Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ε81 COMMENTARIORUM

his quaestionibus latere periculi. Scopus enim adversariorum ea in re sitit, ut, si probaretur, Guillelmum Romam praestandae obedientiae causa venisse , Scipio illis subiiceretur poenis , quae assignantur iis , qui principes viros Urbem hujusmodi ob causam adventantes quovis actu, quanquam juri maxime consentaneo , detinendos , aut quoquomodo interpellandos curant. Et quidem in hoc versata est tota fisci accusatio e quam tamen refellere difficile haudquaquam fuit; cum Guillelmus neque publice ingressus Urbem fuerit, nec publico fuerit exceptus consistorio , neque aliud egerit, ex quo probari posset, eam ob causam illum venisse. Peracta hac prima interrogatione , Vincentius discedens cubiculi ostium clausit post se, quod eo usque reseratum fuerat, quae res non parvam attulit Scipioni molestiam, verito, ne sibi liceret litteras jam scriptas emittere e sed

nullo tamen id illi filii incommodo, nam ex senestra, quae in inseriorem aulam despicit, familiari cuidam ex suis illac tune sorte deambulanti illas celeriter obsignatas tuto satis proiecit, paucis etiam addens quid de illis fieri vellet. Duobus sequentibus diebus quaestio item de illo habita. Quoniam vero Petrus Bassanus Procurator coniectus et ipse in vincula prae timore negaverat , quidquam se vel consilii,

202쪽

LIBER SECUNDUS 183

vel operae in ea re dedisse, ad quaestionem ductus, quae de Scipione habebatur, suit: quo confirmante , quae iam nullo suco libere , ac vere ediderat, Petrus se iterum omnia negare dixit, ridentibus Iudice , ac Tabellione insanum hominis metum . Post tertium diem apertum denuo cubiculi ostium, nec amplius Scipio ulla de re est interrogatus: ex quo tem pore ingens omnis generis aulicorum concursus ad Scipionem fieri coeptus,tum visendi illius gratia, tum deserendi quantum quisque valeret,ac posseri ita ut quererentur custodes, perpetuam scire adeuntium , et redeuntium multitudinem. Et vero Scipio illa tam coinmuni amoris significatione , exigui incommodi, ac dedecoris uberrimum tulit fructum. Octavum iam diem detinebatur Scipio , cum Pyrrhus Malvetius, et Pauulus Casalius nobiles Bononienses , quorum uterque non minima apud Pontificem florebat gratia, ad eum, ut saepe solebant, adeuntes dixerunt; audivimus,

Guillelmum Ducem Tibure tandem , quo ille post

tertium , vel quartum diem secesserat, Mantuanum iter esse ingressum et quare si placet dabimus operam , ut Pontificis voluntate liceat tibi ad proprias te

aedes conserre et illae autem tamdiu erunt carceris loco, donec judicium fieri coeptum expediatur. Quibus Scipio 3 minime vero id placet: neque enim arbitror

203쪽

t 84 COMMENTARIORUM

e Summi Pontificis dignitate esse, simul ac Guillelmus illius conspectui se subduxerit, liberum me dimittere , quasi quod hactenus fecit adversum me , id totum ex Ducis praescripto , vel ejusdem metu fecerit . Supersedendum igitur censeo tridui saltem, vel quatridui spatio : quod si tunc illud effeceritis , quod ultro obtulistis, erit quod vobis gratias habeam , atque agam plurimas . Ea responsione minime effectum est, quominus postridie jussus fuerit domum suam repetere , datis tamen vadibus de pede ex ea non efferendo ad finem usque judicii . Ita Scipio a Turre illa Nonae nono die evasit; paulloque post hospitem habuit Pyrrhum fratrem , qui,

ut primum cognovit, quae acta Romae essent, ad opem fratri carissimo, si ita res exigeret, serendam advolavit. In causa laboratum diu, multumque est, adnitente pertinaciter Zibramontio, quem Guillelmus, uti antea , negotiorum suorum administratorem Romae reliquerat, ut Scipio exilii saltem poena mul-Ctaretur : atque homo ad impetum iactus eo jam usque processerat, ut quo die relaturus hac de re ad Pontificem putabatur Riarius , eo ipso die cuidam , quem sciebat Scipionis esse studiosissimum, dixerit , quasi miserans , relationem ab Riario factam , Pontificisque decretum fuisse, ut Scipio per Disjti

