Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

COMMENTARIORUM

rsa tenuioris fortunae injuriosus coner esse , ac, delato crimine, ego statim abjiciam cur id mihi adversus alios non permittatur, quod aliis adversus me λ Ergo aut quod sacrosanctis legibus vetitum est, alio in alios tibi jure utendum putabis ; aut omnia relinquenda illorum arbitrio , qui, cum plurimum ipsi possint , inseriores aliquid posse non aequo animo patiuntur. Quod vero dixisti; daturum te nobis litis Iudicem alterum ex tuis Oratoribus in Italia de gentibus, gratissimum illud quidem mihi, si modo ullus, praeter te, Iudex sit accipiendus. Cum enim oratores illi

et nobiles viri sint, et abs te ad res maximas obeundas delecti, exploratum mihi est, nihil ab ipsis, quod

justitiae, et aequitati adversetur, expectari, aut profi cisci posse . Veruntamen liceat mihi bona tua venia, quod sentio,libere loqui quae mihi spes esse potest,sore, ut tuus Orator , quisquis ille suerit, hoc unquam conficiat negotium, cum ipse, qui cunctos mortales saeculari potestate antecellis, ne Guillelmo Duci incommodes, idem jam paene absolutum confi-Cere vel non audeas, vel certe cuncteris Haec sunt, quae animum delegationi ejusmodi assentiri non sinunt. Quoniam tamen summa mea erga te obScsevantia exigit , ut ne quid praetermittam, quod controversiam hanc ex tua sententia dirimere facilius

172쪽

LIBER SECUNDUS

II possit, praeter id, quod initio dixi, me prompto animo , ac sine ulla cunctatione pariturum mandato, prinponam conditionem , quae si accipiatur, non ita gravate in Guillelmi sententiam ipse concedam. Duo sunt, invictissime Caesar , quae ex hujusmodi delegatione ego , et fratres mei accepturi sumus incommodas alterum, quod rei ad exitum tot difficultatibus jam perductae repetenda nobis erunt initia, proinde ac si nihil ad hune diem actum esset; alterum , quod patris solo expulsi, et vectigalibus nostrae diationis privati cogemur actorum partes suscipere zquae res quanti referat, praesertim cum negotium nobis sit cum longe potentiore, nemo est qui ne Sciat. Ex his duobus gravissimis incommodis , ut tibi obsequar , alterum subire non detrectabo; ut nimirum de integro litem aggrediar r quod vero ad bonorum possessionem attinet , in eam peto, ut nos immittamur , quando nullo nostro vitio ea suimus spoliati; vel certe, si id non placet, restituatur res in eum , quo erat, locum , cum Fridericus patruus excessit evita; quo tempore Dosuli Mantuanus Dux, nos Ga-zoli potiebamur. Sic enim accidet, ut aeque illius , ac nostra intersit, litem confici; quod nobis praecipue est in optatis. His dictis, interquievit Scipio, ut responsioni locum daret. Sed cum Caesar cogitabum

173쪽

is COMMENTARIORUM

dus nihil responderet, ita subjecit. Aequa mihi videbar postulare et quod si tibi non eadem est sententia , proponam conditionem alteram, quae nullo modo repudiari possit. Nec nobis , nec Guillelmo pedimitte ; sed avocato ipse ad te utriusque oppidi pos-Sessionem, quam is deinde recipiat, secundum quem l Iata a Iudice suerit sententia . Caesar hilari quidem :omnia , ac placido vultu excepit, pluraque re pon ldit, quibus nullam non modo irati minat, sed ne ltristioris quidem , ob negatum consensum , signifi- lcationem dedit et quaecumque tamen vel ad suam iexistimationem, vel ad justam dicentis querimoniam, vel denique ad conditiones propositas pertinebant, lcuncta silentio, ac dissimulatione transmisit. Hunc in modum altero , et quidem primo longe graviore, periculo perfunctus est Scipio e nihil tamen illi, aut postulati aequitas prosuit, aut animi praesentia, et constantia . Cum enim aliquot post diebus quod mirandum sit γ per eundem Veberum Caesar hunc ipsum consensum a Scipione tertium jam elicere conatus esset 3 idemque, quod primo , et secundo, retulisset responsum, decretum tandem editum in hanc sententiam. Cum Guillelmus Dux ex una parte summaeontentione petat, causam hanc alicui inseriori Iudici cognoscendam in Italia delegari; ex altera vero Par

