장음표시 사용
211쪽
boraretur non defuisse quidem sibi unquam animum bene de illo merendi: et soriasse aliquid etiam
re ipsa praestitum s plerumque tamen occasionem , iacultatem assidue de suisse et sperare se posthac so-re , ut clariora in dies existerent suae in eum pietatis , et ossicii testimonia. Addidit ad haec, si per anni tempus licuisset , continuo se ad illum honoris, et obsequii causa iturum fuisse; sed quando id non
pateretur caelum Romanum , eum primum se stegis-Sent summi calores, quo tempore Urbe egredi lethale existimatur, suo se prorsus , Deo permittente,
satisfacturum officio. Ad hasce Scipionis litteras perhumaniter respondit Guillelmus : atque ita respondit , ut earum sibi futurum illius adventum ostende rit . Quamobrem ille extremo mense Augusto Mantuam prosectus Guillelmo se in conspectum dedit ra quo hilari quidem vultu exceptus est, verbis tamen in praesentia nonnulla arte compositis, atque elaboratis. Cum enim sciret, Frideri cum patrem albquando nescio quem sibi non omnino parem, quicum antea Simultatem exercuerat, ad colloquium admis,sse, eaque in re cerea verborum forma usum esset
eadem diligenter eonquisita et ipse uti voluit: qua tamen nihil duri, aut acerbi continebatur , praeter illud ; talem se Scipioni ab eo tempore voluntatem Di liaco by Coo le
212쪽
praestiturum, qualem in ipso erga se animum experiretur : hac una severitate colloquii mansuetudinem Guillelmus attemperavit. Postquam vero duos circiter menses in propinquorum consuetudine , ac complexibus consumpsisset Scipio , Romam, appetente jam hieme, reversus est. Unde, et litteris saepe, ad quas numquam Guillelmus non peramice respondit , et officiis , quotiescumque sese obtulit occasio , non destitit, vel injussus, ejusdem animum pacatiorem in dies sibi reddere r neque id quidem , ut aliquam im de sibi pararet honoris , aut commodi accessionem, sed ut sibimet ipse constaret , illudque essiceret, quod ratio videbatur postulare . In his duo illa praecipue visus est Guillelmus grato admodum, ac laeto accepisse animo ; alterum fuit, quod cum per Sigismundum avunculum Scipio certior esset factus, Guillelmum magno teneri desiderio, ut pensionem illam, quae sibi e reditu Mantuani Archidiaconatus solveb
tur , certa quadam pecuniarum Summa pateretur re
dimi , quo integrum illud Sacerdotium posset in antiquum suae familiae virum ex suo patronatus jure conserendum curare , Scipio, quanquam istis angusta in re , non solum Ducis voluntati non est advessatus , sed etiam totam illi pensionem contra receis Prum morem magno animo remisit; alterum sitit,
213쪽
' quod cum triennio post, ditione Montisserrati Ducatus titulo insignita, impetrasset Guillelmus a Maxi-ximiliano Caesare privilegium quoddam valde honorificum, quo illi, inter caetera, cunctis honoribus, ac titulis, quibus Duces alii, quantumvis magni, ac prae potentes exornantur, uti permittebatur; coepit paullotim a sibi subjectis primo , deinde ab aliis etiam titulum Serenissimi exigere. Quoniam vero ea res non minimum habebat dissicultatis , praesertim apud supremos Principes , ac proinde apud eos, qui ex iis pendent, cujus hominum generis plena est Romana Curia; non inutilem illi Scipio operam navavit, dum alios senatorii ordinis, ad illum hoc honore assicie dum adducit; ab aliis , quorum ipse per se animum Guillelmus cognoscere non posset, nonnulla exprimit , quae scire ille vehementer optabat. Sed hoc postremum, ut diximus, accidit aliquanto post.
