Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

COMMENTARIORUM

num ita se res haberet, ut exposuerat Scipio . Illo prorsus asseverante, ibi jam exclamans prae gaudio; beasti me inquit Veberus, nihil melius , nihil commodius effici potuit. Haec audiens Scipio percepit illico, quae ad illum usque diem occulta sibi fuerant rquamobrem ad Veberum convcrsus ; ali , inquit , Uebere , cur tantopere miraris quid sibi vult hujus modi exultatio λ quid dissicultas credendi e nisi, te quoque optime videre, quam non honestum id fuerit, quod jussistis. Quid si non paruissemus h digni ne propterea eramus , qui non illa modo ditione , sed Caesaris etiam gratia dejiceremur λ ergo offendiculum injecistis, in quod si impingeremus certa nobis

pernicies immineret Cui Uebcrus; missa in praesentia isthaec faciamus et hoc scito, Pyrrhum optime secisse et quare accedat fidenti animo r nam isthac sua obsequendi facilitate consequuturum illum spero , ut Caesar res vestras paterno posthac complectatur affectu , illasque quam celerrime , et quam gratiosissime expediat et quod si non secerit, neque bene, neque auctore me secerit. Ab hac sermocinatione Scipio hilarior multo, quam venerat, discessit; eam potissimum ob causam , quod insperato videbatur sibi detexisse, quibus artibus grassati ea in re adversarii suissent. Itaque maximas Deo agebat Disjtiros by Cooste

142쪽

LIBER SECUNDUS

23 gratias , quod Pyrrho in tam ancipiti consilio meliorem mentem dedisset. Cum vero ab eo , qui nupervenerat ex Italia , de belli progressu, exituque per- conclaretur , quidve tandem egregii tot Guillelmo

Duce coactae copiae perpetrassent ρ accepit; in conspectum quidem GaZoli venisse Mantuanos , nec tamen ausos oppugnationem aggredi, quod scirent, Pyrrhum, et milite satis instructum, et animo paratum esse omnia subire potius, quam oppidum illud non ad extremum usque defendere e semel tantum parum abfuisse , quin cohortes quaedam manus inter se consererent. Cum enim quodam die cognovisset Pyrrhus, tercentos circiter hostium pedites non e regione Gaetoli, sed inde ad tria passuum millia Ollium trajicere, misit illico totidem ex suis , qui illos

inde exturbarent . Horum adventu cognito , Mantuani statim se in sugam conjecerunt, intacta, quam paraverant, coena ; qua nostri haud sine risu potiti sunt. Ita in irritum omnes conatus recidere. Quod procul dubio divina benignitate factum est,' ut vere dici posset , tantos armorum apparatus, ac motus ne gutta quidem sanguinis constitisse. Interrogatus

idem, quid fecerit Pyrrhus, lectis litteris de cedenda Guillelmo Gazoli possessione λ respondit; diu quidem illum ancipitem fuisse, primo utrum, non expe

143쪽

i 2 COMMENTARIORUM

ctato Scipionis nuntio , parendum illi esset; deinde

quomodo id agere deberet: constituisse tandem absque cunctationc parere et sed ita tamen parere , ut omnem dedecoris labem evitaret : quare inde se re cepisse,relicto,qui suas partes ageret, illo ipso, quem oppidi Praetorem constituerat; at hunc statim a Mamiliani Ducis ministris e toto oppido ejectum fuisse . Ita Scipio de rebus procul gestis certior factus eSt. Paucis vero post diebus pervenerunt Pragam Pyrrhus, et Iulius Caesar: sed Pyrrhus ingravescente in dies morbo diu decumbere coactus est; ac periculum Suberat, non sine magno vitae discrimine , ne ob influentes largius humores vulnus computresceret, ni

Chirurgus quidam, non tollendo vulnere , sed vulnus vulneri addendo, depellendi morbi viam aperuisset. Quod tamen per se agere Pyrrhus non potuit,egit per

alios ; brevique, tabulis publicis adhibitis, effecit , ut

Caesar cum rem totam liquido notam haberet, tum vero, fratres ipsos , ne dum eorum negotium Summa caritate , ac benignitate complecteretur. Illud tamen ad cumulandam eorum voluptatem defuit, quod nequiverunt a Caesare obtinere , ut in Gazoli saltem, si minus Dosuli, possessionem restituerentur: pollicitus ille quidem est non verbissolum, sed scriptis, so-re , ut negotium summa celeritate absolveretur. In

