장음표시 사용
371쪽
rentur ; propterea sustus a nobis exponenda esse judicavimus . Hanc humanissimae naturae laudem , qua Scipio illustrabatur , minus admirabilem singularis illa religio secit, quam idem in omni vita primam rerum omnium habuit, coluitque impensissime . Hoc , ut nullis aliis testimoniis perhiberetur, satis ex his unis
Commentariis pateret, qui cum multa nobis integritatis, modestiae, mansuetudinis, beneficentiae, caeterarumque virtutum exempla exhibent, quae sunt omnia ex illo sonte prosecta ; tum plura etiam pie tatis , ac religionis suppeditant monumenta . Inter
quae illud laude dignissimum , quod is in clerum
cooptatus, tanta in eo pietatis laude versatus est, ut ostenderit, non ad otium, aut ad dignitatis amplificationem , sed ad morum sanctitatem, cunctarumque virtutum exercitationem illud a se visae genus suisse susceptum. Itaque nihil ab se desiderari unquam est passus, quod ad religionem hominis, qui sacris addictus esset, pertinere videretur. Cultusuit modico, qui neque etasus, neque insolens esset, neque tamen infra dignitatem. Et vero, si Bibliothecam excipias, quam Mutius Pansa ornatissimam fuisse memorat, et Sacellum domesticum, cujus eum scimus religionis causa fuisse studiossimum : nihil praete- Diqitigoo bys O le
372쪽
rea habuit, quod aut magnopere sumptuosum esset, aut religiosi Principis modum, ac continentiam ex cederet . sacerdotii sui fructibus ita usus est, ut magnam eorum partem in sacris aedibus sive de integro exaedificandis , sive splendidiori cultu exornandis , locupletandisque erogaverit. Templum maximum,
quod est in oppido Martiniano, quo in oppido ipse
dominabatur, a fundamentis sua impensa excitavit Itantumque Operis in ea pecuniae penuria inchoavit, cum Sustinere sumptus vix posset ; quo multo clarius pietatem prodidit suam , cum in ea re perficie da non opibus, quae sibi supervacaneae essent, usu
sit, sed quibus ipse ad vitam, dignitatemque tuendam indigeret. Mariae Dominae N, cujus aedes ad Portam Flaminiam in Urbe est; cui Titulo non primus omnium praefuit , ut Ciacconius , ac Maraccius scripsere, verum alter a Cardinali Novocomensi, ut ex Landuccio habemus, qui illius aedis scripsit historiam, domesticam sacrarii sui suppellectilem auro, argento, Sericisque pretiosam totam legavit;
quod etiam ex eodem scriptore cognoscimus 73. Porro erga sanctissimam Dei Parentem ita animo serobatur, ut nullum obsequii, atque honoris genus esset, quo non eam coleret, ac veneraretur. Quare Marinraecius idem in libro, quem ,, Purpuram Marianam n
373쪽
nuncupavit, quod in eo ex omni aetate recenseantur
qui ex Patribus purpuratis Mariam Dominam praecipuo studio , ac religione coluerunt, Scipionem amplissime laudat, quod peculiari quodam amoris sensu
in eandem raperetur. Scipionis pietatem cum omnes, qui cum eo consueverunt, tum praecipue reveriti sunt
viri illius aetatis sanctissimi Philippus Nerius , Car Ius Borromaeus Cardinalis, et Aloisius GonZaga, quibus eundem propter quandam morum similitudinem Scimus fuisse carissimum. Quam ille operam in Urbe
Borromaeo navaverit, cum in coetum nobilium adolescentium Cisalpinorum ab eodem adlectus, pios sese
mones in Basilica Ambrosiana, ex aequo , ut fieri a lectissimis illis sodalibus consueverat, ad populum habuit, hi ipsi commentarii docent, in quibus eum in illa pietatis exercitatione biennio versatum fuisse legimus, summaque cum animi voluptate versatum: ut vel ex hoc ipso quivis intelligat, quam recte de ejus pietate vir ille sanctissimus senserit, qui in e rum coetum Scipionem adsciverit, inter quos, nisi qui religiosissimus esset, neminem recenseret. Nec minus ejusdem ossicia in re, quae ad Dei gloriam pertinebat, Aloisius GonZaga est expertus, qui, ut apud Bollandianos memoriae est proditum , ejus
374쪽
se , quod tamdiu in votis habebat, humanis rebus nuncium remittere potuisse . Nam cum nulla ratio ne innocentissimus ille adolescens Ferdinandi principis Castilionensium , patris sui, expugnare Voluntatem posset, Veniamque ab eodem impetrare , ut, principatu abdicato , in quem , quod maximus natu ex ejus liberis esset , aetatis jure succedere ipsi debebat, in Societate Iesu id vitae genus susciperet , ad quod caelesti instinctu suerat vocatus 3 Scipionem rogavit, ut in tam difficili negotio sibi apud parentem adesset. Paruit Scipio libentissimo animo
animo consanguineo suo tam justa petenti; eaquc Provincia suscepta, tantum apud Principem Ferdinandum suasionibus potuit, atque auctoritate , ut
ille tandem manus dederit; neque amplius filio repugnare ausus, rem illam totam ipsius Scipionis arbitrio permiserit 7 . Itaque Aloisius ejus opera voti tandem compos effectus gratissima memoria hoc ejus ossicium recoluit semper ; ab eoque tempore tamquam alterum salutis suae parentem, deque se Omnium optime meritum, ut ipse praedicabat , Scipionem agnovit, atque dilexit. Neque habita solum beneficio gratia, verum etiam relata est. Quippe sanctissimi adolescentis consuetudine ita ille se a cadu- earum rerum studio , atque admiratione quod idem
375쪽
de se testabatur abstrahi paullatim sensit 3 ut, quamvis in vita caelestia illis antiquiora semper habuisset, multo tamen vehementius eorum desiderio , est in dies inflammatus, ex quo ei et Aloisii sensus cognoscere , et admiranda illa virtutis exempla intueri contigit: ut magnum operae suae in eo juvando fructum se percepisse diceret , ac laetaretur 7 .
