장음표시 사용
61쪽
diligentissime commendasse videretur . Interim Uespasianus sibi non deerat: sed, misso procuratore, enixe apud Caesarem agebat, ut quae sibi jura competere arbitrabatur , eorum cognitionem alicui vel Senatui , vel Principi in Italia delegaret. Cujus postulato cum abnuere non possct Caesar , cuperetque
nihilominus alteri parti, quantum in ipso erat, Sa tisfacere , negotium quidem omne Octavio Parmae , ac Placentiae Duci commisit ; illud tamen serio praecipiens, ut, accersitis partibus , prius omne Studium in iis componendis adhiberet: quod si minus e sententia cederet, id tandem saceret, quod rationi, ac juri videretur maxime consentaneum ; sed utique Summatim , atque omni cavillatione , et judicii ut dicitur) figura remota. His ita constitutis, Fridericus, et Scipio potestatem in Italiam redeundi a Caesare petierunt ue id maxime contendente Friderico , quod metueret , imminente jam hieme , ne podagra correptus , cogeretur hiberna tempora sub frigidissimo caelo transigere. Annuit Caesar , et ne prorsus inanes ab se dimitteret, utrumque Sacri Romani Imperii Principem, illis ita poscentibus , creavit; Garolique toparchiam in Marchionatus titulum extulit. His aucti honoribus,quadragesimo post quam acces Serant die,per Styriam, et Carinthiam, provincias Carolo M-
62쪽
chiduci subjectas, Italiam repetiere; quam antequam attingerent, accidit, ut a diuturno convictu disjungerentur : cujus rei series, tum quod non injucundam legentibus verisimile est suturam , tum quod quale utriusque ingenium fuerit, non levi docebit argumento , nequaquam Videtur esse praetereunda silcntio .
Multa , dum Viennae in eodem hospitio ambo
degerent, tum dixerat, tum secerat Fridericus, quae aures Scipionis , atque animum non mediocriter laeserant : is tamen cum se longe juniorem patruo , i, tum vero ad iracundiam procliviorem , quam saepe tamen poenitentia sequeretur, sciret; simul loci rationem haberet, in quo, quantunVis parva, inter eos verborum altercatio magnum utriusque ludibrium, ac contemptum excitasset, omnia patientissimo animo tulerat, ne, quod cum illo iter coeperat, seorsum cogeretur conficere: quod ipsum suit causae, cur Scipio suas rationes haud levis momenti prae patrui o Servantia , et caritate negligeret. Magno quippe desiderio , vel necessitate potius tenebatur diutius in iis regionibus commorandi, tum ut magis , ac ma gis sese in Caesaris gratiam , ac clientelam insinudiret , tum ut cujusdam sibi subjecti audaciam , qui , Uespasiani, ut putabatur, potentia stetus, Aemiliam matrem maledictis apud Caesarem insectari non dee
63쪽
sinebat, reprimeret ; veruntamen ob id unum , ne alieno videretur in Fridericum animo, inchoatum illud negotium maluit impersectum relinquere , quam, quem venientem comitatus suerat, eidem etiam redeunti haud praesto esse. Quo quidem nomine plurimum se illi debere Fridericus professus , gratiam de in ejusmodi retulit. Iam octo, aut novem dierum iter emensi fuerant, nec longius aberant Villaco, insigni Carinthiae oppido , passuum millibus circi
ter xxv., cum prima luce Scipio paullo ante Frideri cum iter cum suis aggreditur et ita enim saepe facere sol, tus erat, quod Fridericum equo vectum velociore assequi non facile posset . Interim accidit ex improvi-5o nescio quid, quo motus caupo graviter apud FH-dericum in ipso equi ascensu conquestus est, abire hominem vetans , nisi certa pecunia persoluta . Hic enimvero stomachari Fridericus, et de suis quaerere , quidnam hoc rei esset Tum a pedibus quidam summae calliditatis adolescens , quem Fridericus nusquam antea visum, aut cognitum Oeniponte eam tantum ob causam , quod Italus sermonem calleret Germanicum , essetque ingenio , ac lingua valde promptus , in Suorum numerum adsciverat , culpam omnem in unusti rejicit ex Scipionis familiaribus , α
cubiculo, probatae fidei hominem , diuque in Hercu-
64쪽
tis Cardinalis famulatu cum laude versatum . His Fri-dericus auditis, ac sine ulla dubitatione in animum demissis, ira fremens misit statim, qui eum juberet ad
Se venire et is citato equo praeeuntes facile consequutus Friderici mandata exponit. At Scipio , quanquam rei totius ignarus, tamen, cum ex aSpectu non minus, quam verbis nuntii,aliquid incommodi accidi ae , non minimumque homini periculum , si solus regrederetur , imminere intelligeret ; illum quidem vehementer ambigentem quid sibi faciendum esset ad Fridericum praemisit ; ipse vero continuo subsequin tus est, ut vel sola praesentia , vel, si ita res tulisset , manu etiam subsidio illi esset. Fridericus simul atque hominem vidit, admisso equo , jam videbatur gravius in eum consulturus ; sed ut eodem sere temporis momento Scipionem appropinquantem conspexit, manum quidem abstinuit, verba autem non modo non comspe Seuit, Sed, elata multo magis
