장음표시 사용
41쪽
Atque eo etiam nomine sortunatus Scipio videtur suisse, quod ipsum Franciscum, qui, propter eam, quam diximus, causam , Mantua parum benevolo in illum animo abierat, eo mansuetudine , atque adco obsequiis suis adegit, ut, omni simultate deposita, non modo illum ex animo, et fraterne amare coeperit, sed et biennio post, cum Romam inde discederet, Scipioni faustum iter precanti vetus illud animi ulcus ultro aperuerit, veniamque ab eo petierit, illa usus excusatione , aetatis potius erratum illud suisse , quam voluntatis r itaque , deletis veteribus , novas tabulas, ut est in vulgari proverbio , confici postulavit. Paullo ante Francisci discessum, cum jamdudum in eam cogitationem incubuisset Hercules , qua ratione feret, ut Scipio militiae adscriberetur ecclesiasticae , neque ulla tamen aut honoris gradus , aut insignis sacerdotii sese illi offerret occasio, quidquid enim proventuum Ecclesiasticorum ipse possideret, vel Francisco jam designarat, vel, tamquam patronatus iure Guillelmo Duci obnoxia, Friderico illius fratri decreverat quae primo in conspectum se dedit, eam avide arripuit : quae hujusmodi fuit. Primiceriatum Mantuanum ea est dignitas, ut vocant, mitra , et baculo pastorali praesul gens Joannes Maria, Archidiacon tum vero Cathedralis, Ecclesiae Galcatius ambo Gon-
42쪽
zagae , et Aemiliae Scipionis matris germani fratres, multis jam annis obtinebant: placuit Ioan. Mariae, ut qui liberiorem vivendi rationem adamaret, Sacer dotio se abdicare : itaque , dimisso habitu clericali, impetravit, ut Galeatius frater Primiceriatum administraret : quae res cum Galeatio necessitatem imponeret dimittendi Archidiaconatus , sacerdotium illud Hercules Scipioni, soluto prius a Paulo huius nominis
quarto, summo , eodemque severissimo Pontifice ea lege , quae de aetate est, nondum enim XVII. aetatis annum expleverat attribuendum curavit. Re ita comsecta, mandavit Hercules, ut Scipio sacris initiatus, ac rite detonso capillo, talarem vestem iudueret: quod quidem ipse sine cunctatione praestitit Kal. A gusti anni quinquagesimi noni, cum tamen, quae crat illorum temporum licentia, raro, dum Patavii degit, praeterquam in templis , et in scholis, eo vestis genere usus sit . Eodem ipso anno maxima , ut in hac vita, non ipsi solum Scipioni, sed toti Gonzagiae genti affulgere felicitas visa est: quae tamen cito eVanuit. Nam cum, Paulo Pontifice vita functo; de
successore eligendo Romae ageretur, parum admo
dum abfuit quin Cardinalis Mantuanus Summus Pontifex renuntiatus sit. Et quidem, si, omisso impe scrutabili Dei judicio, hominum tantum more loqua-
43쪽
mur , vere dici potest, in ipsius facultate situm suisse , ut ad supremum illud honoris fastigium eveheretur': eo enim res deducta cst, ut, si Carolo Caraiae Cardinali, qui, ob multa ab se in patrui pontiscatu impotenter patrata, a futuro Pontifice vehementer timebat, Hercules, non dicam, in eum Se non animadversurum , sed solum, grato se animo electionis beneficium accepturum, ostendisset ; illico suisset in Petri solio collocatus . Ea tamen fuit Herculis pietas, atque animi celsitudo, ut, ne videretur ullo quamvis tenui pollicitationis genere Pontificatum sibi comparasse, praesentissimo animo negaverit, id se dicturum , quod tamen facere, si illius opera Pontificatum obtinuisset, omnino decreverat. Itaque factum est, ut Carolus ad alium eligendum sese converterit, a quo quamvis meliora ille sibi, quam ab Hercule expectaret, ab eodem tamen, post diuturnum carcerem, extremo tandem supplicio una cum Ioanne statre, Pallani Duce, et aliis affectus est: res prosecto non miseratione minus, quam memoratu digna : quae tamen
ab ipso Hercule longe antea in ipsis comitiis praevisa fuit, ac praedicta. Cum enim familiares illi aliquando renuntiarent, Carolum, post multas consultationes , prccibus tandem amicorum , et rationibus
adductum fuisse , ut in ipsum Cardinalem Mantua-
44쪽
asnum promo Vendum omnes suos conatus intenderet, respondit Mantuanus ; non faciet, mihi credite : non faciet. Si enim Pontificem me esse vellet, a me, utpote sibi devincto, omnia illi commoda essent expectanda : caeterum peccatis vel invitus cogetur suis
illum cligere, qui sibi exitio sit futurus. Ad Summum igitur Pontificatum evectus est Ioan. Angelus Medices Cardinalis, Pius IV. postea dictus . Is in altera, quam habuit ordinatione, mcnse Februario anni MDLx1. inter caeteros , qui complures quidem suerunt, sed omnes sere vel nobilitate, vel doctrina praestantes viri, Franciscum GonZagam Cardinalem creavit e cujus Fratri Caesari Malfictae Principi Camillam sororis filiam paucis ante mensibus in matrimonium collocarat. Per idem tempus , cum jam statuisset Pius de Concilio generali Tridentum cogendo, neminem tali, ac tanto negotio potius praeficiendum existimavit, quam Cardinalem ipsum Mantuanum , in quo, praeter generis claritatem, quae illum summis Principibus, et Ferdinando praesertim Imperatori, cujus filia Eleonora Guillelmo Duci nuper fuerat in uxorem data , non modo notum, sed etiam gratum reddebat, vitae integritas, et doctrina eluceret non mediocris. Quamobrem per litteras primo enixe ab eo contendit, ut
45쪽
Legati Apostolici munus subire solus vellet. At Hesecules , oneris magnitudinem reformidans, de se Vero , ac de sua virtute demissius fortasse, quam par esbet, sentiens , diu restitit Ponti scis voluntati 33: verun- tamen ad extremum, Pio acrius instante , non magis Summi Pastoris reverentia, quam amicorum, et Iuliani praesertim Caesarini, viri inter Romanos primarii, qui ad hoc unum Mantuam missus est , precibus at que hortationibus victus, provinciam se Suscepturum dixit: ea tamen lege , ac conditione, ut daretur sibi legationis comes Jacobus Puteus Cardinalis , vir sa-Crorum canonum, totiusque iuris scientiae peritissimus I summaque probitate , et vitae innocentia praeditus . Caeterum eam conditionem respuit Pontifex,
ne in obeundo legationis munere quisquam Herculi
anteferretur: erat enim Puteus non Cardinatatus, sed presbyteratus ratione antiquior Mantuano. Itaque collegas illi assignavit plures quidem,quam ipse petierat, sed qui omnes tamen illum uti legationis principem
agnituri, ac veneraturi essent. Hi suerunt Hieronymus Seripandus Neapolitanus, Stanislaus Hosius Varmiensis Polonus, Ludovicus Simoneta Mediolanensis, et Marcus ab Altemps Germanus , omnes in eadem Senatus lectione, qua Franciscus Gonraga, Cardinales creati .Quibus omnibus,praeter unum Varmiensem, 'Diuitiaed by Coosia
46쪽
qui Vien nae Austriae apud Caesarem hanc ipsam Comcilii causam jamdudum agebat, Roma profectis, Heta cules etiam extrema Quadragesima Mantua discedens, Tridentinum iter ingressus est. Ac, instante majori hebdomada, MaguZianum, quod est insigne Monachorum S. Benedicti coenobium ad Benaci ripas divertit : ubi non ea modo, quae ad passionem, sed etiam quae ad resurrectionem Christi Domini pertinent, solemnia pie peregit. Ibi dum moratur , placuit Scipionem Patavio accersere, nullam aliam ob causam , quam ut ex illius aspectu Statueret, utrum Vocandus
esset Tridentum, nec ne . Agebat tunc Scipio undevigesimum aetatis annum , nondum prima genis obducta lanugine: quam idcirco Hercules in illo exopturat, quo majorem adolescens in tanto conventu gravitatem praeseserret. Attamen cum alioqui pueritiam mores praetergressi viderentur, evocandum omnino,
sed paucis post mensibus , constituite interim Pat Vium redire , et ea, quae ad prosectionem necessaria essent, expedire eum jussit. Ita diversi eodem tempore Tridentum Hercules, Scipio Patavium petiere sunde tandem accersitus Iunio mense Tridentum ipse quoque contendit, quo illum et votis, et faustis precationibus omnis Patavina civitas est prosequuta, pluribus etiam in vulgus editis carminibus, quae absen-
47쪽
tis desiderium, et diutius testarentur, et clarius'. Tridenti Legatos quidem omnes, uno excepto Varmien Sc, qui et ipse nonnullos post menses eodem convenit, ac praeter eos Ludovicum Madrucium Cardinalem Tridentinae Ecclesiae Antistitem electum, Episcopos autem perpaucos invenit, qui tamen quotidie ex omnibus Christiani orbis partibus, vel remotissimis confluentes brevi ducentorum , et septuaginta Patrum numerum explevere . Quibus ita in unum coactis,Ianuario mense insequentis anni inchoatum, aut potius repetitum est Concilium ; missam Spiritus Sancti solemniter celebrante Mantuano. At vero quae in sacrosancta illa , ac celeberrima Synodo acta suerint, non est praesentis negotii recensere ; illud non praetermittendum, Herculem in tam gravi tractatione ita se gessisse , ut summam sibi pepererit gloriam . Ut tamen virtutis comes est invidia, ne sic quidem potuit iniquorum obtrectationes effugere ; quibus prope factum est aliquando, ut vel ipse, ossicio sponte dimis-So , in patriam se reciperet, vel Pius Pontifex , ipso etiam invito, de alio substituendo Legato cogitaret. Superavit ille tandem dissicultates omnes animi con- Stantia , atque innocentia; cujus rei signum sit, quod