Neque hic illud est praetereundum, quod ibidem legitur ; cum id et praesagii loco haberi possit, et albeneficii gratiam declarandam pertineat . Etenim quodam die, cum is aegrotanti graviter Aloisio
assideret ad eum enim invisendum , dum morbo illo decumberet, quo tandem extintus est, assidue ventitabat: quamvis , quod arthriticus esset, surportari illuc manibus famulorum hecesse esset : idemque inter loquendum dixisset ; praesentire se , quod valetudine adeo infirma , totque incommodis obnoxia uteretur, minime vitalem esse futurum .,, Recteis igitur seceris , illico Aloisius excepit, si ad mi-
is grationem hanc , cujus tempus haud longe abesseis conjicis , toto te studio comparaveris ; nec , quari es sapientia vir, minimi beneficii loco ponendumis duxeris, quod instinctu quodam mentis admoni-h tus hoc ipsum appropinquare praesentias e neque enim sine Dei consilio , ut haec in nobis experi fg I
376쪽
, mur seri existimandum est si . Quae Uerba neut, quam temere fuisse a prudentissimo illo adolescente prolata, docuit tum motus quidam animi, summa tamen cum tranquillitate conjunctus, quo subinde corripi se Scipio sensit, tum mors ejus ipsa, quae non multo post tempore est audita 74 . Etenim cum
idem mutandi caeli causa, ut solebat, in Martinianum suum se contulisset ; ibique , domesticis rebus compositis , ita corporis valetudini operam duret, ut tamen, Aloisii admonitu, qui jam eo tempore e vita migraverat, majori studio animae vacaret suae, atque aeterna meditaretur, in morbum incidit ; cujus vis in dies ingravescens, cum nulla medicorum arte cohiberi potuerit , hominem extinxit. Quamdiu autem ille aeger decubuerit ; quonam morbi genere extinctus sit, nos memoriae proditum non invenimus . Hoc tamen multorum litteris testatum est, Scipionis mortem cum caeteris ipsius vitae partibus mirifice consentaneam suisse . Scimus enim, non domesticos solum , sed etiam externos, qui viri elarissimi virtutem cognitam habuerunt, ad leniendam acerbitatem vulneris, quod ex ejus interitu acceperant, hanc consolationem adhibuisse ; quod
is scilicet summam religionem , admirabilemquo animi securitatem in illo pleno aleae tempore OSten
377쪽
disset. Desideratus est vir immortalitate dignissimus v. Id. Ian. Anno MDXCIII. , quinquagenario vix major ; ea nimirum aetate cum, nisi morbi, ac mors intercessisset, nihil tam magni ac praeclari erat , quod non a religione, doctrina, humanitate ejus tum Ecclesia,tum litterae polliceri sibi potuissent. Elatus lanere,ut par erat, amplissimo: quod tamen, haud clarius frequentia secit, quo celebratum est, quam lacri mae , quibus est honestatum . Quod omnino ita fieri oportuit, cum nemo ex ullo ordine inveniretur, qui non aliquo beneficio a Scipione suisset affectus ;nemo simul, qui doctrinae, humanitatis , modestiae, religionis ejus exempla non commemoraret . Uerum cum singuli ubique , tum praecipue Fratres ejus doluerunt, qui etsi semper ipsius liberalitatem , a que benevolentiam senserant, maxime tamen paullo ante quam is moreretur erant experti . Etenim is, qua erat animi magnitudine, in bonis partiendis, quae familiae suae post multas controversias ex Vespasiani Gonzagae patruelis sui haereditate tandem fuerant adjudicata , ea largitate usus erat, ut, mi nima quadam illorum parte sibi retenta , caetera omnia fratribus habenda reliquerit: ne scilicet suorum
commodorum cupidior . quam domesticae conco diae studiosus videretur . Nec minus apertis dolo- ita . by ooste
378쪽
