장음표시 사용
151쪽
is dignitas , et prae eminentia , atque adeo omnia nOD stra jura debeant esse salva, integra, et illaesa: cassantes, anni hilantes, et tollentes; ac cassa, irrita, is et anni hilata declarantes omnia, et singula, quae in is nostrum, et Sac: ROm: Imperii, successorumque no- is Strorum Romanorum Imperatorum, et Regum praeis judicium , quomodocumque , directe, vel indirecte M vergere , vel juribus nostris , et illorum quidquam
,, detrahere possent ,, . Haec Caesareae contestationis formula: et Scipio, qui, ut homo ecclesiasticus , et Romanae sectator .Curiae, spectator potius esse debuerat Cosmi coron, tionis , actus omnino oppositi, praeter Voluntatem, et expectationem, testis fuit. Quem vero finem habuerit inter hujusmodi Principes orta dissensio , licet
plerisque non ignotum sit, alienumque videatur ab Operis argumento, attingam tamen et ipse, ut hinc appareat , tum quam magnas animorum mutationes ferat tempus, tum quam multae Principibus viris pateant rationes aliorum Principum animos sibi conciliandi, deque ipsis bene merendi. Idem ipse Maximilianus paucis post annis,Cosmo jam vita iuncto, Franciscum filium, sive ductus benevolentia, quod ipsius
Sororis esset vir, sive obsequiis delinitus, sive, quod, praeter haec, satis consultum videretur Caesareae di-Dise by COO
152쪽
gnitati, cum quae antea Summo Pontifici, eadem sibi accepta essent referenda , non iisdem modo, sed longe majσribus honestavit privilegiis: quippe eum in
Magnum Etruriae Ducem ita extulit, ut ipsius ordinem ad Regiam potestatem proxime accedere, aliorumque Ducum ordine superiorem esse apertissime declaraverit. 'Quam declarationem illud statim consequutum est, ut ipsius Magni Ducis Oratori locus inter Regios Oratores , infimus tamen , assignatus fuerit. Quae res inferiorum Ducum, Italicorum prae- Sertim , animos exulceravit. Sed ira in primis exarsit
Emanuel Philibertus Sabaudiae Dux, ut qui a Pio Pontifice in ipsa magni Ducatus institutione nominatim ita exceptus suisset, ut de ejus dignitate nihil idcirco
detractum esse videretur. Inter primarios Aulae Caesareae Proceres tum nobilitate , tum ossicio valde enitebat Nicolaus Popnamius Praetoriae Cohortis Praefectus, atque hereditario jure, Imperii, ut riunt, Mare Scallus , cujus munus est, absente Saxoniae Duce , qui dicitur Sac: Rom: Imperii Archimarescallus, evaginatum gladium ante Caesarem gestare . Hic morbo in ea regione satis communi laborabat, nimirum Lutherana haeresi : illud vero non omnino commune illi erat cum caeteris suae sectae hominibus , quod nullis
instructus disciplinis , sed militari tantum virtute
153쪽
ornatus, de rebus ad fidem pertinentibus, tam audacter , tam copiose , tam acriter disserebat, ut a suorum plerisque tanquam insignis aliquis Ecclesiae Doctor suspiceretur, ac coleretur . In iis erat quidam nobilis et ipse Germanus,cognomine Obortems,Caesaris familiaris , et abaci custos , qui nunquam ab ejus latere discedebat: itaque, pravis illius opinionibus imbutus, eadem prorsus cum illo sentiebat; neque tamen , ut ille , sententias effutiebat, quacunque data opportunitate ; sed de sua salute mire solicitus avide hauriebat quid quid alii , et praesertim
Popnamius, de fide , ac religione loquerentur. Accidit quodam die, cum Caesar esset in venatione prope vicum, qui Bohemica lingua Brandais vocatur, ad
ripam Albis insignis fluvii situm , distantem Praga
duobus tantum Germanicis milliaribus , ut omnes qui aderant, quodam in loco consisterent , expc-ctantes , quam mox ferae vicino e saltu exsilirent. Cum vero , ut fit, sex vel octo simul nobiles viri, partim ex vera nostra , partim ex falsa illa religione, equo sustinuissent; et, facto circulo, sermones inter Se serere coepissent, ecce tibi Popnamius ille omnium Oculos, atque aures in se convertit: nam, quasi conscenSo Suggestu, concionari de rebus divinis aggressus est. Aberat initio, non longe tamen, ab eo coe-
154쪽
tu Scipio: sed cum paullo post sacra misceri eloquia comperiSSet, non antea, equo admisso , propior factus est, quam ex impurissimo illo ore falsum omnino , ac perversum audivit dogma: quo ille prolato,
ut voluntatem aeque , ac mentem depravatam ostenderet , tam acri, ac Vehementi oratione invehi coepit adversus praecipuos Ecclesiae Sanctae Antistites, ut Summum ipsum Pontificem non alio quam Antichristi, aut Diaboli nomine dignaretur e reliquos autem inferiores Episcopos sycophantas , ac nebulones per maximum contemptum appellaret. Peroravit tamdem concionator egregius e et , quod sine summa
