Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

16x GOMMENTARIORUM

videre Visus est ; nec tamen voluit fratrum voluntati obsistere , jubentium apud Cesarem eum inorari; tum ne privatum videretur communi commodo anteis

serre ; tum vel maxime, ne quid a se proficisceretur, quod Ioan: Vincentio ad Cardinatatum nitenti obesin Se quoquomodo posset . Hoc autem animo Scipio nem semper fuisse , illud certissimo esse potest argumento , quod cum variis rationibus is, qui apud Caesarem agebat tunc Nuntium Apostolicum, Raphael Billia Mediolanensis conatus saepe suisset illi persuadere, ut ad adipiscendum Cardinatatum Caesare deprecatore apud Summum Pontificem uti vellet ; sperare se , fore tum ut Caesar, pro sua in eum animi prospensione , patrocinium libenter suscipe. ret , tum ut Pontifex hujusmodi officio , atque sunfragatione permoveretur , nunquam adducere illum potuit, ut ipsius consilio acquiesceret. Dicebat

enim neque ita se affectum esse , ut ecclesiasticum, eumque adeci insignem honoris. gradum humanis tantum studiis sibi expetendum duceret ; neque illud, quod sciebat,se esse odio Mantuano Duci, tanti unquam apud se momenti fuisse , ut in ultionis desiderium exardesceret et idque eo minus , quod nulla sibi esset eum Joant Vincentio simultatis, aut male olentiae causa, qua ipse permotus Caesaris favo-

182쪽

LIBER SECUNDUS x Si

rem jamdudum Guillelmi rogatu Ioan: Vincentio exinhibitum intervertere conaretur. Ad haec Billia; cave saltaris, riebat, Scipio . Verum illud quidem es

Caesarem aliquoties ad Pontificem de Ioan: Vincet tio scripsisse ; at non aliter, quam rogatum rogasse ; atque ita demum scripsisse, ac si nihil, aut certe parum omnino ad se res pertineret: cujus illud clarissimum est indicium, quod ea de re nullum unquam mecum habuit verbum: et ratio non obscura: novit enim Caesar,tantum sibi usui suturam Ioan :Vim centii operam, quantum Guillelmo placuerit. Quod si te suo patrocinio ad illud honoris fastigium elatum videret, sciret utique, pro ea, quam ipsi debes, fide, cum tute in illius ditione sis , omnia tua semper illi sore parata. At haec quidem audita et si efficiebant , ut Scipio suum in Urbem reditum vehementius optaret ; nunquam tamen efficere potuerunt, ut ipse aliquid pro se in alterius damnum exposceret. Sed revertamur unde divertimus .Ejus, quod diximus, occasione colloquii cum Pius Pontifex ad Scipionem ornandum magis, ac magis in dies inflammaretur, ne quid praetermitteret, quod ad diligentiam vero Pastore dignam pertinere videretur, per nonnullos ex suis aulicis, quibuscum Scipioni nulla sere intercedebat similiaritas, aut consuetudo, dis-

183쪽

t 6 COMMENTARIORUM

simulanter non minus, quam diligenter in illius vitam , ac mores inquirit. Cum vero ipsum vulgo non male audire cognovisset, in illam devenit sententiam , ut eum proxima ordinatione omnino in Cardinalium Collegium cooptare statueret. Neque vero

Pium fugiebat, tunc minime diligi Scipionem a Guillelmo Duce r nihil tamen ea re movebatur ; quin potius videbatur sibi perbelle officiorum molestias posse evadere,cum eodem tempore et Gonzagae familiae in universum, et suae ipsius conscentiae illo evehemdo satisfaceret. Ejus rei conscii tres tantum erant, Hieronymus Rusticuccius Cardinalis,Matthaeus Raparius Cremonensis, qui erat Pio a poculis , et Bernardinus Georgius Fanensis, pincerna et ipse Hieronymi Cardinalis , gratiaque apud ipsum in primis florens.

Ad hos vero nonnullis post mensibus additus est quartus, Ventura Masseus Bergomas, utriusque signaturae Reserendarius , vir jurisprudentiae studiis, ac morum suavitate insignis . Nam cum Scipio illi esset arctissimo amicitiae vinculo a primo illo tempore , quo utrique simul Patavii studiorum causa agebant , obstrictus , eoque quotidie familiarissime uteretur , visus est sibi, non posse illum diutius, vetere salva necessitudine , hujusmodi rem celare . Qua audita ; admirari se ille vehementer ostendit, quod Sci- Di illa Lx Coo te

