장음표시 사용
351쪽
medium ad ea, quae quaerebantur afferret, quae non solum mediocris scientiae viris ignota essent, verum etiam sugerent scientiam prudentissimorum : ut mirarentur omnes, tantas Sapientiae opes, tanta cum animi moderatione potuisse conjungi. Hanc hominis in summa ingenii, ac doctrinae laude modestiam ad vivum expressit Ansaldus Ceba in dialogo suo De Poemate heroico, cui nomen GonZagae fecit, propterea quod eam, quam instituit disputationem, in Scipionis Gon Zagae personam, in Prosperi Martii tenglii , in
Torquati Tassi contulit. Is enim, quamvis , ut con sonum erat, docentis partes Martinengo tribuerit; longe enim is dum viveret utrumque illorum aet te antecedebat ita tamen Scipionem, qua interr gantem , qua disputantem facit, ut nec ingeniosiorem eum facere possit, nec modestiorem . Prodiit hic dialogus anno MDCxxi. , haud ita multo post tempore quam Scipio, ac Torquatus e vivis excesserant. Verum tunc habitus fingitur, cum Torquatus poemati scribendo operam navabat suo, nec dum illud
absolverat. Quod de industria factum ab Ansaldo nonnulli arbitrati sunt. Cum enim ille Torquati poema carpere eonstituisset, quod in aliquibus, ut ipse opinabatur, ad Aristotelis regulas minus esset exactum; neque, ob operis celebritatem, aperte auderet contra Dissilirest L
352쪽
illud dicere r id excogitavit, ut tunc temporis Sermo ille institutus fingeretur, cum Torquati poema non dum in manibus hominum esset: ita ut quaecumque in epopoeja Martinengus servanda diceret, quae minus deinde a Torquato servata essent, ea neque ullo modo Torquatum attingere ; neque, quod tanto ante Scripta essent, contra poema ejus dici tunc potuisse viderentur. Hoc nimirum Ansaldus iaciebat, quod etiam ex Crescrmbenti testimonio compertum est, ut appareret, Hesterrem suam, hoc enim poema ipse fecerat, quia Aristotelis leges in ea religiosissime Servarentur, propterea longe ei poemati praestare, quod a Torquato scriptum esset. Hanc disputatio
nem nemo non videt non Torquatum modo alti
gere , sed etiam ad Scipionem, caeterosque illius carminis censores pertinere, ut qui in universo illo opere inspiciendo, aut, per imprudentiam , ea minus animadverterint, aut susque deque habuerint, minu que emendanda curaverint. Non est hujus loci, ut hos clarissimos viros ab hac criminatione vindicemus eam quaestionem ingredi, cujus tractatio ab iis, quae iapraecipue nobis narranda proposuimus, nimium nos
avocaret. Hoc tamen reticendum nullo modo osse videtur; nihil horum , quae dissimulanter, ac tanquam aliud agens, criminatur Anraldus, aut Scipionis, aut
353쪽
censorum poematis illius scientiam sugisse; deque his Torquatum de consilii illius sententia a Scipione fuisse commonitum ; illum vero, qui Aristotelis Epopoeiam, tanquam alterum Tulliani illius Crassi orat rem, aut alteram Platonis Rempublicam duceret, id statuisse ab initio, in eoque semper perseverasse ; in iis quidem , quae potiora essent, nunquam ab Aristotelis norma ne latum quidem unguem recedere ; in
caeteris vero, quae minoris momenti viderentur, aut
ingenii sui ductum , aut aliorum excellentium poetarum exempla sequi ; neque quod Munt in verba
magistri, ullo modo jurare veller praesertim si tamia illa in Aristotele sequendo diligentia, ac prope religio poematis sui aut granditati, aut venustati ossicere interdum potius , quam prodesse posse videretur . Et vero nemo inficias iverit , eas Epopoejae leges ab Aristotele suisse praescriptas, quarum si quis singulas servare Velit, nullum Epos unquam conficere possit: nec sane poema ullum ex iis, quae clarissima habentur scimus adhuc extitisse, in quo leges eae singulae fuerint servatae . Qua in re si Ansaldus secus, ac Torquatus Sentit, sentiat licet, dummodo tamen illud fateatur, non propterea minus praeclarum Torquati opus extitisse , neque ob eam causam Gothiseedo illius Hesterrem ejus esse ullo modo prae
354쪽
ferendam, quae, ut diligentissime ab eo juxta Aristotelis leges scripta sit, ita tamen multis aliis cum naturae, tum ingenii luminibus caret, quae in epico poemate longe antiquiora sunt habenda, ut ob eam causam ab eodem Mario Crescimbenio, magnae in rebus poeticis intelligentiae viro, id de Ansaldo Cebapronunciatum legamus se Virum hunc, caeteroqui do- ,, ctissimum , plus ad poematis leges tradendas va- ,, luisse, quam ad poema scribendum ,, . Neque tamen eruditissimum hominem reprehendimus: quinimmo potius omni laude dignissimum judicamus. Est enim dialogus ille, ut summa doctrina conscriptus, ita et exquisita elegantia, et urbanissima festivitate . Ad haec illa laus accedit, quod in eo ita de poematis