Interim sequenti anno MDLxxIIII. nova Scipioni se-as 74 se obtulit suos revisendi occasio.. Nam cum Henrbeus Rex Poloniae, audita fratris sui Caroli Francorum Regis morte , clam, ac non Sine periculo, avitum Regnum petiturus, Polonis se subduxisset , jamque non longe abesset ab Italiae finibus,Scipio non ipsius quidem causa, in cujus clientelam nunquam suscipitreetiverat, sed Ludovici Ducis Nivemensis Regem
214쪽
eomitantis, qui litteris ad illum datis magnam ipsius videndi cupiditatem ostenderat, initio Mensis Iulii Venetias citatis equis se contulit, quo ipso die cum Romae haberetur Senatus, Gregorius Pontifex Philippum Vastavillanum, sororis filium, in sacris ad eum diem vestibus nunquam conspectum, Cardinalem se citi illam vero ejus rei praetexuit causam, quod cum in eodem Consistorio suum, et Apostolicae Sedis i gatum de latere Philippum Cardinalem S. Sixti, fratris filium, ad Henricum Regem iter per Italiam iacturum
destinasset, operae pretium videretur alterum ex propinquis , qui Pontifici adesset, eodem Cardinatatus insigniri honore . Venetiis versatus est Scipio aliquot dies aute Henrici adventum magna cum animi voluptate et quo tandem per Forum Iulii adventante, egregia illa Civitas semper mirabilis se ipsa mirabilior apparuit. Sed haec nos , quae ad institutam narrationem minus attinent, dimittamus . Inter alios It liae Principes , qui Venetias Regem salutatum convenere , Guillelmus suit Mantuae Dux r qui cum non satis prospera valetudine tunc uteretur , paullulum moratus, domum rediit, non ante tamen, quam ab Henrico impetrasset, ut ab se in Urbe Mantuae hospitio recipi pateretur . Neque vero, discedentibus
aliis, discedebat Rex, Venetae Urbis magnificentia,
215쪽
elegantia, oblectamentis mirifice eaptus et quae quidem res illius existimationi nonnihil detraxit. Tandem post dies circiter viginti Emanuelle Philiberto Sabaudiae, et Aisonso Ferrariae Ducibus comitatus iter
jam coeptum repetiit: ac primo Ferrariam, inde Man- ruam Venit, apparatu vere regio a Guillelmo exceptus . Cui quidem Guillelmo tum Regi obviam eunti , tum quaevis alia in ejusdem honorem agenti Scipio assidue adsuit. Profecto autem post integrum diem Rege , Scipio partim Mantuae , partim in Oppido S. Martino tamdiu substitit, quoad , lata jam a Caesare secundum ipsum , et fratres, quam diximus , sententia, Pyrrhus in Italiam pervenit. Quem Vix an plexatus Romam iterum reversus est. Neque ita multo post adfuit annus Iubetaeus, qui suit MnLxxV. Quo amno ex Hispania in Italiam primum, et ad ipsam Urbem religionis ergo accessit, ut supra memoravimus, Frater Franciscus Gonzaga ue quod quidem tam longinquum iter pedibus ita consecit, ut ne asellum quidem , vel in maximis aestivi temporis caloribus, nisi semel, ad-Versa coactus valetudine, unquam conscenderit: ex
quo liceat conjicere, quam austera , atque ab omni luxu aliena, quemdmodum virum Deo dicatum decet , illius vita semper fiterit: ac nemini etiam mirum videri possit, si biennio post Provinciae S. Ast Duiligoga
216쪽
ronii, in quam mox ex Hispania reversus se conserre jussus est , primo provincialis, deinde , altero transacto biennio, in Comitiis Lutetiae Parisiorum celebratis , totius Franciscanae familiae, cui ab observantia nomen est inditum, generalis Minister, cum nondum trigesimum tertium aetatis annum explesset, Summa omnium approbatione creatus fuit. Quo in munere octo ipsos annos obeundo qualem se gesserit , cum alia multa, tum praecipue honorificum Philippi Regis testimonium , de quo suo loco dicetur, satis demonstrant. Eodem anno Scipio quatuor ordines , qui minores vocantur, permissu Pontificis ab Hippolyto Capilupo, Fanensium olim Episcopo, Suscepit . Levatus quippe tunc nonnulla terrestrium c gitationum cura,coepit animum ad caelestia adjieerer nec tamen ad majores ordines provehi statim voluit; sed hoe distulit in saeculi hujus annum usque septuagesimum septimum . Quo toto temporis intervallo , quod memoriae prodendum sit, omnino Scipioni a cidit nihil ; si unum tamen, et alterum excipias, quae, quanquam ad illum non aeque pertineant, narrare tamen in animo est: sunt enim non indigna, quorum cognitio ad posteros manet. Prius filii hujusmodi.
Praeerat jampridem insigni Toletanae Ecclesiae rater Bartholomaeus Caraneta ex Dominicana familia,
217쪽
praecellenti quidem eruditione, ac morum severitate vir, sed dubia in Deum pietate, ac fide: nam quatuosedecim circiter annos, ex quibus septem in Hispania, totidem in Italia deinde transegerat , haeresis postulatus asservabatur in carcere , deque ejus capite judicium summa cura, ac contentione agebaturo quo tandem consecto judicio, statuit Gregorius ea de re sententiam serre e quod quidem optaverat vehementer , sed morte praepeditus praestare Pius praecessor
non potuerat. Illo igitur e mole Hadriani, ubi custodiebatur , quodam die accersito una cum iis , qui
ipsius causam procuraverant, in quibus erat Martinus ab Alpiiqueta Doctor Navarrus, vir innocentia vitae, ac scriptorum multitudine , praestantiaque celeberrimus, sedit pontifex in eo Palatii Apostolici cubiculo, quod ab audiendis p ivatim Oratoribus, aliisque Principibus viris nomen invenit, adsidentibus illis tantum Cardinalibus, qui Sancto Inquisitionis Officio
praesident, duobusque praeterea , quos actorum Ie-
cognitores paullo ante esse iusserat Pius , Ludovico Madrucio, et Fratre Felice de Montealto, qui Gregorio in Pontificatu successit: praeter hos nulli aderant, nisi Bartholomaei Archiepiscopi Adversarii, Procurator fiscalis causae , aliique perpauci , inter quos numerabatur Scipio, eo non vulgari quorundam si Disjtiae L ν Go a
218쪽
dio introductus. Sedentem Pontificem clausere utrinque humiliori subsellio Cardinales e contra in extremo septo Bartholomaeus, quique illius causae patrocinium praestiterant nixi genibus consistere et stabant caeteri. Tum sententiam Pontifex de scripto pronuntiari jussit: in qua post multa Bartholomaeus damnatus est , non tamen uti haereticus simpliciter , sed uti haeresis vehementer suspectus ac propterea coactus detestari sexdecim haereticas enuntiationes, quibus suspicio , quam de se ipse. excitaverat, nitebatur administratione praeterea, aC proventibus suae Ecclesiae mulctatus est ad annos. aliquot, attributa ei interim in victum , cultumque modica qua dam redituum portione ; illique praeterea iniunctum, ut quibusdam salutaribus poenitentiis. cuIpam expiaret . Quae omnia ut tam ipsi, quam ejus patronis inopinata accidere, ita quod ex aspectu conjici potuit incredibili ipsos animi molestia , ac moerore assecerunt. Neque vero id mirum , cum praecipui ex illius fautoribus , ipseque in primis Martinus. Navaserus, cujus de religione , ac pietate nemo unquam dubitavit , ita dicere soliti essent; si haereti cus ille sit, se quoque haereticos. esse .. Contra qui illum oppugnabant , in quibus nonnema erat Episcopus, pa-um ante latam sententiam profiterentur, fieri nom
219쪽
quaquam posse , quin ille haereticus pervulgaretur. Qua in opinionum varietate , aut potius pugna nulla videtur potuisse aptior ferri, quam quae lata est sententia : quandoquidem, neutra ex partibus vincente , aut succumbente , utraque victa simul, et victrix discessit. Illud vero certum cst, non multos post dies, cum Bartholomaeus aegritudine magis animi, quam
morbo consectus occubuisset, eum continuo factum
esse universi populi concursum ad illius corpus visendum , tangendum , deosculandum , atque adeo ad aliquam vel minimam ipsius vestimentorum portiunculam abscindendam , atque asportandam, quod nonnisi iis accidit, quos sanctissime vixisse constans opinio est ut Cardinales Sanctae Inquisitionis oscio praepositi pro sui muneris dignitate serio praecipere coacti sint, ne diutius inhumatum corpus relinqueretur . 33 Alterum , quod multo magis ad Scipionem pertinet, illud fuit. Uergente jam ad finem eodem anno Septuagesimo sexto Ratisbonae , ubi Imperialis Conventus celebratus fuerat , Maximilianus Caesar diem et ipse clausit extremum : Princeps , cujus obbtum , sive ad aetatem , sive ad virtutes illius aspicias , gentium lacrimis dignissimum putes . Aetatis annum quinquagesimum nondum erat ingressus. At
220쪽
nullam vitae partem non in artibus iis , quae viro principe sunt dignae , transegerat. Humanitas in eo tanta, tantum de omnibus bene merendi studium , ut ad juvandos homines non minus, quam ad imperandum natus videretur . Neque vero aberat ab eo dignitas , quae hominis , locique majestatem deceret. Acre illi in rebus omnibus judicium , prudentia singularis, temperantia , liberalitas , eloquentia nequaquam intra modum communis laudis . Sed inter maximas ejus , plurimasque Virtutes eminebat praecipue mansuetudo , qua efficiebat, ut omnium animos, vel invitos, ad se traheret. Verum , ut mortalium res ita natura comparatae sunt, nihil ut omni ex parte beatum sit , tot, ac tantis Maximiliani laudibus , nubes veluti quaedam, obtendebais tur suspicio certorum hominum , germanos christianae pietatis ritus tacita cogitatione parum ab ipso probari . Qua de suspicione quid sentiendum sit , soli Deo, qui verissime scrutator cordium praedicatur , relinquendum judicium . Sed utique sileri non debet , nullam unquam ab eo iunctionum illarum omissam, quibus , quasi nota quadam , catholici Principes ab haereticis publice distinguuntur . Sed ut ut se res habeat, illud certe exploratissimum, paucos majorem in ejus obitu , quam Scipionem, secisso C c