204쪽

LIBER SECUNDUS i s

aliquot annos angustum , atque ignobilem quemdam in locum relegaretur . Sed fefellit eum spes: nam luce insequenti, cum vere tandem retulisset Ri rius , statim Pontifex jussit, aboleri fidejussionem, Scipionique,quo vellet,eundi potestatem fieri: id fuit trigesimo sexto post primum carceris ingressum die; cum interim duo insignes viri, in quorum vita magna , quanquam diversis rationibus, rerum Scipi

nis momenta vertebantur , diem clausissent extre

mum s alter fuit Hippolytus Ferrariensis Cardinalis , excelso animo, ac summa in rebus gerendis prudentia vir ; alter Prosper Archius, litis Iudex , qui syncopa repente sublatus interiit . Data exeundi facultate , Scipio ad Gregorii pedes continuo se contulit, gratias de more acturus : a quo non modo perbenigne, sed honorificis adeo verbis est exceptus, ut admirationis plenus ab eo discesserit. Et quidem certum est, puduisse Gregorium magnopere, quod tam inclementer alterius nutu in Scipionem se gessisset; et illud etiam constat, . eundem, vel quod se ipsum non optime de Scipione meritum sentiret, vel potius quae erat nimia ipsius erga principes viros lenitas quod ingratum illud Guillelmo suturum arbitraretur, nihil unquam de eo, vel ornando, vel commodis augendo cogitasse .

205쪽

COMMENTARIORUM

Secundum Pontificem a Scipione maxime coleb tur Aloisius Cardinalis Estensis, tum ob eam, quam aliquot annos erga Hippolytum patruum navarat operam , tum vel maxime ob diuturnam quandam , et perquam similiarem cum illo consuetudinem. Ad illum igitur cum accessisset ossicii causa , quod minime Speraverat, offendit: quippe eum Guillelmi enixe id rogantis verbis ita ab antiqua illa in Scipionem

humanitate, ac bencvolentia dimotum , ut oculos in se vix attolleret. Quod animadvertens Scipio doluit quidem non tam sua ipsius , quam illius causae neque tamen de magno aliquo ei rei adhibendo remedio cogitavit: nam neque deprccatore ullo usus est ad illius animum sibi conciliandum , neque statim consueta in illum ossicia praetermisit ; immo et Aisonso illius fratri Ferrariensium Duci Romam per id tempus advenienti diligentissima praestitit obsequia et a quo item toto illo spatio quo in Urbe

moratus est, unicum tantum verbum, idque satis se, gidum extorquere vix potuit . Neque vero a solo Estense summis precibus contenderat Guillelmus , ut Scipionem a sua benevolentia, ac consuetudine Semoveret, sed a Ferrariense etiam patruo, ac compluribus illius ordinis aliis : ex quibus tamen nullus sui qui Aloisium hac in re sibi imitandum arbitraretur.

206쪽

LIBER SECUNDUS 187

et minime omnium Hippolytus , qui petitionem eam uti aegre serens, ita aperte improbans dixit; se non adeo parvi Scipionem sacere , ut vellet Guillelmi gratia illius se familiaritate privare . Nec defuere praeterea alii, qui Scipioni, dum versaretur in custodia, costantiam, officiumque praestarent. In his praecipuus suit Ferdinandus Medices Cardinalis, Cosmi Filius, magno animo juvenis, eoque erga Guillelmum Ducem per illud tempus non admodum pro penso. Quod quidem sitit causa , ut, Estense paucis post diebus in Galliam prosecto , Scipio , tum

ut gratiam aliquam pro accepto beneficio rependeret, tum ne videretur ab omnibus, nobilioribus praesertim , neglectus , ac destitutus , Ferdinandum sibi proponeretur , quem potissimum ab eo tempore officiose coleret, et assectaretur. Pyrrhus interim in Cisalpinam Galliam redierat. Is quotidianis cum Scipione fratre colloquiis compererat, non alieno illum animo esse ab ea concordia, cujus ipse erat cupidissimus: quod quidem ad illud usque tempus minime illi constabat; proptereaquod Scipio, iisdem scilicet motus rationibus , quibus litis componendae facultatem sibi dari nolebat, nullam unquam ea de re significationem dederat. Igitur, exactis aliquot mensibus ,