heroici legibus disseritur, nihil ut de Torquati ingenio , atque doctrina detrahatur: quod adeo cavet An-saldus, ut nisi qui aut sagacior sit, aut illud cognitum habeat, quae in eo dialogo juxta Aristotelis leges servanda in poemate heroico praescribuntur, ea a Torquato minime esse singula quaeque servata, coguoscere nemo possit, hunc dialogum Torquatum ipsum carpere, ad ejusque poema , caeterosque ejusdem poematis censores pertinere . Quam in scribendo temperantiam utinam imitarentur, ac sibi pro
priam vellent, qui de aliorum scriptis sententiam ser
355쪽
re, atque judicii sui auctoritatem interponere volunt: quam cito litteratorum dissidia, clamoresque conquiescerent e qui plerumque non tam ex veritatis studio ; quam ex illiberali quadam viris doctissimis obtrectandi libidine oriri solent. Sed illuc revertamur. Hanc in ingenii sui opinione modestiam, quae tanquam ejus propria laus cognita , ab iis etiam, qui
post ejus mortem scripserunt, celebrata est, nos cum in omnibus , quae ab eodem Scripta sunt, cernimus, tum praecipue in commentariis ejus elucere usque
quaque videmus: in quibus quippe, cum res suas omnes ing ue narrandas sibi proponat, ita parce, ac pudenter, in iis praecipue , quae aliquam ipsius laudem habent, semper loquitur, ut nilail unquam
offendas, quod aut paullo gloriosius praedicatum de
se, aut non modestissime expositum tibi videri possit. In quo quidem tanta uSus est Severitate, ut cum sua in litteratos viros studia, atque Officia narrare sine ulla jactationis suspicione potuisset, eamque operam,
quam in eorum scriptis expendendis plurimam haud semel adhibuit; ne sorte ea commemorando, aut albquid adrogare sibi, aut quidquam detrahere de laude illorum videretur, ita omnia dissimulavit, ut nullum in scriptorcs illos promeritorum ejus vestigium appareat . Quod eo pluris faciendum videtur, quia iidem D sitir es by Cooste
356쪽
ipsi, ut paullo ante commemoravimus, qui sua scripta ejus judicium subire voluerunt, non solum Scipionis ossicium apertissime testati sint, acceptumque ab eo beneficium praeseruierint semper, sed etiam censuram , atque judicium ejus singularis sibi honoris, ac commendationis loco duxerint. Sed quo ille in ossicio dissimulando cautior, eo fuit in praestando diligentior; semperque Visus est nihil antiquius, aut jucundius habere, quam de omni bus bene mereri . Hac etiam laude ita est ille illustratus , ut nullo humanitatis genere quisquam ei superior haberetur . Nemo siquidem illo suavior , nemo benignior, nemo liberalior. Amicorum ita studiosus suit, ut quos ab adolescentia dilexerat, eos in omni vita habuerit carissimos , nunquam eorum temporibus desuerit, et cum eis in honore faverit, tum in calamitate opitulatus sit. Erga litteratos viros ita animo ferebatur, ut eos simul obsequio coleret, simul patrocinio tueretur. Erat Scipionis domus cum litteratorum omnium diversorium, tum persu-gium amicorum, in quam nemo unus se reciperet, a quo unquam ejus praesidium desideraretur . Itaque Mutius Pansa idem ille , qui in suo libro De Bbbliotheca Vaticana Scipionem, ob eximiam in omni disciplina excellentiam is lumen, ac decus cum huma-
357쪽
narum, tum divinarum doctrinarum dixit;cum eundem a singulari, qua praestabat, humanitate , laudare voluit ,, amicorum,ac doctorum virorum omnium lumen,
ac columcn is appellavit , qui non tam suis , quam aliorum commodis natus videretur . Idem de ejus humanitate , ac beneficentia caeteri omnes testati sunt, qui de eodem meminerunt ; propter quam tantis cum laudibus extulerunt, ut nihil honorificentius testimoniis illis esse possit,quae ob eam caussam ei sunt tributa. Horum tamen elogia, licet amplissima sint, nos minime ducimus hic esse exponenda, cum de Scipionis humanitate, fide, beneficentia, ea Suppetant monumenta , quibus per nos hanc viri clarissimi laudem dignoscere possumus . Nec tamen Singula persequemur, cum et brevitati serviendum sit, et ad reliqua properandum. Itaque unus Torquatus Tassus,ille qui de Scipionis doctrina tam multa nobis testata reliquit , idem etiam plurima ad ejusdem humanitatem declarandam suppeditabit . Tanta enim in eum unum sunt a Scipione prosecta, ut cum de hac ejus laude nobis scribendum sit, testem Torquato locupletiorem inveniamus neminem .