144쪽

LIBER SECUNDUS

cujus executionem decreti, primo loco jussi sunt sedi tres jura sua omnia simul promere : quod ab iis lubentissimo animo factum est: atque ita non multo post novo edicto idem facere jussus est Guillelmus intra quintum , et quadragesimum diem et eo exacto spatio, non obscure significabatur, velle Caesarem de tota re lege decernere . Hoc rerum statu visum est Pyrrho expedire, ut duo ex fratribus in Italiam regrederentur ; erat enim Caesar brevi Praga Spiram discessurus ad universi Imperii Comitia celebranda : quem eo sequi omnes neque utile, ob immoderatos sumptus, neque necessarium ad litis procurationem videbatur . Cum itaque in consultationem venisset, utri ex duobus natu grandioribus , una cum Ferdinando immorandum in Regia esset ; quamvis Scipio, quae olim per litteras , eadem

nunc coram agere non desineret ; tamen non tam fratrum , quam ipsius Caesaris , omniumque Consiliariorum voluntati obsequendum illi filii, qui unanimi consensu illum ut maneret cohortati sunt. Qua ipsa in re eo minus repugnantem se praebuit, quo sciebat, Romae occasionem illam rei bene gerendae, quam superioribus mensibus Pyrrho subindicaverat, elapsam jam esse . Quo autem iundamento niteretur

spes illa, ex his, quae deinceps dicentur , facile apri

145쪽

116 COMMENTARIORUM

parebit. Ita eodem fere icmpore in Italiam rediere Pyrrhus , et Iulius Caesar; Scipio vero , et Ferdinandus Caesarem ipsum Spiram sunt comitati. Haec ser- me in Gazolana controversia ad eam usque diem acta isunt. Verum ne illa quidem praetermittenda , quae . extra litis negotium Scipioni, dum Pragae degeret,acciderunt . Cum igitur quodam die in anteriori cubiculo, ubi paullo post coenaturus erat Caesar, Scipio cum aliis multis, uti solebat, versaretur, adhaerenSilli Joannes Manriquius Hispanus, unus ex interioribus a Caesaris cubiculo ; gratum Caesari, inquit, seceris , Scipio, si crastina die huc accesseris maturius, quam soles : cui Scipio ; ita loqueris, ut non audeam interrogare , quae sit causa hujusmodi mandati : hoc sscito, me prima luce affuturum. Tum ille; sic, inquit, iacito : audies enim aliquid novi. Postera igitur il - .lucescente die, Scipio ingressus est aulam , quo par-

vo temporis interi allo convenerunt omnes sere, qui- lbus ad cubiculum interiori proximum fas erat acce- ldere, Oratores, Consiliarii, aliique Principes viri. Quibus coactis, ac demum ad Caesarem ingredi jussis , stans ille, atque abaco innitens, chartamque scriptam manu tenens Zasio illi, quem pestilentiae metu correptum diximus paullo post diem suum obiis-Se, annuit ut diceret. Ille vero Latino , atque ele- 'Diuili od by GO Ie

146쪽

LIBER SECUNDUS

27ganti sermone nonnulla praefatus , quae tum ad eorum , quae dicenda erant, intelligentiam, tum ad Caesaris indicandam voluntatem ab eo ipso, quod acturus erat , quam maxime abhorrentem pertinerent , propius ad Maximilianum accessit, et, charta ab eo reverenter accepta, quae in ea scripta erant, clara voce recitavit . Ea fuerunt hujusmodi.,, Cum ad nos praeteritis mensibus, nobis nihil mi- ,, nus eXpectantibus, per Illustrem Florentiae Ducem, ,, Principem , et Assinem nostrum carissimum , interis caetera perscriberetur,se a Sanctissimo Domino Pon-ἡ tifice in Magnum Etruriae Ducem creatum ; nub,, tum tamen, nec Breve , nec Bulla Suae Beatitudinisis transmitteretur, utique non satis certi esse potui-

,, mus de iis, quae in ea re a Sanctitate Sua acta suisse sent. Quare Dilectioni suae aliud rescribere non ,, voluimus, quam quod gaudebamus de iis, quae ad ,, Dilectionis suae honorem , et dignitatem pertineri rent. Quia vero facile animadvertimus, ea omnia, ,, quae Sanctitas Sua de Etruria Sac: Rom: Imperio suis bjecta Provincia disponeret, qualiacumque eR eS- ,, Sent, talia tamen sere, quae Sine gravi nostro, et se Imperialis nostrae jurisdictionis , atque adeo sucinis cessorum nostrorum Romanorum Imperatorum, et

is Regum praejudicio fieri non possent, etiam in

147쪽

118 COMMENTARIORUM

is ipsa rei incertitudine maturius deliberandum duxi is mus, maxime cum interea variis rumoribus ad nosis perlatum esset, Sanctitatem Suam non contentam lis Bulla ad Florentiae Ducem super praedicto Magni lis Ducis titulo transmissa, etiam id animo agitare , ut lis ipsi Duci Romam venienti regium diadema , et co- is ronam quandam imponeret. Et quamvis talibus ruri moribus minus certam fidem adhiberemus , sicutis merito id plane credere non debebamus, propteris ea, quae interim nobis Dilectio Sua litteris ad nos ,, datis significaverat ; tamen pro ea, quae nOS tenet, is solicitudine intermittere noluimus,quin Oratori no-- Stro apud Sanctitatem Suam residenti Magnifico se Prospero Comiti Archi committeremus , destina- ,, tis ad ipsum specialibus nostris Caesareis manda- D tis , ut quam primum cognoverit, vel coronae aliis cujus impositionem , vel alium quempiam Solc- iri mnem actum in ipsa civitate Romana eo in ne-M gotio institui, statim Sanctitatem Suam conveni- l,, ret, eidemque nostro nomine, secreto, demonstra- lis ret , Nos nostrae erga Elcctores, aliosque Princi- lis pes, Ordines , et Status Imperii , obligationis ,ri adeoque Caesarei nostri muneris ratione, etsi in- viti admodum, et summa cum animi molestia sacereti mus, quod Sanctitati Suae displicere arbitraremur, l

