Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

32 CMMENTARIO RUM

ra Hippolyti Capilupii, Episcopi Fanensis, tunc apud

Venetos Nuntium Apostolicum agentis , egregii viri, Herculique apprime cari, allatae ad Scipionem sunt postremae illae, quae deploratam Herculis vitam asserebant: quibus tandem motus Scipio , per dispositos equos summa celeritate Tridentum contcndit: jamque, Veronam praetervectus, ad eum vix locum peritenerat, quo in loco duae coeunt viae, altera Mantuam, altera Veronam e Tridentinis alpibus serens: nec dum aliquid comperti de Herculis vita, aut morte habebat;

cum ecce eminus primo faces accensae , cruce interposita, mox atrata lectica sese illius oculis objecere . Tum vero quin Hercules obiisset minime dubitavit raed tamen propior factus ex eorum aspectu, qui pompam ducebant, erant quippe omnes ex Cardinalis sa miliaribus rem apertius cognovit . Ita factum est, ut ipsum Herculis cadaver, quod Mantuam deportabatur , Scipioni primus mortis nuntiuS suerit ; ex quo miscrabili, et luctuoso occursu quantum ipse stuporis primo, deinde moeroris conceperit, exprimi non facile potest . Cum vero mutandi equi causa Volatum usque, qui pagus, in ipsis Alpium faucibus situs, non longe aberat, suisset progressus , ibi a Caesare Malfictae Principe, qui sibi patrui corpus in itinere

52쪽

LIBER PRIMUS 33

tium rogatur, ut una secum Mantuam divertat: cui libens Scipio obtemperavit ; neque enim erat, cur Tridentum porro contenderet, nisi sorte voluisset alterius Legati morti interesse , quae accidit quinto- decimo post Herculis excessum die. Fuit is Hieronymus Scripandus, ex Eremitana Sancti Augustini familia , vir doctissimus , et summa benevolentia Mantuano conjunctus: in quorum postea locum a Pio sus-fecti sunt Ioannes Moronus , et Bernardus Navagerius Cardinales, qui sub exitum ejus anni cum caeteris sacrae illi Synodo finem, Deo adspirante, impoSuerunt. Mantuam igitur, convcrso itinere , profectus Scipio , quae Tridenti novissime acta suerant, cognoscit ; nimbrum Herculem,ipso obitus die,propinquorum, quorum. casu quodam magnum numerum eo tempore peneS Se habuit, ac quorundam etiam familiarium precibus adductum, novum condidisse testamentum ; in eoque, praeter alia multa ab ipso mutata, nonnihil eorum , quae antea Scipioni legaverat, detraxisse : quod tamen ipse aequissimo animo tulit, cum certo Sciret, id non amoris erga se remissione , sed nimia eorum, qui aderant, importunitate accidisse . Id vero ex re

ipsa intelligi facile potest: nam quod decem millium

aureorum summam , quam ei in priori testamento decreverat, ad sex millium tantum redigi, eamque

53쪽

3 COMMENTARIO R UM

nonnisi ex fructibus proventuum, quos in Hispania habebat, exigi ab eo posse voluerit, id familiarium opera factum esse nemo non sensit et qui, cum Sua legata

legato Scipionis,ut quantitate inseriora, sic ordine posteriora intelligerent, veriti, ne minor pecuniarum Suppeteret copia , quam quae tot vel munifici, vel grati animi officiis explendis Aret satis , ad eum, quem diximus, modum sibi, alterius damno, consuluerunt. Quod vero praedium quoddam, libere antea relictum, postea, decedente Scipione, ad Friderici Maskii Comitis filios transferri mandaverit, quis ambigat,id praesentis ipsius Friderici precibus datum qui

cum ex Isabella Herculis filia tres sustulisset liberos, aliquid illis in matris gratiam dari postulaverit: cumque nihil jam amplius , quod daretur, supere SSet, bonis omnibus inter fratrum filios distributis, in

absentem denique factam esse conjurationem In caeteris ad Scipionem pertinentibus prius testamentum confirmatum est: quanquam ne horum quidem possessionem adire potuit Scipio , nisi post longam juris disceptationem: obsistente illi maxime Ioan. Iacobo Parisio Calabro, qui olim philosophiam Patavii

publice prosessus , cum se Romam postea transtuli S-Set, Mantuam inde missus,Francisci Cardinalis ibidem hereditatis negotium procurabat. Cur autem tam mul-- Dj j et e