Hae porro amoris significationes , quas a Scipionis humanitate plurimas hic unus accepit, docebunt quid de caeteris illis etiam nobis judicandum sit, Di y Oogle
358쪽
qui eidem viro beneficentissimo sua quaeque Se accepta referre testarentur . Quod autem de Torquato uno ea perhibemus , id non sine causa facimus , sed ut clarius quae fuerit ea Scipionis virtus elucescat rcum illud apparebit, in eum etiam virum Scipionem sua studia contulisse , eumque omni beneficiorumgencre cumulasse , qui quamvis ingenio maximus , atque doctrina clarissimus omnium judicio fuerit, ea tamen cum naturae , tum sortunae conditione serme in omni vita usus est, quae, si minus ad abalienandas a se, haud certe ad sibi devinciendas amicorum
voluntates comparata esse videretur. Quae ut clarius intelligantur, aliquid de hujus hominis indole,
ac sortuna videtur esse dicendum .
Fuit Torquatus natura non difficili illa quidem semper, aut aspera, Verum, quod habitudine corporis minus commoda esset; bilis enim atrae morbo , quam
Graeci appellant laborabat ita identidem
tristitia incessebatur, ut non omnium horarum vir esset, et requiri interdum Torquatus in Torquato videretur . Siquidem cum tetri hujus humoris vis hominem urgeret , omnia suspiciose , inconstanter, morose agere , quidquid increpuisset pavere, nusquam apparentia cernere , insana appetere , saniora repudiare; neque solum invidiam, atque obtrecta-V v a
359쪽
ttollem inimicorum , quorum ab acerbitate assidue agitatus est, indignari , sed in os scio etiam , ac bonefactis amicorum fastidire , atque irasci . Ad haec , in cumulum miseriae, illa res accedebat, quod idem, quamvis nobili natus loco esset, tamen tam anguStain re familiari versabatur , ut sine alienis opibus vix egestatem tolerare suam posset, nedum tueri dignitatem . Quod etsi nullo hominis vitio fieri perspectum omnibus esset, verum eorum culpa , qui nullo jure ejusdem fortunas vi occupatas tenerent: ex hoc tamen non fiebat, ut qui iniquissimam tanti viri vicem indigne se serre dicerent, iidem etiam mederentur calamitati . Neque id satis sortunae suit, quae ita hominem exercuit semper , ut quamvis ea varia, mutabilisque stratur, in hoc uno tamen vexando summa omni tempore constantia suisse sit visa. Nam perinde quasi tantis aerumnis perserendis calamitosissimus vir nondum satis indigna vitae conditione uteretur , illud etiam effecit , ut idem apud Alsonsum Ducem Ferrariensium, cujus in aula inter eos , qui ab admissionibus Sunt, apparebat, in eaque ob ingenii sui celebritatem unus omnium maxime florebat gratia, de repente propter interpositas nescio quas simultatum camsas , ita graviter offenderet, ut a summa benevolentia in maximam invidiam prolapsus, gravissimas Diuitiaco bys c Ale
360쪽
ob eam causam acerbitates perferre coactus sit.
Etenim in custodiam datus ; quod , ad asperitatis famam declinandam , sanandi hominis causa Alfonsus a se fieri obtendebat, tamdiu infelicissimus vir in sordibus, et squalore inter dementes detentus est, donec satis est visum ; siquidem ille mentis compos non esset, ut ad sanitatem posset restitui; sive pintius , quemadmodum ab omnibus est judicatum, si nondum ille omnino esset de mente dejectus , uti de illa penitus deturbaretur . Reliqua vitae pars haud absimili conditione fuit . Nam , posteaquam est a custodia illa septem post annis egressus, eadem sortuna hominem , quemadmodum ab initio coeperat, constantissime insectata, eum dum vixit aegrimonia, morbo,inopia, solitudine, omni denique aerumnarum genere jactavit Semper: neque unquam ab ingenio discessit, aut converti in melius visa est, nisi
ut ei amarius illuderet . Quippe cum , mutatis parumper rebus, in eo jam ille esset, ut summo honore potiretur ; ac decretam sibi a Clemente VIII. P. M. coronam lauream, quod poetis maximum orname torum est, a Senatu Romano publice in Capitolio acciperet ; certisque pensionibus insuper auctus , laxius vitam vivere deinceps posset, proximus fastigio honorum, atque ex tanta jactatione portum pro Diqitigod by Ooste