장음표시 사용
12쪽
DE DIVINO GR. ATIAE BENEFICIO.
I v t M u M , di inexhaustum Gratiae caelestir thesaurum , ae lusium investigare , er referare a pleor eo lasentius, quod nulla Theologica materies ad docendum userior , via ad discendum utilior , vel jucundior sit ad audiendum . Quid enim debet esse jucundius, vel infirmis gratia qua sanantur , vel pigris gratia qua excitantur , vel volentibus gratIa qu1 adjuvantur Ait aeerrimus gratiae assertor, re vindex S. Aurusinur's. I . maenam captu, conceptuque facilior, ἐν utilior doctrina; Quhmgratiae Dei , quae c inquit S. Fulgentiui Iib. r. de Praedemnatione eap. 16. pritis donatur homini non cognoscenti, non diligenti, non desideranti ἐρ ipsaque se saeiat cognosci, diligi, postulari λ Nullum etiam ect apud Theologos argumentum , jus disceptatio sit iaboriosior, quam gratiae Dei ; meraque enim tam ardua , ἐπ Neondita complectitur , ut merito dubium sit, an ulia parte Meologiae di iliora pinni inseniri, Unde n IIa prorsus occurrit, in qua Docti morum in via magis hucussue desudaserint ; st enim gratiae nimium trisuas , Ratim IMerum Iaeditur Orsurium: si libero quid imis concedatur arbitrio, eonfestim eratiae nere tar , atque praesentia eonvelli videtur, o tWninui. Hine sit, ut di ellimum sit hoe in
stadis decurrendo, via reaeia semper incedere, non declinando ad dextram, neque ad
finis ram . me tamen ita juRὸ , ἐν aeqeN Iuranda sunt, ut quae Iibero arbitrio
propria est cooperandi sis , non perimatur et atque vici m ita liberi ar/itrii eooperatio en asserenda , ut gratiae e cacitati , ac nee tati nurI detrahatur . Nam, ut perfellὸ ait S. Nernar us Iif. de gratia , ἐπ Iisero arbitrio : Tolle liberum arbitrium, non est quod salvetur : tol Ie gratiam, non est unde salvetur. Nulla tandem ti/erior en, ae oblimior doeendi, dicendique ferer, quamgenui nus se disini in homines amoris foetor, i partas, stud terrena IDὸt Iaδe eonereti in Deum imum assurgimus, di deposita pereati relluvie disinam iuius Dubritu Anem induimus . Gratia namque , ait S.AuguRinus Dis.8s. pictura Dei, vec ut inquit S. egorius Magnus HomiI. a . in Evangelia , interioris homin Is puIchri-ιudo , & humatite meaitis candor. mapropter S. Ambrosius lib. o. Hexamerannm.IX. Λ cap. 8.
13쪽
eat. S. eam praeclarὸ appellat, vestem coelestis pulchritudinIs : O S. Hierosumus Is. 3. contra AIatiauos ; inscriptionem Dei. Haec enim videtur disinae pulcritudinisparticula quaedam , animae caelitur infusa , eamque tam amahiti tace ρerfundens, ut non stam Deum in fui amorem rapiat, sed i supra omnes naturae limiter evecta , nee Iam a in ius dumi repens, i gentilitii tali vernacula , t divinae cou- fors, o partis.1 naturae. Maxima namque, ait S.Petrus, Se pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec eficiamini consortes divinae naturae . Maxima, inquam, cum naturam omnem, esto immortalem, antecellant'. pretiosa vero , quae non corruptisitisus aues, vel argent ,sed compat at unt ρropris funguine Agni immaculati Chrissi Domiκi. Afri emo: Per haec divinae finius consortes naturae; nostr enim in ordinem , statumque dioinuin gratiae benefici oblatis , vita isto Dei, disinaeque illius dotes tanta praecellentia conferuntur , ut quod in argumentum Divinitatis Deus ipse Exodi 3. assumsit: Ego sum qui sum ; hoc idem homo ster gratiam in Deum tranr- formatus, quantism Divinitatis lineamenta fragile lutum capit, efferre audeat, Gratia Dei sum id quod sum . Tunti igitur, tamque divini beneficii dlanitas, refreunditar, ut noBir aliquatenus iunor sc t , praesentem Tructatum trisus Di putationibus abfois mus : quarum Prima gratiae exictentiam, ae necessitatem ad vfrum cornoscenaeum, bonum sectandum , O masum Melanandum Ue1'iet. Secunda , Vindemgratiae essentiam, causas, o no/iliores iurus divisioner, aeoeeter explicabit. Tertia tandem dio: tiones ad ratiam functimantem excipiendam, ncc-non, re illius sanctimationis rationem , aeraeuuditatem in bonis, seu meritoriis operibus eliciendis , deriarabit.
Sed privr ρraelifanda, ae praemittenda sunt fuaedam ρraeludia , quo securiori pede profvudi Mum eratiae ab sum, vario Me b abditissimos iUius recessu erutari , ac perlustrare liceat.
In quibus omnia,quae de Divina Gratia dicenda fune, praeυio lumine sequentibus inparagraphis illuserantur .
I. I. cat quandam venustatem , seu pulchritudinem corporis, juxta illud Provem.
a zae sit propria , acgenuina nominis . ult. Fallax gratia , T vana es pulchri Gratiae significatio ὶ tudo , oc. Usurpatur Itidem pro elegantia , &CU M varia sit, & multiplex no- concinnitate sermonis. Sic Eccles. 6.
minis maliae,qulim h sacris tum Verbum dulce multiρIieat alnieor , rea profanis Authoribus usurpa- Ii tua Eucharis. i. e. eratiosa , in bonotio , ne quis Ob vocis ambiguitatem, homine abundat: Unde quotquot Chri-satim in limine haereat, non instratum stum Dominum oracula fundentem fore arbitror illius variam significatio- audiebant: Mirasantur in verIis era-nem prima fronte detegere . tiae , ρuae proe deflant de ore ejus: Hinc itaque, gratiae nomen signifi- pro:runtiaverat Vates Regius et Dis
14쪽
Sumitur interdum gratie nomen pro essectu benevolentiae,dicitur enim quis redire cum alio in gratiam , dum illius affectum promeretur , unde nihil in Scriptura frequentius, quam si inτeni gratiam in octilis tuis, i e. Significat etiam gratitudine in , seu
gratiarum actionem, sic a. Reg. a. Da
vid ait: Ego reddanistratiam; unde illud Sophoclis, gratiamatiam parit, id est,
beneficium omne gratis collatum graeitudinem postulat. Vertim omneS hae,& aliae si ini Ies gratiae acceptiones
impropriae sunt , de ab instituto nostro
Itaque gratia man s proprie significat donum omne gratuitum ex mero
Dei beneplacito, & liberalitate profici-siccns : sic enim reiste iii telligitur , quo modo non reddatur meritis, sed gratis
omnino tribuatur ; quae ratio est cur gratia nominetur. Namque nomen gratiae suam originem habet , non ex
eo , quod gratum faciat suum subjectum , sicuti parum accurate aliqui dixerunt , sed ex eo , quod gratis titur;
quemadmodum constat, tum ex Scriptura Rom. 4. Ei qui operatur mercernon in utatur Heuudum gratiam , sed ieeundum debitum. Quo loco Apostolus gratiam opponit debito : & clarius adhuc cap. II. ejus dem epistolae : Si autem gratia, jam nouex operibus , alioquin gratia jam non es gratia . Tum ex S. Augustino pluribus locis passim, maxime lib. de natura, &gratia cap.4. Haee, inquit , gratia egua nec infantes, nec aetate grandes Ioisieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur , propter quod gratia nuneupatur . Et in Psal M. Gratia , inquit, merito nominatur; quia gratis datur . Similia habet infinitis prope locis, ma xime ubi disputat adversus Pelagianos. Ipsi concinit S.Bernardus serm. a. de Resurrectione, his verbis : Gratia gratis datur; etiam com emitur, gratis emitur, rixta illud IGIE sq. I enite . emite a uetjae artento vivum, o De. Hinc S. Isidorus Hispalensis in lib. I.
Reg. eap. Io. praeclarε Observat graviam
recie assimilari lacti ; qilia, inquit, ι- ces in carne aerataitum , ubi mater usu
quarit accipere , sed fatagit dare : hyemater gratis dat, o contristatur ,st desit qui accipiat. Ex quibus omnibus
constat , gratiae nomen , quatenus a
Theologis usurpatur, significare bo num omnino gratuitum , quod citra debitum . atque obligationem dantis , & citra jus recipientis trἱbuitur . Quae ut clari iis iii notescant , sciendum est duplex c quantum ad praesens attinet intelligi, & distingui debitum;
unum quidem ex parte meriti, quod refertur ad personam cujus est exercere opera meritoria , juxta illud Apostoli ad Rom. . Ei qui operatur, merccI noui utatur fecundum gratiam , sed δε- eundum de/itum . AIterum vero est ex parte conditionis naturae : sic dicimus
debitum esse homini, quod habeat rationem , Iiberum arbitrium, & omnia alia , quae spectant ad integritatem , &conditioncm humanae naturae . Particula autem laratio in definitione gratiae proprie sumptae, excludit utrumque debitum, videlicet meriti, sive operis .& conditionis , sive integritatis naturalis . Hinc est, quod dona supernati i-ralia specialius rationem gratie propriε dictae sibi vindicent, quam dona natu ratia: haec enim carent equidem priore debi id, quippecum sint indebita ratione meriti , & operis , quia non cadunt sub meritum ; non carent autem debito ex parte conditionis, quia spectane
ad naturae integritatem . Supernaturalia vero speciali iis sibi gratis rationem,& dignitatem vindicant , utpote climsint indebita utroque titulo , non tan tum ratione meriti, sed etiam ratione conditionis, & integritatis naturalis. Ut autem facilior, ac perspicacior rerum dicendarum habeatur ratio, On
15쪽
gruum judicavi, hoc in praelud Io attexere delineationem , ac distributionem communem ipsius divinae gratiae , quatenus , dum sermo fiet de aliquo ex illius membris dividentibus,aliqua illius effulgeat notitia, donec in secunda disputatione fusius de eis disseratur.
GRatia generatim triplex distingui
potest: nimirum naturalis , supernaturalis, & divina : Naturatis est Ipsa hominis creatio , nec-non , & id omne quod ipsius naturam consequitur : hominis enim formatio , donum est omnino gratuitum, & sine illius Praecedentibus meritis, sed ex sola Dei Iibertate, ac liberalitate concessum, ut pluribus in locis praecIarὸ docet S. Augustinus, maximε vero Epist. ad Innocentium , ubi cum improbasset sententiam Pelagii,quod gratiam aliam
non agnosceret praeter creationem ,
subdit: Etsi, inquit, quadam non immo Handa ratione dicitur gratia Dei, qua creati fumus , ut nonnihil essemus , nec ita essemus aliquid,ut eadaver, quod non vivit, ἐν arsor quae non sentit, aut pe-eus quod non intellarim. sed hominer, quio essemus, o olveremur, o Mentiremur, ἐπ inteuigeremus: π de hoc tantb Heneflcio Creatori nostrogratias agere debeamus'. unde merito, ἐπ icta gratia dici ρ res , quia non straecedentium Hiquorum Bonorum meritis inedgratuita Dei bonitate donata est. Et paulo post: LIIam sero gratiam , qua creati sumtis homines, etiamsi ita oppellaudam non immeris intelligimus, mirum es tamen si ita -- pellatam in uins Iemtimis, Propheticis, Evangelieis, Apostolumque litteris Iraeimus .
Ei subscribit S. Bernardus lib.de gra-tJa, & libero arbitrio cap. 34. mi rectὸ futuri, lirquit, Iriplicem confitentur operationem,non quidem Iiseri arJurii, sed divinae gratiae in ' o , sive de ipso.
Prima creatio Secunda reformatio Πrtia eoninumn alio. Primo namque ivi, Chririo creati fumus in lasertatem voluntatis: Secundo reformamur per cir num in spiritu libertatis , eum Chrim deinde consummandi in Hatum aetern
Gratia divina dicitur , quoniam vesamorem ipsum divinum , fontem , de originem omnium prorsus charisma, tum, quae divinitiis in nos derivantur ;vel divinas illas personas ad nostram salute in 1 Deo ensissas designat et qu1 ratione Verbi divini Incarnatio,gratia dicitur: Me enim Deus dilexit mundum, ut. Finum oum Unigenitum daret. Sic etiam Spiritus sancti communicatio, de infusio ; Gratia quippe Dei donum est, inquit sanetus Augustinus serm. I 6. de
verbis Domini cap. I.Don m autem maximum i e Spiritu anctus ect , ct ideo
gratia dicitur. Gratia supernaturalis est , eximia quaedam qualitas , seu donum gratuitum naturae captum , de statum superans , propter merita Christi Redemptoris , nobis a Deo concessum, in oris dine ad salutem consequendam : qu 3 sensu maximε gratia usurpatur in Scriptura sacra , sic Actor. rs'. Per gratiam
Domini nostri Iesu ormi eredimur Disari . Et Ephes. a. Gratia inis falsati per fidem , T hoe non ex nobis, Dei
enim donum en, ut ne quis glorietur. Et
ad Titum 3. Utjum eati gratia i urhaeredes simus fecundum Dem vitae aetemnae . Unde S. Augustinus Epist. 19. Culpans Pelagium , quod solam gratiat a naturalem admitteret, ait: omnino noninum gratiam commendat soΠotur , qua creati sumus, ut hominet essemus:
sed qua juΠificati fumus, ut homines juni essemus: icta es enim gratia per Iesum Chrictum D. noΠrum . Haec autem gratia supernaturalis rursus duplax distinguitur, externa vi
16쪽
De Dii ino Gratiae Beneficio . s
iletieet, & interna. Externa dicItur exintrinsecum Dei gratuitum donum conducens ad salutem , quod aeque ad Omnes speetat, qualis est gratia legis , &doctrinae , seu praedicationis Evangelicae . Ouam utique gratiam admittebat Pelagius , ut plurimis Iocis meminit S. Aug. praesertim vero libro de gratia Christi cap.ro. ubi probat adversus Pelagianos priter ejusmodi gratias externas, aliam adhuc , videlicet interiorem esse admittendam : mani fimo , inquit, nihiI Miud eum , videlicet Pelagium, dicere gratiam qua Deus in nobis operatur velis, quod bonum es, quam Iegem, atque doctrinam , t . Sed nos eam gratiam volumus, icti aIiquando fateantur , qua futurae moriae magnitudo non solum promittitur, vertim etiam, bamatur ἔ nee suadetur stam omne, quod
bonum eu, verum etiam persuadetur. Interna dicitur, omne donum M atis a Deo concessum, de conducens ad salutem aeternam , quod proprium est uniuscujusque , cui conceditur, de interius eam assicit. Talis est gratia , de qua loquitur Apostolus Rom. s. cum
ait: Charitas Dei diffusa es in eordibus nocti is per Spiritum sanctum , qui datures nobis s.Et a.Cor. .eprmIa estis ori- si minictrata a nobis, scristia, non atramento , sed Spiritu Dei vivi ; non in tabulis lapideis , sed in tabulis cordis
Iterum , gratia Interna dividitur Ingratiam gratis datam , Ac gratum facientem . Gratia gratis data ea dicitur, quae primarib,Se per se ad salutem ejus, in quo est non conducit; sed per eam
unus alteri cooperatur,ut reducatur ad
Deum; seu est donum gratis, de absque debito homini collatum per se , ac primario conferens ad procurandam salu tem alterius , quae utique definitio fundamentum habere videtur in istis verbis Apostolii. ad Cor. I a. Unicuique datur manifestatio Spiritas ad utilitatem , videlicet aliorum . UQuamquam autem omnis gratia sit
gratis data , ut diximus , nu. a. attamen
gratiae gratis datae vocabuIum ad hanc gratiae speciem significandam restringitur : Primo, quia Christus D. ejusmodi gratias conferens Apostolis signanter admonet, eas ipsis gratuito fuisse collatas , 8c ut ipsas gratis admisnistrarent. Cum enim dixisset Matth. I o. Infirmos curate, mortuos fusitate , Ieprosos mundate, daemones effieite : subjungit ; Gratis accepictis, gratis date . Secundo , quia vulgo receptum est , ut generis nomen miniis nobili species accommodatur: sic brutum designam iis, clini dicimus , en animes: gratia autem gratis data minus est nobilis , quὶm gratia gratum faciens luia gratia gratum faciens conjungit hominem Deo immediate ; non sic autem gratia gratis data; Unde Christus D. Lucaero. eum audiisset Discipulos reserentes: Domiuo, etiam daemonia objiciunturnosis in nomine tuo: post pauca subjungit: Veruntamen de hoc nolitet dere, quia Spiritus vobis subjieiuntur: tau dete autem , quod nomina vestra scripta, sunt in eoetis. Porro gratiae gratis datae novem species constituuntur ab Apostolo I .ad Corinth.cap. I a. nimirum fi des , sermo sapientiae . sermo scientiae , gratia sanitatum , operatio virtutum , Prophetia, discretio Ipirituum, genera linguarum , interpretatio sermonum Ieujus quidem distributionis rationem subjiciemus disp. a. dum ejusmodi singulas gratias expendemus. Gratia gratum faeiens, ea est per quam creatura rationalis eficitur Deo grata, de accepta , vel certe disponitur ad hoc, ut tuis evadat;quia est donum supernaturale ad propriam uniuscujusque salutem primario, 6e per se concessum .
Rursus gratia gratum faciens subdI- viditur in habitualem , 3e ae ualem . Gratia habitualis , ea est , quae confer tur per modum habitus , seu qualitatis
17쪽
fugiter In nobis permanentis , cujus duplex est effectus: unus quidem sommalis , nempe reddere hominem Deo Aratum , Be aereptum , quia per eam, formaliter justi fleamur , & sumus Deo grati: alius vero productus , quatenus ipsa gratia concurrit cum libero arbitrio tanquam principium effectivum ad eliciendos actus meritorios ; quem admodum calor duos habet effectus, primus est reddere subjectum calidum, cui adhaeret : secundus vero est exterior calefactio. Haec autem habitualis
gratia signifieari videtur a Christo D. his verbis Joann. 14. Si quis dilirit me,
Iernioneδεῖ meum servabit , o' Puter meum duimet eum , T ad eum veniemur, o mansim . apud eum fuciemus. D num enim , quod posterioribus verbis fgnificatur , quo Deus mansionem facit in nobis, est permanens , & stabile. Eandem quoque gratiam designat sanctus Augustinus epist. I s. ad Dardanum , ubi docet in parvulis bapti Eatis, quantumvis id nesciant, habitare Spiritum sanctum . Et Concilium Viennense , sicuti resertur in Clementina
de summa Trinitate, θ' me CaιθοIieaea'.unico, ubi ejusmodi gratiam parvulis conferri ait, juxta probabiliorem
Theologorum tam veterum, quam recentiorum sententiam.
Gratia actualis illa est , quae per modum actus conceditur, estque motio quaedam Dei, perquam creatura ratioianalis movetur , & adjuvatur ad exeriscendas operationes supra naturae vires,
qualis est, v. g. sane a quaedam inspiratio, sive cogitatio in mente , & pia aD sectio in voluntate divinit lis excitata , atque immissa . De hac autem potissimum agit S. Augustinus contra PeIanianos , maxime vero in lib. de gratia Christi cap. ra. ubi ait: Haec gratia
agitur,non solum ut facienda noverimur, verum etiam ut eredita amus. Ejusdem quoque meminitConcilium Αraus canum secundum ubi ait: Oserini es muneris,ea , T resὸ raritamur,
re pedes nostros is faustate , injustitiarantinemus . a uoties enim ιona urimur, Deus in nosis, atque nobiscuam, ut ope
observandum est nos scienter dixi iase, auxilium istud esse necessarium ad
operationem nature vires excedentem,
potest autem tribus modis operatio aliis qua naturae vires superare: Primis,sam .pliciter , & absolute , ut si ex genere Iuo ; & secundum suam substantiam operatio illa sit altioris ordinis, nempe supernaturalis , quales sunt actus vir
tutum Theologicarum , fidei, spei, dccharitatis . Secundo , ratione dumtaxat status corrupti per peccatum , non Ve
ro simpliciter , de absoIuth ς quemadmodum enim homo aegrotus non pintest se se ad actus soIidos flectere , nisi adjuvetur ah aliquo, id vero ficile posset exequi, si sanus esset absque illius
adjutorio: sic etiam homo per pecca tum fractus viribus, ac debilitatus,plura non potest esseere sine speciali auxilio, quae in statu Innocentiae, nullo su fragati te auxilio praestitisset. Tereid, denique ratione vel modi, vel loci, vel temporis , vel personae , aliarumve circumstantiarum ', saepe enim contingit, ut id quod nec ex se, nec ratione status vires excedit, easdem tamen superet ratione alicujus circumstantiae: quemadmodum enim homo sanus, qui ex se sussciens, ac validus esset . ad movendum aliquod pondus, illud tamen m vere non posset sine alterius auxilio, vel propter nimiam ipsius ponderis molem, vel quia esset in loco parum commodo constitutus: sic posset aliquis
homo justus aliquod ex Decalogi praeceptis facile implere, si nulIa necessitas urgeret ; sectis vero si gravi tentatione jactatur, nisi aliquo juvetur auxilio speciali. Iterum gratia actualis subdividitur
in operantem, & cooperantem. Gratia operans, quae etiam excitans dicitur,
18쪽
De Ditino Gratiae Beneficio. 7
definItur S. Augustino Iib. de gratia,& libero arbitrio c. I 7. Per quam Deus In nobis operatur , in nobis sine nobis incipiens . Dicitur vero Deus illam sine nobis operari , non quod ad illam nullo modo concurramus adtive; non potest enim ulla inspiratio , quantumvis subita excitari in mente ; vel ulla motio voluntatis tam prompte fieri, quin intellectus, & voluntas operet tur. Sunt ea im asstus vitales, qui proinde necessario , de essentialiter dependent a concursu potentiae vitalis. Deus ergo gratiam operantem dicitur operari in nobis sine nobis , eo quM ad illam non concurramus libere , ipsorum enim dumtaxat ad uum operatores censeri debemus , qui sunt in nostra potestate libera,& quorum Domini s
Gratia coosteraur, quae etiam cone
mirans, ita adjusans appellatur , ab eodem S. Augustino ibidem: definitur;
Per quam Deus volentibus cooperatur perficiens: sive per quam Deus cum volumus , & sic volumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur. Gratia, inquam, operans dicitur etiam excitaui ; qui fungitur quasi munere illius, qui aliquem excitat a somito, nam voluntas torpens somno , & desidia peccati, ve- Iuti clamore , ac voce vocationis per sane a m inspiratio aem excitatur.Sicut autem excitatio fit sine consensu dormientis, sic etiam illa gratia excitatur in nobis sine nostro consensu, omnemque praevenit nostrae voluntatis operationem , & usum : quod utique gratiae munus designatur Apocalyps . per haec verba : Exo sto ad octium , ἐνρMINO; st re enim ad Ostium cordis humani, depulsare per sanetam inspirationem, solius est Dei.
Gratia etiam cooperans , merito dicitur adjuvans , quia eo ipso momento, quo aliquis excitutus 1 somno , de tor--re peccati, vocanti Deo liberε respondet, atque per conse usum aperit ostium cordIs sui, Deus Ipsi manus in xiliatrices porrigit, quo possit in actum bonum erumpere : quod utique etiam significati ir eodem cap. Apocalypscum post praefata verba subjungitur:52 quirmihi aperuerit, intrabo ad eum, o caenabo non solus , sed cum illa. Idem etiam denotatur Ephes. s. Surre , qui dormis, ἐπ e urer a mortuis, re tum ruinabit te orictus: Ad hoc enim nos vocat, & excitat gratia , ut E somno
surgamus. Iterum gratia operans, sive excitans
vulgo subal viditur 1 Theologis In suia
ficientem , & eficacem . Suffciens con siderari potest duobus modis, vel generat i m , vel speciatim . Generatim considerata dicitur, quae dat potentiam agendi, vel declinabiliter, vel indeclinabiliter , hoc est, vel ita, ut non semper consequatur effectum suti ira ; vel
ita ut cum eo semper conjungatur certo , de infallibiliter , quo sensi etiam gratia essicax reducitur ad lassicientem. Speciatim vero coia siderata, & prout opponitur cficaci, describi potest, quae non semper obtinet effectum , vel quae reipsa caret, atque privatur effectu, ad quem ordinatur, quamvis eum habere possit. Pax est illa; quae semper obtinet effectum, perquam scilicet Deus inde elinabiliter , & insuperabiliter movet voluntatem , nihilque aliud est , qukm auxilium quo ; cujus toties meminit S. Augustinus lib. de corrept. & gratia . Dicitur autem indeclinabiliter , de inis superabiIiter movere votantatem, non quod superari, & declinari non possit; sed quiued nunquam de faeto superetur , & de elinetur; non secus, ac aliquis Im perator dieitur in vincibilis , non quod vinci non possit omnino, & superari, sed quia nunquam victus est: nec vinei scitet . Tandem gratia actualis subdi .iditur in praevolentem, & obsequentem, quae subdivisio propter summam, quam ha bet Digitigo Ora le
19쪽
bet eum praeeedentI, a plerisque meo-
Iogis cum ea confunditur: ab ea tamen nonnihil differre existimo,quod ut percipiatur , sciendum est gratiam praevenientem , & subsequentem posse comparari tribus modis , nimirum veI ad liberum voluntatis consensum , vel in ordine ad se invicem,vel per respectum ad justificationem . Primo modo gratia praeveniens ea dicitur,quae liberam ho minis voluntatem ita praecedit, ut eandem quoque comitetur, & includat: subsequens vero , quae Voluntatem istam consequitur . Cujus quidem explicationis meminit S. Augustinus pluribI, maxime vero in Enchyridio c. a. his verbis : Praecedit sona volantas hominis multa dona Dei: sed non omnia tnam utrumque Iegitur infacris Goquiis,
o misericordia ejus praeveniet, o mi ricordia ejus obsequetur me: nolentem praevenat, ut velit, volentem sub fu tur, ne frustra velit : Vel praeveniens
dicitur, quia praecurrit omnem voluntatis contensum, subsequens vero, quae
supponit , & sequitur ejusmodi consensum, movendo hominem ad Implenis
dum , quod facere proposuerat, data opportunitate illud implendi, eumque juvando , cum de facto illud implet,&exequitur . a ratione gratia praeveniens , de subsequens coincidit cum ex cItante , & adjuvante. Meundo modo gratia praevae talens , &subsequens relativE , & in ordine ad se invicem ita dicuntur, quod praeveniens sit ea gratia, per quam ad bonum excitamur: subsequens vero, quae primam
illam gratiam sequitur , & in hoc sensu omnis gratia prior , dici potest praeveniens in ordine ad posteriorem . Sic utramque gratiam usurpasse videtur S. Augustinus lib. te natura , & gratia cap. r. Misericordia, inquit
venit nos : praev nit autem, ut Duemur;
T sequitur , ut fanati vexetemur : Praevenit, ut vocemur , D equitur, ut glorificemur : pracvenit, ut pia vivamus,
Tertio tandem , sunt aliqui Theologi , qui gratiam praevenientem , & suhs
uentem explicant respective ad justicationem , itaui praeveniens ea dicatur quaecumque praecedit justificati nem, ut a peccato satiemur: subsequens vero censeatur quaelibet alia , quae confertur homini justificato , ut in accepta sanctitate perseveret, & promoveatur ad vitam aeternam . Ita docet Vasqueκ in primam partem dIps.88. c. Io. Quod utique probat mox laudato testimonio S. Agustin I, nec non , & authoritate S. Fulgentii lib. r. ad Monimum C. II.
ubi ait: Praevenit impium , ut fiat ju-M stus; subsequitur justum, ne fiat imis pius e praevenit elisum , ut surgat ;is subsequitur elevatum , ne cadat.
Sunt etiam alIqui Theologi, qui generatim gratiam di*nguunt in gratiam Dei, & gratiam Christi. Gratiam
Dei a opellant , ncin quod ab eo donetur, sic enim omnis gratia esset matta Dei; nulla namque est, quae a Deo non conferatur : sed ita volunt appellari , quod ex pura Dei Iiberalitate donetur e
non vero intuitu meritorum Christi, qualem existimant fuisse gratiam coli tam tum Angelis, eum homini innocenti . Verum haec a nobis probari non possunt, maxime cum docuerimus, &Infra asserturi simus omnem omninonratiam, nonnisi propter praevisa Chri sti merIta tam Angelis , quam hominibus fuisse collatam . Unde censerem
rectilis dicendum , gratiam distribui posse in gratiam Christi, ut Capitis, Aeut Redemptoris. Prima est gratia , quae destinata , & collata fuit tam Angelis ,
quam hominibus ante peccatum , pro pter praevisam Incarnationem Christi venturi,etiamsi Adamus non peccasset.
Secunda vero , quae hominibus Iapsis consertur beneficio Passionis, & Mortis Christi, quae plurimis nominibus arpellatur a S. Augustino , nempe gratia liberationis, lib. de correptione,& Rra-
20쪽
De Di ino Gratiae Beneficio ζ sib
ila eap.ret. Gratia liberatrix epist. Ios. medicinale Salvatoris auxilium , medici gratia , adjutorium medici potentissimum , Oc. lib. de natura , & gratia , cap. 34. 39. q8. &c. Denique gratiam Christi dividunt ingratiam simpliciter, de gratiam pro gratia ; Cujus divisionis meminit S.Augu- sinus lib. de gratia , & libero arbitrio cap.8. υhi ait. Si vita nostra Bona , nualiud eΠ , quam gratia Dei , sine dubio,
T vita aeterna,quae δonae vitae redditur, Dei gratia es : ipsa enim gratis datur , quiagratis data est illa, cui datur : Aedilla , cui datur tantummodo gratia eri , haec autem, quae illa datur , quoniam praemium ejus est , gratia en pro gratia. - Juvaret hic attexere Omnium seriem haereticorum , qui divinum gratiae Iumen suorum errorum fuligine conatii sunt infuscare; nec-non , & reserre eos omnes Zelantissimos Catholicae verita- . tis Assertorcs, qui pro asserenda gratiae
gunuina doctrina suis dictis, de scriptis
adversus eos omnes Errores acerrim ε.
& gloriosissime decertarunt. Verlim
quoniam de his jam copiosissimε aetum
est in primo volumine , ubksermo fuit de errinibus circa praedistinationem divinam ; ne trita jam stadia iterum ad nauseam remetiamur , ab his supersedendum judico; sicut ,& h relatione,& declaratione quinque statuum hominis , videlicet naturae purae, integrae, innocentis, lapsae, & reparatae: de quibus sufficienter egimus in secundo vO- Iumine disp.de homine . Solum Igitur his in praeludiis adscribenda censeo
nonnulla, quae enodandis de divina . gratia controversiis facem , ac lucem praeserre possunt: qualis est prae caeteris. S. Augustini do strina,nec-non, & san- . cito quorumdam Conciliorum , quorum canones, & decreta facile in omnium manus non veniunt. Sit itaque .
- ofrini doctrina in Molvendis, ac re Ioisendis de gratias fruatui rati controversiis.
ris Ecclesiae Patribus , ac Doctoribus , verum esse divinae gratiae aquilegem , strenuissimumque assertorem , cujus aut horitas in solvendis fidei eontroversiis c maxime, quae ad divinam gratiam spectano sam mi semper fuit ponderis apud omnes quovis post eum faeculo Catholicae veritatis propugnatores . Quod utique manifestum fit ex iI Iustribus encomtis , quibus stupendum ejus ingenium , doctrinam caelestem , Rc suavem eloquentiam celebrant, nedum summi Pontifices, sed , de quotquot coaevos habuit, aut sucee res Ecclesiae Patres, ac Doctores: vix enim unum invenies, qui totus in sancti Augustini laudes non effervescat. Prodit imprimis Innocentius primus
sanctissimus Pontifex, qui Augustinῆ
doctrinam non Ievi calculo commemdat, dum utramque Synodum Carthaginensem, atque Mileuitanam, de S nodicas utriusque ad ipsum datas epistolas c quarum omnium Augustinus dux , Sc calamus fulto nec-non , fit librum ejus de natura, ἐν gratia ; suis Apostolicis litteris, de sanctionibus
commendavit, ac approbavit. Addit
que se 1 scribendo temperare, eo quod conset , eos cuncta dixisse , nihiI as eis e praetermissum, nihil uppressum . Ee. peculiaribus Augustini . litteris respon- dens,magnifice laudat Epistolas kComeiliis missas, de ab Augustino scriptas,
tanquam plenas e , totoque relationis Catholicae vigore sirmatas, earumque contentionem esse inconsideratione quotidianae gratiae Dei, o in eo- rum correctione, qui contrarientiunt in- Β ω-