54쪽

LIBER PRIMUS as

ti eodem tempore, ex cadem cognatione, Tridenti exi- Sterent, ea suit causa , quod Guillelmus Dux honestissima, ac numerosa stipatus caterva Mantua discesserat , ut Ferdinandum Imperatorem Oeniponte tunc agentem ossicii causa inviseret : cum vero Tri entum, qua necessario iter erat faciendum, pervenisset, Herculem ibi aegrotantem invenit : quamobrem sibi non progrediendum ratus , donec quem exitum habiturus esset morbus videret, substitit, rei eventum expectans . Mortuo vero Hercule, Germanica prosecti,

ne in aliud tempus dilata , Mantuam extemplo revertit . In ea urbe coactus est Scipio aliquot menses transigere , quo rebus suis domesticis consuleret: quibus compositis, Patavium denuo se contulit, eandem prorsus vitae , ac studiorum rationem sequutus, quam,

vivente Hercule, inierat. Illud unum proprio effecit consilio, quod cum philosophiae studiis, quibus siniis ad illum usque diem operam dederat, sacrae theologiae studia coniunxit, tum quod hominem ecclesiasticum ea maxime decere intelligeret , tum etiam quod sibi Patavio discedendum non putaret absque doctoris insignibus. In utrisque autem praecipuo deinceps usus est praeceptore Friderico Pendasio Nantuano e cujus etsi potissima laus in peripatetica disciplina apud omnes magnopere inclaruerat,ad sum-

55쪽

COMMENTARIORUM

mam tamen in philosophiae studiis praestantiam eximiam quandam theologiae quoque sibi adjunxerat cognitionem . Id cum alias, tum praesertim in Sacra Tridentinae Synodi celebritate perspectum est: quo in loco et peracutas ipsius, et pias de rebus altissimis disputationes , quas Herculis Cardinalis jussu publice habuerat, mirifice commendari, atque adeo in caelum serri ab plurimis audiverat Scipio: ex eoque illius ingenium ita admiratus erat, ut non multo post Marino Caballo V. C. ac Patavini gymnasii moderatori auctor fieret hominis arcessendi, atque amplissimo interpretandi munere cohonestandi. Quoniam Vero humaniores,quas vocant, litteras non idcirco sibi omnino deserendas existimabat, com- . modissimum statuit privatam Academiam institue re , in qua non sibi solum, sed aliis plerisque daretur facultas , tum stili exercendi, tum quae did, cerant , ex moralibus praesertim, interpretandi, tum denique aliquid et soluta, et metrica oratione scribet di . Itaque ad eam rem ex omni studiosae juventutis multitudine,accitis viritim, ac selectis iis, qui ingenii acumine, atque elegantia praecellere visi sunt, brevi effecit, ut viginti nobiles adolescentes, quorum postea numerus in dies valde auctus est, sua in

eam rem darent nomina , seque iisdem legibu4 ob -

56쪽

LIBER PRIMUS 3

Stringi paterentur. Praecipuum Academicorum institutum illud erat, ut singulis hebdomadis ad Scipionem bis convenirent ; die dominico , itemque eo, qui per hebdomadam gymnasii professoribus ad animi

remissionem dari consuevit. Ibi ab uno ex Academicis , cui aut sors, aut Academiae praesectus id muneris injunxisset, vel aliqua habebatur oratio , ut in creandis magistratibus, quod tertio quoque fiebat

mense , vel aliquid more doctorum e sugge Stu explicabatur , eo idiomate , et iis de rebus , quae dicenti cuique maxime placuissent ; dummodo ab iis disputationibus abstineret, quae vel quidpiam obscoeni, maledicive continerent, Nel in scitolis ab aliis tradi solerent. Peractis iis, quae ad graviora pertinerent studia , si qua carmina Latino, aut Etrusco sermone conscripta in arculam quandam ad hoc ipsum majori

cathedrae appositam injecta fuerant, extrahebantur, et elata voce ab eo, qui Academiae erat a secretis, Censorum tamen permissu,recitabantur . Quae res, uti auditores, qui ferme aderant frequentissimi, non mediocriter oblectabat, sic tandem aliquod sui mon mentum posteris relinquendi universae Academiae oceasionem pracbuit. Cum enim id aliquando in consultationem venisset, viderenturque orationes, aliaequae

tractationes ab Academicis habitae diligentiorem, a

57쪽

38 COM LlENTARIORUM

que eXactiorem postulare censuram, quam, quae brevi temporis spatio adhiberi posset; statuerunt, edendas esse poeticas tantum lucubrationes , ex iisque non Latinas, sed quae Tusco sermone conStabant. Itaque, selectis paucis quibusdam,ea quam emendatissime typis cudenda curarunt. Extat libellus sub hoc titulo : Academicorum Aetherorum Carmina : in quo licet nonnulla perlegere , quae Scipio ipse juvenis conscripsit . Is quidem ad illud usque tempus, quoad aetatis calorem ardentior quidam pulchri sensus accessit, poeticis rebus mirifice addictus fuit e quanquam idem, ut Patavio discessit,vix dici potest, quam alienus ab iisdem suerit: sic prorsus , ut quamvis interdum vel rogatu amicorum, vel suapte Sponte conatus sit aliquam animi sui sententiam Versu exprimere, nunquam tamen , aut perraro id assequi commode potuerit . Neque vero Aethcrorum Academiae illud tan- tum extat Vestigium , sed ex nonnullis etiam cruditorum virorum libris Academiae ipsi dicatis licet existimare quam celebris praestantium adolescentum coetus ille suerit. At haec aliquanto poSt acta sunt.1ε, Iam biennium ab Herculis morte effluxerat, cum Scipioni nihil minus tum cogitanti occasio oblata est aliquam Germaniae partem, praecipuam illam tamen, - utpote quae ipsius Caesaris sedes esset,perlustrandi.

