장음표시 사용
51쪽
1od eam qui promovere conatur offenso sepre- 'mo Numine, & irato frui cupit Deo, me ut perniciose aberreti Nullus unquam negaverim, in casu necessitatis de rigore juris Divitii ν mitti posse, idque omnis Auctorem salutis suo ostendisse exemplo: periculosum & opus aleae plenum existimaverim , ubi nulla necessitas urget, Principem eo solvi vinculo, quo summas rerum Arbiter ipsum voluit constrictum, jure scilicet naturae, unde individua matrimonii societas originem. cepit. Et haec de binis hisce opinionibus , extremis , nec satis firma subnixis ratione . monuisse sussiciat: caeteri ut sua fruantur sententia, non intercedo ; eam
quoque , quae mihi se probavit, in medium
II. Rei igitur intuenti naturam , & rationem vocanti in consilium , justa videtur divortii causa, quotiens vinculum illud , quod conjuges inter se ligabat, culpa alterutrius
violatum erit: Hoc nempe docet natura, dictat ratio, inque societate non tantum, verum omnibus , quae ultro citroque constringunt,
id obtinet negotiis , ut quamprimum alter contrahentium a fide data discedat, alter abs
obligatione liber sit. Si auctoritatem desideras, apud Iulium Paulum L. 6s. g. 3. D. prouec. videbis, Cassium Longinum aliquando rogatum suisse, quid dicendum de societate, si unus sociorum ei renunciaverit: & respondisse
52쪽
disse, eum , pu renunctaveris Helerati, A ax
Idem , terminis postris , de matrimonio affr- mandum putes: dicas enim ex dextra Mesque nisi adest , qui dextram accipiat, qui fidem tecum conservet, nullum foedus, nullum concipi poterit vinculum. Haud equidem ignoro, jus civile non pati, ut matrimonium inter 'contractus referatur , quo sensu nempe in ea disciplina contractus accipi solent; dc si Chrysostomus Homia. 74. in Matth. ubi in eos, qui
nuptias comtractum Vocant, acriter admodum invehitur, huc respiciat, bene est. Ipsos tamen si invocem juris conditores , consortium dixit Modestinus L. D D. de rit. nuptiar. Societatem Paulus L. 1. D. de action. rer. amotar. Contractum Imperator Iustinianus L. ult. C. de repud. & proinde omnia , quae de vero contractu , de vera dicuntur societate, ad mutuas conjugum obligationes recte transferri , non videtur dubitandum. Saltem si existra legitimae artis versamur cancellos, ubi nos
agimus, nemo . dubitavit unquam . nuptiis contractum iniri, qui solam sociorum fidem
fundamento habeat, ac mutuo nitatur consensu; uti egregie demonstravit vir amplissimus Janus Guihelmus van der Meulen ad Gor. Lib. 2. De Jur. bessi ac pac. cap. s. g. 8. num. II. cui jungi potest Edovardus Weston De morib. rei' c. rapiam. Lib. 3. cap. 2o. Hinc est,
53쪽
quod beatus Augustinus matrimonium destriabat, legitimam Iocietatem inter virum.foemianam , qua ex pari conse is semet ipsam aueralteri debet. Et Pussiendor fius Lib. 6. De jur.
natur. gent. cap. I. g. 2O. ubi de matrim
nil vinculo agere incipiet, regulam ponit, id habere quodvis pactum , ut una pars ab eodem non possit decedere , nis alterius consensu , aut pacto ab altera parte violato. Cumque mutuo contensu matrimonia dissolvi, quamvis e regula juris, ab Ulpiano L. s. D. de regul. Iur. consignata, licitum videatur , varias ob causas , quas Christentus De iur. matrimon. dissertat. s. aliique recensent, prohibitum sit, merito concludit, Ergo juri repugnabit naturali , s unus conjugum ab altero invito discedat,
'UBI AB HOC NULLUM CAPUT PACTI MATRIMONIALIS FUERIT VIOLATUM.
III. Quaenam autem obligatio est, qua nuptiis constricti tenentur λ quodnam vinculum ' quae matrimonii foedera 3 Haec scilicet, ut corpus corporisque ulum, quantum ad debita conjugalia attinet, sibi invicem addicant conjuges, & quasi mancipio tradant.
Is primus, &, si ipsos spectemus lecti socios, princeps conjugii finis est ; cui alter, qui
Communem generis humani intendit utilitatem , procreatio nempe sobolis accedit: Et de viro quidem nulla unquam fuit dubitatio,
54쪽
' - quin in corpus uxoris potestatem habeat, eamque sibi arctissimo obstrictam vinculo. Grointius noster Lib. 2. De jur. HE. ac pac. cap. s. s. s. num. 2. adducit Artemidori auctoritatemo γαρ νομον ἀφροδίτης παντὸς του σωματος τῆς συνουςης. qui connubii lege
feminae conj/ngitur, is in corpus ejus dominium habet. Nec aliam opinionem veteres Hebraeos, Graecos, Romanos, Germanos fovisse, colligi potest ex eo, quod uxores Per coemtionem in manum ac potestatem mariti transire voluerint; uti clarillimus Gundlingius Deemtiou. uxor. cap. I. g. Σ. is seqq. late ostendit. nisi ad Romanos quod attinet, exculta magiS ratio etiam uXoribia; in corpus mariti jus alia quod tribuisse videatur, mutua coenitione ipsis concessa: cui suspicioni Nonius Marcellus De propriuat. sermon. cap. 12. num. FO. Bod thius ad Topic. Cicer. Lib. 2. Servius ad Vir l. Lib. I. Georgic. vers. I. ansam porrigunt.