indignatione dici non potest, nullus ibit ex iis, qui
aderant, catholicis, quin risu, et applausu peroram tem exciperet, ne dum illius audaciam , et impudentiam vultu, verbisve retunderet. Id animadvertens, atque , ut aequum erat, indignissime serens Scipio, quamvis ut diximus , ex illorum coetu non esset, non potuit tamen se continere, quin in medium prosiliens in haec sere erumperet verba. Ah Popnami, quam aperte indicasti, iniquam te fovere causam, quando rem plenam mendacii effatus, cum unde probares non haberes, ad maledicta te contulisti l quod quam dignum sit nobili viro , atque honorato,aliorum sit judicium . Id ne vero sancta tua isthaec jubet
155쪽
religio , ut in homines divino cultui mancipatos non nisi probra, ac convicia ingeras Sed haec omitto in praesentiar venio ad illud, quod primo loco dixisti , ne quis eorum, qui adsunt, tuo deceptus sermone in pravum sensum abducatur. Hic vero dictum
illius ita refellit, ut nullus sere, ne apud ipsos quidem
haereticos , remaneret dubitandi locus . At Popnamius , cum Semel, atque iterum pauca quaedam ad suae pravitatis defensionem in medium attulisset, convictus tandem novis responsionibus siluit: sed ne videretur eam ob causam loqui desiisse , et ita suae existimationis iacturam faceret, caput quassan S, qua si irrideret, cachinnum sustulit. Tum Scipio justa incensus ira ; non est, inquit, cur rideas, ego enim
te , et quotquot tecum Sentiunt non modo risu excipiendos, sed pessimis etiam modis accipiendos p to : quod si rationibus acquiescere nolueris , paratus sum eo , quo cingor, gladio ad extremum usque spiritum veritatem, quam fide teneo, defendere . His Popnamius auditis, omnino obmutuit. Caeteri admiratione obstupefacti Scipionem intueri, quasi magno Se exposuisset periculo , qui talem virum , tali in loco, non longe ab ipso Caesare verbis, atque adeo armis lacessisset. Caeterum nihil inde mali sequutum est; immo hoc bonum , quod, peracta jam venatione, Di siligod by Coo
156쪽
cum omnes Pragam repeterent, Oborterus ille, quem diximus , assiduum fuisse Popnam ii asseclam , relicto
in praesentia fidei Magistro, soli Scipioni dedit se
itineris socium, magnis ab eo precibus contendens, ne graVaretur, quae antea Popnamio dixerat, eadem ipsa sibi aliquanto fusius explicare . CauSam vero postulati dixit esse ; quod nihil tale ipse unquam audivisset. Tunc Scipio; libentissime faciam quod petis . Sed quid mirum, ait nova haec auribus tuis ac
cidere , cum caeteris omnibus sere auditum praecludas , praeterquam Popnamio isti tuo, qui de Christianis dogmatibus perverse admodum sentit λ Quamobrem rogo te, Obortere, audias interdum et alios praeter ipsum et quod si seceris , qua decet humilitate , et omni alio exutus, praeterquam salutis adipiscendae , studio , non dubito , quin Deus pro sua misericordia daturus sit tibi, ut e tenebris mendaciorum emersus, lucem veritatis aspicias . Sub haec dicta rem, de qua suerat disputatio, accurate , ac diligenter illi declarat; nonnullaque praeterea addisi quibus ille mirifice recreari visus est. Dicebat enim, in iis, quae a Scipione allata in medium fuerant , animum suum , tanquam e mediis eductum suctibus, in tranquillo conquiescere ; remque aliter se prorsus habere non posse. Ab eo die Scipio usus est obor-
157쪽
tero valde familiariter, delectatus videlicet hominis ingenuitate , et summa , quam adhibebat, cura in iis addiscendis, quae ad animi salutem pertinerent ;cum antea illius consuetudinem vitasset; propterea quod jurasse illum in verba Popnamii arbitraretur. Neque vero sesellit Scipionem spes , quam de illius sutura conversione conceperat. Siquidem paucis post annis, cum Scipio jam pridem in Italiam rediisset, audivit, illum, abjectis, ac repudiatis erroribus,Ecclesiae Sanctae conciliatum e vita migrasse . Per id tempus Maximilianus duas natu majores filias Annam, et Margaritam , illam quidem Philippo II. Hispaniarum, hane
vero Carolo IX. Gallorum Regi spoponderat. Quare cum , saeviente adhuc hieme, ad eum, sive ossicii, ut putabatur, sive negotiorum causa, ut verisimilius est, convenissent Augustus Saxoniae , et Albertus Bavariae, Duces , praeter lautissimum, et Vere regium , quo eos excepit, hospitium , dicebatur enim singulis diebus quatuor talerorum millia in eorum victum impendere nonnulla,quanquam Quadragesimali tempore, edidit spectacula, et in his equestrem hastarum ludum , in quibus ipsemet Caesar, et Saxo,
quantum ea in re uterque excelleret, ostenderunt.