voce , necem illi minitari non desinebat. Scipio blando primum sermone concitatum patrui animum mollire conatus est et se quidem adduci non posse ut crederet , familiarem suum , cujus opera multos annos fideli, ac diligenti usus esset, id commisisse , propter quod ipse in eum exarserat: ne tamen, suam defendendo , alienam familiam improbae fidei videretur
65쪽
arguere , paratum se esse cauponi satisfacere de suo; propterea rogare, ut ira , ac minis finem aliquando imponeret: jurgia tali viro, et tali in loco erant enim in ipso sero cujusdam non ignobilis pagi, multique ad verborum strepitum confluxerant indigna esse in hominem praesertim tanto inferiore loco natum effusa . Sed cum Fridericus ejusmodi rationibus nihilo magis flecteretur: quinimmo submissione ipsa implacabilior fieret, identidem assirmans, ne superos qui dem sibi erepturos, quominus improbus ille admissum scelus capite lueret; victa tandem patientia, Scipio vicissim in ea prorupit verba . Nec Vero tu , nec mortalium quisquam tanti erit, ut vel unicum illi, me invito, capillum torqueat; quod si quis id ausus fuerit, certo sciat, sibi prius mortis periculum adeundum . Tum Fridericus dentibus frendens , admota manu alteri e duobus parvis tormentis , quae
ab ephippio suspensa gerebat, jam jam illud e vagina velle videbatur educere , ut in Scipionis pectus exploderet: ille tamen immotus omnino persistens, ne aut idem ostentando, nam et ipse eodem armorum genere instructus equitabat Fridericum magis irritaret, aut pedem reserendo, timorem, quo nullo tenebatur, indicaret , id unum effatus ; vide quid agas , ne, quo alterum damno asscere vis, id in tuum
66쪽
recidat caput, ' quo res evasura esset, attente expectabat. Tandem ille, vel rem maturius perpendens , vel desperans, posse se aliquid impune essicere , contulit se iterum ad verba iracundiae plena, in quibus cum sorte sibi dira suisset precatus, quod talem sibi itineris socium adhibuisset, Scipio nihil cunctatus ;hanccine , inquit, mihi mercedem reddis pro eo,
quod subii, incommodo , ut te assectarer sed quam do comitatum meum aspernaris , indignus vita ipse habear, si tuum amplius curem . Atque, his dictis, equo subdens calcaria, iter cum suis denuo arripuit, Friderico post se relicto . Qui tamen non ita multo
post illum assequutus , ut qui , sicuti diximus, velociori utebatur equo , insalutatum praetergressus est. Ventum deinde est ad pagum, in quo unicum erat hospitium , ubi uterque pransus est, sed separa tim , ita ut alter alterum ne videret quidem . Sumpto prandio, praemisit Scipio ex suis, qui Villaci, ubi erat ea nocte quiescendum , quam commodissimum sibi hospitium pararet ; ipse vero tardius, quam Fridericus, iter est aggressus . Ad idem igitur hospitium, cum Fridericus ipse prior accessisset, audito, ibi Scipionem expectari, ad aliud minus instructum divem tit . Ita ambo Villacum pervenerunt , -quo in loco cum integram, ut minimum, diem commorari uterque
67쪽
iamdudum decrevisset, quod ab omnibus sere fieri
consuevit, ad reficiendas equorum vires, nonnulli ex familiaribus Friderici Scipionem convenientes, coepe runt cum eo de concordia agere: quam quidem Scipio minime respuebat, ut qui vehementer doleret, Fridericum eo levitatis processisse, ut tollerantiae, ac patientiae laudem, quam ad illum usque diem meruerat , sibi quodammodo ademisset. Nihil tamen actum est: cum enim Scipio illud unum peteret, ut Fridericus, si minus verbis , aliqua saltem significatione, ingratum sibi,aut injucundum ipsius comitatum non futurum declararet ; abnuit Fridericus , quasi inhonorificum duceret eorum, quae temere in ipsum protulerat, palinodiam canere . Cujus rei indignitate etsi plurimum permotus est Scipio : ut tamen appareret, per ipsum non stare, quo minus res componerentur, antequam Villaco discedcret, ad Friderici hospitium , ut eum salutaret, accessit. Qui, se in
lecto esse respondens , admittere eum noluit . Ita
Scipio levem , atque insulsam hominis constantiam ridens, reliquum iter solus consecit , Pataviumque venit: unde statim per nuntium Aemiliam matrem de rebus omnibus , sicuti actae erant, certiorem secit . Quoniam vero dissidii inter hos mentio facta est, non erit abs re , qualem etiam habuerit exitum , re-
68쪽
censere ; ne quis existimet, diuturnis inter eos odiis esse certatum. Neque vero dissidii minus ridiculus eventus , quam leve suit initium . Paucis post diebus occasio , quae mox subjicietur, scipioni sese obtulit Mantuam proficiscendi : quo cum venisset, aulamque aliquando Guillelmi Ducis , ut moris est, adiisset, ibi Fridericum cum aliis pleris qud invenit et
quem etsi audierat de se post reditum honorifice ad modum loquutum fuisse, ex quo intelligi potest, eum ad se jam redisse ; tamen, cum nondum sabi explorata illius esset voluntas, videre se illum dissimulavit rat Fridericus , simul ac Scipionem ingredientem conspexit , relictis iis , quibuscum colloquebatur,
ad eum gratulabundus accurrit ; cui venienti cum occurrisset Scipio, mutua caritate inter se complexi, nulla prorsus praeteritarum rerum facta mentione, ad antiqua benevolentiae, ac necessitudinis ossicia rediere.