58쪽

LIBER PRIMUS

39Hujus itineris etsi potissimam cam praesetulit causam , ut Maximilianum Caesarem , qui Superiore anno Ferdinando patri vita lancto successerat obsequii gratia inviseret ; potior ea tamen fuit, ut negotium, quod sibi, et fratribus cum Vespasiano patruele intercedebat , ad Caesarem deferret. Siquidem post Herculis obitum res eo devenerat, ut Vespasianus ad

litem , quam diximus, de finibus Comessadii, alteram longe graviorem addere sestinaret, qua non Sinium pagus universus, sed omnia insuper oppida, quae vel ipsi fratres , vel Fridericus patruus jure haereditario possiderent, in controversiam vocabantur . Id se facere Vespasianus profitebatur nulIam aliam ob causam , quam quod iniquo serret animo, Aemiliam illorum matrem, quam penes erat rerum administratio, parem sibi omnibus in rebus esse velle et quae vicissim alias non leves privatae cum eo simultatis causas afferebat. Quare magno utrinque odio res agi coeperat: cum Scipio a matre accersitus longius enim abcrat maior natu Pyrrhus, paucis ante annis Cardinalis

Mantuani opera conditionibus honestissimis in Cosmi Florentiae Ducis clientelam acceptus, Germanicam profectionem suscipere jussus est Ad quam dum ille se lubens accingit, Fridericus patruus motum hunc ad se quoque pertinere non obscure intelligens, itine-

59쪽

o COMMENTARIORUM

ris socium se illi adjunxit. Quo aegre adsumpto, neque enim ipsorum ingenia conveniebant Augusto

mense iter ambo sunt ingressi. Cum Oenipontem totius Tyrolis Comitatus metropolim venissent, absente

Ferdinando Archi duce, qui eo tempore Maximiliani fratris in regno Bohemiae Vicarium agebat, salutatis ejusdem sororibus , quae aderant quinque, quarum duae Barbara, et Ioanna jam per nuntios ibi tum age tes, Alsonso illa Ferrariae Duci, liaec Francisco Florentiae Principi,desponsae fuerant, emptum navigium Conscenderunt ; ac secundo flumine Ceno in Danubium ad Pataviam delati, quinto die Viennam Austriae pervenerunt: unde eodem ipso die Allon sus Ferrariensium Dux, qui et ipse olscii causa ad Caesarem accesserat, rediturus in Italiam , in viam se dederat. Cognito eorum adventu, Caesar non modo diem illis

indixit, quo die adiri vellet, sed hoc etiam eos honore prosequutus est, ut aditum illis statim patere jusserit ad proximum intimo cubiculum,quo perpauci, ni aliquo insigni honore, aut curatione praesulgeant, admitti solent: ii ad constitutum diem Caesarem adierunt , ab eoque, quae ipsius erat singularis, atque incomparabilis humanitas , perbenigne excepti sunt. Neque vero primo illo , vel altero congressu ullum ii de rebus suis verbum secere: et diutius Artasse facere

60쪽

LIBER PRIMUS ε

distulis sent, ne eam praecipue ob causam advenisse viderentur , nisi ipse Caesar eos ad ejusmodi colloquium quasi manu traxisset. Cum enim quodam die paullo ante coenam, dimisso Senatu, interiore cubiculo egressus, in proximo, ubi complures ProCeres , atque in iis Fridericus , et Scipio aderant, constitisset ; omnibus tunc posthabitis , duos tantum ad se GonZagas vocavit: paucaque cum Friderico loquutus de podagrae morbo, quo uterque non mediocriter laborare consueverat, ad Scipionem deinde conversus, communiter ambos interrogavit , num ipsis aliqua in re opera, ac patrocinio suo opus esset Tum Scipio insperatam occasionem cupide arripiens, quaecumque prius animo conceperat de communi eorum statu longa , ac diligenti oratione persequutus est. Quibus omnibus Caesar tam facilem, ac benevolum se auditorem praebuit, ut, nec attentio maior, nec evidentior miserentis illorum animi significatio desiderari posset. Itaque in eam Sententiam responso dato , ut bono eos animo juberet es- Se , a Seque omnia , quae , salva justitia, fieri possent , facile expectare ; commentarium postulavit, qui totius cavsae capita contineret: quem Scipio cum postridie attulisset, Caesar,multis praesentibus, illum

cuidam e familiaribus ita tradidit adservandum , ut

SEARCH

MENU NAVIGATION