Scipionis Gonzagae cardinalis Commentariorum rerum suarum libri tres. Accessit liber quartus Paraleipomenon. Auctore Josepho Marotto. Quos Aloisius Valentius Gonzaga card. primum edidit et Cajetano fratri inscripsit

발행: 1791년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

COMMENTARIORUM

32 arendum est. Nihil enim ad clarorum scriptorum excellentiam intelligendam utilius est, quam ea nosse

judicia, quae a viris intelligentibus de illorum libris sunt facta, sive quid in illis iidem laudandum , sive

quid reprehendendum existimaverint . Verum ne , propterea quia hoc monumento caremus, caetera , quae de hujus poematis censura exposita a nobis

sunt, in dubium revocari possint, his de rebus nunc cum Scipionis, tum Guarinii ipsius testimonia proseremus . Ac Scipio quidem in ea epistola, quam ad Guarinium scribit, postquam ei poema , quod sibi expendendum miserat, summo se studio, ac diligentia semel, atque iterum legisse significavit; idemque, ad exquisitam ejusdem elegantiam declarandam,

ostendit ; hujusmodi opus illud sibi judicari, ut, si

quid peccaret, potius ob nimiam concinnitatem, atque ornamentorum copiam , quam quod ulla aut artis, aut elegantiae laude careret, peccare videretur ; ut in convivio, si accumbentibus singula melle delibuta , ac saccharo condita apponantur haec addit se Mitto tamen ad te nonnulla , quae in eodem se perlegendo mihi singula quaeque rimanti notatari sunt; eaque mitto, non quo elegantissimum opus D tuum emendatore ullo indigeat, aut, sicubi aliis quid corrigendum sit, id ita praestare me posse Digiti ac by GO le

342쪽

LIBER QUARTUS 3α a

n putem, ut non multum de summa ejusdem operisis venustate depereat, sed ut morem geram tibi,qui id is a me postulasti se . Cui epistolae sic Guarinius respondet is Quod pro singulari tua humanitate, in is to studio, ac diligentia in poemate meo inspicienis do allaborasti; idemque tam accurate , quae tibiis in eo corrigenda visa sunt, ad me scripta misisti; is ac demum quod tam honorifico auctoritatis tuae se testimonio illud tibi tantopere probari significasti, o pluribus nominibus obstrictum me valde esse tibi , D maxit namque gratiam habere profiteor. Profectois auctoritas tua tanti est apud me ponderis , ut ejuso judicio universi terrarum orbis judicia graviora

,, non ducam; neque adprobationi tuae omnes Ve- ,, terum tragicorum victorias putem ullo modo an-

D teferendas is Tum, paucis interjectis, quae partim ad gratissimam olscii illius praedicationem,partim ad gratias agendas pertinent, haec addit is De iis vero,

B quae tam sapienter in opere meo tibi notanda cen- ,, Suisti, alias, cum otium nactus fuero, scribam ad D te , quae oportere judicabo . Ex quibus omnibus, si minus ea noscimus, quae in Guariniano poemate aut emendata a Scipione sunt, aut emendatio.

ne digna iudicata, illud certe planissime docemur, Guarinii fabulam Scipionis judicium subiisse; et cem

343쪽

3 COMMENTARIORUM

Surae ejus auctoritatem Scipiori illi elegantissimosuisse gravissimam . Quod sane quale sit, et quantum valeat ad eam intelligentiae opinionem declarandam , qua Scipio in primis commendabatur, nemo non videt. Neque cnim poeticae artis non is consultissimus esse debet, cujus sententiam in eo scribendi genere tanto studio ab iis viris exquisitam videmus , qui omnium judicio inter poetarum principes recenscntur ; adprobationem vero tanti habitam , ut qui sapientissimi suere , auctoritati ejus unice sibi acquiescendum esse arbitrati sint. Sed mirandum non est, Scipionis intelligentiam, atque operam in expendendis excellentium virorum scriptis, tanto litteris usui, atque adjumento suis se , cum etiam leges veluti quasdam ab eo viro sapientissime traditas habeamus, quibus clarorum Scriptorum libri, et expendendi , et emendandi sunt. Ferebant graviter litterati viri, Balthassarem Castilioneum in elegantissimo opere, quod de Viro Aulico concinnaverat, interseruisse nonnulla, propter quae interdictum omnibus ejus libri lectione esset ; illudque dolebant, quod propter paucula illa , quae censurae nota in eo digna fuerant judicata , reliqui operis

etiam lectione abstinere cogerentur, quod et elegan tissimum esset, et eo nomine , vel ipsorum censo vii iaco by GOos e