Sed hac de re quidquid sit, aegerrime sane, apud ipsos quoque Romanos, ab impotentibus maritis aequum jus obtinere potuit sequior si Xus : unde frequentes Hieronymi, Chrysostomi, Nasianleni, Auguscini, Lactantii, aliorumque Patrum querelae ; quas partim in jure Canonico, uti cap. Nemo ψ. cataf Σ. quaest. q. cap. Apud nos 2O. caus 32. quaesi. r. ac alibi relatas videbit, partim a supra laudatis Gothostedo ac Ritterihusio collectas. Nos
55쪽
vero ne quid dubitemus, auctoritatem intera ponit optimus juris naturae & rectae rationis interpres Paulus I. Co rimis . 7: Η γυν- τος
η γυνή. Uxor proprium corpus non habet in potestate, sed viri: similiter autem ta vir proprium corpus non Babet in potestate, sed uxor. Hic locus est , ad quem fortissimi sacrorum anti- stites stipato agmine consistunt, & traditam semel veritatem linguis animisque defendunt. Suas quoque vires experti fuere duo Bataviae lumina, Desiderius Erasmus & Hugo Gr tius. quorum uterque plurima attulit, quae vidisse juvabit. Nec dubitaverim tantis a ctoribus acquievisse, ne post principes ac triarios hastatus forte pugnam sustinere, aut post
Homerum Iliada canere videar. Erasmo tamen, ob perpetuas quoque riXas aut mores intolerabiles ipsum matrimonii vinculum solvere parato, assentiri haud possum , quin nunc ostendam, positis hisce fundamentis , ob tales similesve causas rite contractum matrimonium dissolvi non debere. IV. Vidimus justam solvendi matrimonii Causiam esse, quando alter contrahentium fidem coniugi datam di lecti socialis frangit foedera : vidimus foedere isto contineri , ut conjunx conjugi corpus corporisque usium sancte conservet. Iude autem quid sequitur t
56쪽
' - Scilicet nuptias jure contractas nullo modo solvi posse, nisi unus conjugum legem, quam sibi ipse dixerat, transgressus fuerit . fidem datam violaverit, a Bedere conjugali deces
rit, vinculum ruperit, corpus suum cum altero communicaverit. Haec unica solvendae
societatis ratio est , quia unizum erat . quod societatem ineuntes respicerent. Nia, &. quod laudatus modo Erasmu , Melanchthon De -- jug. cap. de di τι. p p . Devit. p. m. 3 3. aliivque viri eruditi praecipue urgent, mores inrium gum ut spectemus, prohibet rei natura. &genuina , quae omnium negotiorum d orare solet primordia, simplicitas. Resuscitavit hane litem celeberrimus Iohannes Miltonus, etiam alias pessimae causae optimus d senis, hac vero, ut Pussiendorfius Lib. 6. De j r. vatur. tu gent. cast. I. g. suspiciitur . & iis, quae Salmasius aliquando ips oggerit, non improbabile videtur , domeIrica calamitate incen ius. Sed cogitemus hominem instinctu naturali omnium vehementissimo agitatum , 5
sobolis procreandae ductum. cupidine : quid, quaeso, sibi quaereiadum putaverit, nisi fidam lecti sociam . qua natulae legibus satisfacere , di certam sibi polliceri prolem potuerit λ m,
tuum vitae alutorium. ducatio sobolis. caetera, e x post facto , uti loquuntur , acceserunt , dc suam aliunde acceperunt originem.
