ut inter tres convivas:

quodque ii se ingerant disceptationi, quos offendisse periculosum est : ac denique quod inclusa , de qua proprie agendum erit, omni destituamur legum auxilio. Haec dissicultatum summa : si enim veterum brocardico fides sit, erubescit jurisconsultus sine lege loqui. Soleo, ait Zasius Comment. in L. Possideri ι. g. ex plurimis . D. de acquir. vel amur. posse . num 26. manere cum textibus. D me duincunt ac reducant; quoquo vadunt, sequor 3 qui quid canunt , succino. Et quamvis probe sciam. dictum vulgare a viris eruditis Heraldo Observat. cap. 3I. Leysero Meditat. ad Pandect oecrm. 2. g. 3. a' iter eXponi, ac nuper etiam

elegante di simatione, cui titulus De juriscon fulto sine lege loquen te , genuino donatum esse sense : nemo tamen dubitet, dissicilem eum

25쪽

s DL MATRIMONIIS,

suscepisse provinciam , quem legibus congrua dicere oportet, quique interim fateri debet, nullas, quibus innitatur, sibi cognitas esse leges uti fateor ingenue , neque temerC me confessum csse, apparebit, si examen institua

tur.

V. A patriis igitur, bonorum civium cur ac deliciis, ut Rulto omine exordiar ; testariatur ipsi ordines Praefatione memorati edicti, quod XH. Kal. August. anno post Chrillum Datum MDCCXXX. condiderunt , disertationi huic fundamentum pono in libidinem adeo nefandam leges nunquam insurrexisse. Scilicet quam veteres olim de atrocissimo parricidii scelere , eandem pii Patres de hoc Crimine fovebant opinionem, nunquam fore, ut hominum portenta , qualia proh dolori nunc videmus, apud Batavos cxsurgerent. Egregie Cato apud Livium Lib. 34. cap. q. Patrum mstrorum memoria Ier lega:um Cineam PFrrhus

non virorum modo , sed etiam mulierum animos donis rentaetit. nondum lex Oppia ad coercendam Iuxuriam muliebrem lata erat : tamen nulla accepit. Quam causam fuisse ce etia8 Eadem fuit,

UU A E MAJORIBUS NOSTRIS NIHIL DE HAC RE LEGE SANCIENDI IN ULLA ERAT LUXURIA, MIAE COERCERETUR. Si quoque vera est , quam Pomponius L. 3. D. de Legib. ex Theophrasto consignavit regulam , jura constitui in his,

quae

26쪽

IURE SOLVENDIS . j

quae ἐπὶ το πλεινον, non quae ἐκ παραλόγου

accidunt , quid , quaeso , ei se opposui sient facinori , quo pietalcm atque verecundiam adeo laedi putabant, quodque adeo Contra bonos mores esse existimabant, ut ViX Crederent, perpetrari posse. Haud quidem defuerunt exempla illorum , qui eversio , quo genus humanum constat, amori S Ordinc , naturae ipsi vim intulerant. Integrum monachorum ordinem ob hu)us criminis sui Dicionem Bruga expulsum, memorant annales Flandriae. Sed innatus rusticae genti pudor dc virtutum parens Verecundia optimum dUXerunt, omnc mimmanis delicti memoriam simul cum delinquentibus aeterna nocte tegi. Forsan dc hac imbuti erant opinione, quod vitiorum ignoratio plus proficeret, quam cognitio Virtutis: cujusmodi quid Justinus Lib. e. cap. . de Scytis observat, quodque rerum usuS non raro approbavit. Seneca certe Lib. I. de Gement.

cust. 23. laudat Solonis consilium , atque eventu probatum esse ostendit, quando Neronem ita alloquitur : Pater tuus plures intra quinquennium culleo innuit, quam omnibus seculis insutos accepimus. Ita parricidae CUM L Ε-G E ConPERUNΥ, N iliis facinus poena moη tradit. Et quamvis orator Cicero pro K0β. Amerin. cap. 2 s. hac in parte dillentiat;

aliis tamen causis Romanos quoque ab hoc instituto non fuisie alienos , praeter laudatum A s modo

27쪽

M DE MATRIMONII s.

modo Catonem indicat Imperator Leo MME. 3. Ut adeo hanc prudentiam jure merito co- fuerint illustrissimi Proceres, dumque spes ulla supererat, pudore contineri scelus, quam Poena cohiberi , sapientes maluerint. Sed quidquid sit . de ordinum quidem placitis , de quibus solis, quod probe observandum , edi-itum loquitur, dubitare non licet. Et ad Curiae quod attinet decreta , quantum ego quidem ex divulgatis indicibus librorum , quibus ea comprehendi solent, vulgo de Memoriaalboe en, expiscari potui, in hisce etiam

nihil praesidii erit.