184쪽

LIBER SECUNDUS 16s

pioni magna in prosperitate agenti tam certa summi honoris spes objiceretur; multo vero vehementius ,

quod cum singulis fere diebus una essent , nulla in illius vultu , verbis, actionibus tantm spei vestigia deprehendisset. Quamobrem ait ) et te pluris, et me ipsum multo minoris facio, quam antea: te , qui animo sis adeo composito , ut haec valeas dissimulare ; me qui in te talis spei signa quod fieri nunquam posse arbitrabar agnoscere non valuerim . Haec autem dicta sint, quo pateat, primum quam paucis nota fuerit Pontificis erga Scipionem voluntas, tum vel maxime , qua aequitate animi Scipio, secum dum hunc humanae felicitatis eventum exceperit. Neque Vero inanis eventus minorem in illo constantiam ostendit. In maximo igitur eorum numero, qui rem

ignorabant, erat et Hippolytus ipse Cardinalis Ferr riensis,apud quem, uti supra docuimus, degebat Scipio 3 quem consulto celaverat, non quod de ejus fide , aut benevolentia dubitare quem et sui amantissimum,

et tenacem suopte ingenio arcanorum custodem expertus semper fuerat ; sed timuit Pontificis indignationem , a quo sciebat Hippolytum inter caros aceonsiliorum participes haudquaquam haberi: immo et eandem ob causam a primis reditus sui e Germania diebus coepit paullatim, si minus a consuetudine, 'Disjtiros by Cooste

185쪽

166 COMMENTARIORUM

erat elii in quotidie cum illo a contubernio certe illius se eripere . Qua in re quemadmodum, ut id fieret Hippolyti voluntate, non ulla arte usus est Scipio; ita diu repugnando ne id fieret, claram dedit Hippolytus amoris in Scipionem sui significationem . Caeterum omnes hi apparatus, omniaque consilia ad nihilum tandem rcciderunt. Nam quo mense communi h minum sententia habenda erat ordinatio , eo ipso mense, hoc est Kalendis Maii anni septuagesimi se-337 a cundi supra millesimum, et quingentesimum , Pius maximo moerore omnium bonorum decessit ; cum paullo ante Gallica, et Hispanica Legatione revertisset

F. Michael Cardinalis Alexandrinus Pii sororis filia genitus , qui graviter illi jam affecto, non tamen in extremo adhuc vitae discrimine constituto, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum in viaticum sua manu porrexit. Atqui non Scipioni tantum incommode a

cidit Pii Pontificis obitus ; sed i quod fuit longe gravius universae christianae Reipublicae . Quemadmodum enim ipsius maxime virtute , et patientia nobilissimum foedus inter ipsum Pontificem, Philippum Regem , et Senatum Venetum, adversus Turcas pactum , atque initum fuerat; ita ejusdem decessu soluta illico sunt Christianorum Principum vincula , ut induciarum obtentu pax inter Venetos, et Seir Di by GOrali

186쪽

LIBER SECUNDUS 167

mutn Turcarum Imperatorem consecta r ut liceat conjicere , insignem illam navalis pugnae victoriam , quam nostri superiore anno ad Echinadas Ioannis Austriaci ductu ex Turcis retulerant, nulli rei praeter quam piis beati senis orationibus, jejuniis, eleemosynis , lacrimis concessam a Deo fuisse: ex ea enim illud tantum commodi consequutum est, ut Pontifex gaudii , ac feliciorum eventuum spei plenus ex hac vitae migraverit Pio V. eodem ipso die , quo Cardinales ingressi sunt Conclave, sussectus est Gregorius ejus nominis xIII. Bononiensis, Ugo Cardinalis Boncompagnus antea dictus , vir juris. peritissimus , quique in omni vita recti amans , scelerumque inimicus, nec tamen in Pontificatu severus eorum vindex habitus est . Ad hujus pedes ossicii, et gratulationis ergo nonnulli ex Itali eis Principibus accedere venerabundi constituerunt Iin quibus Guillelmus Mantuae Dux , sperans nimirum hac suae in novum Pontificem. voluntatis Ostemtatione tria se ab illo facile impetraturum , quae sibi vehementer erant in optatis; primum ut Ioan. Vincentius Baroli Prior, patruelis. suus, primo quoque tem pore , ac si fieri posset, dum ipse Romae ageret, Cardinatatus honore, atque insignibus ornaretur 3 alterum , ut sibi locus in Sacello Pontificio decerneretur

187쪽

168 COMMENTARIORUM

supra postremum Presbyterum Cardinalem : quem locum dicebat sibi olim attributum a Pio IIII. Pontifice . Et quidem ita se habuerat res ue quamvis ple- Iique contenderent, propterea id factum suisse , quod nullus tunc sorte aderat Cardinalis Diaconus , cui ille praeferretur; tertium erat, ut Mantuae Ducibus ius daretur nominandi in perpetuum ad ejusdem Civitatis Ecclesiam e quae res ope Francisci Gonragae Cardinalis ab eodem Pio jam pridem concessa, a Pio Successore initio sui Pontificatus revocata Omnino suerat, ac rescissa. Tribus igitur hisce quasi stimulis incitatus Guillelmus mense Octobri ejusdem anni Romanum iter est ingressus . Quod simul ac cognovit Scipio, non Hippolytum modo, et Aloisium Estenses, Cardinales, sed ipsum Pontificem adivi e suppliciter rogans , ut propediem affuturo Duci dignarentur suadere ; pateretur tandem tam diuturnae controversiae finem aliquem imponi ; id quidem Scipionem maxime optare , ne cogatur diutius ingratissimum exercere munus ; quod si id minus succedat , patiatur saltem sibi Dux persuaderi, Scipio nem ea , qua decet, reverentia ipsum colere, atque observare , nihilque magis cupere , quam in ipsius gratiam, ac benevolentiam, a qua nulla sua culpa decidioset , tandem aliquando restitui. Promisit Pon-Diuiti o