Quando summus rerum Conditor homini pri-
57쪽
. mam vitae sociam adjungeret, causarum op- time gnarus nihil de vitae commodis, de blanda morum comitate praedicavit: ad vinisculum, quod conjuges obstringit, unice r spiciens, dicebat, erunt in carnem unam. Et haec , uti clarissimus Meyerus Ux. Chrsian. dissert. I. sect. I. cost. a. pluribus probavit, perpetua conditio est nuptiis omnium apposita : quam qui violaverit, & corpus, quod mancipaverat uXori, cum alter' communicaverit, solvit vim obligationis , conjugemque ab omni nexu facit liberam. Sin vero ea ser- vata sit, etsi in conjugem incidas minime Commodam ; aut mulier virum nanciscaris , qui turpi vita sceleribusque diris se suosque contaminare non erubescit, qui inhumanus, durus, crudelis est: vinculo, quod integrum servat, foedere, quo jus quaesitum habet, invito non auferendum, solvi nullo modo povieris. Quando graviora incommoda aut vitae imminet periculum , aliis locus erit remediis: adulterium est , ut Lactantius loco saepius
allegato Lib. 6. De ver. cult. cap. 23. egregie observat, quo compages corporum , quae
Deus perpetuo juncta volebat, quasi in diversa distrahitur ; & justa proinde causa, ob quam
matrimonii vinculum dirimatur. U. Altiora aggredior , quaeque modo eX sana ratione deducebam . summa facrorum codicum confirmare conabor auctoritate. Ne
58쪽
mo negabit sapiens, normam , qua divortio. rum causae decidantur, nobis praescribi Martis. :32. & 19: 9. eandemque in Omnibus obis1crvari debere judiciis. Quid igitur optimus aeternae salutis instaurator 8 Ait d. cap. ID.
rem suam , ni F ob scortationem. ω ali Mnduxerit, moechatur. Ecce unicam solvendi m trimonii causam , scortationem ; omnes, qui absque illa sociam foederis deserant, adulterii reos. Theologorum non invado regna, nec Operosa Commentatione molestus esse volo : quaenam severae sanctionis ratio sit, scire cupio vehementer. Si naturam sequaris ducem, incendia, veneficia, rapinas, caedes, crimina dixeris adulterio graviora ; dc dixeris merito. Nemo tamen facile diXerit, caede ab alterutro conjugum perpetrata solvi vinculum matrimonii : ne quidem si rapinis atque inccndiis humani generis evadat hostis, aut denique majeitatis evincatur reus, quod pluribus ostendit Forsterus Const. Marpurg. 6. Quin immo acriter olim disputatum est , de disputatur in hunc usque diem , an uxor quae damnatum quoque Virum sequi detrectat, malitiosae absolvi possit desertionis culpa r nec absolverint Hieronymus Zanchius. De opem. sex dier. rom. 3. pari. 3. lib. 2.
59쪽
D. de ras. nuptiar. min. i. aliique visi eruis diti. Ipse Lutherus. Enarran m Genae . q. r. m. o. PutaVit, uxorem Cainis vagabum
dum virum fuisse secutam : licet e Baldi doctrina ad L. 22. f.. . ix solui. miram. num. I. plerique alii distinguant. Quae igitur tantae ratio est differentiae 8 Scilicet qui incendiis , veneficiis , rapinis, caeda-bus se involvit , peccat in omnes leges, humanas ψ divinas : tantum quia foedus illud , quo uxorem sibi conjunctam habet , intactum servat , nulla miserae quidem atque infelici , delinquentis tamen conjugi , causa , nullum adest remediiam , quo damnati matrimonii vinculo solvi possit 1 uticiarissimo Spanhemio Duf. EuangeL pari. 3.
b. Iq7. num. 4. recte observatum est. 1s
Vero , qui sandras connubii taedas polluit. disrumpit ipsum illud vinculum , qum ma Irimonium constabat ;' dumque in damnum ejus, quae nuptiarum lege in corpus mariti jus quaesitum habet, istius corporis participem facit alium, frangit conditionem, a mjus fide Omuis pendebat obligatio. Elegaliter Glotius loco supra citato , adi. Cininth. 7: 4. No vitae tantum , βd N cororum inita es Moομία :in re autem sociali nemo sociorum ius plenum
VI. Hisce praemissis patebit ultro, quae
60쪽
nam caulae, de qua agimus, decisio erit. U. vicimus rite contractum matrimonium disi solvi, quotiens alter conjugum contra fidem datam corpus communicaverit. Quid autem ille, qui huic sceleri se mancipavit Z Nonne in ipsum incidit crimen Z nonne in damnum uxoris corpus cum altero conjungit ξ Sed mens meminisse horret. Nec quidquam faciunt juris Romani argutiae , quo nullum censebatur adulterium, nisi inter conjunctum& conjunctam prohibita intercessisset con suetudo, uti Gudelinus De jur. novissim. Lib.
f. cap. I 8. num. Σ. aliique interpretes beno observarunt: ipsas enim , utpote rationi ad versas ,' merito damnavit cost. q. cssas. 32.
quaesi. 4. Nem blandiatur sibi de ligibus hominum. Omne stuprum adulterium est ; nce viro licet, quod mulieri non licet. Euidquid
in ea , qaeae non sit legitima uxor , committi.tur, adulterii crimine damnatur. Voluit quidem Antonius Matthaeus De criminib. Lib. 48.
ctoritatem; & plura etiam attulit Wilhelmus
Zepperus Lib. I. leg. Mosaic. cap. t O. sed quidquid egerint, a judiciis tamen nostris remotas esse, omnes conveniunt. Et ne quid dubii supersit, ipsi ordines praeeunt, Hollandiae scilicet Politic. ordon. van Holl. artic. Is, 16, & Zelandiae Politic. ordon. van Leeland. artic. 3o, 3I, 32. Membrorum. quae