Sed praeter haec , in quibus nihil inerat discriminis,
158쪽
pugnae etiam pedestris simulacrum exhibitum , in quo Ferdinandus Scipionis frater palmam omnium consensu tulit. Paucis vero post mensibus , ante tamen quam Spiram iretur, Carolus Austriae Archidux Progam venit, et Philippi Regis nomine , anulo Αnnae dato , rituque Ecclesiae in omnibus servato, sponsalia celebravit . Eodem munere Spirae inter ipsa Comitia functus est Ferdinandus Archi dux pro Carolo Rege, cui, ut dicebamus, desponsa Margarita fuerat et ex quo tandem loco ad Suum utraque virum honestissimo comitatu,dimittente Caesare,prosectae sunt. Et Anna quidem cum Alberto, et Wincestao fratribus natu minimis per Rhenum secundo
flumine in Belgium delata, ibique Ferdinando Toleto Albano Duei, Philippi Vicario in ea regione com
missa est 3 Margarita vero aliquanto post terrestri itinere in Galliam recta contendit . Sed ad institutam rerum seriem redeamus . Iam advenerant Kalendae Iuniae , qui dies Spirensi prosectioni fuerat constitutus , cum Caesar , uxore , filiis , et universa cohorte Regia comitatus, iter ingressus est. In eo itinere Maximilianus urbes aliquot ex iis , quae Germ no more liberae dicuntur , solemni apparatu iniit. Vetus. enim procinctae consuetudo est, ut Imperatores creati, primo. in liberam quamque urbem aditu, S a
159쪽
non nisi magna pompa ingrediantur . Caeterum uti in tota illa via, quae e Bohemico Regno Spiram ducit , nulla reperitur major urbs , aut rebus omnibus instructior, quam quae olim Segodunum , nunc Nu-remberga appellatur; ita nusquam ornatu majore, aut solemni ore apparatu exceptus est Caesar. Sita est Nuremberga, quasi in totius Germaniae umbilico, et quamvis ampla undequaque excurrat planities , imira tamen ipsius urbis ambitum ingens e silice tumulus exurgit, quo in tumulo extructa est arx , ad cujus egregiam munitionem nihil omnino potest,praeter amplitudinem, desiderari. Porro Civitas haec, frequentissimum sere totius Germaniae emporium, administratur more Reipublicae, utiturque,magnam partem,Venetorum legibus , a quibus jam pridem petitas
per legatos fama est, quemadmodum olim a Romanis factum constat, cum Decemviri in Graeciam missi Sunt. Imperatorem vocant non Dominum, sed Reipublicae Patrem . Ex ea facillime educi possunt ad quatuordecim militum millia armis apprime instructa . Magnitudine , atque aedificiorum elegantia certat cum Augusta Vindelicorum , atque Argentorato Quod nisi miserando errore involuta, a Christiana r ligione penitus descivissset, nihil illi ad selicitatem deesse videretur . Quid vero credant, ignorant pror
160쪽
sus et quamvis enim Lutheri superstitionem potissimum profiteantur , novam tamen sibi quotidie cudunt fidem . Ita dixit Scipioni ipsius hospes , vir ne que ineptus, neque indoctus. Nam interrogatus primo de Reipublicae administratione,miris laudibus in caelum extulit eorum prudentiam , penes quos summi imperii procuratio est: sed interrogatus tandem deside , et religione ; in hoc uno , respondit , male nobiscum agitur: eo enim res deducta est, ut jam nobis ipsis non liquea quid credere debeamus ; quando novae nobis credendi sermulae a Magistratibus quotidie fere praecipiuntur: aptant scilicet novo, atque utinam ne nimis recepto more, ad profanas Civitatis leges religionem . Quanto igitur ex hac in. be Scipio post tridui moram tristis, ac moerens discessit , tanto ex alia , quae est in Bohemia , paucis ante diebus hilaris, gaudensque discesserat: in ea enim, praeter spem, omnes, ad unum, reperit Catholicae fidei propugnatores acerrimos . Urbi nomen est Pit Een : quae angustis quidem finibus circumscribitur , sed, praete Christianae religionis sinceritatem,
singulari in Bohemiae Regem fide semper enituit. In ea si quis diabolico instinctu deprehenditur ad hereticorum partes propendere, jubetur statim, venditis rebus omnibus, solum verterer quo praecipue reme-