3 3 cum initio anni MnLxiii. statuisset Pontifex, quasi in
locum demortui Ioannis Μedices Card. Cosmi Floreω
48쪽
tiae, ac Sc narum Ducis filii, Ferdinandum fratrem natu minorem sublegere , non gravate adductus est, ut una Frideri cum Guillelmi Ducis Mantuani fratrem Cardinalem promulgaret. Mirati sunt nonnulli, pontificiae potestatis , ut videtur, parum gnari , Pium , dum generale Concilium celebraretur, ordinationem habere voluisse ; at longe plures admirati sunt, tertio
Superstite, binos ex eadem familia, et sanguine inter se adeo junctos ab eodem Pontifice Cardinales creatos esse e quae res, uti nullum sortasse antea habuit exemplum, ita non vulgarium Herculis meritorum argumento esse potcst. Brevi tamen docuit eventus, quanta sit humanarum rerum inconstantia : tres enim hi Gontagiae gentis Cardinales intra triennium omnes morte absumpti sunt: primo autem loco, qui aetate , virtute , ac rerum gestarum gloria reliquos anteibat Hercules . Is paulo post Friderici Cardinatatus initia, nondum peracto Concilio, in morbum incidit, qui a medicis principio haudquaquam agnitus octo,
aut novem dierum spatio aegrotum extinxit: itaque factum est, ut ipse de se quoque vere vaticinatus sit, sere ut Tridentina illa legatio decem sibi annorum vitam adimeret.
De Herculis obitu , ut paucissima dicantur , satis hoc tuerit, mortem anteactae vitae admodum suis-
49쪽
sortitudine , et pietatem in Deum , et in propinquos, ac familiares liberalitatem praese tulisse incredibilem. Hoc fuit alterum ex praecipuis , quae Scipioni acciderunt, incommodis: et quidem eo gravius, aut certe mO lestius , quo minus licuit illi, per absentiam, extrema officia benignissimo patri, ac patrono Suo praesta re . Redierat Patavium Scipio mense Decembri superioris anni, Philosophiae curriculum , quod jam dudum inierat, peracturus : nam quamvis Hercules de illo Romam mittendo saepe cogitasset, tamen quia adhuc junior videbatur , quam ut ipsum auderet aulicae libertati committere, eo tandem devenit, ut illum ad litterarum studia , nunquam illa quidem intermissa , veruntamen haud cadem assiduitate Tridenti , qua Patavii exculta remitteret : sic ratus sore, ut brevi, et aetate provectior, et doctrina instructior ad Urbem destinari posset. Duo nondum exierant menses, ex quo Tridento discesserat Scipio, cum litteris Aemiliae matris accitus,permittente Hercule,Mam tuam , atque inde ad Sanctum Martinum oppidum profectus est. Prosectionis causa , ea fuit, quod cum per eos dies inter Aemiliam , quae rem omnem pro filiis
administrabat, et Vespasianum, quem ex eorumdem
Tutoribus unum a Carolo relictum diximus, de fini--Disit ad by CO le
50쪽
bus Comessadii, vici ad Pyrrhi, et fratrum ditionem pertinentis, esset orta dissensio, verita Aemilia, quod postea accidit, ne gravis inde non modo iis, sed animorum disjunctio sequeretur , re prius cum duobus filiis natu majoribus communicata, ad Herculem Card. totum negotium perferri per Scipionem voluit: qui
statim Tridentum advolans matris mandata expoSuit. Hercules solita humanitate negotium complexus,Aemi liam quidem per litteras consilio , atque ope juvit, Sci pionem vero,Patavium redire iussum,post biduum dimisit . Lubet hoc loco nonnulla , quamquam minutiora , ac leviora fortasse , quam ut memoratu sint digna, recensere, ut pateat, quam adversa ex eo tempore fortuna conflictari coeperit Scipio . Vix Patavium venerat , cum Hercules aegrotare coepit: et, quod pene incredibile videri possit, litterae, quae illum comtinuo sere subsequutae sunt, afflictam Cardinalis valetudinem , cum maximo vitae discrimine nuntiantes, illi non sunt redditae r redditae quidem alterae recentiores , quibus adeo remissa morbi vis nuntiabatur, ut propemodum consedisse videretur . His eodem tempore perculsus, et confirmatus Scipio , remetiendam sibi Tridentinam viam non existimavit: quod quidem fecisset, si priores litterae ad eum in tempore pervenissent: paucis vero interjectis diebus, ope-