ris indieiis ejus viri mortem, ubi de ea Romam perlatum est Patres Cardinales universi sunt prosequuti, qui, Scipione extincto , clarissimum sui Collegii lumen extinctum esse senserunt; et Clemens UIII. Pontifex Maximus , qui cum singularem hominis in-.tegritatem , modestiam, doctrinam , nosset, pro pterea eum faciebat plurimi, habebatque carissimum. Itaque postquam a Iulio Caesare Gonraga fratre ejus certior est factus, eum e vita migrasse: litteris re- Sponso datis , jacturam , quam ipse fecerat in tanti viri interitu gravissimis verbis doluit; et, commemo ratis ejusdem virtutibus , amplissimo omnium testi monio Scipionis memoriam honestavit . Ad has principum virorum amoris in Scipio. nem significationes accessit luctus litteratorum, qui eo acerbius tanti viri desiderium tulere, quod is ea semper in id genus homines voluntate fuerat, ut qui litterarum ornamentum , ac decus esset, idem doctorum omnium patronus , parensque amantissimus haberetur. Porro qui fuerint in ejus obitu horum Virorum sensus , quanto praesidio eorum unusquisque, Scipione extincto, se spoliatum doluerit, quae testimonia in orbitate illa acerbissima virtuti, ac promeritis ejus ab omnibus tributa fuerint , ut caetera omittantur, declarat epistola illa ,
379쪽
quam eorum omnium dolentissime Ioannes Baptista Guarinius, eo demortuo, ad Ferdinandum GonZagam ipsius Fratrem consolandi gratia scripsit. se Amisitis Mantua, ait ille, eximium ornamentum suum, Manis tuanorum Dux consanguineum praestantissimum , D vestra domus parentem optimum, Roma Pontiri ficem designatum , Ecclesia defensorem acerriis inum, Patres Cardinales coronae margaritum suae, ,, litterae decus praeclarissimum , lirierati viri cer- ,, tissimum patrocinium , orbis denique terrarum vi-
,, rum omni Virtutum , Omni ornamentorum genereis cumulatissimum . Verum , ut maxima ab omnibus,, in tam cari capitis casu jactura sit facta , neminiis tamen gravius quam mihi esse dolendum sentio ;ri cum caeteri habeant sertasse aliquid, quo tanto is in dolore reparare damna tristissimae orbitatis is queant: mihi autem uni, quo refici in solitudineis mea possim, suppetat nihil. Ecquem enim patro- is num unquam aut vetustiori, aut arctiori, aut fir- ,, miori amicitiae necessitudine , quam qua mecumis Scipio devinctus suerat , conjunctum inveniam ξ,, quem cariorem quem prudentiorem quem ami- ,, ciorem experiri unquam possim Qui, quo me ,, amore a prima est aetate complexus, eodem ita O, conatanter in omni fortuna dilexit, ut nec loco- ' Diuitia Dy Coos
380쪽
,, rum disjunctione, nec dignitatis ipsius amplificatiori ne, nec rerum mearum vicissitudine, ullo unquamis tempore illius in me , aut voluntatis imminutio, is aut consuetudinis immutatio sit facta . Quem etsi is tanquam dominum ego et coluerim , et Obser ,, Vaverim Semper, ille tamen a me amicus, quam is dominus haberi maluit. Amicus autem cujusmodi D nempe is , quo nec fideliorem ullum , nec inteis griorem, nec meorum commodorum studiosioremis Optare mihi unquam poteram ; cum idem amicus , is idem studiorum socius, idem scriptorum judex, is idem laborum levamen, idem denique mihi tem D porum praesidium , vitae solatium esset si ' Extat etiam Torquati Tassi in Scipionis morte epistola ,
haud illa quidem ita dolenter ad Constantinium scripta ; hujusmodi' tamen , quae gratissimi in Scipionem animi indicia habet; cum in ea ille, quod a nobis supra memoratum est, ad memoriam tanti viri propagandam librum de Immortalitate scribere se velle dicat , in eoque Scipionem ipsum facere loquentem r quod tamen scriptor ille clarissimus morte interceptus haudquaquam praestitit. Academiae PDtavina , Mantuana, Bononiensis , quarum prima Scipionem, ut vidimus, Collegii, splendorisque sui auctorem agnoscebat, reliquae et collegam studiosissi-Z EDi iliaco by Cooste