coepit Pyrrhus faciliorem se iis praebere, qui de Λ a a

207쪽

188 COMMENTARIORUM

tollendo dissidio aliquid saepe in medium afferre

consueverant: idque secisset sortasse maturius, nisi Roma discedentem rogasset Scipio, ne cito tractactionem hanc admitteret ; verendum enim esSe, ne,

vel metu , vel ignava animi abjectione quod longe

a vero aberat eo fratres inducti viderentur . Re igitur serio tandem in disputatione posita , brevi Dei beneficio factum est, ut inter ipsos , et Guillelmum Ducem pax , et concordia hunc in modum conveniret ue ut controversa duo oppida Guillelmo obtingerent ; ipse vero pro iis pretium fratribus perinde Solveret, ac si nullum sibi in ea competeret jus; cujus quidem pretii dimidia pars in numerata pecunia, reliqua praediis, ac possessionibus Mantuanae dictioni subjectis dependeretur. Illa etiam adjecta conditio , ut ager ille, qui ab Oppido S. Martino ad Ollium flumen pertinet, is continet tria circiter passuum millia ea pretii parte detracta, quae peritorum judicio

satis esset, ad fratrum ditionem accederet. Concordia sic in universum inita, actum est de quantitate pretii : verum cum hac in re minime partes convenirent: quippe fratribus centum , minimum, aureorum millia postulantibus , contra Guillelmo septuaginta dumtaxat offerente, compromiserunt, Caesaris se arbitrio ea in re staturos . Quo autem id ab Caesare posset Digitig πιν

208쪽

diligentius , maturiusque disceptari, septem quidem mensium sumpsit sibi spatium utraque pars agendi

apud Caesarem , sex vero alios menses satis Caesari futuros ad serendam, causa cognita, sententiam existimatum est: post quod tempus compromissum Cem seretur sublatum. Acta haec fuerunt mense Jaelio anni MDLXXIII., atque non ita multo post Pyrrhus in Imperatoris Regiam se contulit, ubi plus annum in eam incubuit curam, ut Caesar tum rationibus, tum exem

plis, quod statuendum esset illi ditioni pretium, edoceretur . Operam contra dante Guillelmo per nonnullos e suis Consiliariis, pacifice tamen, nullaque intercedente acerbiore contentione , ut multo minus , quam se soluturum obtulerat, deberi censeretur . Id

quod facilius persuaderet , agro illi, quem diximus ad S. Martini ditionem adjungendum, leve admodum

pretium passus est constitui et quae res , et parum commode illi accidit, nec eum, quem speraverat, a tulit fructum . Nam cum instante exitu praescripti temporis, Caesar, extremam tandem huic negotio manum adhibiturus, ad se partes vocasset, recitatum publice est Decretum , quo Decreto iussus est Guillelmus Dux pro acquisita ditione solvere centum triginta aureorum millia et nemine non admirante supra

id,quod fratres petiissent, illis solvendum esse, inge-

209쪽

.1so COMMENTARIORUM

miscentibus autem Ducis procuratoribus , magna se spe decidisse. Speraverant ii, idemque Guillelmo pe Suaserant , fore omnino, ut quadraginta ad summum millibus omni se ille solicitudine expediret. Eius rei nuntium cum permoleste tulisset Guillelmus, nihil inde adoriri praetermisit, quod ad Caesarem a lata sententia revocandum pertineret ; sed irritus fuit Omnis conatus e nam Caesar non modo nihil se jam adiudicati imminuturum dixit, verum etiam illud adjecit ; arbitrari se ea in re non mediocriter Guillelmi rationibus prospexisse . Quo responso effectum est tandem, ut Guillelmus acquiesceret, seque ad satisfaciendum compararet: quod etsi celeriter non praestitit , praestitit tamen aliquando, fratresque diuturna molestia, maximoque dispendio liberavit.

210쪽

COMMENTARIOR UIl

i IBER TERTIUS.

D primum initae eoncordiae nuntium Scipio litteras ad Guillelmum dedit reverentiae, ac submissionis plenas et quibus sibi ipsi gratulari se aje-bat, quod Dei tandem beneficio id esset consequutus squod tantopere optaverat, ut in veterem benevolemtiam recipi posset: haec enim fuerat prima concor diae conditio a Pyrrho in Scipionis gratiam proposita e nam si de reconciliandis animis nulla superesset

spes, de re samiliari, dicebat Scipio, non esse, cur la-

SEARCH

MENU NAVIGATION