188쪽

tifex , non modo alii, serio se, ac diligenter ea de re cum Guillelmo acturum . Interea , cum jam ille ad Urbem appropinquaret, veritus Scipio, ne , si obviam ire cunctaretur , vel contumacis animi , vel et ii argueretur; rursumque, si iret, inconsulto Duce, aut ipsius animum offenderet, aut duriter, inhumaneque acciperetur , misit ex suis quendam per dispositos equos cum litteris ad Frideri cum Garoli Comitem, quem, Pyrrhi fratris amicissimum, in eo itinere Guillelmum assectari cognoverat, ut de Ducis voluntate aliquid conaretur explorare . At ille rem tentare non ausus, hominem ab se vacuum dimisit. Quare eundem Scipio cum iisdem mandatis ad Fridericum Cataneum, intimum Guillelmi familiarem, destinavit : qui ita rescripsit, ut diceret; facultatem sibi Ducis alloquendi fuisse nullam et itaque rem ipsius arbitrio relinqui. Quod responsum ita interpretatus Scipio , ut Guillelmus neque illius obviam itioni assentiri, neque eandem aperte vellet negare ; ne aut praetermissi ossicii culpam, aut obiti noxam in se transferret, sciebat enim, illum non modo litteras legisse , Sed longam super iis consultationem habuisse adventanti occurrere omnino statuit; ita tamen , ut ab se omnem dedecoris notam, quam longissime fieri posset, amoveret. Accessit igitur ad al-

189쪽

rro COMMENTARIORUM

terum ab Urbe lapidem , sed non antequam plerique dignioris ordinis praecessissent . Quo factum est, ut descendendi ex equo, propiusque ad illum ac

cedendi , in quo totum versabatur periculum, occasionem commodissime vitaverit. Neque vero unum hoc reverentiae genus in eum praestitit, sed multa

praeterea e nam quotidie in aedibus Ioan: Uincentii ad Sanctae Mariae de Anima, ubi ipse hospitatus est, conspici voluit: et quoties egrediendum illi publice filii, toties illum comitatus est, dummodo tot adessent vel Episcopi, vel alii, quos sibi praeserri oporteret, quot suscerent ad explendam rhedam, qua ipse Dux vehebatur a quod sere semper accidit. Verum neque obsequiis, neque precibus, quas maximas per Theodorum Sancto-georgium Comitem intimum illi, et in primis gratiosum adhibuit, impetrare a Guillelmo unquam potuit, ut se ad privatum admitteret colloquium , quamvis, hominis ingenii

gnarus , nullum se verbum ultro de lite facturum sanctissime polliceretur.

Iam inde a principio Guillelmi ad Urbem adventus consultores litis, et is praesertim , cui omnium fratrum nomine causae administrandae demandata erat eura , Petrus Bassanus Mutinensis Iurisconsultus coeperant Scipionem urgere, ne oblatam sibi occasio-Disitig Coos

190쪽

LIBER SECUNDUS a r

nem amitteret Guillelmi ad id compellendi, a quo satis alienum ad eam usque diem animum ostenderat, ut per legitimum mandatum in Iudicem tandem ab se petitum consentiret ; id vero nulla alia ratione fieri

posse aiebant, quam libello per justitiae ministrum cursores vulgo appellantur porrecto , quo ipse

Dux in jus vocaretur. Horum consilio nequaquam assentiens Scipio , tum quod sciret, magna inde incommoda sibi esse extimescenda , tum quod nollet ea gloria, et voluptate privari, quam ad illum diem perceperat ex perpetua , et constanti sua in Guillelmum reverentia, varias proposuit rationes, quibus idem , quamvis non eodem modo, seri posse videbatur . Earum duae praecipuae erant; altera, ut ipse Prosper Orator ea de re cum Guillelmo coram age rei ; sortasse non tam viri auctoritate , quam dignitate loci permotum Ducem illud facturum , quod eo usque detrectasset; altera , ut, si modo in jus esset vocandus , Mantuae id potius , quam Romae in totius orbis theatro, fieret. Sed utramque propositi nem facile resellebant Advocati: et alterum quidem, quod Prosper nimiae erga Ducem indulgentiae suspicionem non effugerat, quod aliquando in causa secundum fratres decretum suerat ex Iulii Oradini sententia, quem sibi Prosper consultorem adhibu

SEARCH

MENU NAVIGATION