344쪽

LIBER QUARTUS sas

rum judicio probatissimum haberetur. Itaque nemo erat bonarum litterarum paullo studiosior, quin id magnopere de si ieraret, ut nova ejus libri editio fieret , sublatis illis , quorum lectione aut infici alia

qua ex parte mores, aut laedi vel minimum religioe posset. Incubuerat in primis in eam cogitationem Bernardinus Martianus Mantuanus, singularis ingenii, ac multarum litterarum vir , idemque Balthassaris memoriae studiosissimus, ut qui etiam ejusdem viri clarissimi vitam , quam habemus , scripserat, cae teraque ejusdem opera collegerat, vulgaturus omnia una cum libro de aulico, si tamen ejus libri emendandi potestas fieret . Is igitur , qua erat apud Scipionem gratia , eum per litteras etiam atque etiam rogavit, uti pro sua auctoritate ea siquidem

pollebat plurimum ab iis, penes quos Romae arbitrium hujus rei esset , illud impetraret, ut in iis, quae censura digna judicata suerant, castigari Balthas- saris librum juberent , castigatumque deinde vulgari iterum paterentur. Indignum enim videri, opus hujusmodi , quod esset ab eo viro scriptum , qui Clementis VII. Pontificis Maximi ad Carolum V. Augustum Imperatorem orator suisset, in ejusque muneris functione e vita decessisset, diutius , interdicti hujus causa , latere obscurum in Italia, cum extra

345쪽

3is COMMENTARIORUM

Italiam , excultarum nationum ferme omnium linguis redditum , in omnium manibus esset, ac non sine singulari voluptate, ac commodo legeretur . Nec re cusavit provinciam Scipio, tum ut Martiano ipsi, quem in paucis diligebat, gratificaretur , tum praecipue , ut Balthassaris civis, ac consanguinei sui nomini P Spectum esset. Itaque, negotio suscepto, non illud solum exprimendum a Censoribus curavit, ut emendandi operis ab ipsis potestas fieret, sed illud etiam cavere voluit, ne qui emendator apponeretur, arbitrio suo rem illam gerere te Verum modum quendam adhiberet, quo ita religioni, ac moribus consultum vellet , nihil ut tamen de excellentis hujus operis venustate, atque elegantia detraheretur. Quapropter de librorum emendandorum ratione epistolam gravem , et doctam ad Camillum Castilioneum Baltharsaris filium scripsit, in eaque leges , quas memorabamus , statuit, juxta quas ipse cum generatim clarorum virorum libros expendendos, tum praecipue opus hoc , quo de agebatur, corrigendum esse cen

se bat . Est porro haec epistola hujusmodi , quae cum in singulis , quae habet, ingenium , eruditionem , iudicium Scipionis probat, tum in hoc potissimum prudentiam commendat, atque aequitatem. Cum enim de ratione disserit, qua emendandi ii libri Diuiligo by Eoost

346쪽

LIBER QUARTUS 3 ar

sunt , quorum praecipua laus , stili concinnitate, atque sermonis lepore continetur, cujus generis Balthassaris opus erat ) hos ea lege castigatos vult, ut , demptis solummodo iis, quae aut religioni adve Santia , aut noxia moribus deprehendantur , nihil praeterea addendum censeat , nisi sorte unum , aut alterum verbum sit adjiciendum quo suppleantur ea, quae sunt rejecta. Praeterquam quod enim nova addere minime necessarium arbitratur ad id praestandum, quod censori propositum in emendando libro esse debet, illud praeterea inesse incommodi contendi quod Saepe non sine magno librorum ipsorum detrimento id fieri sit necesse: cum non omnium ingeniorum sit illud praestare, ut eadem venustate , ac lepore sim ea, quae inseruntur, atque illa fuerant, quae sunt repudiata . Tum flacum fieri legentibus dicit, si doctorum virorum scriptis admisceantur aliena, quae ab eodem sente prosecta haberi possint, a quo nullo modo prosecta sunt: quod quidem, nisi a nativis asscititia distincta sint, quae inseruntur, a dolo haud videtur abesse . Plurima in hanc rem, cum erudite , tum ingeniose ad ijcit ex omni ratione, atque antiquitate deprompta, quae sane, et ad rem illuminandam plurimum faciunt, et ad leges ipsas , quas tradit, firmandas mirifice accommodata sunt . Haec nos

347쪽

COMMENTARIORUM

omnia libenter persequeremur, sunt enim singula memoratu dignissima, nisi Eminentissimus Vir , qui hos Commentarios edidit, a nobis admonitus, hanc Scipionis epistolam, quam pretio longe maximo habendam putabamus, in Castilioneorum Tabulariis

Mantuae latere , eam ab humanitato Teresiae Casiblioneae, Matronae spectatissimae , una cum caeteris epistolis, quae ad eandem hanc controversiam pertinent, facile impetrasset. Ea itaque suo loco cum caeteris monumentis a nobis asseretur : nee dubitamus, quin ex hoc monumento , quod nunc primum editur, ut ut breve sit, haud exiguum tamen cum Scipionis ingenio, ac judicio decus, tum Commenta

riis ejus pretium sit accessurum .