174쪽

LIBER SECUNDUs ass

te Scipio suo, et seatrum nomine eandem minime d legandam esse dicat, jubere Caesarem,utramque par tem suas tabulas , et rationes in medium afferre, ut

quid tandem sit juris ex legibus decerni possit. Hoeperiecto decreto, Scipio non diutius sibi cunctandum ratus adivit Caesarem, eumque paucis ita est alloquutusa actenus unica me lis jamdudum solicitum habuit: a qua nihil non feci, ut me quam citissime exsolverem e nunc in duas me conjecit Iites decretum M e statis tuae ; quod perinde aecipio , ac si jussus sim translationi Iudicis assentiri . Acquiesco igitur mam dato , meque ad iter quam celerrime accingam et absit enim, ut ea de re judicio contendam , a qua si post longam dicenationem excidero, eundum mihi

sit in Italiam , remporis, et quod Ionge gravius est

gratiae tuae non parva facta jactura; si vero ex votores cedat , nihil tamen mihi, praeter id , quod abs te concessum jam pridem fuerat, accessurum sit. Sic tandem Guillelmus post quadrimestrem altercati nem voti compos est factus . Cum vero ageretur, umpotissimum ex duobus Caesaris Oratoribus eomi. tenda esset hujusmodi causae cogntrio, jussit caesar, ejus rei optionem Scipioni dari ; qui Romanum orarerem Prosperum Archi'Comitem, spectatae virtiatis

rum,dblegitima igi- super ea re diplomate, Scipis V a

175쪽

COMMENTAR IORUM

mense Octobri in Italiam , nondum peracto Conventu, revertitur . Is cum a Caesare missionem peteret, seque illi, et fratres suos, ut fit, humiliter commemdaret, Caesar contra eum incredibili humanitate coinplexus gratiam , ac patrocinium suum quam liberalissime polliceretur, arrepta dicendi occasione Scipio; quando, inquit, haud aequum est a munificentissimo Principe vacuum discedere, illud magni mihi muneris loco abs te dari humiliter peto , libere

uti dicas, an in omni hac causa, qua magno meo imsortunio cum Guillelmo Duce contendere sum coactus , aut re , aut verbo eos unquam fines excesserim , quibus continere se eum decuit, qui Principem illum, secundum te , plurimi semper secit. Ad

haec Caesar religiose affirmare; summam se animi in derationem , singularemque patientiam semper in Scipione admiratum , ejusque rei, quandocumque Opus esset, se testem futurum locupletissimum .

Quod responsum , ut Scipioni maxime gratum sui ita ingentibus agendis gratiis satis ostendit, quanti Caesaris Iudicium sibi faciendum putaret. Ab eo colloquio cum in Italiam pervenisset Scipio , paucos dies in oppido S. Martino moratus est: quo ex loco litteras ad Hieronymum Guerrerium, tunc Guillelmi Ducis cubiculo praesectum, dedit,

176쪽

LIBER SECUNDUS is

quibus adventum suum ex Germania significavit , desideriumque, quo tenebatur , Guillelmum , pr sua in eum reverentia , antequam Romam peteret, invisendi: rogare , ut hujusmodi suam voluntatem Guillelmo aperiret, a quo si cognovisset, bona illius venia fieri id posse , Mantuam se continuo advolaturum ; sin minus, suum se iter prosequuturum , Secumque , quocumque se contulisset, delaturum eandem, quo illum semper coluit , observantiam, atque studium . Respondit Hieronymus; se mandata Guillelmo exposuisse , eumque reperisse non alieno a Scipione animo : quoniam tamen variis ille tunc distineretur occupationibus , nihil certi potuisse expiscari; sed jussum tantum fuisse octavo, decimove post die iterum ea de re illum admonere ς tunc enim dicturum Guillelmum , utrum Scipioni Mantuam esset proficiscendum, nec ne . Ex hoc responso facile intellexit Scipio et non facillimum sibi datum iri ad Guillelmum aditum, et id maxime proserendo tempore quaeri, ut Romanae ipsius prosectioni mora objiceretur . Quare altera ad eundem Hieronymum conscripta epistola, qua ipsum rogabat, ut suis verbis Guillelmum reverenter salutaret: neque enim esse ,

cur molestiam illi denuo exhiberet, aut impeditum a Aravioribus revocaret, intermissum iter repetiit, et Disitirco by Cooste

177쪽

xue 8 COMMENTARIORUM

Romam adulto iam mense Novembri incolumis pervenit . Ibi Prosperum Archi Comitem conveniens Caesaris exhibuit diploma, rogavitque,ut ea de re admonito privatim Guillelmo , ne ipse cogeretur invitus eum more litigantium in judicium vocare, aliquem pri ino quoque tempore Romam cum idoneo mandato mittendum curaret. Et quidem Prosper suas implevit partes; nec Guillelmus in praesentia visus est imperium detrectare. Misit enim, qui suo nomine litem administraret, Aurelium Zibramontium Ma tuanum , Iuriconsultum, qui ibi erat a eonsiliis . Iseo fideliorem , ac diligentiorem Domino suo operam se navaturum arbitratus , quo majoribus negotium, de quo. agebatur , irretiret impedimentis , illud statim in dubitationem revocavit, quae esset vera diis i plomatis interpretatio, petitorio ne tantum nomine, an possessorio quoque facultatem fratribus concede rest adversus Ducem agendi . Qua de re coactus est Scipio longissimam texere disputationem . Cum vero nihil diligentia promoveret , multoque longius , quam optabat, ejus controversiae finem pmyrri vid rei ; constituit tandem , ut minor fieret temporis jactura, ad Caesarem litteras dare , ab eoque pete

