장음표시 사용
31쪽
octo integros annos sub legibus , et disciplina magni illius Antistitis , cum interea, quod ct in litterarum studiis non minimum proficeret, et caeteris in rebus bonam praeseserret indolem , ita sibi Herculis animum demeruisset, ut, secundum Franciscum, quod ipsemet Cardinalis palam profitebatur, cariorem ex universa Gonzagia familia haberet neminem . Delectabatur Hercules non mediocriter musica , et pictura ; accidit autem , ut Scipio iisdem artibus natura mirifice esset addictus ; quare cum , adhibitis magistris , videretur in iis aliquanto plus profecisse , quam serme solent ii, qui nobili loco nati sunt, vel eo nomine carior deinceps Herculi fuit. Neque vero his solum operam dedit, sed et in agitandis equis , et in armis tractandis,et in saltationibus se exercuit; quae tamen, ut aliena ab ea vitae ratione , quae sibi fuerat proposita, satis habuit leviter attigisse . Dum in haeca sues studia incumbit Scipio , nuntius affertur , Carolum patrem periculose aegrotare et quamobrem ad eum visendum jussu Herculis,perpaucis ad reditum praescriptis diebus, putabat enim ille, praevalidas aegrotantis vires morbi impetum facile superaturas Gazolum petiit ; sed cum ejus salutem jam conclamatam comperisset, diesque sibi ab Hercule dicta , cujus mandata adamussim servare solitus erat, advenisset,
32쪽
antequam pater cxtremum efflaret spiritum, Mantuam rediit. Quem simul ac vidit Hercules , atque ex ipsius lacrimis nam vocem incluserat moeror id, quod erat intellexit, magna cum doloris significatione multis praesentibus exclamavit: optimum , sortissimumque nostrae gentis virum amittimus . Biduo post, hoc est Idibus Iunii, anno saeculi huius qui quagesimo quinto Carolus excessit e vita , maximo sui desiderio , et suis , et bonis omnibus relicto .
Iuvat commemoratione nonnullorum tanti viri orn mentorum gravissimae jacturae Solatium quaerere .
Ordiamur a corpore , quod militari illius animo natura aptissimum finxerat, procerum , latum , torosum , incredibili omnium membrorum , inter se proportione, ac firmitate. Lisippum diceres, Phidiamque non aliud sibi potuisse ob oculos proponere eXemplar, ex quo spirantem Herculis imaginem ducerent . Naturam exercitatio excoluerat , atque perfecerat; quippe a primis aetatis temporibus in omni militari Studio , cursu, natatione , venatione, lucta assiaduus csse et palum serreum vel ipsis dentibus jacere et pila omnium generum , ac solli grandiore ludere et mira agilitate desultoriam artem circa ligneum cantherium exercere et aeneis tormentis majoribus
et minoribus , atque arcu Scythico signum serire: s,
33쪽
mulacra pedestris, et equestris pugnae perpetuo ciere . Adolescentulus coram Friderico Mantuae Duce duos ingentes molossos, qui se mutuis morsibus laniabant, millis apprehensos in diversa distraxit. Brachiorum vi equum validissimum sibi ad pedes abjecit . Manibus ferreos equorum calceos saepe disrupit.
Asini, qui sibi viam impediebat, collum ita torsit,
ut statim mortuus prociderit. Unica manu e terra Sustulit, et jaculatus est pilam ferream centum sexaginta librarum; ambabus extulit basim marmoream unius, et viginti supra sexcentas . Fossam octo , et viginti pedes latam ex procursu transiliebat: ad cujus rei perpetuam memoriam erecti duo lapides marmorei eo imtervallo inter se distantes in Gazoli soro visuntur. Αγmatus galea , et lorica tranabat Ollium flumen. Militem furti convictum,cum se in fugam dedisset, in mento assequutus duas in partes unico gladii ictu di secuit . Brixiae in equestris pugnae spectaculo duos equites ad terram dejecit. Ioan. Baptistam Gavardum in ea urbe caeteros omnes hastiludii fama antecellentem ita commovit, ut ejus caput ad equi clunes usque reflexerit. Onustus serreo thorace , et galea nobilem cursorem interiore tantum tunica indutum longo post se intervallo in cursu reliquit. Unica manu gladio caesim seriens caput bovi amputabat. Sex hominibus
34쪽
salio alibi sibi impositis,gressum promovebat. Lancea sexaginta librarum nullo ad calcem libramento ita utebatur, ut sensim demissam repente subrigeret. Equo non admodum grandi, sed egregie quadrato aliquando insidens, abjectis habenis, demissam e sornice ductariam catenam utraque manu apprehendit, ac si mul ad equi aluum appressis quam arctissime cruribus, humerisque connixus,quadrupedcm toto corpore, pe dibusque ab terra sublatum , et in aere pendentem ostendit. Moribus fuit integerrimis et animo erecto, atque invicto . Et animi quidem non obscurum specimen dedit, adhuc puer a patre in Ollium flumen iniectus: vigore enim potius animi,quam natandi scientia . quam nondum erat adeptus , ad ripam adnavit; idemque postea experimentum ipse de aliquot filiis suis sumpsit. Moribus autem quibus esset ostendit, cum vix pueritiam egressus quemdam e familiaribus impudice solicitantem ephebos uno mucronis ictu confecit. Laudis appetens,sed verae ac solidae, idest, quam virtute promeruisset et liberalis erga omnes ramantissimus militum : in iracundiam pronior; sed tamen idem adeo placabili ut quibus irascebatur expediret eum habuisse iratum; multis enim postea beneficiis eosdem prosequebatur . Duodecimum agens annum ab Alsonso Vastio Caesarei exercitus Imper
35쪽
tore turmae equitum praepositus est, quam Gaetolide more lustravit, eique de suo stipendium dedit. In praelio ad Ceresolam praeclarissima virtutis edidit facinora et ut qua in parte ipse pugnabat Caesarei vicerint, atque hostium tormenta ceperint: sed cum reliquus exercitus a Gallis esset profligatus, ipseque terga ut verteret, quod caeteri faciebant, adduci non posset, summa cum laude in hostium potestatem venit . Bello Pedemontano saepe Tribunus peditum filii: semel plurium equestrium turmarum Dux . . Bello Se nensi Ioan. Iacobum Marchionem Mariniani cujus ipse potissimum vicarias agebat partes, cunctantem, atque hosti sugienti pontem aureum faciendum esse dictitantem rationibus, atque auctoritate permovit, ut rem praelio committeret: et consilio, et manu ita se gessit , ut clades Petri StroZZae, magnam partem, ipsius virtuti, ac providentiae accepta ferretur . Cum Hercules Cardinalis ad comitia pontificia Romam proficisceretur , in administratione Mantuanae ditionis illum aliquando pro se substituit . Sub finem vitae ,
quae triginta duos annos , et sex menses non excessit , praesecturam ei totius Italici peditatus in Cisalpina Gallia maximus ille, optimusque alienae virtutis aestimator Carolus V. Imperator tribuerat ; cujus rei diploma secum afferens Ferdinandus Dux Albanus, Illigo le
36쪽
Tridentum praetergressus, de ejus morte cognovit ;quam aegerrime tulit, palam praedicans, maximis quibusque in rebus illius se opera usurum fuisse , ac summa omnia de tanto viro sibi promisisse . Causa mortis haec fuit. Consueverat Carolus, quod illi tempus a militia vacuum esset, quod quidem erat perexiguum , cum in omnes belli expeditiones nunquam non sequutus sit Caesarem , totum fere in iis , quas
diximus , corporis exercitationibus consumere ; Cum igitur saepe se saltu exerceret, talum aliquando to sit : quae res ab eo neglecta morbum auxit vehementer , ex insueto praesertim frigore , quo paullo post ipse, et caeteri omnes, qui Carolo Caesari in expeditione Metensi operam navarunt, paene obriguere . Quare in Italiam revectus medicorum fidei necessario Sese commisit, a quibus cruri dextro cauterium inuri passus, prope jam convaluerat, cum eum die quadam incessit cupido natandi. Mensis erat Iunius , Calores maximi: et ipse sorte aliis tum laboribus' defatigatus , ac sudore manans in praeterfluentem Ollium se conjecit. Vix ad medium flumen pervenerat et Cum aquae, patentem in crure aditum nactae, ita tomtum ejus corpus vi frigoris pervasere , ut destitutum viribus sere omnibus , tantum non in profundum traxerint . Illum tamen interritus animus ne vocem qui-
37쪽
dem ullam, indicem languoris , aut formidinis, emittentem ad ripam , unde discesserat, revexit. Flu mine egressus , sibique ex eo , quod praeter consuetudinem acciderat, subiratus, equos poposcit, otii, acquietis impatiens ; nec tamen ita multum progressus, morbo ingravescente , domum revertit , et cubili, nunquam inde surrecturus , se dedit . Nec dum biduum effluxerat, cum illi insectum crus adeo emar cuit, ut medici de eo abscindendo consilium inierint: quorum sententiae incredibili animi sortitudine jam acquieverat Carolus et ii tamen , cum ne sic quidem, vivere eum posse confiderent, consilio destiterunt.
Itaque, post decem dierum conflictationem, vi tandem morbi victus succubuit, animamque Deo reddidit. Hoc Scipioni , fratribusque rerum adversarum exordium fuit. Nam cum in testamento a Se novissime condito Carolus filiorum suorum, quorum natu maximus quintum decimum annum nondum attigerat , tutores nominasset Herculem Cardinalem ,
Guillelmum Mantuae Ducem, Vespasianum Aloisii patruelis filium, tunc Marchionem, postea Ducem Sablonetae , et Frideri cum fratrem ; ab his omnibus pupilli, uno excepto Hercule , qui semper illis enixe favit, non paucis, neque parvis , uti suo loco dicemus , incommodis affecti sunt. Ac a propinquiori quidem pri-
38쪽
mum exortum est damnum , postremum autem a minus propinquo . Fridericus enim non satis sibi consultum ducens, quod statim fere post Caroli obitum ad divisionem bonorum omnium , etiam seu dalium, cum fratris filiis devenisset, illud insuper addidit incommodi , quod, non modo consiliorum Herculis, sed sui ipsius promissi etiam oblitus, uxorem duxit Lucretiam Incisae Marchionis filiam, quam paucis ante diebus ardere coeperat. Quod illius factum,ut cxcusatione dignum aliquo modo sit, illud certe defensionem nullam admittit, quod in eorundem perniciem ab eo aliquot post annis excogitatum,ac patratum est. Nunc ad institutam rerum seriem redeamus . Anno, qui Caroli mortem subsequutus est, placuit Herculi, ut Franciscus Ferdinandi fratris filius, studiorum causa, ad aliquod celebre gymnasium se conserret . Sed cum urbem Patavium,quam ipse caeteris praeserendam esse censebat, pestilentia tunc temporis laborare, Bononiam vero non multis post mensibus, eandem ob causam, prosecturum sciret Fridericum Guillelmi Ducis fratrem, ne duo patrueles simul in eadem Urbe commorantes mutuo sibi essent impedimento , Ferrariam secedere Franciscum jussit ; unde isemen brevi Patavium, peste jam depulsa , migravit . Ita solus Scipio apud Herculem mansit, donec ipse
39쪽
quoque visus est ad aetatem pervenisse, per quam liceret ei ad graviora studia animum applicare . Anno igitur aetatis sextodecimo, et ipse Herculis jussu Patavium se contulit, philosophiae studiis operam daturus e quod et duorum propinquorum, qui illum pra iverant , institutum suit. In quo quidem discessu multas, ac praeclaras significationes dedit Hercules
benevolentiae, immo potius paternae caritatis erga Scipionem suae . Nam, praeterquamquod annuas illi pecunias de suo conStituit, quibus, si paucas proprio
e censu quod factum est adderet Scipio, honestam
commode alere familiam posset, non pauca etiam illi dono dedit tum vasa argentea, tum aulaea, tum alia domesticae supellectilis instrumenta, quibus non indecenter suum inter studiosae juventutis principes locum tueretur. Attribuit praeterea , studiorum c mitem , seu potius rectorem, ac ducem, Iulium Gabrielium Eugubinum , ' hominem Graecis , Ic Latinis litteris apprime eruditum , et qui cum summa vitae innocentia , et morum gravitate summam Latinae scriptionis elegantiam conjunctam haberet et quod quidem cum ex aliis ejus scriptis , tum prae Sertim ex libro epistolarum, quem nonnullis post annis ipsi Scipioni nuncupavit, existimare licet . Accessit ad
haec omnia, quod Scipioni discedenti longo pri-
40쪽
mum sermone , deinde autographo commentario , multa dedit monita, quae, uti memoratu maxime Sunt
digna , ita prudentiam, atque humanitatem viri ape tissime declarant. Illud autem omnium maximum , ac certissimum propensissimi in Scipionem animi asegumentum fuit, quod cum per cos dies, quamvis nulla impellente adversa corporis valetudine, testamentum condidisset, voluit, Scipionem ejus partis, quae ad ipsum pertineret, exemplum in manibus habere , ea tamen lege , ut nulli omnino mortalium, praeterquam Aemiliae matri, legendum traderet: quod ipse , ut caetera omnia, quae sibi ab amantissimo patrono injungebantur , diligentissime praestitit. Patavium prosectus nihil antiquius habuit, quam quod praecipuum est ejus sapientiae , cujus studium profiteri aggrediebatur, praeceptum ut de civibus, et de peregrinis
benemerendo, utrorumque sibi benevolentiam concialiaret : id, mirum dictu est, quam brevi sit consequutus. Neque vero eam cuique obviam esse laudem plurimi sunt experti. Nam, veteri ejus urbis consuetudine, cives inter, et convenas perrara intercedunt benevolentiae officia: dissidiis potius, et contentionibus , quasi in geminas divisi sunt factiones. Quod si
quis tam disjunctis animis pariter placeat, minime contemnendum profecto quiddam est aSSequutua . Diuitiam by Coos e