148쪽

LIBER SECUNDUS i 2 s

is illa nequaquam pati, nec quod silentio praeteream

is tur serre posse. Quapropter Nos Sanctitatem Suam ,, enixe, Summoque studio rogatam velle, ut rem hanc ,, altius Considerandam susciperet, et quousque Sanis clitatem ejus progredi conveniat perpendere ; necis causam praebere vellet nobis per Oratorem nostrum ,, publicas protestationes interponendi, et vel hoc pa- ,, cto jura Imperii tuendi: cum alias timendum foret, ,, ne ex illis varia sequerentur, quae nec ad Sanctita- ,, tis Suae propositum juvandum, nec ad ipsius D is cis dignitatem promovendam usque adeo opportuis na essent futura: et quod ipse Orator mandatum ,, haberet jam tunc apud Sanctitatis Suae personam ,, adVerSus ea, quae in nostrum, et Sac: Rom: Im- ,, perii praejudicium tenderent, protestandi, cum re- Seoatione eandem protestationem postmodum,ubi ,, Sanctitas Sua nihilominus in priori sententia per-D SiSteret, publice etiam interponendi, sicuti in eum is casum publicam protestationem nostro nomineis faciendi, ipsi expresse , et specialiter injunximus,

,, et mandaVimus. Nunc autem ex litteris praefati,, Oratoris nostri ad Nos die v. hujus mensis Martii is datis plane edocti sumus , se aliquibus ante diebus, is cum jam Florentiae Dux Romam venisset, perceri pisse non solum de publico aliquo actu , sed etiam

149쪽

rso COMMENTARIORUM

is de coronando ipso Duce tractari: et propterea San- ,, ctitati Suae se summa cum reverentia , humilitate, is et modestia , ea omnia, quae a nobis ei commissa D erant, exposuisse. Nihil tamen ea etiam pluribus,, vicibus repetita , nec rogando , nec persuadendo, is nec protestando escere potuisse: adeo ut, cum iam ,, dies coronationis destinatus esset , et hora ejus is actui instaret , invitus eo descenderit, etiam pu- ,, blicam,ut jussus erat, nostro nomine protestationem ,, facere et nempe, quod iis , quae Sanctitas Sua circa

si saepedicti Ducis Florentiae coronationem actura e is set, non consentiat; immo quoScumque actus, quosis circa erectionem Magni Ducatus Etruriae Sanctitasse Sua fecisset, faceret, et factura esset, tam rationeri praejudicii nostri, et Sac:Ro Imperii, quam ex aliis is quibuscumque juribus, nullos, et invalidos dicat ;is reservato nobis ulterius , si ita nobis videatur, is protestandi jure . Significavit etiam nobis idem is noster Orator,paucis horis postea Sanctitatem Suam, si pluribus adhibitis solemnitatibus , non solum co-- ronam capiti Ducis Florentiae imposuisse, verumis etiam sceptrum in manus ejus tradidisse . Quod is si haec , ut non dubitamus, ita se habent , nonis possumus non illa per quam moleste ferre, ut quaeri nobis, et Sac: Rom: Imperio detrahere, jurisdictio-

150쪽

IIa D nem nostram labefactare , jura nostra , et Sacriis Imperii auferre, atque adeo dignitatem, et adminiri strationem nostram Imperialem in dubium vocare manifestissime deprehendantur. Ideoque in primis,

is et ante omnia,Singula ea,quae ad impediendam prae- ,, fatam inaugurationem, et coronationem ab Oratoreis noStro hactenus facta, acta, gesta, et protestata silem runt, rata, grata, et accepta habemus; eaque omnia D approbamus ; et quod ex speciali nostro mandatori processerint declaramus. Ulterius etiam nunc, sta- ,, tim ubi de his ab Oratore nostro certiores facti sin,, mus, proteStantes, et dicentes, quod quamvis nobis, D praeter actus publicos celebratos, et quae ab Or 3, tore nostro perscripta sunt de tenore Bullae, et con

is cessionis a Sanctitate Sua factae, nihil certi constanis ut quae Bulla oratori nostro, etiam solicite petenti se ad perlegendum saltem, suit denegata; nihilominus,, declaramus, quod ea omnia, et singula, quae a San-

,, ctitate Sua circa praetensam erectionem Magni Du- ,, catus Etruriae factam , incoronationem , Sceptri ,, que traditionem acta, gestaque fuerunt, et Omnesis omnino alii actus in eo negotio celebrati sint nulli, ,, invalidi, et inutiles; et quod nobis , et Sac: Rome,, Imperio, nostrisque successoribus Romanorum Imri peratoribus, et Regibus, omnis nostra jurisdictio,

SEARCH

MENU NAVIGATION