Ul. Lubrica magis contentio est, num idem quoque de priscis Comitum statui debeat con-uitutionibus. Affirmant alii , alii negant, dctantis negant animis , ut adductam supra De- Creti praefationem , quam non satis distincte Percipiunt, erroris insimulare audeant. Sed Pressius agam. Mando pedes consero, eXpe Tior facile. aut peculiaribus quibusdam statutis niti dissentientes, quae scilicet hac vel illa civitate reperiantur. 8c flagitiosi luxus faciant mentionem ; aut Principum sanctiones , itidem singulares, provocare. Ad illa quod at-Dnet, audiebam olim , & Nobilissimorum Virorum certior factus sum beneficio , Ha lemi , Daventriae, & forsan aliis quoque locis quaedam ex hoc numero servari: verum ultro intelligas, domestica placita , quae juru

28쪽

IURE SOLVENDI S. 1Υ

' concesso Conduntur , legum haud mereri nomen 1 nec quemquam ligare , praeter cives atque incolas. Haec igitur transeam tutus, re suo relinquam loco. Principum decreta vidis se, licet omnem moverim lapidem, mihi nondum contigit : nec quemquam ofundi, qui monstrare 1ciat, etsi peritos quoque rerum

Belgicarum adierim saepius. Haud tamen ideo negaverim , singulare aliquod processi sie umquam: Curtae, quae mihi est , suppellectilis,& incerti illius , quo antiquitates nostrae ab sconduntur , optime memor , si meliora me docueris, grates habebo maXimas. Sed quamvis producantur, nemo, opinor, in re patria

adeo hospes erit, ut existimet , specialia illa, quae singulis indulgeri solebant civitatibus. privilegia vocant , juris universialis obtinere

potestatem. Liberales admodum in concedendis iis erant Principes, quod hac arte immensam vim pecuniae civibus extorquerent: adeo ut tot ac tanta eodem aliquando die data videas diplomata, quae ne celectima manus

conscribere potuerit; . & egregiam censeris Claudii diligentiam qui teste Suetonio cap. I 6. uno die viginti edicta proposint , post se reliquerint longe. Ast omnia illa , quando ambitum privilegiatae civitatis excedas, vicem sustinere legis, nullibi traditum est: nec lane tradi potuit, cum saepenumero sibi invicem ediametro oppugnent. Neque essicit quidquam.

quoq

29쪽

M DR MATRIMONIIS,

quod iis , qui nomine supremae potestatis ju-:diciis publicis praesunt, intcr caetera injunctum fuerit, ut huic quoque invigilarent crimini:

quod enam totiens rei pectu veteris Quiritium jurisprudentiae monuerunt eruditi , idem injure patrio observari debet; plurima legibus Praetermitti, quae non praetermittuntur. religione Praetoris. Concedo lubens, tetrum facinus semper fuisse vindicatum , idque iis, qui jura Comitum servabant, specialiter esse mandatum . legem Universalem , qua certae Constituantur poenae ac toti praetcribantur populo, nec hinc probare potuerint, nec eX utare putem. . . VII. Sed quid dicemus de Caroli Uti. Imperatoris Constitutione criminali , qua utique delinquentibus certam minatus fuit poenam , & arti . Ii 6 ita disposuit: Eo eiii

aeben Iulii tot rico ten 8 Multi sane ad hoc edia .ctum confugiunt, eorumque, quae in judiciis nostris locum obtinent, inde petunt originem east infelici conjectura. Legem quaerimus ab eo, pcnes quem majestas Batava erat, Batavis conscriptam: criminalis sanctio Germanis condita fuit, inque comitiis Imperii Germanici Ratis bonensibus f nec ab imperatore , qua

30쪽

IURE SOLVENDI S. a 3

Comite Hollandiae, verum qua Imperatore Germanorum. Forte eam sibi exemplo proposuerunt nostrates : sed hoc si desideramus, a pluribus peti potuerit populis. Nec tamen ea ipse, quae de exemplo jactari solent, secu-TuS adeo acceperim. Non ignoro, etiam hisce in terris candem obtinuisse vivicomburii poenam , quam Gudelinus De Dr. novi .

dunt. Addam ipse exempla, quae apud Historiae Batavae patrem, Petrum Corn. F. Hoossit N deri. Histor. Lib. I 3. p. m. S76. aliOSque leguntur. Sed magni Principis edicto, an moribus patriis ortum dcbeat consuetudo, quis mihi assii maverit Z Quin immo, si distincte agere volupe est, apparebit facile, diveri nos jure uti. Vindices enim flammas, quas auctores Belgae semper cxigunt, Carolinae legis interpretcs , Vigelius, Remus, Clastnius, Κressius, dc Carprovius quoque Prax. inman cop. 76. pari. 2. Hoppius ad g. 4. Inli. de imbuc. iudic. aliique plures ad singularem ocatrocissimam restringunt criminis. speciem . qua scilicet cum brutis nefandum sectu, committitur. Sique conjecturae locus sit, ipsuin

SEARCH

MENU NAVIGATION