Quaeret sertasse quispiam , cur has Scipio leges ad Camillum Castilioneum scriperit,non autem ad Hieronymum Ciccarellium , a quo scimus deinde Balthas saris librum suisse emendatum . Hoc vero quare factum sit, nos et ex aliis Scipionis epistolis , et ex Martiani ipsius Vita cognoscimus, quam ab Irenaeo Aiso diserte , atque erudite scriptam Carolus Valentius Gondaga V. C. Hieronymo Tiraboschio, scriptori nostrae aetatis doctissimo, dedicavit. Put bat siquidem Scipio , pronum esse a Romanis librorum Censoribus impetrare, ut liber a Martiano ipso

348쪽

LIBER QUARTUS 32s

Mantuae corrigeretur. Itaque ad Cain millum epistolam illam scripsit, quo is eam cum Martiano communicaret . Verum irrita omnis eius cautio cecidit. Neque enim, quemadmodum illud auctoritate sua consequutus est, ut emendari, atque edi denuo liber

posset, illud item opere vel magno adhibito, impetrare unquam valuit, ut is extra urbem emendaretur ; eaeque in eodem corrigendo servarentur leges , quas ipse servandas judicasset. Ejus itaque castigandi operis provincia Antonio Ciccare illo demandata est ; isque , pro ingenio suo , Balthassaris Castili nei, tanti viri, opus emendare non dubitavit: neque id sine severitate : ut Cammilio Balthas saris ipsius filio visum est, cujus litteras habemus ad Scipionem scriptas , in quibus cum eo queritur , nimium severe cum patris sui opere actum esse. Haec igitur tanta doctrinae commendatio, quae in ejus praesertim nobilitatis viro novum quiddam, ac

tanquam prodigii simile putabatur , dici vix potest

quantam Scipioni omnium ordinum aestimationem , atque benevolentiam conciliaverit s atque eorum praesertim , qui, cum ingenii, et doctrinae laude in primis censerentur , de ingenio, ac de doctrina ejus rectius poterant existimare. Igitur dijudicari non poterat plusne ille coleretur ab omnibus, an amaretur.

349쪽

COMMENTARIORUM

33o Quanquam vero haec tam mirifica omnium ordinum in eum voluntas non ita uni ejus doctrinae tribuendae St, ut non etiam caeteris virtutibus illis tribui debeat, quas idem cum praeclarissima doctrinae laude conjunctas habebat : quibus si caruisset, nunquam sortasse tantam apud omnes gratiam nactus fuisset .

Etenim quod serme semper fieri videmus quemadmodum opes, genus , amplitudo , ita et doctrina , qua

homines intcr caeteros eminent, nisi cum iis virtutibus conjungatur, quibus aliorum voluntates conciliantur; quamvis ad famam, atque admirationem inter homines excitandas plurimum valeat, saepius tamen non tam gratiam , ac benevolentiam parare , quam obtrectatorum invidiam , atque criminationem creare

solet. Quibus incommodis si minus obnoxia Scipionis doctrina suit, idea propter est factum, quia, ille , ut nullis laudibus caruit , quibus excitatur hominum admiratio , ita etiam virtutibus iis sui tornatissimus , quibus eorundem demerentur voluntates . Ac primum in tantis cum amplitudinis, tum ingenii ornamentis, quibus unus inter omnes maxime explandescebat , ea modestia commendabatur , ut intelligi non posset utra ille laude esset illustrior. Vestigium in eo arrogantiae animadvertisses nullum , ab omni gloriae insolentia, atque doctrinae Disilirco b, Corale

350쪽

LIBER QUARTUS 33 r

ostentatione in vita semper abhorruit: neque id solum nihil unquam magnifice de se praedicando ostendit, verum etiam Semper demisse sentiendo. Quod quis interpretetur utrum clarius moderationis indicium sit, an ingenii, et sapientiae λ Etenim ut illud compertum est, arrogantiam semper cum inscitia conjunctam esse ; ita illud etiam exploratissimum, a sapientia raro sejunctam esse modestiam . Quod ex eo etiam fit, quia qui sapientiores sunt plura in doctrinis vident, quam quae a se omnia nosci posse cognoscant; qui vero sunt hebetiores, quibus finibus scientia sua continetur, iisdem putant terminari sapientiam : itaque, ut longe a summa doctrinae laude se abesse putant , qui plura sciunt;

ita omnia se nosse credunt, qui in Summa rerum ma

ximarum ignoratione versantur. Ex hoc igitur factum est, ut quo clarius sapientia sua Scipio emineis bat, eo minus ejus laude excellere arbitraretur. Itaque si, cum aliquid in disputationem de doctrinis veniret , idem rogaretur, ut sententiam aperiret suam; non ille quidem , qua erat ingenii, ac naturae facilitate , scitantium voluntati repugnabat unquam, Verum ita loquebatur, ut semper opinanti propior es set , quam affirmanti. Atque id etiam dum ipse tam recondita, ac nova ex omni doctrina deprompta in Τ t a Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION