Defensio decretorum Concilii Tridentini et apostolicarum constitutionum ecclesiae romanae in causa paupertatis monasticae adversus duos libros inscriptos vita claustralis et vindiciae regularium &c, ... auctore F. Daniele Concina ... Accedunt censura

발행: 1745년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tus illorum subivit vultum. Nativam Evangelicae Paupertatis imaginem refert, fuco posito. Quid vi Mona,sticae Prosessionis agendum , quid omittendum sit ob oculos statuit, atque e X ponit. Non quampiam privatam opinionem plus iusto rigidam; sed doctrinam Con. eiliorum, Patrum, Pontificum, Theologorum , & be. nigniorum Casu istarum unanimi consensione firmatam propugnat. Nec propterea tamen ad illam , quam evincit paupertatem servandam , quempiam cogit , nemini vim insert ; sed supplex deprecatur, ut, reiectis praesudiciis domo delatis, veritati ultro se se ingerenti mentis oculi aperiantur. Quid ergo tot rumusculos se. rere , tot maledicta iaculari, si eadem, ac antea , &peeulii retinendi, & honestis indulgendi solatiis faeultas persistit λ Siquidem aut vera doctrina est , aut falsa : si falsa refutanda : si vera , neminem invictum compellit ἰ quia non alios , quam liberos asseclas in suam suscipit clientelam. III. Bene omnia . At si Disciplinae Apostolico. Monasticae opus libere incedat, fama deiicimur , violatae professionis nostrae sontes postulamur , & mala , quae cervicibus nostris imminent, ipsi praesentimus . Sacrum illud super Disciplina Regulari Collegium , novis forte, praeter constitutas in laxioris Disciplinae Claustrales, poenis animadvertet, & ad ferendum observantiae Regularis iugum vel invitos adiget, urgebitque. Quare ,

ut impendentium malorum radicem averruncarent, scedere inito, qua literis, qua voce conclamarunt ad arma, mutuoque sese concitarunt ad pugnam . Consilia tenuere plura, sollicitarunt Principes Viros, nullumque non moverunt lapidem, ut Urbe, & agro librum exterminarent. Et nisi viri sapientes, atque sanioris doctrinae intrepidi assertores, & vindices, infracto pectore, intercessissent, vix extremam declinasset ruinam . His itaque frustra tentatis , arma capessere decreverunt, hoc ordine, ut principio e Palestra Neapolitana

erum

22쪽

erumperet subitaneus miles, alibi hastatis , triariisque ad subsidium dispositis, atque paratis. IV. Sed quod admirationem affert extremam , est ,

me eius generis nactum adversarios esse , quos consteis deratos &. habere debuissem, & revera me habiturum existimaveram. In Controversiis , quae Christianorum

mores spectant, cum Probabilistis nuper disputatum , pugnatumque . Si alicui aggredi DISCIPLINAM APO STOLICO MONASTICAM licuisset unquam , id sane Probabilismi Patroni iure sibi aliquo vindicare pote. rant. Quam enim in alios, quidni & erga semetipsos

benignitatem, M sericordiamque e Xercere , & pro eadem pugnare merito valent 8 Et tamen istorum nemo vocem exaltavit, nemo prosilivit in campum , nemo

arma strinxit. Quin plurimi eo in se ipsos severiores, quo blandiores in alios, Opus , Doctrinam , conatum laudarunt , atque probarunt . Ex solis ANTIPROBA BILISTARUM eastris egressi sunt adversarii duo, quorum instituti ratio, do et rinaeque Angelicae iurata pro sessio, silentium saltem , & dissimulationem suadere , ct penitus abducere eos ab eiusmodi conflictu debuissent. Quid, quod omni spretato iure, nec rectum illi

hac in Controversia iudicium serre, nec animo anticipationibus vacuo eamdem versare queant λ Enim vero fieri ne potest , ut qui a teneris unguiculis innutriti peculiis, privatisque commodis sunt, peculia damnent,

aut eorumdem pravitatem confiteant m 3 Percurramus

singulos hominum status. Si Artificibus operum suo. rum & pretia pro ingenio definire , & artificia , ve sutiasque suas a crimine purgare concederetur , qua . nam ill cita D. His esset, aut iniustum pretium λ Si de usuris, de cambiis, de contractibus Theologicas instituere dissertationes, & UITAM MERCATORIAM de.

fendere Negotiatoribus datum esset , quinam contra. eius, qua nam negotiatio, aut iniustitiae, aut usurae labe scaterent 3 Quodcam Castitatis periculum in Thea.d a tris, Di iliaco by Cooste

23쪽

disputatio Theologica permitteretur Quid si edaces de ieiunio disputarent λ Quid si Amatorculi de muliereularum illecebris, & lenociniis, deque earumdem pro miscua consuetudine Morales scriberent Resolutiones λImprobarent ne Advocati, Politici, Bellatore sique pro- sessionis suae stratagemata 8 Quae Omnia eo dict.i pertinent, ut se Iva semper discriminis ratione , Officioque erga Adversarios integro, perspicue pateat , Iege Omni & naturali, & divina , humanaque neminem esse aequum in causia propria Iudicem. Ut quid ergo eruditi Adversarii crumenis lateri proprio haerentibus de suo peculio super Cathedram disputantes sident λ Pe. cuniarum marsupium, seu praejudiciorum spissum vela men prius ponant : post in arenam descendant, & Judicum personam induant , sustineantque . Verum non

quod fieri debuisset, sed quod factum sit, enarremus. V. Prodiit igitur Neapoli Anno MDCCXL. opuscu-Iu:n inscriptum Vindiciae Reguliarium in causa paupertaris δεμ suae, quod volanti, nedum currenti calamo, se exara ne Author Lectorem admonet, ut rem non Π

gligendam. Refutatione antehac dignum minime illud reputavi, quod sua exilitate propriisque gravissimis anti topiis sponte, nulloque contra pugnante, corruat. Si quidem, quaenam insolentiora paradoxa, quam Claustrales minime profiteri paupertatem evangelicam , seu A postolicam communitatem a Luca descriptam A. i. a. θ . sed aliam longe inferiorem, hominum nempe opinione inventam, quae est ipsis sma Novatorum calum. nia δ Quaenam commenta adeo absona, quam privata Claustralium peculia pacem, & tranquillitatem fovere,caritatem, & sanetitatem fartam tectam custodire: & e comtrario exactam rerum communionem lege praescriptam turbas ciere graves, iurgia concitare plura , concordiamque

fraternam discinderest Et tamen haec sunt Vindiciarum illarum principia prima : hi cardines, quibus uni ver i Dissiligod by Corale

24쪽

PRAEFATIO. XXV volvitur machina . Quamobrem vel ipso Adversari rum iudicio Mndiciae istae non vindicant , sed produnt peculii Μonastici causam. VI. Ad Triarsos ergo res devenit. In Longobardia novus centurio classic uin cecinit, spisso volumine, hoe

eodem currente anno 1 7 3. tres ab hinc menses emisso,

hac grandiore insignito Epigraphe: UITA CLAUSTRA

LIS a Chriso Servatore exemplo atque hortatu industa, ab Apostolis more comprobata , o a SS. Patriarchis toto orbe

propagata , ac diffusa. variis dissertationibui inugrata OPUS CRITICO HISTORICO THEOLOGICUM M. Veronae MDCCXLIII. Nullum unquam aptius, concinnius que patellae operculum . Universae operis Doctrinae quam maxime titulus respondet, nullusque sive congruentior,sve significantior o currere poterat . Omnium quippUHistoricorum consensione Vita CLUrialit apud Mendicantes Fratres Disciplinam sonat Relaxatam, ut Dissert. Praelim eisp. XII. documentis adduetis ostendam. Huic Uitae CLUralis seu Reiaxatae operi conando, poliendo. que quinque & amplius annos Recentis Theologi d i a. davit industria, ne volanti, praecipitique calamo, uti Author Vindiciarum , causam proderet . Auxiliares , contaderatosique socios vastis in locis dispersos habuit ille : alios, qui animos facerent, & consilio iuvarent: alios, qui codices, & pervetustas tabulas lustrarent, ut si quid peculio tuendo, promovendoque reperissent, sibi transmitterent serae posteritati consignandum. In oppugnando porro hoste partim sub ii lem , eum suo Com. militone Magistro Vindice, vexillis , partim sub pro. priis, Iongeque diversis signis praelium instituit. Propugnat ille quidem, Claustrales paupertatem profiteri evangelicam , & Apostolicam bonorum communionem . Verum hanc privati peculii turgidam asserit : sua habuisse peculia a communi bonorum penu seiuncta contendit, non Iudam modo, Ananiam , Saphiramque verum etiam caeteros omnes Apostolici Collegii alumnos.

25쪽

Peculium a Christo propositum, in Evangelio e Xaratum, ct solemni ritu Deo nuncupari adfirinal Doctor eximius. Tam ingentem vero pecuniarum summam Mendicantibus Fratribus impertitur, ut victui, vestitui , argenteae supellectili, argenteis horologiis, honestis solatiis intra, ct extra ordinem, munerum largitioni , ludis , itineribus, & etiam pietatis operibus satis sit Ipsum quaestionis flatum perpetuo implicat . Documenta alia apocri. rha, alia in pravos sensus detorta obtrudit . Opellam cujusdam Raphaelis de Pornasio, quem ut Magistrum sequitur, enormi interpolatione corruptam exhibet , ut suo loco palam fiet . VII. Haec autem commenta incredibili ausu ambo

Magistri propugnant. Ubique vietoriam, & triumphum ostentant, & epicinium sibi pangunt : & tum maxime

de supercilio loquuntur, altioresque induunt cothurnos , cum fractis eruribus, & capite, vix repere terra valent. Ambo non laesi, non provocati, manibus collatis, impo

tenter irruerunt in Disciplinae Monasticat Authorem,&ranta improperiorum, & calumniarum tempestate illum pessundant, ut nihil illiberalius excogitari queat. Magister Vitae Claustralis illum compellat hominem ob scirrum, mendacem caὶ Ardelionem, b nugarum planta rorem, supinae ignorantiae plenum cc hominem nugacem d) . Passim vero Rigorisam , ct Rigoristarum A. riparchum . Author Vindiciarum illum traducit ceu Zelotem declamatorem, Plagiarium, Phanaticum , Reg D-riumque cialumniatorem Eo malorum, hoc saeculo, Perventum est , ut si ieiuniorum , & paenitentiae corporalis leges tueamur, Rigorissae actutum audimus . Si Probabili mi, & Rigorismi extrema refellimus, a Probabilisis in suspicionem trahimur, aut DVenismi , aut Phanatismi . Si tandem Evangelicae Paupertatis , & Monasticae Di-

26쪽

P R AZ F ATIO. xxvij seiplinae observantiam inculcemus , Antiprobabilissae ipsi

arma in nos retorquent, & Rigortymi larvam nobis affici. gunt. Quoniam pauci reperiuntur, qui domi sedere suae justitiam velint. Haec tamen , quae hactenus indicavi , levia sunt, iis, quae sequuntur, comparata. VIII. omnium calumniarum gravissima, non per . nam, sed doctrinam spectat . Ut Magister Claustrali, invidentiam, odiumque extremum conflaret Disciplinae Apostolico Monasticae, evulgare non reformidavit in ea doceri, nullo unquam in casu licitum peculium esse , ne. que ad necessarios usus, neque ex Superiorum permissu .Haee quippe scribit laudatus Claustralis vel in ipsa praefatione pag. XVIII. Contendit siquidem Author Disei. plinae Monasticae quod nemo unquam dixit , Clauseales

omnes exactam rerum communionem in solemni professione M. vere , nullamque impertitam esse Praelatis no seris vel mi

nimum peculiariter indulgendi subditis suir facultatem, oepeculio ad usus, quantumvis θ nesos, ct Necessarior , accedente etiam Superioris permissu , oe venia , uti , idem prorsus atque omnino esse, ac Evangelicam paupertatem , paupertatisque votum pessundare ac labefactare. Quis haec

audiens non moveatur, psquam noverit, nec Patriarchas Sanctusmor Claustralium ordinum Institutores, nec Roma. nos Pontifices, nec Concilia id unquam voluisse , tantum. que reruis communionem commendasse omnes ; nec deesse imier Caelites solemni Apotheos Claustraler adscriptor , quidum viverent, eam non exercuerint . Hoc igitur, quod in

Daniele spongia dignum invenio, corrigo, atque emendo . Duae in hoc textu imposturae. Altera adversus Disci plinae Monasticae Authorem. Altera adversus SS Pa. triarchas, Pontifices, & Concilia. Utrasque paucis ex- Pendamu qIX. Ad primam quod attinet. Si Disciplinae Mona.

sticae Author in nullo unquam eventu licere peculium, neque ad necessarios usus : atque adeo in peccato , eos omnes versari , qui justa occurrente causa peculio u-

27쪽

tuntur, doceat, nemo illo ignorantior , nemo demen. tior. Si aut cm ab eiusmodi erroribus innocens ille sit, quas luero poenas debeat Magi iter Claustralis , caeteri; udicent. Age porro . Quem tantorum criminum testemollegat. eruditus Adversarius noster Nullum prorsus . Non ne ingonui, honestique viri erat verba transcribe.ie, quibus Author Disciplinae Monasticae objectos eriores dixerim, an deliria, defendat RCur saltem locum non indicavit , & paginam λ Cur in universo Uitat Claustralis opere repetit has imposturas , & nulli bi aut verba transcribit, quibus id asseratur, aut Iocum aliquem designat, in quo ejusmodi reperiantur erratae Quid si errores isti gravissimi in tota Disciplina Mo

nastica non occurrerent δ Quid si nec vestigium talium errorum appareret λ Quodnam tunc enormi calumnia

dignum supplicium e Quam subiret Magister Claustra.

lis infamiam ρ Verum enim vero , quid si non modo errores isti in universa Disciplina Apostolico. Monasti. ca non apparerent, verum etiam, non in uno, sed pluribus in locis, conceptis verbis, & non obiter, sed ex instituto confutarentur, & contraria doctrina pro ougnaretur ρ Hoc autem evincam infra Dissert. I. cap. XLI. item Dissert. m. cap. III. ubi. ex profesto atrocissimam calumniam propulsabo . At quia Magister Claustralis vel in ipsa praefatione tam immanes mihi affingere imposturas non dubitavit, e re mea existimavi easdem in hac ipsa praefatione obiter refellere , &carumdem admonere Lecflorem, ut si quod ex praefatis criminationibus praeiudicium adversus Disciplinae Monasticae Authorem concepit, antequam causam legat, deponat. X Oro itaque, obtestorque Lectorem, ut Disciplinam Apostolico Monasticam legat Dissert. I. cap. V. A. I9. 2 2 o. ubi conditiones pro licito peculii usu dc scribuntur his verbis. Peculii notione pnucis exposita,

28쪽

sunt, recensentur. N. III. Haec sunt pro LMITO peetilii Monasui usu conditiones , quas communiter praescribunt Theologi Inarum conditionum infra saepius recurret sermo, oe ex earum neglectu oe transgressone, proprietatis crimine infector non paucos demonstrabimus. Legito quaeso Dus. a. cap. I. pag. 8 . oe 8 s. ubi fusti calamo status quaestionis exponitur, & varia Theologorum placita ex

plicantur . Loco primi principii constituitur , Regularibus licitum esse peculii usum , legitima urgente

causa. Pauca ex multis transcribo . Num. I. subindo. quidem , quia non peculiarem opinionem nostriam, cui mianime in tanto negotio fideremus , sed communem doLIorum sententiam propugnaturos spopondimus , ideo Theologorum sensa enucleatius aperienda sunt . N. III. Ut igitur prudenti, solidoque criterio haec Theologorum pD- cita discutiantur , quae tener omnes extra disputationem posita sunt, exponenda. In primis fatentur omnes, uniam communem severis o praecepto impositam esse Regularibus. Unanimi pariter consensu ad hanc vitae communitatem suscipiendam animo parator esse debere Regula. res , immo pro viriὴus adlaborare, ut introducatur, si δε-

sit , adsirmant. CERTUM quoque apud OMNES es,

Regularium professonem CONTRACTUM quemdam esse solemni ritu peracium, in quo Religiosus perpetuam Don det paupertatem, non quamcumque, sed eam, quam propria Regula triescribit . . . . ET RELIGIO UICISSIMEODEM UINCULO sese offringit, si Ium, oe vesitum

omniaque necessaria Religioso praesituram . SICUTI . AU

TEM IN QUOLIBET CONTRACTU UNA DEFICLENTE PARTE, DEFICIAT LUOLUE ALTERA NECESSE EST: ITA SIMILITER , SI RELIGIO IMUICTUS, ET UESTITUS PROVISIONE DESIT ORFICIO SUO , ILLICO IN RELIGIOSO PROFESSO JUS ORITUR NATURAE cUEMLIBET ANTECEDENS CONTRACTUM, VICTUM, ET VESTITUM

29쪽

nigniorum Casu istarum clarius licitum peculii usum do. cuit , rationemque validiorem , cur peculium liceat Regularibus, iusta occurrente causa, assignavit δXI. Haec doetii na, quae est unum ex primis totius

systematis Disciplinae A postolico Monasticae principiis,

recurrit per universum opus. Eam iterum legito D fer. IV. num. I. pag. I 62. Enim vero Iusentandae natur.e urgens necessitas nullum agnoscit legem , immo omnem legem antecedit. Gamobrem deficiente communi provisione, naturali jure quisque obstringitur ad ea sibi comparanda , qme suae sustentationi nece ssaria sunt . Brevi

igitur respondeo, praeceptum communitatis haudquaquam uris S re , vcra extante inopia , qme necessariam vi. Ius, ovesitus Iobministristionem impediat. Impossibilia enim Deusnγn praecipit. cuid ultra vales a me repos ere, qui, vera exipente Monasteriorum egestate, in tuam manibus, te. Eibusque concedo sententiam y Legito pag. I7 I. ubi iterum eadem repetitur Dod trina. Osendimus ex ius simis Navarri verbis, perdoctam virum non aliud defendisse peculium, quam illud, quod , jusa exigente cansa, conceditur. Jusam porro causam asserit evidentem necessitatem technis semotis, O fictionibus. ΓMe necessias, utpotenestri ratis alendae vitae, quamlibet antecedit positivam h

I in .... Duo itaque penes omnes authores certissimia sunt. Primum, ad exactam communitatem ex gravissimo pr.ecepto teneri Regulares omnes. Secundum , solam necessitarem Mon fictam, non voluntariam, sed veram ab hujusmodi praecepti vinculo fisere. Consule Navarrum , Passeri num, Calderinum. Iterum percurre sequent pag. 172. in qua universa Disciplinae Monasticae doctrina paucis perstringitur. Num. III. Dicimus, omnes tum Theologos, tum Canovisas, uosque lenigniores Probabilisas .... manibu=pedibusque in nostram concedere sententiam . mandoquidem

omnes seculiam Iermittunt flum in D tbes Derae necessitatis, pluribusque adjectis limitilus, EUOD ET NOS Dissiligod by Cooste

30쪽

P R AE F ATIO. xxxi IMPERTIMUR . Noliseum omnes damnant peculium ,

nullis definitum terminis , nec usus, nec temporit , nec quantitatis. Noli cum omnes adfirmant, Praelatos Regula

rium teneri ad hanc tollendam necessitatem, victum , oesesitum de communi aerario, si fieri potes, subminifran G, nisi grave timeant Isandalum. Nobiscum tiandem con. cludunt, jus litos peccare mortaliter, vero ue esse proprie.

tarios, cum Praelatis communitatem invehere conantibus

remunt. Singulas propositiones ad severum criterium exi ge, ct si vel unam minus confisentem inveneris, victoria tuis esto. Si plura cupis, consule instra Dus. I. cap I 2. item dig. 3 cap. 3XII. Non modo igitur Disciplinae Apostolico Mouasiacae Author licitum peculii usum, iusta urgente causa, defendit, sed etiam Trithemii , Dionyfii Carthusiani,

Gersonii, Fagnani, aliorumque Doctorum sententiam, quae cuJusdam rigoris speciem praeferre imperitis vide. tur, ea masori, qua fieri potest, benignitate, interpretatur, communemque Theologorum doctrinam propugnat, ut legenti Disciplinam Apostolico, Mona sticam diffs. t. cap r. constabit. Hei ne sponte corruit altera non min Henormis impostura, videlicet omnes laxioris Disciplinae Prosessores juxta noli ram Doctrinam damnatos esse. Quactrariter calumnia Ac. cit. dis . 4. qui tuor integris ultimis

capitibus profligata est Haec cum ita perspicua , &luculenta sint, qua via Vita Cia Uralis a nota litelli famosi

liberabitur 3 In re adeo a perra , obvia, & in propatulo constituta, Publico imponitur e Nullus Litterariae Reipublicae respectus , nulla proprii decoris ratio a tam evidenti vulganda falsitate absterrere Adversarium potuit 3 Duae recensitae imposturae singulis sere paginis δε- rae Claustralis repetuntur. Easdem e vulgavit Printis rFertur in suis Vindiciis Regularium. Neuter vero tanti fuit, ut ex universa Disciplina Apostolico. Monastica vel unicam propositionem propriis Aut horis verbis conceptam decerperet. Revolvantur integra duo volumina

SEARCH

MENU NAVIGATION