Convenerant per eos dies variis e regionibus Mantuam plerique Proceres e cum primum enim' Pius Pontifex certior factus est, Barbaram, ac Ioannam A striae Archiducissas, quas supra diximus Ferrariae
Duci, et Florentiae Principi fuisse desponsatas , Ita liae finibus appropinquare, ad utramque singulos Car dinales legavit: hi fuerunt Carolus Borromaeus Socroris filius , et Guido Uercellensis Bonomaei conso-
69쪽
brinus ; qui, Tridentum usque progressi, itineris ea-nim non comites solum, sed duces etiam se praebuerunt. Hos omnes Christophorus Princeps Tridentinus, et Ludovicus Madrucius Cardinalis Mantuam usque comitati sunt; quo paullo ante Franciscus item Cudbnalis Gonaaga primo dictus, sed, defuncto Friderico ,
Mantuanus et ipse nuncupatus, Roma pervcnerat, ut Mantu inm Ecclesiam, quam ipse nuper a Pontifice administrandam susceper l, coram in Spiceret .
Triduum Aus iacae Reginae nam hoc etiam nom, ne appellabantur cum Eteonora sorore , ac Guillelmo sororis viro moratae,itςr jam coeptum svnx persequutae; sed in ipso Mantuae egressu disjunctae , ac diversae , altera Ferrariam , Florentiam alter petieta . Barbaram de duxit Vercellensis ; Ioannam Borro-maeus 3 ex nostris autem Guillelmus Dux cum Eleonora conjuge ,. et liniversa se e cognatione Ferra
iensibus nη pilis interesste voluit; Franciscum Vero Cardinalem ut Florentinis desse vellet rogavit; eique ex propinquis unum Scipionim nominatim adjunxit. Ita in varias pariss v rio eventu itum est 2 nam qui Ferrariam sunt prpsecti multis , et iis quidem prac et ris spectaculis oblectati sunt ; qui vero Florentiam adibant, Bononiam nondum perVenerant, cum, nuntio accepto , Pium Pontificem gravissimo, a le-
70쪽
tali laborare morbo , Bononiae tandiu consistere , donee certi aliquid de ejus aut recuperata valetudine, aut morte afferretur, decrevere. Itaque insequenti no- . Cte, cognito per certos tabellarios, illum jam ex humanis excessisse , excesserat autem V Id. Decembris )Franciseus Cardinalis, omnibus aliis eogitationibus posthabitis, Romam sibi advolandum statuit. Scipio vero , quanquam Francisci voluntate Romam eum sequi poterat , cum tamen se a te bus omnibus, quae ad hujusmodi iter cum dignitate consciendum pertinebant, imparatum cerneret, Patavium redite maluit, eo consilio, ut dum in Urbe haberentus comitia, ipse Patavii doctoratus insignia acciperet, Romam Si tim post novi PontificIs crcationem profecturus e qua in urbe Franciscus, ut qui Scipionem benevolentia minime vulgari complecti coeperat, et cubicula honestissima in suo Palatio ad S. Laurentii in Lucina , et alia omnia , quae ab amicissimo propinquo expectari poterant, humanissime deserebat. Sed longe albter evenit res , atque illi existimarant: nam et novus Pontifex declaratus est antequam Scipio renuntiaretur sacrae theologiae magister; et, quod multo minus verisimile videbatur , ipse Franciscus pridiEquam comitia solverentur, vitam cum morte commutavit . Quo factum est, ut seipio , quamvis inse G a