178쪽

LIBER SECUNDUS ruest

fratrum voluntatem praestitisset, alia ab adversariis inducta machina est , qua causae cursum retardarent . Cum enim novum a Guillelmo exquireretur

mandatum, misit illa quidem non multo post, quod petebatur ; sed ejusmodi, ut a peritis omnibus sine ulla controversia habitum sit cavillosum, ac minime sufficiens : neque enim in Iudicem a se petitum consentiebat , quae res illud primum incommodi attulit , quod , re ipsa , de qua potissimum agi oportuit , quasi jam praetermissa , ad inutiles concertationes ventum est: et Scipio, cum tres honesto loco homines ab Gazolo oppido , non sine magna Sua impensa , illorumque periculo bis Romam evocasset, qui res GaZoli gestas , et seatrum jura suo testimonio declararent, obtinere nunquam potuit, ut ill rum dicta in publicas tabulas referrentur . Tum vero ab hoc eodem sente gravissimae , quae deinde exortae sunt, turbae initium duxere . Dum haec th lite geruntur , cognoscit haud contemnendis auctoribus. Scipio, Pium Pontificem animo erga se non medi criter propendere . Cujus rei dum fundamenta ipse, causasque perquirit , liquido comperit, jam inde ab extrema , quam Pius habuerat , Cardinalium, creatione Ludovicum Ducem Nive mensem per Camillum Voltam nobilem Bononiensem,. Procura D

179쪽

16o COMMENTARIORUM

rem suum , graviter apud Pontificem conquestum

suis se , quod in tam numerosa lectione sexdecim enim ad Cardinatatum simul evecti fuerant nulla ab ipso habita esset ratio Gonragae familiae, cum tamen eadem opibus, ac nobilitate paucis 3 observantia animi, ac reverentia erga Apostolicam Sedem nulli prorSus concederet . Ad haec autem Pium nihil aliud respondisse , nisi; notam satis sibi esse illius gentis praestantiam , et merita s neque se unquam dubitasse , quin illa quovis praeclarissimo ornamento dignissima esset, ipsoque potissimum Cardinatatu ,

qui honos, si ulli unquam familiae familiaris dici potuit, Gonetagae in primis dicendus , ut quae unum sere semper, Saepe duos, quandoque ex illo ordine

tres simul habuerit: nec magno unquam sine Reip. commodo , cui Se quoque multo ante consulturum

fuisse , nisi Mantuanus Dux, cui gratificari in ea re cupiebat, ad Ioan: Vincentium animum adjecisset: quod si aptior aliquis commendaretur, tunc ostensu- Surum se , quam benevola in universam illam familiam voluntate esset. Multa vero hic a Camillo dicta, quo Pontificem ad Ioan :Vincentium ornandum perminueret; sed cum se frustra laborare intelligeret haerebat quippe Pontificis animo , Ioan: Vincentii patrem Ferdinandum, cum Insubrum Provinciae praesideret,

180쪽

s ibi aliquando haereticae tunc pravitatis Inquisitori ,

et gravem quandam causam tractanti, non admodum sua auctoritate favisse et ex qua parum piae voluntatis significatione vir religiosissimus non nihil etiam criminis transmissum putabat in posteros dixisse 'tan-,dem ; si certum , ac constitutum erat Sanctitati Uestrae Ioan: Vincentium in Senatum non adsciscere, licuisset certe Scipionem , alterum ex eadem gente, cohonestare: is enim , et multis abhinc annis militiae ecclesiasticae adscriptus est, et litteris diu operam dedit e quinam vero sint ipsius mores jan. toti curiae satis notum esse arbitror, ubi ipse integrum biemnium, et eo amplius vixit. Quo audito,Pius ; de Scipione, inquit , nemo nobiscum egit; neque nou, quod vehementer factum optassemus, illius tunc recordati sumus : diu enim est, cum illum non vidimus e vos

vero neligentes, qui, cum minime opus sitit, de illo conticuistis; quod si loquuti essetis, sertas-

Se non esset, cur nunc conquereremini: at tu jube verbis nostris Nivernensem Ducem bono animo esse : nam, quod hactenus factum non est, aliquando

sorte, Deo annuente, set . Ex his potest facile perspici id, quod superius dictum est , quanti retulisset si adlectionis tempore ab Urbe non absuisset Scipio . Et quidem haec omnia ille longe antea praevi-

SEARCH

MENU NAVIGATION